De lapsu virginis consecratae 7.1
Omnem episcopalis officii curam illi a se praestitam fuisse asseverat: sed ipsam non solum inde nihil profecisse, verum etiam aliis objecisse grave scandalum, quod ostenditur in Evangelio severissima poena damnari.
PL 16, 375A〔著者は〕司教の務めの配慮のすべてを彼女に尽くしたと断言する。だが彼女はそこから何の益も得なかったばかりか、他の者たちに重い躓きまで与えた。福音書では、これは最も厳しい刑罰で断罪されると示されている。
De lapsu virginis consecratae 7.2
28. Et certe non habes quod de nostra negligentia conqueraris; quodcumque enim ad officium pastoris pertinet, et tibi et omnibus non negatum est. Dilectio spiritalis adhibita, commonitio sancta non defuit.
PL 16, 375A28. そして確かに、あなたは我々の怠慢を訴える理由をもたない。牧者の務めに属することは何であれ、あなたにも皆にも拒まれなかったからである。霊の愛が注がれ、聖なる勧告も欠けなかった。
De lapsu virginis consecratae 7.3
Oblita domum patris tui, ut scriptum est (Psal. XLIV, 11) , ad monasterium virginale transisti. Inter tot posita non solum dico tuta esse debueras, si voluisses; sed etiam tutelam aliis praestare potuisses. Sed frustra haec et alia provisa sunt.
PL 16, 375A書かれているとおり、あなたは父の家を忘れて(詩篇44:11)、おとめたちの修道院に移った。これほど多くの者の間に置かれたのだから、あなたが守られているべきであったと言うだけでは足りない。望みさえすれば、他の者たちに守りを与えることさえできたのである。だが、これらも他のことも、空しく備えられた。
De lapsu virginis consecratae 7.4
29. Frustra hymnum virginitatis exposui; quo et gloriam propositi, et observantiam pariter decantares.
PL 16, 375B29. おとめの身の讃歌を、私は空しく説き明かした。それによってあなたが、志の栄光とその遵守を、ともに歌うように、と。
De lapsu virginis consecratae 7.5
Seminavi secus viam, seminavi in spinis, seminavi in petrosa; aut enim ex corde tuo verba mea volucres (Luc. VIII, 5 et seq.) , id est, daemones rapuerunt: aut malis tuis cogitationibus suffocata sunt, aut aruerunt nimio aestu libidinis.
PL 16, 375B私は道端に蒔き、茨の中に蒔き、石地に蒔いた。というのも、私の言葉は、あなたの心から、鳥たち(ルカ8:5以下)、すなわち悪霊どもが奪い去ったか、あなたの悪い思いに塞がれたか、情欲の過度の熱で枯れたのである。
De lapsu virginis consecratae 7.6
Heu me, quia ubi putabam aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos, inventus sum lignum, fenum, stipulam, arsuras materias laborasse (I Cor. III, 12) !
PL 16, 375Bああ、私は不幸だ。金、銀、尊い石を建てていると思っていたのに、実は、木、干し草、わらを、焼ける材料を、労して積んでいたと分かったのだから(一コリント3:12)。
De lapsu virginis consecratae 7.7
Dicam et ego secundum prophetam: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe (Michae. VII, 1) ! 30. Et quidem si tibi soli damnum fecisses, erat quidem tristitia, sed forsitan tolerabilis.
PL 16, 375B私も預言者に従って言おう。「ああ、私は不幸だ。私は、刈り入れの中でわらを集める者のようになった」(ミカ7:1)。30. しかも、もしあなたが自分一人に損害を与えたのなら、確かに悲しみではあっても、おそらく耐えられたであろう。
De lapsu virginis consecratae 7.8
Nunc vero quantas animas tuo scelere sauciasti, quantas animas propter te de proposito suo poenitere fecisti! Quanta labia etiam fidelium inquinata sunt, viam Domini blasphemando!
PL 16, 375Bだが今、あなたはその罪によって、どれほど多くの魂を傷つけたことか。あなたのために、どれほど多くの魂が自らの志を悔やむに至ったことか。信徒たちの唇までもが、どれほど多く汚れたことか、主の道を冒瀆して。
De lapsu virginis consecratae 7.9
Aperuit in nos gentilitas os suum: adversus sanctam Ecclesiam Synagoga Judaeorum per tuum dedecus exsultavit.
PL 16, 375C異教は我々に向かってその口を開いた。ユダヤ人の会堂は、聖なる教会に逆らって、あなたの不名誉によって勝ち誇った。
De lapsu virginis consecratae 7.10
31. Quod si is qui unum scandalizaverit, mola circumligatus jactari debet in mare (Matth. XVIII, 6) ; quid de te pronuntias, per cujus scelus omnis anima sauciata est, et nomen Domini in gentibus blasphematum est?
PL 16, 375C31. もし一人を躓かせる者が、石臼を首にかけられて海に投げ込まれるべきであるなら(マタイ18:6)、あなたは自分について何を宣告するか。あなたの罪によってすべての魂が傷つき、主の名が諸国民の間で冒瀆されたのだから。
De lapsu virginis consecratae 7.11
Nonne quoties dicitur: O virgines, toties tibi cumulus iniquitatis augetur? Jaces ecce vulnerata, jaces ecce prostrata.
PL 16, 375C「おとめたちよ」と言われるたびに、あなたには不法の積み重ねが増し加わるのではないか。見よ、あなたは傷つき横たわり、見よ、打ち倒されて横たわっている。