Sermo de octo beatitudinibus 2.1
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Mirum principium, fratres, doctrinae coelestis! non a terrore incipit, sed a beatitudine; non terrorem faciens, sed potius desiderium.
PL 20, 325A「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」。兄弟たちよ、天の教えの始まりは驚くべきものである。恐れから始まるのではなく、幸いから始まる。恐れを起こすのではなく、むしろ望みを起こす。
Sermo de octo beatitudinibus 2.2
Vice enim agonothetae vel munerarii, certatoribus in hoc stadio spiritali praemium grande proponit; ut dum aspiciunt praemium, nec labores timeant, nec pericula perhorrescant. Beati ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
PL 20, 325A実に、競技の審判や見世物の主催者に代わって、この霊の競技場にいる競う者たちに大きな褒賞を示す。褒賞を見ているあいだは、労苦を恐れず、危険におののかないようにするためである。「それゆえ、霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」。
Sermo de octo beatitudinibus 2.3
Non simpliciter, neque confuse beatos pauperes dixit, sed addidit, pauperes spiritu. Nec enim omnis paupertas felix est: quia fit saepe ex necessitate, fit nonnumquam per pessimos mores, fit etiam ex indignatione divina.
PL 20, 325Aただ単純に、また漠然と貧しい者たちを幸いとは言わず、「霊において」と付け加えた。すべての貧しさが幸いなのではないからである。貧しさはしばしば必要から生じ、時にはきわめて悪い習慣によって生じ、神の憤りから生じることさえある。
Sermo de octo beatitudinibus 2.4
Beata ergo paupertas, est spiritualis: eorum scilicet hominum, qui spiritu et voluntate pauperes se faciunt propter Deum, renuntiando saeculi bonis, substantiam suam ultro erogando: quos merito beatos appellat, quia pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum: per voluntariam enim paupertatem coelestis regni divitias assequuntur.
PL 20, 325Bそれゆえ、幸いな貧しさとは霊的な貧しさである。すなわち、神のために、霊と意志によって自らを貧しくする人々の貧しさであり、彼らは世の財を捨て、自分の財産を自ら進んで分け与える。彼らを当然にも幸いと呼ぶのは、霊において貧しく、天の国が彼らのものだからである。自発的な貧しさによって、天の国の富を得るのである。
Sermo de octo beatitudinibus 2.5
Deinde ait: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram, (Ibid., 4) . Mire, post primum gradum, secundus ostenditur: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
PL 20, 325B次に言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである」(マタイ5:4)。驚くべきことに、第一の段のあとに、第二の段が示される。彼は言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである」。
Sermo de octo beatitudinibus 2.6
Sed sicut impossibile est, extra ordinem secundo sistere gradu, nisi ascenderis primum; sic homo mitis esse non poterit, nisi prius pauper spiritu fuerit factus.
PL 20, 325Bしかし、まず第一の段に登らなければ、順序を外れて第二の段に立つことができないように、人は、先に霊において貧しい者とならなければ、柔和であることはできない。
Sermo de octo beatitudinibus 2.7
Quomodo ergo inter divitias positus animus, inter curas, et sollicitudines saeculares, ex quibus negotia, lites, provocationes, irae, exacerbationes sine intermissione nascuntur: quomodo, inquam, inter haec animus poterit esse mitis et lenis, nisi prius a se omnes causas iracundiae, occasionesque rixarum abrenuntiando praeciderit?
PL 20, 325Cそれゆえ、富の中に置かれた心が、世の心配と気づかいの中にあって——そこからは商い、争い、挑発、怒り、憤激が絶え間なく生まれる——、いったいどうして、これらの中にあって、柔和で穏やかでありえようか。まず、怒りのあらゆる原因と口論の機会を、放棄することによって自分から断ち切らなければ、ありえない。
Sermo de octo beatitudinibus 2.8
Non fit mare tranquillum, nisi cessaverint venti; non extinguitur ignis, nisi materiam incendii spinarumque sarmenta detraxeris: sic nec animus erit mitis et quietus, nisi ea quae exsuscitant, et inflammant, fuerint abdicata. Bene ergo gradus jungitur gradui, quia pauperes spiritu ipsi incipiunt jam esse mites.
PL 20, 325C風がやまなければ海は静かにならず、火の燃料と茨の柴を取り除かなければ火は消えない。同じく、心も、かき立てて燃え立たせるものが捨てられなければ、柔和で静かにはならない。それゆえ、段は段に見事につながっている。霊において貧しい者たちが、すでに柔和になり始めるからである。