De lapsu virginis consecratae 3.1
Quam sit misera quae jam apud Deum accessum non habeat; immo vero neque apud ipsos homines: unde confusionis quam aliquando coram sanctis atque angelis passura est, magnitudo intelligitur.
PL 16, 369B神のもとへもはや近づく道をもたない者が、どれほど哀れであるか。いや、人々のもとにおいてさえそうである。ここから、いつか聖なる者たちと天使たちの前で受けることになる恥辱の大きさが理解される。
De lapsu virginis consecratae 3.2
8. Vae tibi, misera, et iterum vae, quae tanta bona propter parvi temporis luxuriam perdidisti! Quam tibi spem apud Christum Dominum reliquisti, cujus membra tollens fecisti membra meretricis (I Cor. VI, 15)?
PL 16, 369B8. あなたに災いあれ、哀れな者よ、重ねて災いあれ。つかの間の放縦のために、かくも大きな善を失った者よ。主キリストのもとに、あなたはどんな望みを残したのか。そのキリストの肢体を取り去って、娼婦の肢体としたのではないか(一コリント6:15)。
De lapsu virginis consecratae 3.3
Quid te Spiritus sanctus visitabit, cum eum repudiaveris, qui se a cogitationibus quoque sordidis longe facit? 9. Sed veniamus ad humana, ut per illa divina noscantur.
PL 16, 369Cどうして聖なる霊があなたを訪れようか。汚れた思いからさえ遠ざかる霊を、あなたは退けたのだから。9. だが人間のことに降りて、それによって神のことを知るようにしよう。
De lapsu virginis consecratae 3.4
Aspice quis sanctorum, aut quae sanctarum tibi approximare non horreat: aperi oculos tuos, si potes; erige frontem, si audes: aliquem sanctorum fiducialiter intuere. Nonne tuam faciem conscientia commissi tamquam plumbum inclinat et premit?
PL 16, 369C見よ、聖なる男たちの誰が、聖なる女たちの誰が、あなたに近づくのを忌まずにいるか。目を開けよ、できるならば。額を上げよ、あえてできるならば。聖なる者の誰かを、臆せず見よ。犯したことの自覚が、鉛のようにあなたの顔を垂れさせ、押さえつけるのではないか。
De lapsu virginis consecratae 3.5
Nonne tenebrae ante oculos tuos et dira caligo versabitur? Nonne timor et tremor animam tuam et membra quassabit?
PL 16, 369Cあなたの目の前に闇と恐ろしい暗がりが立ちこめるのではないか。恐れとおののきが、あなたの魂と肢体を揺さぶるのではないか。
De lapsu virginis consecratae 3.6
10. Si ergo homines in carne constitutos, et alicujus delicti obnoxios non potes intueri, tam gravi confusione sepulta; quid facies coram castis apostolis? Quid facies coram Elia, Daniele, et tantorum exercitu prophetarum? Quid facies coram Joanne?
PL 16, 369C10. 肉にある人間たち、何らかの罪を負う者たちでさえ、あなたは見ることができない。それほど重い恥辱に埋もれているのだから。ならば、貞潔な使徒たちの前で何をするのか。エリヤ、ダニエル、これほど多くの預言者の軍勢の前で何をするのか。ヨハネの前で何をするのか。
De lapsu virginis consecratae 3.7
Quid facies coram Maria, Thecla et Agne, et immaculato choro puritatis? Quid denique coram angelis sanctis? Nonne splendore et claritate immaculatorum quasi fulminibus percussa combureris?
PL 16, 369Dマリア、テクラ、アグネス、汚れなき清らかさの群れの前で何をするのか。実に、聖なる天使たちの前では何をするのか。汚れなき者たちの輝きと光に、稲妻に打たれるように撃たれて、焼き尽くされるのではないか。