De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.1
Post enumerata varia hominum genera, qui fere sub nominis christiani falso velamine Ecclesiam lacerantes, memoratae sententiae obnoxii sunt, admonet quemadmodum nobis declinanda sit eadem sententia. 6 Generalis enim haec in impios omnes sententia est.
PL 16, 820Aさまざまな種類の人々、すなわち、おおむねキリスト教徒の名という偽りの覆いの下で教会を引き裂きながら、先に述べた判決に服している者たちを数え上げたのち、我々がこの判決をどう避けるべきかを諭す。6. 実に、この判決はすべての不敬虔な者に対する一般的なものである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.2
Itaque si Judaeus offerat, qui filium virginis Mariae a Patre Deo separat, dicitur ei: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti: quiesce (Ibid., 7) .
PL 16, 820Aそこで、おとめマリアの子を父なる神から切り離すユダヤ人が献げるなら、彼には言われる。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ。黙れ」(創世記4:7)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.3
7. Si offerat Eunomianus, qui ex impietatis Arianae fonte progrediens, redundanti perfidiae suae labitur coeno, generationem Christi, quae super omnia est, asserens ex Philosophiae traditionibus colligendam: cum utique alia creaturarum sit ratio, alia secretorum potentia divinorum; et ipsi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti: quiesce.
PL 16, 820A7. エウノミオス派の者〔アレイオス派のうち、子は父に似ていないと説いた者〕が献げるなら——その者は、アレイオス派の不敬虔の源から出て、あふれる自らの背信の泥に滑り落ち、万物にまさるキリストの生まれを、哲学の伝承から引き出すべきだと主張している。被造物の道理と、神的な秘密の力とは別なのに——その者にも言われる。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ。黙れ」。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.4
8. Dicitur hoc Sabelliano, qui Patrem Filiumque confundit. Dicitur hoc Marcionitae, qui alium putat Deum novi, alium veteris Testamenti. Dicitur hoc Manichaeo et Valentino, qui non putaverunt veritatem carnis humanae a Christo esse susceptam.
PL 16, 820B8. これはサベリオス派の者、すなわち父と子を混同する者に言われる。これはマルキオン派の者、すなわち新約の神と旧約の神を別と考える者に言われる。これはマニ教徒とウァレンティノスに言われる。彼らは、人の肉の真実がキリストによって受け取られたと考えなかった。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.5
Paulus quoque Samosatenus et Basilides in eadem sententiae sorte numerantur. 9. Similiter quoque ejusdem sententiae auctoritate damnantur, qui divinitatem sancti Spiritus negaverunt.
PL 16, 820Bサモサタのパウロス〔キリストをただの人間とした者〕とバシリデス〔グノーシス派の教師〕も、同じ判決の割り当てに数えられる。9. 同様に、聖なる霊の神性を否んだ者たちも、同じ判決の権威によって断罪される。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.6
Alii enim quidam vel Arianorum Judaei, vel Ariani sunt Judaeorum; quia sicut illi Filium a Patre, ita et isti Spiritum a Deo Patre et Filio Dei separant.
PL 16, 820B実に、ある者たちは、アレイオス派のユダヤ人であるか、ユダヤ人のアレイオス派である。ユダヤ人が子を父から切り離すように、彼らも霊を父なる神と神の子から切り離すからである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.7
10. Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti.
PL 16, 820C10. ノウァトゥス〔底本は Novato。ノウァトゥスとも、ノウァティアヌスとも取れる〕やドナトゥス、また教会の体を引き裂こうと躍起になったすべての者にも、一人ひとり言われる。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ」。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.8
Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1) . Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando.
PL 16, 820C神に献げられる犠牲は、教会のものだからである。パウロはその教会に言った。「兄弟たちよ、私は汝らに勧める。神の慈しみによって、汝らの体を、生きた聖なる、神に喜ばれるいけにえとして献げよ」(ローマ12:1)。ゆえに彼らは、教会の肢体を引き裂くことで、犠牲を悪しく分けたのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.9
11. Illos quoque percellit ista sententia, qui animam rationabilem ab incarnationis Dominicae segregant sacramento, naturam hominis ab homine separare cupientes.
PL 16, 820C11. 理性ある魂を主の受肉の秘義から切り離し、人の本性を人から引き離そうと望む者たちも、この判決に打たれる。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.10
Et isti fortasse recte offerunt Trinitati: sed rationem nesciunt naturae humanae divinaeque distinguere; Dei enim simplex natura est, homo ex anima rationabili constat et corpore. Si alterum tollas, totam naturam hominis sustulisti.
PL 16, 821A彼らもおそらく三位一体に正しく献げている。だが、人の本性と神の本性を区別する道理を知らない。神の本性は単純だが、人は理性ある魂と体から成るからである。一方を取り去れば、人の本性の全体を取り去ったことになる。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.11
12. Adversus omnes igitur haereses ista sententia est, quae fraterno nomine, non fraterne Ecclesiam persequuntur.
PL 16, 821A12. ゆえにこの判決は、すべての異端に向けられている。彼らは兄弟の名のもとに、兄弟らしくなく教会を迫害している。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.12
Siquidem sub optione nominis christiani et quadam nuncupativa fidei germanitate parricidalibus gladiis nos cupiunt vulnerare; quia conversio nostra ad eos est, et dominantur nobis in saeculo peccatores. Peccator enim dominatur in saeculo, justus in Dei regno.
PL 16, 821A実に、キリスト教徒の名の選択と、名ばかりの信仰の兄弟関係のもとで、彼らは近親殺しの剣で我々を傷つけようとする。我々の向き直りが彼らに向かい〔創世記4:7 の「彼の向き直りは汝に向かう」の句を受けるらしい。意は定かでない〕、世においては罪人が我々を支配しているからである。罪人は世において支配し、義人は神の国において支配する。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.13
13. Caveamus igitur ne quis nos a cubiculo regis aeterni, et a secreto matris Ecclesiae separare conetur, ad quod illa anima in Canticis canticorum Verbum Dei se introduxisse significat (Cant. III, 4) .
PL 16, 821A13. だから、誰かが我々を永遠の王の寝室から、母なる教会の奥から引き離そうとしないように、用心しよう。雅歌のあの魂は、そこに神の言葉を導き入れたと告げている(雅歌3:4)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 2.14
Caveamus ne a sinu Patris, et quodam utero paterno, arcanaeque naturae substantiam unigeniti Filii separemus, verbisque his quibus veritas susceptae incarnationis astruitur, divinae generationi praejudicia inferre meditemur; ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; quiesce; hoc est: Si nesciamus quae propria sunt divinitatis aeternae incarnationisque distinguere; si creatorem cum suis operibus conferamus: si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus.
PL 16, 821B父の懐から、また父の胎のようなところから、独り子である子の、秘められた本性の実体を引き離さないよう、用心しよう。また、受け取られた受肉の真実を立証するこれらの言葉をもって、神的な生まれに先入見を持ち込もうと企てないよう、用心しよう。そうでないと、我々の誰かにも言われるだろう。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ。黙れ」と。すなわち、永遠の神性に固有なことと、受肉に固有なこととを区別することを、我々が知らないなら、創造者をその被造の業と同列に並べるなら、時の創始者が時のあとに始まったと言うなら、そうなる。実に、万物がそれによってある者が、万物の一人であることはありえないからである。