De lapsu virginis consecratae 2.1
Corruptam alloquitur: et qualis quamque beata fuerit ante crimen admissum, in quam vero postea deciderit calamitatem ac turpitudinem, ejus oculis subjicit.
PL 16, 368A〔著者は〕汚された女に語りかけ、罪を犯す前の彼女がどのような者でどれほど幸いであったか、そして実際その後にどれほどの災厄と恥辱に落ちたかを、彼女の目の前に示す。
De lapsu virginis consecratae 2.2
5. Ad te ergo nunc mihi sermo sit, quae caput horum et causa malorum es, quae multipliciter misera cum gloria virginitatis nomen etiam perdidisti; nefas est enim Susannam vocari non castam, non licet lilium nominari quod non es.
PL 16, 368B5. では今、私の語りはあなたに向かう。あなたはこれらの悪の頭であり原因である。幾重にも哀れな者よ、あなたはおとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕の栄光とともに、その名さえも失った。というのも、スザンナ〔このおとめの名。スザンナの名はヘブライ語で「ユリ」を意味し、続く「ユリ」はこれを受ける〕が貞潔でない者と呼ばれるのは不敬であり、あなたがそうではないユリの名で呼ばれることは許されない。
De lapsu virginis consecratae 2.3
Unde incipiam? quid primum, quid ultimum dicam? Bona commemorem, quae perdidisti; an mala defleam, quae invenisti? 6. Eras virgo in paradiso Dei, utique inter flores Ecclesiae: eras sponsa Christi, eras templum Dei, eras habitaculum Spiritus sancti.
PL 16, 368Bどこから始めようか。何を最初に、何を最後に言おうか。あなたが失った善を思い起こそうか。それとも、あなたが見いだした悪を嘆こうか。6. あなたは神の楽園にいたおとめであり、まさに教会の花々の間にいた。あなたはキリストの花嫁であり、神の神殿であり、聖なる霊の住まいであった。
De lapsu virginis consecratae 2.4
Et cum dico toties eras, necesse est toties ingemiscas; quia non es quod fuisti. Incedebas in Ecclesia tanquam columba illa, de qua scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Psal. LXVII, 14) .
PL 16, 368Bそして私が「あなたは〜であった」とこのように度々言うとき、あなたもその度に嘆かずにはいられない。かつてのあなたではないからである。あなたは教会の中を、あのハトのように歩んでいた。そのハトについては書かれている。「ハトの翼は銀をかぶせられ、その背の後ろは金の姿をしている」(詩篇67:14)。
De lapsu virginis consecratae 2.5
Splendebas ut argentum, fulgebas ut aurum, quando cum sincera conscientia procedebas. Eras tamquam stella radians in manu Domini, nullum ventum, nullas belli nebulas pertimescebas. 7. Quae ista subitanea conversio? Quae ista repentina mutatio?
PL 16, 369Aあなたは銀のように輝き、金のようにきらめいていた。偽りのない良心をもって歩み出ていたときである。主の手の中で光る星のようであり、いかなる風も、戦いのいかなる霧も恐れなかった。7. この突然の変わりようは何か。この急な変転は何か。
De lapsu virginis consecratae 2.6
De Dei virgine facta es corruptio Satanae, de sponsa Christi scortum exsecrabile, de templo Dei fanum immunditiae, de habitaculo Spiritus sancti tugurium diaboli. Quae incedebas cum fiducia ut columba, nunc lates in tenebris sicut stellio.
PL 16, 369A神のおとめであったのが、サタンの汚れとなり、キリストの花嫁であったのが、忌まわしい娼婦となり、神の神殿であったのが、汚れの社となり、聖なる霊の住まいであったのが、悪魔の小屋となった。ハトのように確信をもって歩んでいたあなたは、今や闇に潜んでいる。ヤモリのように。
De lapsu virginis consecratae 2.7
Quae fulgebas ut aurum propter virginitatis honorem, nunc vilior facta es luto platearum; ut etiam indignorum pedibus conculceris. Quae fueras stella radians in manu Domini, veluti de alto ruens coelo, lumen tuum exstinctum est, et conversa es in carbonem.
PL 16, 369Aおとめの身の誉れゆえに金のように輝いていたあなたは、今や通りの泥よりも卑しくなり、ふさわしくない者たちの足にさえ踏みにじられている。主の手の中で光る星であったあなたは、高い天から落ちるかのように、光が消え、炭に変わった。