De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.1
Quod libris superioribus hunc addiderit, excusat: deinde ubi rationes eorum, qui animam a Christo negabant esse susceptam, ineptas demonstravit, eamdem animae susceptionem Scripturae astruit testimoniis; tum exposito cur animam a Domino non praetermissam oportuerit, eosdem vano timore agitari ostendit.
PL 16, 834A上の諸巻〔『信仰について』を指す〕にこの書を加えたことを弁明する。次いで、キリストが魂を受け取ったことを否む者たちの論拠が愚かであることを示したうえで、同じ魂の受容を聖書の証言によって立証する。さらに、主が魂を見過ごさないことがなぜ必要であったかを述べたのち、同じ者たちが空しい恐れに駆られていることを示す。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.2
Quomodo metuere aut proficere dicatur Christus; neque tamen periculum sit, ne dividatur, vel tetras videatur induci: quod ultimum in eos ipsos retorquetur. 62. Possem latius persequi, sed vereor ne haec ipsa aliquibus aut superflua aut prolixa videantur.
PL 16, 834Aキリストが恐れ、あるいは成長したと言われるのはどういう意味か。それでも、キリストが分けられるという危険や、四つ組(テトラス)〔ギリシア語。§77 の tetrada と同じ語〕が導入されると見えるという危険はなく、この最後の非難は、かえってその者たち自身に投げ返される。62. 私はもっと広く論じることもできたが、まさにこれらのことが、ある人々には余計とも冗長とも見えはしないかと恐れる。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.3
Fortassis enim dicat aliquis: Nonne de Patris et Filii divinitate quinque illis, quos scripsisti, libris conclusurum te esse promiseras? Sed quid faciam, cum quotidie novas seminent quaestiones? Non praeterit sponsio, sed astringit objectio.
PL 16, 834A実に、ある人はこう言うかもしれない。「あなたは、書いたあの五巻で、父と子の神性について論じ終えると約束していたではないか」と。だが、人々が日々新しい問いを蒔くのに、私はどうすればよいのか。約束は忘れられていない。しかし反論が〔私を〕縛るのだ。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.4
Nam quemadmodum potest finis esse responsi, si modus nullus objecti sit? 63. Et tamen de Patris et Filii divinitate consummaturum responsionem in superioribus me spoponderam: hoc autem libro de incarnationis Dominicae sacramento plenior, sicut debuit, facta digestio est.
PL 16, 834B実際、反論に限りがないなら、答えに終わりがありえようか。63. それでも私は、上の諸巻〔『信仰について』を指す〕で、父と子の神性について答えを完結させると約束していた。そして、この書『主の受肉の秘義について』では、当然なすべきこととして、より十分な整理がなされた。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.5
Nam cum illud quod ait Dominus: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) ; et infra: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid., 39) ; non ad Spiritus sancti compassionem, sed ad rationabilis assumptionem animae et naturae humanae refertur affectum, consequens est ut per assertionem Dominici sacramenti et plenitudinem naturae humanae fuisse astruamus in Christo, et ab infirmitatis praejudicio Spiritum sanctum separemus.
PL 16, 834B主が言う「私の魂は死ぬほどに悲しい」(マタイ26:38)、さらに下で言う「私の父よ、もし可能なら、この杯を私から遠ざけよ。だが、私の望むようにではなく、汝の望むようにせよ」(マタイ26:39)という言葉は、聖なる霊の共苦にではなく、理性ある魂と人の本性の受容による情動に帰される。ゆえに、主の秘義〔受肉の秘義〕を主張することによって、人の本性の充満がキリストにあったことを我々が立証し、同時に弱さという先入見から聖なる霊を切り離すのは、当然の帰結である。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.6
Non est enim obnoxius infirmitati, qui non est obnoxius passioni. 64. Quaero igitur qua ratione animam putent quidam a Domino Jesu non esse susceptam; an quia metus est ne sensu Christus laberetur humano?
PL 16, 834C情念に服さない者は、弱さにも服さないからである。64. では私は問う、ある者たちは、どのような理由で、主イエスが魂を受け取らなかったと考えるのか。キリストが人間の感覚によって躓くことを恐れるからか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.7
Dicunt quippe quia concupiscentia carnis legi mentis repugnet (Rom. VII, 23) . Sed qui hoc ait, tantum abest ut Christum putaverit lege carnis in peccati vincula fuisse deducendum; ut ipse in aestu positus fragilitatis humanae, per Christum sibi subveniri posse crediderit dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?
PL 16, 834C実に彼らは、肉の欲望が精神の法に逆らう(ローマ7:23)と言う。しかし、これを言った者は、キリストが肉の法によって罪の鎖に引き込まれるに違いないなどと考えたどころか、自らは人の脆さの熱のただ中に置かれながら、キリストによって自分が助けられうると信じて、こう言ったのである。「ああ、惨めな私よ。誰がこの死の体から私を解き放つだろうか」。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.8
Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. XXIV, 25) . Qui ergo alios a carnis lubrico vindicabat, numquid formidare poterat, ne etiam ipse dominatu quodam carnis istius vinceretur? 65. Sed carnis istius, sicut volunt, formidabat, illecebras.
PL 16, 834C「神の恩寵が、我々の主イエス・キリストを通して与えられる」(ローマ24:25〔ミーニュは Ibid. XXIV, 25 と刷る。Ibid. は少し前の Rom. VII, 23 を受けるので、ローマ書を指し、この句はローマ7:24–25 に当たる〕)。では、他の者たちを肉の滑りやすさから救い出していた者が、自分自身もこの肉の何らかの支配に打ち負かされることを、恐れえただろうか。65. だが彼らの言うところでは、彼はこの肉の誘惑を恐れていたのだという。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.9
Ergo et carnis susceptionem declinare debuerat; ne ad lubricum traheretur erroris. Sed quomodo lubricum poterat timere peccati, qui peccatum remissurus advenerat?
PL 16, 834Dそれなら、肉の受容そのものも避けるべきだったはずである。誤りの滑りやすさに引き込まれないために。だが、罪を赦すために来た者が、どうして罪の滑りやすさを恐れえただろうか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.10
Et ideo cum susceperit carnem hominis, consequens est ut perfectionem incarnationis plenitudinemque susceperit; nihil enim in Christo imperfectum.
PL 16, 834Dそれゆえ、人の肉を受け取った以上、受肉の完全さとその充満をも受け取ったというのが帰結である。キリストにおいては何も不完全なものがないからである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.11
Suscepit itaque carnem, ut resuscitaret: assumpsit animam, sed animam perfectam, rationabilem, humanam assumpsit atque suscepit. 66. Nam quis potest negare quod susceperit animam, cum ipse dicat: Animam meam pono pro ovibus meis?
PL 16, 835Aこうして彼は肉を受け取った、よみがえらせるために。魂をも受け取ったが、完全な、理性ある、人間の魂を受け取り、取り上げたのである。66. 実に、「私は私の羊のために私の魂を置く」と彼自身が言っているのに、誰が、彼が魂を受け取ったことを否定できようか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.12
Et iterum: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam (Joan. X, 15) .
PL 16, 835Aまた重ねて言う。「父が私を愛するのは、私が再び取るために、私の魂を置くからである」(ヨハネ10:15〔ミーニュの引照のまま。この句はヨハネ10:17〕)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.13
Non per parabolam hoc dicitur, nec perfunctoria significatione, in qua aliud dicitur, et aliud intelligitur, sicut illud: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea (Esai. II, 13) : licet etiam illud ad Christi animam possit referri, quae ideo posita est, ut aboleret Judaicae superstitionis errorem, et unius sacrificii institueret veritatem.
PL 16, 835Aこれは譬えとして言われたのでも、一つのことが言われ別のことが意味されるような通りいっぺんの意味で言われたのでもない。たとえば次の句がそうである。「汝らの新月祭と安息日を、私の魂は憎む」(イザヤ2:13〔ミーニュの引照のまま。この句はイザヤ1:13–14〕)。もっとも、この句もキリストの魂に帰することができ、その魂は、ユダヤ教の迷信の誤りを廃し、唯一の犠牲の真実を立てるために置かれたのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.14
67. Sed de hoc dubitent prophetico, evangelicum hoc refutare non possunt de animae proprietate dictum; cum de morte Domini et resurrectione sit dictum; denique addit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso.
PL 16, 835A67. 預言者の句についてなら、彼らは疑うかもしれない。しかし福音書のこの句は、魂の固有性について言われたものであって、反駁できない。それは主の死と復活について言われたものだからである。実に彼はこう付け加える。「誰も私からそれを奪わない。私が自分からそれを置くのだ」。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.15
Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) . Eamdem igitur ponit, quam suscepit.
PL 16, 835B「私には、私の魂を置く権能があり、再びそれを取る権能がある」(ヨハネ10:18)。ゆえに彼が置くのは、彼が受け取ったその魂である。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.16
Suscepit dico; non enim Verbum ipsum Dei vivum in sua carne ad nostrae animae vicem factum est: sed sicut carnem nostram, ita et animam nostram perfectam naturae humanae assumptione suscepit.
PL 16, 835B受け取った、と私は言う。というのも、神の生ける言葉そのものが、その肉において、我々の魂の代わりになったのではない。むしろ、我々の肉を受け取ったように、我々の完全な魂をも、人の本性の受容によって受け取ったのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.17
Assumpsit, inquam, animam, ut incarnationis suae benediceret sacramento; suscepit affectum meum, ut emendaret. 68. Quid autem opus fuit carnem suscipere sine anima; cum utique insensibilis caro, et irrationabilis anima nec peccato sit obnoxia, nec digna praemio?
PL 16, 835B私は言う、彼は魂を受け取った、自らの受肉の秘義によって〔それを〕祝福するために。彼は私の情動を受け取った、それを正すために。68. 実に、魂なしに肉を受け取ることに何の必要があったのか。感覚を持たない肉も、理性を持たない魂も、罪に服することもなければ、報いに値することもないのに。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.18
Illud ergo pro nobis suscepit, quod in nobis amplius periclitabatur. Quid autem mihi prodest, si totum me non redemit? Sed totum me redemit, qui ait: Mihi indignamini, qui totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23) ?
PL 16, 835Cそれゆえ彼は、我々のうちでいっそう危うかったものを、我々のために受け取った。私が全体として贖われなかったのなら、私に何の益があろうか。いや、私を全体として贖ったのだ。彼はこう言う。「汝らは私に腹を立てるのか。私は安息日に人をまるごと癒やしたのに」(ヨハネ7:23)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.19
Totum me redemit, quia in virum perfectum fidelis non ex parte, sed totus resurgit. 69. Desinant ergo isti misericordes timere, ne Christus carnem suam, vel animam perfectam sensumque hominis non potuerit gubernare, qui etiam illum asinae pullum, quem ante nemo sederat (Luc. XIX, 30) , gubernavit.
PL 16, 836A彼は私を全体として贖った。信じる者は、部分としてではなく、全体として完全な人へとよみがえるからである。69. それゆえ、この慈しみ深い者たちは、やめるがよい。キリストが自らの肉を、あるいは完全な魂と人の感覚を、御しえなかったのではないかと恐れることを。彼は、それまで誰も乗ったことのないあのロバの子さえ御したのである(ルカ19:30)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.20
Qui plantavit aurem, non audiet (Psal. XCIII, 9) ? Qui alios regebat, se regere ipse non poterat? Qui peccata donabat, peccatum ipse faciebat?
PL 16, 836A「耳を植えた者が、聞かないだろうか」(詩篇93:9)。他の者たちを治めていた者が、自らを治めることができなかったのか。罪を赦していた者が、自ら罪を犯していたのか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.21
Desinant nimium solliciti isti, tamquam paedagogi Christi, vereri ne etiam in ipso concupiscentia carnis legem mentis oppresserit, quae non oppressit in Paulo, sed tantummodo repugnavit (Rom. VII, 23) .
PL 16, 836Aあまりに気遣いの過ぎるこの者たちは、キリストの養育係のようにして、彼においてまで肉の欲望が精神の法を圧倒したのではないかと案じることをやめるがよい。パウロにおいてさえ、それは圧倒せず、ただ逆らっただけなのだ(ローマ7:23)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.22
Athleta Christi victorias mentis numerat suae. hi trepidant ne caro titubaverit in Domino, quae vicit in servulo? 70. Non vult pro se timere nos Christus, non vult pro se flere nos Dominus.
PL 16, 836Aキリストの競技者は、自らの精神の勝利を数える。この者たちは、小さな僕において勝った肉〔quae vicit の係りは定かでない。文法どおり caro に係けたが、前文の「精神の勝利」を受けて、パウロにおいて勝ったのは精神の意とも取れる〕が、主において揺らいだのではないかと震えるのか。70. キリストは、我々が彼のために恐れることを望まない。主は、我々が彼のために泣くことを望まない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.23
Denique dicit: Filiae Hierusalem, nolite me flere, vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28) . Et istis dicit: Nolite mihi timere, vobis timete. An non audistis dicentem David: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?
PL 16, 836B実に彼は言う。「エルサレムの娘たちよ、私のために泣くな。汝ら自身のために泣け」(ルカ23:28)。そしてこの者たちにも言う。「私のために恐れるな。汝ら自身のために恐れよ」と。諸君は、ダビデがこう言うのを聞かなかったのか。「主は私の光、私の救い。私は誰を恐れようか」。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.24
Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo (Psal. XXVI, 1) ? et alibi: Non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6) ; et alibi: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) .
PL 16, 836B「主は私の命の守り手。私は誰の前におののこうか」(詩篇26:1)。また別の箇所では、「人が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇117:6)。また別の箇所では、「肉が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇55:5)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.25
71. Dicit ergo: Ego lapsum naturae humanae timere potui, quem homo ipse non timuit: Deus igitur ante carnem, Deus in carne, perfectionem naturae assumpsi humanae: suscepi sensum hominis, sed non sum sensu carnis inflatus.
PL 16, 836B71. ゆえに彼は言う。「人間自身が恐れなかった人の本性の転落を、私が恐れることができたというのか〔底本は疑問符を置かず、timuit の後にコロンを打つ。ミーニュの脚注は異読として Ergo lapsum、また Deus lapsum …… timere potuit を挙げ、これらはいずれも平叙の文として読む。ここで反語に取ったのは訳者の解釈である〕。ゆえに私は、肉の前の神、肉における神として、人の本性の完全さを受け取った。人の感覚を受け取ったが、肉の感覚によって膨れ上がりはしなかった」。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.26
Sensu hominis animam meam dixi esse turbatam: sensu hominis esurivi: sensu hominis rogavi, qui rogantes exaudire consuevi: sensu hominis profeci, sicut scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52) .
PL 16, 836C「人の感覚によって、私は私の魂が乱れていると言った。人の感覚によって、私は飢えた。人の感覚によって、私は願った、願う者を聞き入れる慣いの私が。人の感覚によって、私は成長した。書かれているとおりである。『イエスは、年齢と知恵と、神と人々のもとで、恩寵において成長していった』(ルカ2:52)。」
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.27
72. Quomodo proficiebat Sapientia Dei? Doceat te ordo verborum. Profectus est aetatis, et profectus sapientiae, sed humanae est. Ideo aetatem ante praemisit, ut secundum hominem crederes dictum, aetas enim non divinitatis, sed corporis est.
PL 16, 837A72. 神の知恵はどのように成長したのか。言葉の順序に教わるがよい。年齢の成長と知恵の成長とがあるが、それは人間のものである。それゆえ彼は年齢を先に置いた、人間に即して語られたとあなたが信じるように。年齢は神性のものではなく、体のものだからである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.28
Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis: sapientia autem sensu proficit, quia a sensu sapientia. Jesus autem proficiebat aetate et sapientia. Quis sensus proficiebat?
PL 16, 837Aそれゆえ、人間の年齢において成長したのなら、人間の知恵において成長したのである。知恵は感覚によって成長する、知恵は感覚から来るからである。ところでイエスは、年齢と知恵において成長した。どの感覚が成長したのか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.29
Si humanus, ergo et ipse susceptus est: si divinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, utique mutatur in melius: sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur, non utique divinum.
PL 16, 837A人間の感覚なら、彼自身もまた受け取られたことになる。神の感覚なら、成長によって変化しうることになる。成長するものは、必ずよりよいものへと変わる。だが神的なものは変わらない。ゆえに、変わるものは決して神的ではない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.30
Sensus igitur proficiebat humanus; sensum ergo suscepit humanum. 73. Et ut sciamus quia secundum hominem loquebatur, praemisit supra dicens: Puer autem crescebat et confortabatur et implebatur sapientia; et gratia Dei erat cum illo (Ibid., 40) .
PL 16, 837Aゆえに成長したのは人間の感覚であり、したがって彼は人間の感覚を受け取ったのである。73. そして、彼が人間に即して語っていたことを我々が知るために、彼は前にこう言って先に置いている。「少年は育ち、強くなり、知恵に満たされ、神の恩寵が彼とともにあった」(ルカ2:40)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.31
Et puer, nostrae nomen aetatis est: nec confortari virtus poterat Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei, nec plenitudo divinitatis impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia.
PL 16, 837Bそして「少年」とは、我々の年齢の名である。神の力が強められることも、神が育つことも、神の知恵の高さが、神性の充満が満たされることもありえなかった。ゆえに満たされていたのは、神の知恵ではなく、我々の知恵であった。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.32
Nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit (Ephes. IV, 10) ? 74. Per quem autem sensum Esaias dixit, patrem puer nesciebat aut matrem?
PL 16, 837B実に、すべてを満たすために下った者(エフェソ4:10)が、どうして満たされていたのだろうか。74. では、イザヤは、少年が父あるいは母を知らなかったと言ったが、どの感覚によってであろうか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.33
Scriptum est enim: Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae (Esai. VIII, 4) .
PL 16, 837Bこう書かれている。「少年が父あるいは母を知る前に、彼はダマスコの力とサマリアの戦利品を受け取る」(イザヤ8:4)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.34
Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt: expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat.
PL 16, 837B神の知恵を、未来や隠されたことは欺かない。だが、認識を欠いた幼年は、人間の無知によって、まだ学んでいないことを知らないのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.35
75. Sed verendum est, inquis, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem ejus adoramus et carnem, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei, crucemque veneramur, dividimus eum?
PL 16, 837C75. だが、と汝は言う、キリストに二つの主たる感覚、二重の知恵を帰すなら、我々はキリストを分けることになるのではないかと恐れねばならない。我々がその神性と肉の両方を礼拝するとき、キリストを分けているのか。我々が彼のうちに神の像と十字架を敬うとき、彼を分けているのか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.36
Apostolus certe, qui de eo dixit: Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4) ; ipse dixit quia non divisus est Christus.
PL 16, 837C使徒は確かに、彼についてこう言った。「彼は我々の弱さのゆえに十字架につけられたが、それでも神の力によって生きている」(二コリント13:4)。その使徒自身が、キリストは分けられていないと言ったのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.37
Numquid etiam cum dicimus quia animam rationabilem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum (I Cor. I, 13) ?
PL 16, 837C我々が、彼は理性ある魂、しかも我々の知性を受け入れうる魂を受け取ったと言うときでさえ、彼を分けているのか(一コリント1:13)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.38
76. Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationabili et intellectus capaci in carne sua fuit, sed animam rationabilem et intellectus capacem, et ipsam humanam, et ejusdem substantiae, cujus nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem, ejusdemque cujus caro est nostra substantiae, suscipiens Deus Verbum, perfectus etiam homo fuit, sine ulla tamen labe peccati; quia peccatum ipse non fecit, sed pro nobis peccatum factus est; ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21) .
PL 16, 837C76. 神である言葉自身は、その肉において、理性ある魂、知性を受け入れうる魂の代わりになったのではない。神である言葉は、理性ある魂、知性を受け入れうる魂、それも人間の魂そのもの、しかも我々の魂と同じ実体の魂を、また我々の肉に似た肉、我々の肉と同じ実体の肉を受け取って、完全な人でもあった。それでも罪の汚れはいささかもない。彼は罪を犯さず、我々のために罪となったからである。我々が彼において神の正義となるためである(二コリント5:21)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.39
Caro ergo ipsius et anima ejusdem cujus anima nostra caroque substantiae est. 77. Nec timeo ne tetrada videar inducere, nos enim vere solam, qui hoc asserimus, colimus Trinitatem.
PL 16, 837Dゆえに彼の肉と魂は、我々の魂と肉と同じ実体のものである。77. 私は、四つ組(テトラダ)〔ギリシア語〕を導入していると見られることを恐れない。これを主張する我々こそ、真に唯一の三位一体を礼拝しているのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.40
Non enim Christum divido, cum carnis ejus divinitatisque distinguo substantiam; sed unum Christum cum Patre et Spiritu Dei praedico, et illos magis qui carnem Christi unius cum divinitate ejus dicunt esse substantiae, tetrada inducere demonstrabo.
PL 16, 838A私はキリストを分けているのではない。その肉と神性の実体を区別しているにすぎない。むしろ私は、父と神の霊とともに一なるキリストを宣べ伝える。そして、キリストの肉が彼の神性と一つの実体だと言う者たちのほうこそ、四つ組を導入していると、私は示そう。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.41
Non enim quod ejusdem substantiae est, unus, sed unum est, nam utique Filium ejusdem cum Patre substantiae confitentes in tractatu concilii Nicaeni, non unam personam, sed unam divinitatem in Patre et Filio crediderunt.
PL 16, 838A同じ実体にあるものは、「一人」なのではなく、「一つ」なのである。実に、ニカイア教会会議の定めにおいて、子が父と同じ実体であると告白した者たちは、一つのペルソナではなく、父と子における一つの神性を信じたのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 7.42
78. Ergo cum dicunt ejusdem carnem, cujus et Filius Dei erat, fuisse substantiae, ipsi quod nobis objiciunt ineptiis vanae assertionis incurrunt, ut dividant Christum. Itaque quartum increatum, quod adoremus, inducunt, cum sola increata sit divinitas Trinitatis.
PL 16, 838A78. それゆえ、彼らが、肉は神の子がそうであったのと同じ実体だったと言うとき、彼ら自身が、我々に向けて突きつけるもの、すなわちキリストを分けるという空しい主張の愚かしさに、自ら陥っている。こうして彼らは、我々が礼拝すべき第四の造られざるものを導入する。造られざるものは、三位一体の神性のみであるのに。