De lapsu virginis consecratae 10.1
Ad virginem lapsam demum rediens, illi concitatas quasdam precationes et varios poenitentiae affectus e Scripturis hinc inde lectos suppeditat. 43. Quis consoletur te, virgo filia Sion; quia magna facta est sicut mare contritio tua.
PL 16, 380C〔著者は〕堕ちたおとめにようやく立ち戻り、彼女に、聖書のあちこちから選び取った、いくつかの激しい祈りと、悔い改めの種々の心情を示す。43. 「娘シオンのおとめよ、誰が汝を慰めようか。汝の砕かれたさまは、海のように大きくなったからである」。
De lapsu virginis consecratae 10.2
Effunde sicut aquam cor tuum ante faciem Domini (Thren. II. 13, 19) : extolle ad eum manus tuas pro remedio peccatorum tuorum. Accipe igitur lamentum.
PL 16, 381A「汝の心を、水のように主の前に注ぎ出せ」(哀歌2:13, 19)。あなたの罪の癒やしのために、主に向かって手を上げよ。それゆえ、嘆きの歌を取れ。
De lapsu virginis consecratae 10.3
Et primum quidem nullo die quinquagesimus psalmus intermittatur; quia in tali negotio cantatus est: et usque ad versiculum illum: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19) , cum lacrymis gemituque percurre.
PL 16, 381Aそしてまず、第五十篇をいかなる日にも途切れさせるな。そのような事柄のために歌われたものだからである〔詩篇50(ミーニュの番号)は、ダビデがバト・シェバのことでナタンに責められたときの歌と表題に言う〕。「砕かれ、へりくだった心を、神は退けない」という句(詩篇50:19)まで、涙と嘆息をもって通して唱えよ。
De lapsu virginis consecratae 10.4
44. Insuper etiam hanc lamentationem non sine compunctione cordis in conspectu Dei judicis funde: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1) , ut defleam vulnera animae meae?
PL 16, 381A44. さらに、神である裁き手の前で、心の痛悔をこめて、この嘆きを注ぎ出せ。誰が私の頭に水を、私の目に涙の泉を与えてくれるだろうか(エレミヤ9:1)。私の魂の傷を嘆くために。
De lapsu virginis consecratae 10.5
Conversi sunt dies festi mei in luctum, et cantica in lamentationem (Amos VIII, 10) : recessit sonus hymnorum, et laetitia psalmorum, et successit stridor dentium et fletus oculorum. Obmutui et humiliata sum et silui a bonis, et dolor meus renovatus est.
PL 16, 381B私の祝いの日は嘆きに変わり、歌は哀歌に変わった(アモス8:10)。讃歌の響きと詩篇の喜びは去り、歯ぎしりと目の涙が取って代わった。私は黙し、へりくだり、善いことから口をつぐんだ。私の痛みは新たにされた。
De lapsu virginis consecratae 10.6
Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal. XXXVIII, 3, 4) . Abyssus circumdedit me, postremo demersit caput meum in scissuras montium (Jonae II, 6) .
PL 16, 381B私の心は私の内で熱くなり、私の瞑想の中で火は燃え上がる。恐れとおののきが私の上に来て、闇が私を覆った(詩篇38:3, 4)。深淵が私を取り巻き、ついに私の頭を山々の裂け目に沈めた(ヨナ2:6)。
De lapsu virginis consecratae 10.7
45. Heu me, quia facta sum sicut Sodoma, et combusta sicut Gomorrha (Gen. XIX, 24) , quis miserabitur cineres meos? Durius offendi quam Sodoma; quia illa legem nesciens deliquerat, ego autem, accepta gratia, peccavi Domino.
PL 16, 381B45. ああ、私は不幸だ。私はソドムのようになり、ゴモラのように焼かれた(創世記19:24)。誰が私の灰を憐れもうか。私はソドムよりも重く罪を犯した。あの町は法を知らずに過ちを犯したが、私は恩寵を受けながら、主に対して罪を犯したのだから。
De lapsu virginis consecratae 10.8
Si homo peccet in hominem, erit qui interveniat: ego peccavi in Dominum, quem propitiatorem inveniam (I Reg. II, 25) ? Concepi dolorem, et peperi iniquitatem: lacum aperui et effodi eum, et incidi in foveam quam operata sum.
PL 16, 381C人が人に対して罪を犯すなら、とりなす者がいる。だが私は主に対して罪を犯した。誰を宥める者として見いだそうか(サムエル記上2:25)。私は痛みをはらみ、不法を産んだ。穴を開き、それを掘り、自分が作った落とし穴に落ちた。
De lapsu virginis consecratae 10.9
Ideo conversus est dolor meus in caput meum, et in verticem meum iniquitas mea descendit. Immunditia mea ante pedes meos: non fui memor novissimorum, et cecidi miserabiliter (Psal. VII, 15 et seq.) . 46. Non est qui consoletur me. O quam acerbus fructus luxuriae!
PL 16, 381Cだから、私の痛みは私の頭に帰り、私の不法は私の頭頂に降りかかった。私の汚れは私の足の前にある。私は終わりの事柄を思わず、みじめに倒れた(詩篇7:15以下)。46. 私を慰める者はいない。ああ、放縦の実のなんと苦いことか。
De lapsu virginis consecratae 10.10
Amarior felle, crudelior gladio. Quomodo facta sum in desolationem? Subito defeci, perii propter iniquitatem meam velut e somno exsurgens; ideo in civitate Domini nullificata est imago mea (Psal. LXXII, 19, 20) .
PL 16, 381C胆汁よりも苦く、剣よりも残酷である。どうして私は荒れ果てたものとなったのか。突然、私は力尽き、私の不法のゆえに滅んだ。眠りから起き上がる者のように。それゆえ、主の都で私の像は無きものとされた(詩篇72:19, 20)。
De lapsu virginis consecratae 10.11
Deletum est de libro vitae nomen meum, facta sum sicut nectua in domicilio, sicut passer unicus in aedificio: non est qui consoletur me.
PL 16, 382A私の名は命の書から消され、私は住まいの中のフクロウ〔刷りの文字がかすれて定かでないが noctua(フクロウ)と読む〕のように、建物の中の孤独なスズメのようになった。私を慰める者はいない。
De lapsu virginis consecratae 10.12
Considero a dextris, et video quia non est qui agnoscat me (Psal. CI, 7 et seq.) Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5) . Facta sum sicut vas perditum, audivi vituperationem omnium circa me habitantium.
PL 16, 382A右を見ても、私を知る者はいないと分かる(詩篇101:7以下)。逃げ道は私から失われ、私の魂を尋ね求める者はいない(詩篇141:5)。私は壊れた器のようになり、私の周りに住む人々みなの嘲りを聞いた。
De lapsu virginis consecratae 10.13
Vae diei illi in quo me infelix genuit mater, et lux ista crudelis excepit! Oportuerat me non fuisse natam, quam sic in gentibus fabula fierem (Psal. XXX, 13, 14) . Propter me confusio facta est omnibus famulis Domini, et eum digne colentibus (Job. III, 3) .
PL 16, 382A私を不幸にも産んだ母のその日に、この残酷な光が私を迎えたその日に、災いあれ。私はこのように諸国民の間で語り草となるくらいなら、生まれなかったほうがよかったのに(詩篇30:13, 14)。私のために、主のすべての僕たち、また主を正しく敬う者たちに、恥辱が生じた(ヨブ記3:3)。
De lapsu virginis consecratae 10.14
47. Lugete me, montes et colles; lugete me, fontes et flumina; quia fletus filia ego sum. Lugete me, bestiae silvarum, reptilia terrae, et volucres coeli, et omnis anima quae vita frueris.
PL 16, 382A47. 山々と丘よ、私のために嘆け。泉と川よ、私のために嘆け。私は涙の娘だからである。森の獣たち、地を這うもの、空の鳥たち、命を享けるすべての魂よ、私のために嘆け。
De lapsu virginis consecratae 10.15
Nam vos beatae, ferae et volucres, quibus nullus metus de inferis, neque post mortem reddenda est ratio: in nos manet poena crudelis tartari, quia habentes sensum, delinquimus; ideo non est pax peccatoribus.
PL 16, 382Bというのも、獣と鳥たちよ、諸君は幸いである。諸君には冥界への恐れがなく、死後に申し開きをすべきこともない。我々には、タルタロスの残酷な刑罰が待っている。感覚をもちながら罪を犯すからである。それゆえ、罪人たちに平和はない。
De lapsu virginis consecratae 10.16
48. Meum peccatum, mea iniquitas, non sunt similia offensis hominum; quia impietas est. Carnem pollicita servare virginem, et castitatem professa publice, mentita sum Domino; ideo non est mihi fiducia invocandi Dominum altissimum, quia obstructum est os delinquentium.
PL 16, 382B48. 私の罪、私の不法は、人間どうしの過ちに似ていない。不敬だからである。私は肉をおとめのまま守ると約束し、貞潔を公に誓願しながら、主に偽った。それゆえ、いと高き主を呼ぶ確信は私にない。罪を犯す者たちの口は塞がれているからである。
De lapsu virginis consecratae 10.17
Nam meum malum Propheta cecinit, quod qui elongant se a Deo, peribunt: disperdit omnem fornicantem a se (Ps. LXXII, 27). Et iterum: Adhaesit lingua mea faucibus meis, et in pulverem mortis deductus sum (Psal. XXI, 16) .
PL 16, 382Bというのも、預言者は私の悪を歌った。神から自らを遠ざける者は滅びる。神は、神から離れて淫行するすべての者を滅ぼす(詩篇72:27)。また別の箇所では、私の舌は私の喉に貼りつき、私は死の塵の中に引き下ろされた(詩篇21:16)。
De lapsu virginis consecratae 10.18
49. Verumtamen clamabo ad Dominum, cum adhuc tempus est, dum datur spatium; quia in morte non est memoria, et in inferno non est confessio: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me.
PL 16, 382C49. それでも私は主に向かって叫ぼう。まだ時があるうちに、猶予が与えられているうちに。死の中には思い出がなく、冥界には告白がないからである。主よ、汝の怒りで私を責めず、汝の憤りで私を懲らしめるな。
De lapsu virginis consecratae 10.19
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
PL 16, 382C汝の矢は私に深く刺さり、汝の怒りの前に、私の肉に健やかなところはない。私の罪のゆえに、私の骨に平安はない。私の不法は私の頭を越え、重い荷のように私にのしかかった。
De lapsu virginis consecratae 10.20
Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Miseriis afflicta sum, et curvata usque in finem, rugio a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 1, 9) .
PL 16, 382C私の傷あとは、私の愚かさのゆえに、腐り、悪化した。私は悲惨に苦しめられ、終わりまで身を屈め、心の呻きのゆえにうなる(詩篇37:1, 9)。
De lapsu virginis consecratae 10.21
Cor meum turbatum est intra me, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII, 1-9) .
PL 16, 382C私の心は私の内で乱れ、私の力は私を見捨て、私の目の光は私とともにない(詩篇37:1-9)。
De lapsu virginis consecratae 10.22
Deus, repulisti me et destruxisti me, ostendisti mihi dura, potasti me vino compunctionis (Psal. LIX. 4, 5) : expulsa sum ab oculis tuis, jam non adjiciam ut resurgam ad templum sanctum tuum, et facta sum in exterminio.
PL 16, 383A神よ、汝は私を退け、私を打ち壊し、私に厳しいことを示し、悔恨のぶどう酒を私に飲ませた(詩篇59:4, 5)。私は汝の目の前から追い出され、もはや汝の聖なる神殿へ立ち上がることはない。私は滅びの中に置かれた。
De lapsu virginis consecratae 10.23
50. Quae utilitas in sanguine tuo, dum descendi in corruptionem (Psal. XXIX, 10) ? Numquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscitabunt (Psal. LXXXVII, 11) ?
PL 16, 383A50. 汝の血に何の益があるのか、私が滅びに下るときに(詩篇29:10)。汝は死者に不思議を行うのか。それとも医者たちが起こすのか(詩篇87:11)。
De lapsu virginis consecratae 10.24
Tuus sermo est, tuapromissio est: Nolo mortem peccatoris, sed conversionem et vivat (Ezech. XXXIII, 11) : ad te, Deus meus, mea conversio; quia solus potes renovare omnia, et ab inferis animas revocas.
PL 16, 383Aそれは汝の言葉、汝の約束〔底本は tuapromissio。tua promissio と読む〕である。「私は罪人の死を望まない。立ち返って生きることを望む」(エゼキエル33:11)。私の神よ、私の立ち返りは汝にある。ただ汝だけがすべてを新たにでき、冥界から魂を呼び戻すからである。
De lapsu virginis consecratae 10.25
Tu solvis compeditos: tu, Deus, allisos erigis, caecos illuminas, mortuos suscitas. 51. Erravi sicut ovis perdita (Psal. CXVIII, 176) : require famulam tuam, ne lupus crudelis glutiat me. Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 3) .
PL 16, 383A汝は足かせをはめられた者を解き、神よ、汝は打ちのめされた者を立たせ、盲人の目を開き、死者を起こす。51. 私は失われた羊のようにさまよった(詩篇118:176)。汝の仕え女を尋ね求めよ。残酷な狼が私を呑み込まないように。多くの者が私の魂に言う。「あの者に、その神による救いはない」(詩篇3:3)。
De lapsu virginis consecratae 10.26
Sed tuum consilium tecum est. (Psal. CVIII, 84) . Quot sunt dies famulae tuae, quando facies mecum judicium? Sed ne intres in judicium cum famula tua (Psal. CXLII, 2) .
PL 16, 383Bだが、汝の計らいは汝のもとにある(詩篇108:84)。汝の仕え女の日は幾日あるのか。いつ汝は私と共に裁きを行うのか。だが、汝の仕え女との裁きに入るな(詩篇142:2)。
De lapsu virginis consecratae 10.27
Defecit in salutari tuo anima mea, defecerunt in lacrymas oculi mei, effusa est in terram gloria mea (Psal. CXVIII, 81) . Quando respiciens restitues animam meam (Psal. XXXIV, 17) ?
PL 16, 383B私の魂は汝の救いに力尽き、私の目は涙に尽き果て、私の栄光は地に注ぎ出された(詩篇118:81)。いつ顧みて、私の魂を回復させるのか(詩篇34:17)。
De lapsu virginis consecratae 10.28
Propter iniquitatem meam corripuisti me, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam (Psal. XXXVIII, 12) . Memento, Domine, quod pulvis sum: vide humilitatem meam, et laborem meum, et remitte omnia peccata mea (Psal. XXIV, 18) .
PL 16, 384A私の不法のゆえに汝は私を懲らしめ、私の魂をクモのように衰えさせた(詩篇38:12)。主よ、思い起こせ、私が塵であることを。私の卑しさと労苦を見て、私のすべての罪を赦せ(詩篇24:18)。
De lapsu virginis consecratae 10.29
Remitte mihi ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero, nec in inferno erit confessio (Psal. XXXVIII, 14) .
PL 16, 384A私が去り、もはやいなくなる前に、私が安らぐよう、私を赦せ。冥界には告白がないであろう(詩篇38:14)。
De lapsu virginis consecratae 10.30
52. Potens es, Domine, conscindere saccum et praecingere me laetitia (Psal. XXIX, 12) : dirumpere vincula mea, quibus ligata sum atque constricta, qui Rahab sordidam non aspernatus es (Josue VI, 17) .
PL 16, 384A52. 主よ、汝は力がある。粗布を裂き、私を喜びで帯びさせることが(詩篇29:12)。私が縛られ締めつけられている鎖を断ち切ることが。汚れたラハブを退けなかった汝には(ヨシュア記6:17)。
De lapsu virginis consecratae 10.31
Iram tuam, Domine, aufer a me, quia peccavi tibi crudeliter, donec justifices causam meam, et educas me in lumine. Deus virtutum, da poenitentiae effectum, confessioni perseverantiam; ne me induret deceptor animae.
PL 16, 384A主よ、汝の怒りを私から除け。私は汝に対して残酷に罪を犯したからである。汝が私の訴えを正しいとし、私を光の中に導き出すまで。もろもろの力の神よ、悔い改めの実を、告白の堅忍を与えよ。魂を欺く者が、私をかたくなにしないように。
De lapsu virginis consecratae 10.32
Hoc mihi donum, hanc mihi gratiam de tuo fonte praestari cupio, Deus; ut in aeternum tibi confitear: qui vivis et regnas in Trinitate in saecula saeculorum. Amen.
PL 16, 384Bこの賜物を、この恩寵を、汝の泉から私に授けてほしい、神よ。私が永遠に汝を告白するために、それを私は願う。三位一体のうちに生き、治める汝よ、世々に至るまで。アーメン。