ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De incarnationis Dominicae sacramento liber unus

Caput X 第X章

Ambrose of Milan · De incarnationis Dominicae sacramento liber unus · PL 16, 844A · 29 sectiones

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.1

1

A superioribus eos non discrepare, qui Filium Patri similem agnoscentes, ejusdem substantiae inficiantur.

PL 16, 844A

子を父に似た者と認めながら、同一実体であることは否む者たちも、前に述べた者たちと変わらない。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.2

2

Non enim posse inter eos accidentalem aut partialem intercedere similitudinem; cum hujusmodi similitudines puris hominibus cum Deo tribuantur, at Filio cum Patre naturae sit similitudo, cujus et perfecta imago est.

PL 16, 844A

彼らの間には、偶有的な、あるいは部分的な似ていることは介在しえない。そうした似ていることは、ただの人間に神との関係で帰されるものだが、子には父との関係で本性の似ていることがあり、子はその完全な像でもあるからである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.3

3

Nihil ergo vocem ingenitum catholicis obstare, sed haereticorum prodere perfidiam; quippe qui dum vocem in Scriptura ignotam usurpabant, omnipotentiam quae illis personis ibi tribuitur, negabant.

PL 16, 844B

ゆえに「生まれざる」の語は公同の者たちの妨げにはならず、かえって異端者たちの背信を露わにする。彼らは聖書に知られていない語を僭用しながら、そこでかの諸ペルソナに帰されている全能を否んでいたのである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.4

4

106. Sed plerique eamdem sectam sequentes, disputationis genere discordare se putant ab his, qui dissimilem Patri per omnia Filium dicunt. Ideo horum quoque qui similem dicunt Filium, sed non unius substantiae cum Patre, ineptias discutiamus.

PL 16, 844B

106. しかし、同じ党派に従う者の多くは、議論の仕方において、子が父にあらゆる点で似ていないと言う者たちとは食い違うと考えている。そこで、子を似ていると言いながら父と一つの実体とはしないこの者たちの愚論をも、検討しよう。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.5

5

107. Sed quae non unius naturae sunt, diversae sunt utique atque distantis: et quae distantis naturae, consequens est ut similia esse non possint; nisi forte secundum speciem similia dicas, dissimilia secundum veritatem.

PL 16, 844B

107. だが、一つの本性ではないものは、当然、異なっていて隔たった〔本性〕のものである。隔たった本性のものは、似ていることができないのが帰結である。あなたが、外観に従っては似ており、真実に従っては似ていないと言うのでないかぎりは。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.6

6

Nam et lactis et nivis et cygni albentis concolor species est, sed discrepantiam servat distantis naturae; nec differentia naturarum specierum similitudine coloratur. 108. Quomodo ergo isti similem dicunt Patrem et Filium, qui unitatem substantiae negant?

PL 16, 844C

実に、乳も雪も白く輝くハクチョウも、外観は同じ色である。だが、それらは隔たった本性の食い違いを保っている。本性の違いは、外観の似ていることによって彩られはしない。108. ならば、実体の一体性を否むこの者たちは、どうして父と子を似ていると言うのか。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.7

7

An secundum formam et figuram et colorem similem putant? Sed haec corporis sunt, haec compositionem quamdam indicant. Quomodo autem invisibili similitudinem secundum colorem aptamus aut formam? Aut quomodo creatura potest esse similis increato?

PL 16, 844C

形と象りと色に従って似ていると考えるのか。だが、それらは体に属し、ある種の合成を示している。見えない者に、色や形に従った似ていることを、どうして我々は当てはめようか。あるいは、被造物が造られざる者に似ることが、どうしてありえようか。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.8

8

Quomodo splendor gloriae, et character substantiae ejus (Heb. I, 3) ; si diversa gloria, ut illi dicunt, diversa substantia est. 109. Secundum gloriam, inquiunt, et operationem similis est, et propterea imago Dei dicitur Filius.

PL 16, 844C

彼らの言うとおり、栄光が異なるなら実体も異なるのだとすれば、〔子は〕どうして「栄光の輝き、またその実体の刻印」(ヘブライ1:3)でありうるのか〔Quomodo の問いには述語が無く、「でありうるのか」と補った。si 以下はこの問いの条件と取ったが、ut illi dicunt の係りは定かでない〕。109. 彼らは言う、子は栄光と働きに従って似ており、それゆえ神の像と呼ばれるのだと。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.9

9

Ergo si per aliqua, non per omnia similis, pro parte similis, pro parte dissimilis. Huic autem propositioni consequens est, ut si ex parte similis, non in toto est, pro parte sit Dei imago composita: ac per hoc sequitur, ut et ipse compositus videatur, cujus sit imago composita.

PL 16, 844D

ならば、あるものにおいて似ていて、すべてにおいては似ていないのなら、部分において似ており、部分において似ていないことになる。ところがこの主張からは、もし部分において似ていて全体においてはそうでないなら、神の像は部分に応じて合成されたものとなる、ということが帰結する。そしてそれゆえ、その像が合成されたものであるなら、その像の元である者自身もまた合成されたものと見えるということになる。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.10

10

Composita autem si ex parte similitudinem servet, imago ejus ex parte similis esse non possit. 110. Sed qui similem secundum unitatem naturae negant, similem caeteris arbitrantur.

PL 16, 844D

だが、合成された〔像〕がもし部分において似ていることを保つのなら、その者の像が部分において似ていることはありえない〔composita は imago を受ける女性単数と取った。ejus の指すものと文意は定かでない〕。110. ところで、本性の一体性に従った似ていることを否む者たちは、子を他の者たちと同じく似ていると見なしている。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.11

11

Solent enim dicere: Cur putatis quia multum dedit Scriptura Filio, quia imaginem dixit; cum ipse Deus dixerit hominibus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum (Lev. XIX, 2) ?

PL 16, 845A

彼らはよくこう言う。「聖書が子に多くを与えたと、すなわち像と呼んだと、諸君はなぜ思うのか。神自身が人々に『汝ら聖なる者となれ、私もまた聖であるゆえに』(レビ記19:2)と言ったではないか」

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.12

12

Et Filius dixerit: Estote perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. XVI, 48) ? Nec intelligunt eo ipso astrui: quia non secundum partem, sed secundum plenitudinem divinitatis et perfectionem similis sit Filius Patri.

PL 16, 845A

「また子も『汝ら完全な者となれ、天におる汝らの父が完全であるように』(マタイ16:48)〔底本の引照のまま。句はマタイ5:48 にある〕と言ったではないか」と〔彼らは言う〕。だが彼らは、まさにそのことによって、子が父に似ているのは部分に従ってではなく、神性の充満と完全さに従ってであるということが確証されるのを悟らない。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.13

13

Denique si multi similes, cur solus Filius imago invisibilis Dei dicitur, et character substantiae ejus; nisi quia in eo naturae ejusdem unitas, et ejus majestatis expressio est?

PL 16, 845A

実に、多くの者が似ているのなら、なぜ子だけが「見えない神の像」、また「その実体の刻印」と呼ばれるのか。それは、子においてこそ同じ本性の一体性があり、その威光の表れがあるからではないのか。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.14

14

111. Alia enim secundum imitationem similitudo, alia secundum naturam: quod propositorum exemplorum etiam verba indicant; dicit enim Scriptura: Estote sancti; ut id fiant per imitationem.

PL 16, 845B

111. 実に、模倣に従った似ていることと、本性に従った似ていることは別である。そのことは、挙げられた例の言葉自体も示している。聖書は「汝ら聖なる者となれ」と言うからである。それは、彼らが模倣によって聖なる者になるためである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.15

15

Hominibus ergo dicitur: Estote, quia non sunt: de se autem dicit Deus, quia sanctus sum; non utique proficiente processu, sed manente natura. Deinde ait Sapientia: Estote perfecti; ut incipiant habere, quod non habent.

PL 16, 845B

ゆえに人々には「なれ」と言われる。彼らはまだそうでないからである。だが神は自らについて、「私は聖である」と言う。もちろん、進歩の過程によってではなく、本性にとどまることによってである。次に知恵が「汝らは完全な者となれ」と言う。それは、持っていないものを持ち始めるためである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.16

16

De Patre autem dicit: Sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est. Est ergo perfectus Pater, qui semper est. Ideo ejus vel οὐσία Graece, quod sit semper; vel Latine, quod in suo maneat, nec ope subsistat aliena, appellatur substantia.

PL 16, 845B

だが父については、「天におる汝らの父が完全であるように」と言う。ゆえに完全なのは、常にある父である。そのため、父の〔実体〕は、ギリシア語では、常にあるがゆえに実体(ウーシア)〔ギリシア語〕、ラテン語では、自らのうちにとどまり、他者の助けによって存立しないがゆえに、実体(substantia)と呼ばれる。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.17

17

112. Sanctus ergo Pater, et perfectus Pater, sanctus etiam et perfectus Filius, quasi imago Dei. imago autem Dei, quia omnia quae sunt Dei, videntur in Filio, id est, sempiterna divinitas, omnipotentia atque majestas. Talis ergo qualis est Deus, sua videtur in imagine.

PL 16, 845B

112. ゆえに父は聖であり、父は完全であり、子もまた神の像として聖であり完全である。神の像であるのは、神のものであるすべてが子において見られるからである。すなわち、とこしえの神性、全能、威光である。したがって、神は自らの像において、自らがある通りの者として見られる。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.18

18

Unde oportet ut imaginem ejus talem credas, qualis est Deus. Nam si imagini detrahas, et utique ei, cujus imago est, videbitur esse detractum: si minorem imaginem credas, minor Deus apparebit in imagine.

PL 16, 845C

それゆえ、その像を、神がある通りの者として信じなければならない。実に、あなたが像から取り去れば、その像の元である者からも取り去られたと見えることになる。あなたが像をより小さいと信じるなら、像において神はより小さい者として現れる。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.19

19

Qualem enim aestimaveris imaginem, talis tibi videbitur is, cujus invisibilis est imago. Dixit imago: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) . Et qualem aestimaveris eum, cujus imaginem esse Filium credis; talis tibi necessario Filius aestimandus est.

PL 16, 845C

実に、あなたが像をどのような者と見なすかによって、その像の元である見えない者も、あなたにそのような者と見えるのである。像は「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)と言った。そして、子がその像であるとあなたが信じる者を、あなたがどのような者と見なすにせよ、子もまたあなたにとって必然的にそのような者と見なされなければならない。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.20

20

Unde quia increatus Pater, increatus et Filius; quia non minor Pater, non minor Filius; quia omnipotens Pater, omnipotens Filius.

PL 16, 845C

それゆえ、父が造られざる者であるから、子も造られざる者であり、父がより小さくないから、子もより小さくなく、父が全能であるから、子も全能である。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.21

21

113. Dictum est igitur, etiamsi usurpent quod non legunt, ut ingenitum dicant; eo verbo tamen nihil impediri quominus unius naturae atque substantiae Christum cum Patre esse credamus. Quod si unius naturae, utique unius potentiae.

PL 16, 846A

113. したがって、たとえ彼らが、読んでもいない語を僭用して「生まれざる」と言うとしても、その語によっては、キリストが父と一つの本性、一つの実体であると我々が信じることは何も妨げられない、と言われた。もし一つの本性であるなら、当然、一つの力でもある。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.22

22

114. Qui quidem locus haud difficilior est ad refellenda studia perfidorum. Quomodo enim negant omnipotentem Christum, quod scriptum est, qui volunt usurpare, quod non docent scriptum?

PL 16, 846A

114. この論点は、背信の者たちの熱意を論駁するのに、決して難しくはない。書かれていると示しもしないものを僭用しようとする者たちが、どうして、書かれていること、すなわちキリストが全能であることを否むのか。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.23

23

Omnipotentem etenim Christum supra docuimus (Lib. II de Fide c. 3) , et in Joannis evangelistae Apocalypsi, et in Zachariae prophetia, et in Evangelio significatum. Quae si quis recensenda putat, superiora revolvat et repetat.

PL 16, 846A

実に、キリストが全能であることは、すでに上で示した(『信仰について』第2巻第3章)。福音書記者ヨハネの黙示録でも、ゼカリヤの預言でも、福音書でも、それは示されている。これらを検討し直すべきだと考える者は、上の諸巻を繰り返し繙くがよい。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.24

24

115. Tamen quod ibi propter congestionem testimoniorum pene praeterii, dicant de quo putent dictum, quod Amos prophetavit; sic enim scriptum est: Dominus qui attigit terram, et movet eam, et lugebunt omnes commorantes in ea.

PL 16, 846B

115. だが、そこで証言が積み重なったために私がほとんど見過ごしたことについては、アモスが預言したことが誰について語られたと考えるのか、彼らに言わせよ。こう書かれているからである。「地に触れ、これを動かす主。そこに住むすべての者は嘆く。」

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.25

25

Et ascendet sicut flumen Aegypti, quia aedificat super coelum ascensionem suam, et repromissionem suam super terram confirmat: qui advocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, Dominus omnipotens nomen est ei.

PL 16, 846B

「そして、それはエジプトの川のように上る。主が天の上に自らの上昇を建て、地の上に自らの約束を固めるからである。海の水を呼び、これを地の面に注ぐ者、全能の主、それが彼の名である」

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.26

26

Nonne haec omnia in Filium intelligunt convenire, qui terram descendens tetigit, in passione commovit, de terris ascendit in coelum, et super terram descendit e coelo, sicut ipse promiserat?

PL 16, 846B

これらすべてが子に当てはまると、彼らは解さないのか。子は降って地に触れ、受難において〔これを〕揺り動かし、地から天に上り、自ら約束したとおり、天から地の上に降るのである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.27

27

116. Sed quid de Filio laboro, cum etiam Spiritum omnipotentem Scriptura testetur? Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 16, 846B

116. だが、子について私が骨を折る必要があろうか。聖書は、聖なる霊までも全能であると証言しているのに。実に、こう書かれている。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、それらのすべての力が固められた」(詩篇32:6)。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.28

28

Et de Sapientia scriptum est quia habeat in se omnipotentem Spiritum; dicit enim Salomon: Quia omnium artifex docuit me Sapientia (Sap. VII, 12) .

PL 16, 846C

また知恵については、自らのうちに全能の霊を持つと書かれている。ソロモンが言うからである。「万物の技師である知恵が私を教えた」(知恵の書7:12)〔底本の引照のまま。句は知恵の書7:21 にある〕。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 10.29

29

Est enim in ea Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus, manifestus, inviolabilis, bonum amans, acutus, providens, possibilis, munificus, benignus, stabilis, integer, sine sollicitudine, qui omnia potest, omnia spectans, et per omnia penetrans spirituum intelligibilium.

PL 16, 846C

実に、知恵のうちには、知性の霊がある。聖、唯一、多様、精妙、よく動き、雄弁で、汚れなく、明らかで、害されえず、善を愛し、鋭く、先を見通し、なしうる者、惜しまず与え、好意に満ち、揺るがず、損なわれず、憂いなく、すべてをなしうる者、すべてを見渡し、知性ある諸霊のすべてを貫く霊である。