De lapsu virginis consecratae 8.1
Quaenam sit remedii quod adhibere cupit, difficultas atque ratio: suadere se ut ad poenitentiam non qualemcumque illa confugiat, sed congruam; cujus actus interior, nec non exteriora signa hic memorantur.
PL 16, 376A著者が施そうと望む治療の困難と道理〔を述べる〕。著者は、彼女が逃れ込むべき悔い改めは並大抵のものではなく、ふさわしいものであるように勧める。その内なる行いと、外なるしるしが、ここに記される。
De lapsu virginis consecratae 8.2
Porro ejusdem beneficio fore, ut illa aeternae poenae immunitatem obtineat; si tamen eo in se fuerit severior, quo peccatum minus libere sit confessa. Ad quod etiam futuri judicii atrocitate ipsam accendit.
PL 16, 376Aさらに、その悔い改めの益によって、彼女が永遠の刑罰を免れることになる〔と述べる〕。ただし、罪をあまり自由に告白しなかった分だけ、自分に対していっそう厳しくあるならば、である。これに向けて、来たるべき裁きの恐ろしさによっても彼女を奮い立たせる。
De lapsu virginis consecratae 8.3
32. Cupio prodesse, sed subvenire non possum; quia totum caput in dolore, et totum cor in moestitia: a pedibus usque ad caput, sicut ait Esaias, non est malagma imponere (Esai. I, 5, 6) . Infirmitas tua omne humanae medicinae exclusit auxilium.
PL 16, 376A32. 私は役に立ちたいが、助けることができない。頭はすべて痛みの中に、心はすべて悲しみの中にあるからである。足から頭まで、イザヤが言うように、膏薬を当てる所がない(イザヤ1:5, 6)。あなたの病は、人間の医術のあらゆる助けを閉ざした。
De lapsu virginis consecratae 8.4
Et licet tam boni quam mali justa indignatione permoti, te omni depopulatione dignam, te omni tormentorum genere discruciandam judicent, morte mulctandam, aut ignibus exurendam: ego tamen qui scio graviora facinorosis servari tormenta, et sine fine impias animas cruciatus manere, non temporales utique, sed aeternos; aliis te volo cruciatibus affici, profuturis utique, non animam perdituris.
PL 16, 376B善人も悪人も正当な憤りに動かされ、あなたをあらゆる荒廃に値する者、あらゆる種類の責め苦で苛まれるべき者、死で罰せられるべき者、あるいは火で焼かれるべき者と判断するかもしれない。だが私は、悪行をなした者たちにはいっそう重い責め苦が取っておかれ、不敬な魂には、一時的でない永遠の苦痛が終わりなく待っていると知っている。だから私は、あなたがほかの苦痛を受けることを望む。魂を滅ぼすのではなく、益となる苦痛を。
De lapsu virginis consecratae 8.5
33. Ergo secundum divinam sententiam dabo consilium; solum enim et unicum tentandum est remedium illud, quod divina vox per Ezechielem miseris porrigit: Nolo, inquit, mortem peccatoris, quantum ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11) .
PL 16, 376B33. それゆえ、神の定めに従って助言を与えよう。試みるべき治療は、ただ一つ、唯一のものだからである。それは、神の声がエゼキエルを通して哀れな者たちに差し伸べるものである。「私は罪人の死を望まない。むしろ、立ち返って生きることを〔望む〕〔底本は quantum ut。quam ut と読み、「〜よりも、…ことを」と解した〕」(エゼキエル33:11)。
De lapsu virginis consecratae 8.6
Et iterum post haec inquit Dominus, dixi: Convertere ad me. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare non ascendit sanitas filiae populi mei (Jerem. VIII, 22) ?
PL 16, 376Bそしてこれらのあとで、再び主は言う。「私は言った。私に立ち返れ。ギレアドに香油はないのか。そこに医師はいないのか。なぜ私の民の娘の癒やしは上ってこないのか」(エレミヤ8:22)。
De lapsu virginis consecratae 8.7
Haec utique dicta poenitentiam sapiunt, hae sententiae Dei vocant ad poenitentiam peccatores: poenitudo enim lapsis necessaria est, sicut vulneratis sunt necessaria medicamina. 34. Sed quanta putas, et qualis necessaria poenitentia?
PL 16, 376Cこれらの言葉は確かに悔い改めを思わせ、神のこれらの言葉は罪人たちを悔い改めへと呼ぶ。というのも、堕ちた者たちには悔悛が必要である。傷ついた者たちに薬が必要であるように。34. だが、どれほどの、どのような悔い改めが必要だと思うか。
De lapsu virginis consecratae 8.8
Quae aut aequet crimina, aut certe excedat. Vide ergo si simplex hoc peccatum adulterii est, an duplex sit pro illa nece quae facta dicitur in occulto: et secundum conscientiae molem exhibenda est poenitentiae magnitudo.
PL 16, 376Cそれは犯罪に釣り合うものか、少なくともそれを超えるものである。考えよ、この姦通の罪が単純なものか、それとも、ひそかに行われたとされるあの殺害〔何の殺害かは本文に言われない。噂された、生まれた子を殺したことを言うらしい〕のゆえに二重のものか。そして、良心の重さに応じて、悔い改めの大きさが示されねばならない。
De lapsu virginis consecratae 8.9
Poenitentia ergo non verbis agenda est, sed et facto. Haec autem sic agitur, si tibi ante oculos ponas de quanta gloria rueris, et de quo libro vitae nomen tuum deletum sit; et si te jam credas prope ipsas positam tenebras exteriores, ubi erit fletus oculorum, et stridor dentium sine fine.
PL 16, 376Cそれゆえ悔い改めは、言葉によってだけでなく、行いによってもなされねばならない。それは次のようになされる。あなたがどれほどの栄光から落ちたか、どの命の書からあなたの名が消されたかを目の前に置くならば。そして、すでに外の闇のすぐそばに置かれていると信じるならば。そこには、目の涙と歯ぎしりが終わりなくある。
De lapsu virginis consecratae 8.10
Cum haec certa fide, sicut est, animo conceperis, quia necesse est praevaricatricem animam tartareis poenis, et gehennae ignibus tradi, nec aliud remedium constitutum esse post unum baptismum quam poenitentiae solatium; quantamvis afflictionem, quantumvis laborem subire, esto contenta, dummodo ab aeternalibus poenis libereris.
PL 16, 377Aこれらを確かな信仰をもって、あるがままに心に抱くならば――すなわち、背反した魂は、タルタロスの刑罰とゲヘナの火に引き渡されねばならず、唯一の洗礼のあとには、悔い改めという慰めのほかに定められた治療はない、と――どれほどの苦難、どれほどの労苦に耐えねばならないとしても、満足せよ。永遠の刑罰から解き放たれさえするならば。
De lapsu virginis consecratae 8.11
35. Ergo haec tu tecum cogitans, et mente retractans, facti tui ipsa judex esto crudelior. In primis omnis cura vitae hujus interimenda tibi est, et quasi mortuam te existimans, sicut et es, quomodo possis reviviscere, cogita.
PL 16, 377A35. それゆえ、これらを自分の中で考え、精神で反芻して、自らが自分の行いの、いっそう苛酷な裁き手であれ。まず、この命のあらゆる心配を断たねばならない。そして、自分はいわば死んだ者であると――実際そうなのだが――見なして、どうすれば生き返れるかを考えよ。
De lapsu virginis consecratae 8.12
Deinde lugubris tibi accipienda est vestis, et mens ac membra singula digna castigatione punienda. Amputentur crines, qui per vanam gloriam occasionem luxuriae praestiterunt. Defluant oculi lacrymis, qui masculum non simpliciter aspexerunt.
PL 16, 377B次に、喪の衣を受けねばならず、精神と一つ一つの肢体はふさわしい懲らしめで罰せられねばならない。髪は切り落とされよ。空しい栄光によって、放縦の機会を与えたからである。目は涙で流れ落ちよ。男を純真には見なかったからである。
De lapsu virginis consecratae 8.13
Pallescat facies, quae quondam irrubuit impudice. Denique totum corpus injuriis et jejuniis maceretur, cinere aspersum et opertum cilicio perhorrescat; quod male sibi de pulchritudine placuit.
PL 16, 377B顔は青ざめよ。かつて恥知らずに赤らんだ顔は。実に、体全体は辱めと断食で衰えさせられ、灰をかけられ、粗布で覆われて、おののけ。美しさを悪しく誇った体は。
De lapsu virginis consecratae 8.14
Cor vero sit liquescens tamquam cera, jejuniis inquietans seipsum, et cogitationibus ventilans, quare sit ab inimico subversum. Sensus etiam crucietur; quia in membra corporis cum haberet dominationem, malo cessit imperio.
PL 16, 378A心はろうのように溶けよ。断食で自らを悩ませ、思いで揺さぶって、なぜ敵に覆されたのかを問え。感覚も苦しめられよ。体の肢体に対する支配をもっていたのに、悪い命令に屈したからである。
De lapsu virginis consecratae 8.15
36. Talis vita, talis actio poenitentiae, si fuerit perseverans, audebit sperare, etsi non gloriam, certe poenae vacationem; dicit enim Deus: Convertimini ad me, et convertar ad vos.
PL 16, 378A36. このような生活、このような悔い改めの行いが続くなら、栄光はなくとも、少なくとも刑罰の免れを望みうる。神は言うからである。「私に立ち返れ。そうすれば私も汝らに立ち返る」。
De lapsu virginis consecratae 8.16
Convertimini ex toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu; dirumpite corda vestra, et non vestimentum; quoniam pius et misericors est (Joel II, 22, 23).
PL 16, 378A「汝らの心を尽くして、断食と、涙と、嘆きをもって立ち返れ。衣ではなく、汝らの心を裂け。主は情け深く、慈しみ深いからである」(ヨエル2:22, 23)〔引照は底本のまま。この句はヨエル2:12–13 にある〕。
De lapsu virginis consecratae 8.17
Sic conversus magnus ille David justificatus est; sic Ninive peccatrix illa civitas incumbentem sibi evasit interitum (II Reg. XII, 13) . Peccator ergo si sibi ipsi non pepercerit, a Deo illi parcetur (Joan. III, 5 et seq.) .
PL 16, 378Aこうして立ち返って、あの偉大なダビデは義とされた。こうして、罪深いあの都ニネベは、自分に迫る滅びを免れた(サムエル記下12:13)。罪人は、自分自身を容赦しなければ、神から容赦される(ヨナ3:5以下)〔底本の略号は Joan.(ヨハネ)。ニネベの悔い改めを言うヨナ書3:5以下を指すと取った〕。
De lapsu virginis consecratae 8.18
Et si futuras poenas gehennae perpetuas in hoc parvo vitae spatio compensaverit, seipsum ab aeterno judicio liberabit. 37. Grandi plagae alta et prolixa opus est medicina: grande scelus grandem habet necessariam satisfactionem.
PL 16, 378Bそして、来たるべきゲヘナの永遠の刑罰を、この短い生涯の間に償うならば、自らを永遠の裁きから解き放つ。37. 大きな傷には、深く長い治療が必要である。大きな罪には、必要な償いも大きい。
De lapsu virginis consecratae 8.19
Nam non est dubium levius esse crimen, ubi peccatum suum ultro homo confitetur, et poenitet: at ubi celat mala sua, invitus detegitur, et nolens publicatur; illud gravius scelus est. Quod tibi utique provenisse negare non poteris.
PL 16, 378Bというのも、人が自ら進んで自分の罪を告白し、悔いるとき、犯罪がより軽いことに疑いはない。だが、自分の悪を隠し、いやいや暴かれ、望まぬままに公にされるとき、その罪はいっそう重い。これがあなたに起こったことを、あなたは否定できないであろう。
De lapsu virginis consecratae 8.20
Et ideo fortius dolendum; quia peccatum est fortius. 38. Si mente cernerent homines peccatores quale judicium emittet Deus in mundo, et sensus humanus non dispergeretur vanitate saeculari, non infidelitate gravaretur: quantumvis et qualemvis cruciatum ad praesens libentissime sufferrent, etiamsi esset longior vita; dummodo in illas poenas aeterni ignis non incurrerent.
PL 16, 379Aそれゆえ、いっそう強く嘆かねばならない。罪がいっそう強いからである。38. もし罪人たちが、神が世界に下す裁きがどのようなものかを心で見分け、人間の感覚が世の空しさに散らされず、不信仰に重くされなければ、たとえ生涯がもっと長くても、どれほどの、どのような苦痛でも、今この時にはこの上なく喜んで耐えるであろう。永遠の火の刑罰に陥らなければ、それでよいのである。
De lapsu virginis consecratae 8.21
Sed tu quae jam ingressa es agonem poenitentiae, insiste, misera: fortiter inhaere tanquam in naufragiis tabulae, sperans per ipsam te de profundo criminum liberari.
PL 16, 379Aだが、あなたは、すでに悔い改めの競技に踏み入ったのだから、踏みとどまれ、哀れな者よ。難破のときの板のように、力強くしがみつけ。それによって犯罪の深みから解かれることを望んで。
De lapsu virginis consecratae 8.22
Inhaere poenitentiae usque ad extremum vitae, nec tibi praesumas ab humana die veniam dari; quia decipit te qui hoc tibi polliceri voluerit. Quae enim proprie in Dominum peccasti, ab ipso solo te convenit in die judicii exspectare remedium.
PL 16, 379A悔い改めに、生涯の終わりまでしがみつけ。人の日〔ab humana die。人の裁きの日(人間の法廷)を言うらしい。一コリント4:3 の「人の日」の言い方を踏まえるか〕から赦しが与えられると思い込むな。それをあなたに約束しようとする者は、あなたを欺いているのである。主に対して特に罪を犯したのだから、裁きの日に、ただ主だけから治療を期待するのが当然である。