De lapsu virginis consecratae 6.1
Pergit ea commemorare, quibus illam a turpitudine deterreri oportuerat. Cum autem eadem jam ante triennium sinistra laborasset opinione, ipsius amentiam miratur, quod inimicos, amicos, ac Deum ipsum perinde spernens, nullum obicem non perfregerit.
PL 16, 373A〔著者は〕彼女を恥辱から遠ざけるはずであったことどもを、さらに思い起こす。そして、彼女が三年前にすでに悪い噂に苦しんでいたのに、敵も、友も、神自身さえも同じように侮り、あらゆる障壁を打ち破ったその狂気に驚く。
De lapsu virginis consecratae 6.2
22. Sed ad te iterum redeo, quae oblivionem tantorum passa bonorum, receptaculum tantorum malorum facta es. Quomodo tibi in actu illo ignominioso non veniebat in mentem habitus virginalis, processus in Ecclesiam inter virgineos choros?
PL 16, 373B22. だが私はもう一度あなたに戻る。あなたは、かくも大きな善を忘れ、かくも大きな悪の受け皿となった。あの恥ずべき行いの最中、おとめの装いが、おとめたちの合唱の中を進んで教会に入った歩みが、どうして心に浮かばなかったのか。
De lapsu virginis consecratae 6.3
Quomodo oculos tuos non perstringebat lux vigiliarum: aures tuas non penetrabat hymnorum spiritalium cantus: mentem tuam non ventilabat lectionum coelestium virtus; hinc vel maxime ad te clamante Apostolo: Fugite fornicationem; quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 17) ?
PL 16, 373Bどうして徹夜の祈りの光があなたの目を射なかったのか。霊の讃歌の歌があなたの耳を貫かなかったのか。天来の朗読の力があなたの精神を揺さぶらなかったのか。とりわけここから使徒があなたに叫んでいたのに。「淫行から逃れよ。人が犯すどんな罪も体の外にある。だが淫行する者は、自分の体に対して罪を犯す」(一コリント6:17)。
De lapsu virginis consecratae 6.4
Et cum dicit: In corpus suum; tamen in Christum eum peccare demonstrat. Nam subjungit: An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, quae habetis a Domino, et non estis vestri; empti enim estis pretio magno, glorificate, et portate Deum in corpore vestro (Ibid., 20) .
PL 16, 373B使徒は「自分の体に対して」と言うとき、それでもその者がキリストに対して罪を犯すことを示している。というのも、続けてこう言うのである。「汝らは知らないのか。汝らの肢体は聖なる霊の神殿であり、汝らは主からそれを受けており、汝ら自身のものではない。大きな代価で買い取られたのだから。神をあがめ、汝らの体に神を担え」(一コリント6:20)。
De lapsu virginis consecratae 6.5
Et iterum dicit: Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3) .
PL 16, 373Cまた再びこう言う。「淫行と、あらゆる汚れは、聖なる者にふさわしく、汝らの間で名を挙げることさえあってはならない」(エフェソ5:3)。
De lapsu virginis consecratae 6.6
Et seposita omni adulatione, sententiam figit Apostolus: Hoc, inquit, scitote intelligentes quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non erit haeres in regno Christi et Dei (Ibid., 5) .
PL 16, 373Cそして使徒は、あらゆる追従を退けて、判決を確定する。彼は言う。「これを知れ、悟れ。淫行する者も、汚れた者も、貪欲な者も、みな、キリストと神の国の相続人とはならない」(エフェソ5:5)。
De lapsu virginis consecratae 6.7
23. Haec tanta, et tam terribilia non tibi veniebant in mentem, cum ad illud opus nefarium tua membra peterentur? Sed mortifera te oblivio tamquam in gurgitem altissimum demergebat, et quasi captivam exsecrabilis libido ducebat.
PL 16, 373C23. これほどのこと、これほど恐るべきことが、あなたの肢体があの忌まわしい行いのために求められたとき、心に浮かばなかったのか。それどころか、死をもたらす忘却が、あなたをいわば最も深い淵に沈め、忌まわしい情欲が、捕虜のようにあなたを引いていったのである。
De lapsu virginis consecratae 6.8
24. Nonne vel illum locum tabulis separatum, in quo in Ecclesia stabas, recordari debuisti, ad quem religiosae matronae et nobiles certatim currebant, tua oscula petentes, quae sanctiores et digniores te erant?
PL 16, 374A24. せめて、板で仕切られた、教会の中であなたが立っていたあの場所を、思い起こすべきではなかったか。信心深い婦人たちや貴婦人たちが、あなたよりも聖く、あなたよりもふさわしい女たちでありながら、競ってそこへ駆け寄り、あなたの口づけを求めたのである。
De lapsu virginis consecratae 6.9
Nonne vel illa praecepta quae oculis tuis ipse scriptus paries ingerebat, recordari debuisti: Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat quae Domini sunt, quomodo sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) .
PL 16, 374Aせめて、あなたの目の前に、壁そのものに書かれて突きつけられていたあの戒めを、思い起こすべきではなかったか。「妻とおとめは分かれている。嫁がない女は、主のことを思い、体も霊も聖くあろうとする」(一コリント7:34)。
De lapsu virginis consecratae 6.10
Tu autem in contrarium vertisti dictum, ita cogitans, ita agens ut nec corpore esses sancta, nec spiritu: corpore quidem, fornicando; spiritu autem, virginitatem mentiendo. 25. Proh nefas! solet fama subsequi factum, tua autem malum fama praevenit.
PL 16, 374Aだが、あなたはこの言葉を逆の意味にひっくり返した。そう考え、そう行い、体も霊も聖くないものとなった。体においては淫行によって、霊においてはおとめの身を偽ることによって。25. 何たる不敬か。噂は行いのあとに続くのが常である。だがあなたの場合は、噂が悪に先んじた。
De lapsu virginis consecratae 6.11
Nam cum ante triennium rumor quidam et sussurratio de te fuisset, tu sinceritatem praetendebas, et vindictam de maledicis in Ecclesia postulabas publice. Quos aestus ego sustinui!
PL 16, 374Bというのも、三年前にあなたについて何らかの噂とささやきがあったとき、あなたは潔白を装い、中傷する者たちへの罰を、教会の中で公然と求めた。そのとき、私はどれほどの焦燥に耐えたことか。
De lapsu virginis consecratae 6.12
Quos pater tuus pro tua sustinuit opinione labores, requirentes singulos, singulos astringentes; ut ad auctorem infamiae veniremus! Grave enim erat nobis et omnibus bonis intolerabile de Dei virgine vel turpe aliquid dici, vel credi.
PL 16, 374Bあなたの父は、あなたの評判のために、どれほどの労苦に耐えたことか。我々は一人ひとりに問いただし、一人ひとりを詰問して、流言の元の者に至ろうとしたのである。というのも、神のおとめについて何か恥ずべきことが言われ、あるいは信じられることは、我々にとって、またすべての善き人にとって、重く耐えがたかった。
De lapsu virginis consecratae 6.13
26. Nec hoc verita es, nec ante oculos habuisti; ne venires inimicis tuis in gaudium, et eos haberes infensos qui pro tua opinione laborabant.
PL 16, 374B26. あなたはこれを恐れず、目の前にも置かなかった。敵の喜びの種となること、あなたの評判のために労した者たちを憤らせることを。
De lapsu virginis consecratae 6.14
Multum audax, multum temeraria; ut te conscientia tua non terreret: sed simulata virginitate, putares te etiam Deum posse decipere.
PL 16, 374Bなんと大胆で、なんと無謀であったことか。あなたの良心はあなたを怯えさせず、おとめの身を装えば、神さえも欺けると考えたのだから。
De lapsu virginis consecratae 6.15
Sed ille qui dixit: Nihil occultum quod non revelabitur (Matth. X, 28) ; et vos, inquit, fecistis in occulto: ego autem in manifesto faciam (II Reg. X, 12) .
PL 16, 374Bだが、「隠れているもので、あらわにされないものはない」(マタイ10:28)〔引照は底本のまま。この句はマタイ10:26 にある〕と言った者〔主〕は、また言う。「汝らは隠れて行った。だが私は、あらわに行う」(サムエル記下10:12)〔引照は底本のまま。この句はサムエル記下12:12 にある〕。
De lapsu virginis consecratae 6.16
Ille qui non mentitur, furtivum scelus deduxit in publicum, et in conspectu solis hujus tenebrarum vestrarum opera denudavit. 27. O quidquid praetendit sermo, crudeliora occurrunt: et cupiens moderari, non invenit modum.
PL 16, 374C偽らないその者は、ひそかな罪を公の場に引き出し、この太陽の目の前に、諸君の闇の業〔vestrarum は複数。直前の聖句の「汝ら」を受け、彼女と相手の男を合わせて言うらしい〕をあらわにした。27. ああ、言葉が何を持ち出そうとも、いっそう残酷なことが行く手に現れる。節度を保とうと望んでも、限度が見いだされない。
De lapsu virginis consecratae 6.17
Oblita es propositum, oblita parentes, oblita es Ecclesiam totam, oblita gloriam virginitatis, oblita honorem dignitatis, etiam oblita promissionem regni, oblita judicium terribile: amplexa es corruptionem, protulisti fructum confusionis; finem vero mortem saevissimam, et interitum sempiternum.
PL 16, 374Cあなたは志を忘れ、両親を忘れ、教会全体を忘れ、おとめの身の栄光を忘れ、位の誉れを忘れ、さらに国の約束を忘れ、恐るべき裁きを忘れた。汚れを抱き、恥辱の実を結んだ。その終わりは、最も残酷な死と、永遠の滅びである。