De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.1
Dum ingenitum Patrem, quod in Scriptura non legerunt haeretici, sibi concedi volunt, eos contentionis studium patefacere. Fatendum tamen id scriptum esse, sed apud Arium, cui opponitur Apostolus.
PL 16, 840A異端者たちは、聖書に読んでもいない「生まれざる父」という語を自分たちに認めさせようとするが、それは彼らが論争心に動かされていることを露わにするものである。だが、この語が書かれていることは認めねばならない。ただしそれはアレイオスのもとにあり、そのアレイオスに対して使徒が対置される。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.2
Retorquetur eorum objectio contra ipsos, et vox ingenitus etiam creaturae communis asseritur. Mox explicato adversariorum ratiocinio, reponit Ambrosius vocibus geniti atque ingeniti non naturam significari, sed qualitatem.
PL 16, 840B彼らの反論は彼ら自身に向けて投げ返され、「生まれざる」という語は被造物にも共通であると主張される。次いで論敵の推論を説明したうえで、アンブロシウスは、「生まれた」「生まれざる」の語が示すのは本性ではなく性質であると答える。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.3
Adductis exemplis hoc fuse probat, sed in eo praesertim longior est, ut ex diversis initiis eamdem substantiam exoriri posse palam faciat. 89. Nunc illi asserant ubi ingenitum Patrem legerint.
PL 16, 840B例を挙げてこれを詳しく証明するが、とりわけ長く論じるのは、異なる起こりから同じ実体が生じうることを明らかにする点である。89. さあ、彼らは、「生まれざる父」をどこで読んだのかを言ってみよ。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.4
Sed si dialectico more concedi sibi id postulant, ut quod lectum non sit pro lecto usurpent, produnt se contentionis studio differri, non cognitionem quaerere veritatis.
PL 16, 840Bだが、弁証法の流儀で、読まれていないことを読まれたことのように用いることを自分たちに認めよと要求するなら、彼らは、真理の認識を求めるのではなく論争心に引きずられていることを、自ら示している。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.5
Namque in ipsa dialectica si non concedatur, quod concedi sibi postulant, quo aditum contentionis invenire desiderant, principium invenire nequeunt disputandi. Et hoc ibi, ubi contentio est magis de disputationis argutiis, quam de examine veritatis.
PL 16, 840B実に、弁証法そのものにおいてさえ、彼らが自分に認めよと要求することが認められないなら、論争の入り口を見つけたいと望んでも、論じる出発点を見出せない。しかもそれは、真理の吟味よりも、議論の巧妙さをめぐる論争であるところでのことなのだ。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.6
Haec est enim dialecticorum gloria, si videantur expugnare verbis et refellere veritatem: et contra definitio fidei est, ut veritas, non verba pendantur. Denique verba philosophorum excludit simplex veritas piscatorum.
PL 16, 840C弁証家たちの栄光とは、言葉によって真理を攻略し論駁するかに見えることである。信仰の規定は反対に、量られるべきは真理であって言葉ではないということである。実に、哲学者たちの言葉を、漁師たちの素朴な真理が締め出す。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.7
90. Quae igitur ista assertio est, ubi si non donavero eis verbum ingeniti, assertionis principium invenire non possunt? Ubi ergo legerint, demonstrent. 91. Exciderat animo: nunc redeo in memoriam.
PL 16, 840C90. では、もし私が彼らに「生まれざる」という語を与えなければ、主張の出発点を見出せないというのは、いったいどういう主張なのか。ゆえに、どこで読んだのか、彼らは示すがよい。91. 心から抜け落ちていた。いま思い出した。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.8
Lectum est, inquiunt; nam Arius dixit ingenitum Patrem, et genitum et creatum Filium. En quo auctore contra apostolica scripta contendant: contendant tamen, si modo se Arii discipulos esse fateantur. Nam quomodo negant magistrum, cujus inventum sequuntur?
PL 16, 840C「読まれた」と彼らは言う。「アレイオスが、父は生まれざる者、子は生まれた者、造られた者だと言ったのだから」と。見よ、使徒の書に逆らって、いかなる創始者によって争うのかを。だが、争うがよい、ただし自らがアレイオスの弟子であると認めるならば。実に、その創案に従っている教師を、どうして否むのか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.9
92. Sed si illi hoc dicunt, quod Arius: justius ego debeo dicere, quod Apostolus dixit (Ephes. III, 14) . Patrem enim dixit, non ingenitum nominavit: Filium dixit, et genitum Filium dixit. Quod legi, non nego; immo libenter usurpo: quod non legi, usurpare non debeo.
PL 16, 840D92. だが、彼らがアレイオスの言うことを言うのなら、私はむしろ、使徒が言ったこと(エフェソ3:14)を言うのが正しい。使徒は「父」と言い、「生まれざる者」とは名づけなかった。「子」と言い、また生まれた子と言った。読んだことを、私は否まない。いや、喜んで用いる。読まなかったことを、私は用いるべきではない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.10
Sed tamen, quod in dialectica non faceremus, usurpent; si non et forte dicant quia genitum non legimus Patrem sicut Filium, ideo ingenitum aestimare debemus. 93. Intelligitur hoc, ergo non legitur.
PL 16, 841Aだが、我々が弁証法ならしないことでも、彼らには用いさせよう。ただし、おそらく彼らは、「我々は子についてのようには父について生まれたとは読まない。ゆえに生まれざる者と見なすべきだ」と言うのではないか〔底本は si non et forte dicant。si non を nisi(〜でなければ)の意に取った〕。93. それなら、これは理解されるのであって、読まれるのではない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.11
Sed si intelligitur, nec Spiritum sanctum genitum legi: ergo et Spiritus, quia genitus non est, ingenitus utique secundum vestram sententiam nominandus est.
PL 16, 841Aだが、理解されるというのなら、聖なる霊が生まれたとも読まれない。ゆえに諸君の見解に従えば、霊もまた、生まれていないのだから、当然「生まれざる者」と呼ばねばならない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.12
Si igitur ingenitum dicitis et genitum non posse unius esse substantiae; superest ut de Patre et Spiritu sancto, quia nec Patrem genitum legimus, nec Spiritum sanctum, unitatem divinae naturae et substantiae non negetis.
PL 16, 841Aそれゆえ、諸君が、生まれざる者と生まれた者とは一つの実体でありえないと言うのなら、父と聖なる霊については、父が生まれたとも読まず、聖なる霊が生まれたとも読まないのだから、神的な本性と実体の一体性を否んではならない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.13
Si enim in eo est vis omnis vestrae disputationis, quod ingenitus et genitus non possunt esse unius naturae: ergo qui non est genitus, cum eo qui non sit genitus, unius naturae atque substantiae est.
PL 16, 841A実に、諸君の議論の力のすべてが、生まれざる者と生まれた者とは一つの本性でありえない、という点にあるなら、生まれていない者は、生まれていない者と、一つの本性と実体であることになる。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.14
Et si ideo putatis Patrem majorem esse, quia genitus non est; numquid et Spiritus sanctus major est Filio? 94. Multa possunt et innumera exempla suppetere, ut de eo quod genitum non sit, dicatur ingenitum.
PL 16, 841Bそして、父は生まれていないがゆえにより大きいと諸君が考えるなら、聖なる霊も子より大きいのか。94. 生まれていないものについて「生まれざる」と言われる、そのような例は、多数、数えきれぬほど挙げられる。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.15
Nam et mundum plerique ingenitum esse dixerunt, et materiam rerum omnium, quam Graeci hylen dicunt, quasi silvam materialem, ingenitam esse memorarunt.
PL 16, 841B実際、多くの者は世界を生まれざるものと言い、すべての物の質料、ギリシア人がヒュレー〔ギリシア語〕と呼ぶもの、いわば素材の森を、生まれざるものと述べた。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.16
Vident igitur in hoc verbo praerogativam quamdam potestatis esse non posse, nisi forte hoc verbo sibi honorare Deum videntur, quo philosophi mundum putaverunt esse donandum. Numquid ergo sic ingenitus Pater, sicut mundus? Absit.
PL 16, 841Bゆえに彼らは、この語に権能の何らかの特権がありえないことを見ている。あるいは、哲学者たちが世界に与えるべきだと考えたその語で、神を称えるつもりなのだろうか。では父は、世界と同じように生まれざる者なのか。断じてそうではない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.17
Aut hic solus Deum decet sermo, cum Deus ultra sermonum omnium sit ambitum. Nihil igitur pretiosum Deo in eo sermone, qui communis possit esse cum caeteris.
PL 16, 841Cあるいは、この言葉だけが神にふさわしいというのか。神はあらゆる言葉の範囲を超えているのに。ゆえに、ほかのものと共通でありうる言葉に、神にとって貴いものは何もない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.18
95. Sed tamen quemadmodum vultis, inaestimabilis sit hujus praerogativa sermonis, quae non auctoritate aliqua designatur, sed vestro aestimatur arbitrio.
PL 16, 841C95. それでも、諸君の望むとおり、この言葉の特権は計り知れないとしよう。だがそれは、何らかの権威によって指定されたのではなく、諸君自身の判断で評価されているにすぎない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.19
Quo igitur hoc proficit, ut ex verbo velitis facere inter Patrem et Filium distantiam naturae, distantiam potestatis?
PL 16, 841Cではこれは何の役に立つのか。語を根拠に、父と子のあいだに本性の隔たり、権能の隔たりを作ろうとするのは。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.20
Ingenitus, inquit, et genitus non possunt unius esse naturae atque substantiae; aut, quemadmodum interdum dicunt, inoperatus et factus non sunt unius naturae.
PL 16, 841C「生まれざる者と生まれた者は、一つの本性と実体でありえない」と彼は言う。あるいは、彼らがときどき言うように、「作られざる者と作られた者は一つの本性ではない」と〔inoperatus は factus(作られた)に対する語で、「作られざる者」と訳した〕。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.21
Neque enim discretionem faciunt ingeniti et inoperati, neque distantiam volunt esse inter genitum vel creatum, modo ut creaturam Filium dicant.
PL 16, 841C実際、彼らは生まれざる者と作られざる者のあいだに区別を設けず、生まれた者と造られた者のあいだにも隔たりを望まない。ただ子を被造物と言いたいだけなのだ。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.22
96. Dicunt ergo quia Pater omnem causam, hoc est αἰτίαν, sicut Graeci dicunt, supergressus, cum ex alio creatus non sit, non sit filius; cum utique substantia sit, non aliunde principium habens vel causam, ex qua sit: et ideo, inquiunt, alia talis substantia esse non potest, quia omnia ex Patre Deo habent subsistendi causam.
PL 16, 841D96. 彼らはこう言う。父は、あらゆる原因、すなわちギリシア人の言う原因(アイティア)〔ギリシア語〕を超えており、他から造られたのではないから、子ではない。それは実体であって、そこから自らがあるところの起こりも原因も、他に持たないからである。それゆえ、と彼らは言う、このような実体は他にありえない。すべてのものは、父なる神から存在の原因を得ているからである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.23
Unde non esse verisimile dicunt, ut Filius quia ex Patre est, et ex se causam non habeat ut sit, sed ex Patre, similis sit Patri: cum Pater ex alio causam non habeat, Filius autem, ut ipsi allegant, esse non potuerit, nisi hoc ipsum ex Patre ut esset, acceperit.
PL 16, 842Aそこから彼らは言う、子は父から出たものであり、自らによって存在する原因を持たず、父から存在するのだから、父に似ているというのは本当らしくない、と。父は他から原因を持たないが、子は、彼ら自身の主張によれば、まさにこのことを父から受け取らなければ、存在しえなかったはずだからである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.24
97. Ideoque ingenitum et genitum dicunt esse dissimilem; quasi vero, quod alibi saepe jam dixi, generatio potestatis sit, non naturae.
PL 16, 842A97. それゆえ彼らは、生まれざる者と生まれた者は似ていないと言う。あたかも、私が他の箇所でたびたび言ったように、生まれが本性のものではなく権能のものであるかのように。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.25
Cum enim dico genitum, non proprietatem naturae, sed significationem generationis expressi; et hoc exemplis evidentioribus approbabo.
PL 16, 842A実に、「生まれた」と言うとき、私は本性の固有性ではなく、生まれの意味を言い表している。そして私は、これをより明白な例で証明しよう。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.26
Nam si generaliter dicam Filium, nec addam cujus, potest intelligi et filius hominis, et filius iniquitatis, et filius pestilentiae, et filius diaboli, sicut de Judaeis Scriptura testatur (Joan. VIII, 44) : et quod in usu est, et foetus pecudis, et pulli columbarum.
PL 16, 842A実際、もし私が一般に「子」と言い、誰の子かを加えなければ、人の子、不法の子、疫病の子、悪魔の子とも解されうる。聖書がユダヤ人について証言するとおりである(ヨハネ8:44)。また慣用では、家畜の子、ハトの雛もそう言う。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.27
Et ideo in appellatione filiorum non est expressio significata naturae. At vero si naturam designare desidero, aut hominem nuncupabo, aut equum nominabo, aut avem dicam, ut natura possit intelligi.
PL 16, 842Bそれゆえ、子らという呼称には、本性の表現は意味されていない。だが、本性を示したいなら、「人」と呼ぶか、「馬」と名づけるか、「鳥」と言って、本性が理解されるようにする。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.28
98. Ita ergo si naturam cupio designare divinam, Deum verum debeo nominare. Cum autem Filium dico, generatum significo: cum Patrem quoque dico, generasse declaro.
PL 16, 842B98. だから、神的な本性を示したいなら、私は「真の神」と呼ぶべきである。ところが「子」と言うとき、私は生まれた者を意味する。「父」と言うときも、生んだことを宣言している。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.29
Non ergo hinc naturae discretionem facias, cum sit hoc significatorium generantis et geniti: significatoria autem hujusmodi exprimunt substantiae qualitatem; multi enim, ut dixi, filii, sed diversitas filiorum: alius per naturam, alius per gratiam.
PL 16, 842Bゆえに汝は、ここから本性の区別を作ってはならない。これは生む者と生まれた者の表示語であり、この種の表示語が表すのは実体の性質だからである。実際、すでに言ったように、子は多いが、子らには違いがある。本性による子と、恩寵による子とがある。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.30
99. Multae creaturae invisibiles et visibiles: invisibiles, ut Principatus et Potestates, Throni et Dominationes: visibiles, ut sol, luna, stellae, homo, terra. Ergo diversae species, et diversae creaturarum substantiae sunt.
PL 16, 842B99. 被造物は多く、見えないものと見えるものがある。見えないものとは、支配と権能、王座と主権。見えるものとは、太陽、月、星々、人、地である。ゆえに種は異なり、被造物の実体も異なる。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.31
Itaque si velis proprietatem creaturae alicujus exprimere, aut solem, aut lunam nominabis, aut stellas: et sic intelligitur quid sit, quod significandum putaveris.
PL 16, 842Cだから、あなたが何らかの被造物の固有性を言い表そうとするなら、太陽と呼ぶか、月と呼ぶか、星々と呼ぶだろう。そうすれば、あなたが示そうと考えたものが何かが理解される。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.32
100. Caeterum si factum dicas aut creatum, quod interdum Filium dicunt; quia multa facta et creata sunt, non proprietatem substantiae videris significasse, sed speciem qualitatis. Aliud enim substantia, aliud qualitas est.
PL 16, 842C100. 他方、あなたが、彼らがときどき子について言うように「作られた」「造られた」と言うなら、多くのものが作られ造られているので、あなたは実体の固有性を示したのではなく、性質の種類を示したことになる。実体と性質は別のものである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.33
Denique diximus et alibi, οὐσίαν ita interpretatos Latinos, ut substantiam dicerent. Οὐσὶα autem Dei cum dicitur, quid aliud significatur, nisi Deum semper esse?
PL 16, 842C実に、我々は別の箇所でも述べたが、ラテン人はウーシア〔ギリシア語〕を訳して、「実体」(substantia)と言ったのである。では、神のウーシア〔ギリシア語〕と言われるとき、神が常にあること以外に、何が意味されるだろうか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.34
Quod litterae ipsae exprimunt, quoniam vis divina οὖσα ἀεὶ, hoc est, cum sit semper, οὐσὶα dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et compendium decoremque sermonis.
PL 16, 842Dそれは文字そのものが表している。神的な力は「常にある」(ウーサ・アエイ)〔ギリシア語〕、すなわち常にあるゆえに、文字一つの順序を入れ替えて、音と簡潔さと言葉の美しさのために、ウーシア〔ギリシア語〕と呼ばれるのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.35
Ergo οὐσὶα, quod semper sit Deus, significat: ingeniti autem, ut tu vis, vel geniti appellatio quomodo sit, declarat, hoc est, quod non ex alio sit Pater, nec ex se Filius. Species hic videtur esse diversa. Species utique distincta, sed indistincta divinitas.
PL 16, 842Dゆえにウーシアは、神が常にあることを意味する。一方、汝の望むように、生まれざる者あるいは生まれた者という呼称は、いかにあるかを示す。すなわち、父は他から出ず、子は自らから出ないということである。ここでは種が異なるように見える。種は確かに区別されるが、神性は区別されない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.36
101. Quaeris quomodo hoc probari possit? Etiam in creaturis ostendam diversam speciem, diversa initia in plerisque, et unam esse substantiam, et de Scripturis exempla proferam.
PL 16, 843A101. 汝は、これがどう証明されうるのかと問う。被造物の中でさえ、種が異なり、多くの場合に起こりが異なっていながら、実体は一つであることを、私は示そう。聖書からも例を挙げよう。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.37
Itaque si in his quae mortalia sunt, hoc potest convenire; quemadmodum Patris et Filii et Spiritus divinitati legem cujusdam necessitatis imponunt?
PL 16, 843Aそれゆえ、死すべきものにおいてこのことが成り立ちうるのなら、どうして彼らは、父と子と霊の神性に、ある種の必然の法を課すのか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.38
102. Omnia nempe volatilia quae ejusdem generis videntur, ejusdem utique et naturae sunt, ut aquilarum unum genus et una natura est, vulturum similiter, et caeterorum secundum genus suum volatilium.
PL 16, 843A102. 実に、同じ類と見える飛ぶものはすべて、必ず同じ本性でもある。たとえばワシの類は一つ、本性も一つであり、ハゲワシも同様、そのほか、それぞれの類にしたがう飛ぶものも同様である。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.39
Quemadmodum autem coeperint esse volatilia, tres species reperimus, et ortus eorum causas legimus esse diversas. Scriptum est enim dixisse Deum: Producant aquae repentia animarum viventium. et volatilia volantium (Gen. I, 20) .
PL 16, 843Aところが、飛ぶものがどのように存在し始めたかについては、我々は三つの種類を見出し、その起こりの原因が異なると読む。神がこう言ったと書かれているからである。「水は、生ける魂の這うものと、飛ぶものの鳥を生み出せ」(創世記1:20)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.40
Et paulo post, cum paradisum fecisset Deus, et posuisset in eo hominem, scriptum est, quia figuravit Deus de terra bestias agri, et volatilia coeli (Gen. II, 19) . Significantur ergo volatilia hoc loco figurata de terra.
PL 16, 843Bそして少し後、神が楽園を作り、そこに人を置いたとき、こう書かれている。神は地から野の獣と天の鳥を形づくった(創世記2:19)。ゆえにこの箇所では、飛ぶものは地から形づくられたものとして示される。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.41
Supra quoque legisti quia dixit Deus avibus: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 22) ; utique ex coitu maris et feminae generationis incrementa praecipiens.
PL 16, 843Bまた前の箇所であなたは、神が鳥たちに「増えよ、多くなれ」(創世記1:22)と言ったと読んだ。それは、雄と雌の交わりによる生まれの増加を命じたのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.42
Itaque advertimus etiam quae unius generis sunt, diverso modo esse coepisse: alia de aquis, alia de terra, alia de maris et feminae generatione; et unius tamen haec esse naturae, dissimilitudinemque substantiae non habere.
PL 16, 843Bこうして我々は、同じ類のものでも異なる仕方で存在し始めたことに気づく。あるものは水から、あるものは地から、あるものは雄と雌の生みによる。それでもこれらは一つの本性であって、実体の相違を持たない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.43
103. Quid vero tam unius naturae, quam caro nostra cum Dominici corporis veritate? Diversis tamen utraque ducta causis, diversis orta principiis est.
PL 16, 843B103. では、我々の肉と主の体の真実ほど、一つの本性であるものがあろうか。だが両者は異なる原因から導かれ、異なる起こりから生じた。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.44
Caro enim Domini Spiritu in Virginem superveniente (Luc. I, 35) generata, non exspectavit virilis femineique coitus solemne commercium: caro vero nostra, nisi virilis juxta femineusque sexus genitalia sulcis naturalibus obducat semina, intra viscera nescit materna formari; et tamen cum generationis fuerit causa diversa, carnis tamen in Christo cum hominibus omnibus una natura est.
PL 16, 843C主の肉は、霊がおとめに臨んで(ルカ1:35)生まれ、男女の交わりの通例の営みを待たなかった。一方、我々の肉は、男の性と女の性が生殖の種を自然の畝に蒔かなければ、母の胎内で形づくられることを知らない。それでも、生まれの原因は異なるのに、キリストにおける肉は、すべての人間の肉と一つの本性なのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.45
104. Partus enim Virginis non naturam mutavit, sed generandi usum novavit. Denique caro de carne nata est. Habuit ergo de suo Virgo, quod traderet; non enim alienum dedit mater, sed proprium e visceribus suis contulit inusitato modo, sed usitato munere.
PL 16, 843C104. おとめの出産は本性を変えず、生む仕方を新しくした。実に、肉は肉から生まれた。ゆえにおとめは、手渡すべきものを自分のものとして持っていた。母は他人のものを与えたのではなく、自分の胎から自分のものを、異例の仕方で、だが通例の贈り物として差し出したのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.46
Habuit igitur carnem Virgo, quam naturae solemnis jure transcripsit in fetum. Eadem igitur secundum carnem generantis Mariae, genitique natura, nec dissimilis fratribus; quia dicit Scriptura, ut per omnia similis fratribus fieret (Heb. II, 17) .
PL 16, 843Dゆえにおとめは肉を持っており、それを通例の本性の権利によって胎の実に移した。したがって、生んだマリアと生まれた者の本性は、肉に即して同じであり、兄弟たちに似ていないわけでもない。聖書が、あらゆる点で兄弟たちに似た者となるため、と言うからである(ヘブライ2:17)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.47
Similis utique Dei Filius nostri non secundum divinitatis plenitudinem, sed secundum animae rationabilis, et ut expressius dicamus, humani nostrique corporis veritatem.
PL 16, 843D神の子が我々に似ているのは、神性の充満に即してではなく、理性ある魂に即して、さらに明確に言えば、人の、我々の体の真実に即してである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.48
105. Quid autem de ipso loquamur Adam, qui cum sit formatus e limo terrae, generavit utique filios suae consortes naturae, participes generis, successionis haeredes (Gen. II, 17) ?
PL 16, 844A105. ところで、アダム自身については何と言おうか。彼は土の泥から形づくられたのに、自らの本性を共にする子ら、類にあずかる者、継承の相続人を生んだ(創世記2:17〔ミーニュの引照のまま。この句の内容に合わない〕)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.49
Diversa quidem in filiis et parente principia, sed humanae conditionis una natura; nec tamen dissimilitudo ortus similitudini substantiae praejudicavit.
PL 16, 844A子らと親とでは起こりが異なるが、人間という状態の本性は一つである。起こりの相違が、実体の相似を損なったわけではない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 9.50
Similis ergo filius patri etiam in his, quae propter humanae conditionis fragilitatem similitudinis plenitudinem habere non possent: quomodo ergo Dei Patris dissimilis Filius verus?
PL 16, 844Aゆえに子は、人間の状態の脆さのゆえに似ていることの充満を持ちえなかった点においてさえ、父に似ている。それなら、真の子が神なる父に似ていないということが、どうしてありえようか。