De lapsu virginis consecratae 4.1
Confutatis, quas corruptae excusationes solent praetexere, ad crimen rediens, parentum ejus ac totius familiae vicem miseratur: docetque ipsis optabilius futurum fuisse ut prius moreretur: nec illis superesse aliud solatium, quam quod ei virginitatis professionem eligenti sola spe divinae remunerationis consenserint: ipsam vero eorum exspectationem delusisse.
PL 16, 370A〔著者は〕堕ちた女がよく言い訳として持ち出すものを論駁したのち、罪に立ち返り、彼女の両親と家族全体の境遇を憐れむ。そして、彼らにとっては、彼女がそれ以前に死んでいたほうが望ましかったであろうと教える。彼らに残された慰めは、おとめの身の誓願を選ぶ彼女に、ただ神の報いへの望みのゆえに同意した、ということ以外にはない。ところが彼女は、彼らのその期待を裏切ったのである。
De lapsu virginis consecratae 4.2
11. Sed dictura es forsitan: Non potui sustinere; quia carnem fragilem circumferebam. Respondebit tibi beata Thecla cum suis innumerabilibus sociis: Et nos eadem carne amictae fuimus, nec tamen plenum propositum castitatis nostrae, aut fragilitas carnis potuit mutilare, aut saevitia tyrannorum potuit per varia tormenta dejicere.
PL 16, 370A11. だが、あなたはおそらく言うだろう。「私は耐えられなかった。もろい肉を身にまとっていたからだ」。これに、祝福されたテクラが、数えきれない仲間たちとともに答えるだろう。「我々も同じ肉をまとっていた。それでも、我々の貞潔の完全な志を、肉のもろさが損なうことはできず、暴君たちの残酷さも、さまざまな責め苦によって突き落とすことはできなかった」。
De lapsu virginis consecratae 4.3
Revera (32, q. 5, c. Revera) non potest caro corrumpi, nisi mens fuerit ante corrupta. Remanebit ergo in crimine anima, quae carnem praecedit in voluptate. 12. Sed dices: Nolui hoc malum, violentiam passa sum.
PL 16, 370Bまことに〔テクラたちの答えがどこで終わるかは定かでない。ここからを著者の言葉と取った〕(『教令集』第2部第32事例第5問題「Revera」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、肉が汚されることはありえない、精神が先に汚されたのでなければ。それゆえ、快楽において肉に先立つ魂は、罪のうちに留まる。12. だが、あなたは言うだろう。「私はこの悪を望まなかった。暴力を受けたのだ」。
De lapsu virginis consecratae 4.4
Respondebit tibi fortissima illa Susanna, cujus tu nomen fallaciter bajulas: Ego inter duos presbyteros posita, inter duos utique judices populi, sola inter silvas paradisi constituta (Dan. XIII, 20 et seq.) vinci non potui; quia nec volui.
PL 16, 370Bこれに、あの最も強いスザンナが答えるだろう。その名を、あなたは偽って負っている。「私は二人の長老の間に置かれ、すなわち民の二人の裁き人の間に置かれ、園の木々の間にただ一人置かれていた(ダニエル13:20以下)が、征服されなかった。望みもしなかったからである」。
De lapsu virginis consecratae 4.5
Tu ab uno ineptissimo adolescente, et in media civitate, quomodo vim potuisti perferre, nisi quia ultro vitiari voluisti? Quis denique tuas voces audivit? Quis obluctationes sensit?
PL 16, 370Bあなたは、一人の無分別きわまる若者から、しかも都のただ中で、どうして暴力に耐えることができたのか。自ら進んで汚されることを望んだのでなければ、そうはならない。実に、誰があなたの叫びを聞いたか。誰が抗う気配を感じたか。
De lapsu virginis consecratae 4.6
Ut autem haec omittam, certe post illatam violentiam prodere scelus si non aliis, vel parentibus, vel tuis sororibus debuisti; esset enim excusatio infelicitatis, esset conscientiae plena purgatio, si hostem pudicitiae tuae deduxisses in publicum.
PL 16, 370Bだが、これは措く。それでも、暴力が加えられたのち、罪を他の者に明かさないにせよ、せめて両親か、あなたの姉妹たちに明かすべきであった。そうすれば、不幸であったという言い訳となり、良心の完全な潔白が示されたであろう。あなたの貞潔を襲った敵を、公の場に引き出したならば。
De lapsu virginis consecratae 4.7
13. Sed erubuisti forsitan, ne te violatam multi cognoscerent. Et quid timuisti ubi non erat timor, nisi ut tacendo crimen cum adultero saepius sociareris?
PL 16, 370C13. だが、おそらくあなたは赤面した。汚された者として多くの者に知られまいとして。しかし、恐れのないところで何を恐れたのか。黙ることによって、犯罪をいっそう度々、姦通者と共にするためでなくて何であろう。
De lapsu virginis consecratae 4.8
Esto autem, pudor prohibuit confiteri; quid de secunda commixtione dicis, quid de tertia, quid de frequenti commercio foeditatis?
PL 16, 370Cよろしい、恥じらいが打ち明けることを妨げたとしよう。では、二度目の交わりについて、三度目について、汚らわしい交際の度重なりについて、何と言うのか。
De lapsu virginis consecratae 4.9
Cesset, cesset jam violentiae figmentum, cesset ruboris argumentum; ubi toties membra illa dicata Christo, scelestissimo moecho suis visceribus polluenda praebuisti. 14. Horret, horret animus, mens tabescit, cum ad aditum sceleris pervenitur.
PL 16, 370C暴力という作り話はやめよ、やめよ。赤面という論拠もやめよ。あなたは、キリストに献げられたあの肢体を、かくも度々、極悪の姦通者に、その内奥まで〔suis visceribus(自分の臓腑で)が男のものか彼女のものかは定かでない。「その内奥まで」と取った〕汚されるように差し出したのだから。14. 心は震える、震える。精神は衰える。罪の入口にまで至るときには。
De lapsu virginis consecratae 4.10
Nam et medicus quamvis fortis sit animo, cum altius tamen secat vulnus, puto ex parte aliqua sustinebit horrorem. Heu perdita, jamne intelligis omnes tibi vias excusationis omnimodis clausas?
PL 16, 370Cというのも、医師でさえ、心が強くとも、傷をより深く切開するときには、いくらかは戦慄に耐えることになると私は思う。ああ、滅びた女よ、あなたは今や、言い訳の道がことごとく閉ざされたと悟るか。
De lapsu virginis consecratae 4.11
Jamne sentis quantum tibi mali et in carne, et in anima nefaria libido contulerit? 15. Non istam de te confusionem tuus exspectaverat pater, qui te sibi singularem gloriam computabat.
PL 16, 370Dあなたは今や、邪な情欲が、肉においても魂においても、どれほどの悪をあなたにもたらしたかを感じるか。15. あなたの父は、あなたからこのような恥辱が来るとは期待していなかった。あなたを自分の比類なき栄光と数えていた父は。
De lapsu virginis consecratae 4.12
Non hunc luctum, et has lacrymas ex te sibi nasci tua crededirat mater, quae partus sui gemitum per tuam virginitatem consolabatur. Non fratres tui, non sorores hoc ex te dedecus exspectabant, quos omnes quasi uno gladio tui sceleris graviter sauciasti.
PL 16, 370Dあなたの母も、あなたからこの嘆きとこの涙が自分に生まれようとは思っていなかった〔底本は crededirat。crediderat と読む〕。あなたのおとめの身によって、産みの苦しみの呻きを慰められていた母は。あなたの兄弟たちも、姉妹たちも、あなたからこの不名誉が来るとは期待していなかった。あなたは彼ら皆を、いわば一つの剣、あなたの罪という剣で、重く傷つけたのである。
De lapsu virginis consecratae 4.13
16. Si fuisses communi sorte defuncta, deflessent te modicum propter desiderium parentes: sed exsultassent granditer, quia immaculatam praemisissent virginem, hostiam vivam Domino, propitiatricem videlicet delictorum.
PL 16, 371A16. もしあなたが人皆の定めのとおりに亡くなっていたなら、両親は恋しさのゆえにしばし嘆いたであろう。しかし大いに喜んだであろう。汚れなきおとめを、生きた献げ物として主のもとへ先に送ったのだ、すなわち罪のための宥めとなる者を、と。
De lapsu virginis consecratae 4.14
At nunc plangunt mortuam, et non mortuam: lugent vivam, et non vivam: mortuam utique gloria virginitatis, vivam dedecore turpitudinis.
PL 16, 371Aだが今、彼らは死んだ者を悼むが、死んだのではない。生きている者を嘆くが、生きてはいない。おとめの身の栄光においては死んだ者、恥辱の汚れにおいては生きている者を。
De lapsu virginis consecratae 4.15
17. Iratus est pater suis visceribus, de quibus seminata es: maledicit suo utero mater, ex quo in hanc lucem infeliciter processisti.
PL 16, 371A17. 父は自分のはらわたに怒っている。あなたはそこから蒔かれたのだ。母は自分の胎を呪っている。そこから、不幸にもこの光の中へあなたは出てきた。
De lapsu virginis consecratae 4.16
Nec tamen modum sui doloris reperiunt, nisi hoc solum plane videntur habere solatium, quia te nec pater compulit, nec mater coegit ut virginitatem profitereris, quam ultro et propria voluntate professa es.
PL 16, 371Bそれでも彼らは、自分の痛みに限りを見いださない。ただ一つの慰めだけを確かにもっているように見える。それは、父があなたを強いたのでも、母が強制したのでもなく、あなたがおとめの身を誓願したのは、自ら進んで自分の意志で誓願したということである。
De lapsu virginis consecratae 4.17
Nam scio, cum multas tibi difficultates tuus proponeret genitor, cum arduum esse iter servandae virginitatis ingereret; non solum pertinaciter restitisti, sed et revelationes tibi datas dixisti terribiles.
PL 16, 371Bというのも、私は知っている。あなたの父が、多くの困難をあなたの前に並べ、おとめの身を守る道の険しさを突きつけたとき、あなたは頑として抵抗したばかりか、恐るべき啓示が自分に与えられたとまで語ったのである。
De lapsu virginis consecratae 4.18
18. In quantum ergo sibi mercedem sperabant ex eo quod tuo proposito non restiterunt, in tantum tibi intellige, misera, pondus judicii crescere; quia non servasti quod ultro promisisti. Quibus te spiris serpens ille nequissimus obligavit?
PL 16, 371B18. だから、彼らがあなたの志に逆らわなかったことで、自分たちに報いを望んだ、その分だけ、哀れな者よ、知れ、あなたへの裁きの重さは増す。自ら約束したことを守らなかったからである。あの最も邪悪な蛇は、いかなるとぐろであなたを縛ったのか。
De lapsu virginis consecratae 4.19
Quibus te venenis infecit ille, qui Evam decepit; ut tanta te caecitate percuteret, tantam animae tuae faceret oblivionem?
PL 16, 371Bエバを欺いたあの者は、いかなる毒であなたを冒したのか。それほど大きな盲目であなたを打ち、それほど大きな忘却を、あなたの魂にもたらすとは。