De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.1
Contra catholicam hanc sententiam, Filium qui generatus est, Patri qui generavit, aequalem esse, opponentibus adversariis genitum cum ingenito ejusdem naturae esse non posse; respondetur voces genitum atque ingenitum quae in Scripturis non leguntur, ab iis hic induci, cum illas naturam et substantiam ideo repudient, quod eas in iisdem Scripturis negent exstare.
PL 16, 838B子は生まれた者として、生んだ父に等しいというこの公同の見解に対し、論敵は、生まれた者は生まれざる者と同じ本性ではありえないと反対する。これに対して、「生まれた」「生まれざる」の語は聖書に読まれず、それを持ち込んでいるのは彼らだと答えられる。彼らは、本性と実体の語を同じ聖書に存在しないと言って退けているのに。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.2
Tum etiam in Deo naturam ac substantiam esse ex sacris codicibus evincitur. 79. Concluseram librum: sed religionis fuit ne praetervecti videremur, quod solvere nequiremus.
PL 16, 838Bさらに、神に本性と実体があることが、聖なる写本から立証される。79. 私はこの書を閉じていた。だが、我々が解けないものを素通りしたと見られないようにするのは、信心の務めであった。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.3
Nam cum dudum audierint quidam, dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus sit, Patri qui generavit, inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia generatio non potestatis est, sed naturae: adversus illam quidem quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam: sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt; ut putent mutationem fieri quaestionis, mutatione sermonis, dicentes: Quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae?
PL 16, 838C実際、先に、ある者たちは、我々が「神の子は、生まれた者として、生んだ父に等しくないことはありえない。あの者が生まれ、この者が生んだにせよ、生まれは権能のものではなく本性のものだからである」と言うのを聞いた。そのとき彼らは、その問いに対しては自分に口が閉ざされたと思う。だが、非難されるべき言い逃れによって、同じ場所で足を返し、言葉を変えれば問いが変わると考えて、こう言う。「生まれざる者と生まれた者が、どうして一つの本性と実体でありうるのか。」
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.4
80. Ergo ut respondeam, clementissime Imperator, per te mihi propositae quaestioni; primum omnium ingenitum in Scripturis divinis nusquam invenio: non legi, non audivi.
PL 16, 838C80. では、いとも寛容な皇帝よ、あなたによって私に出された問いに答えよう。まず第一に、「生まれざる」という語を、私は神の聖書のどこにも見出さない。読んだことがなく、聞いたこともない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.5
Cujus igitur mutabilitatis sunt homines istiusmodi, ut nos dicant ea usurpare, quae non sunt scripta; cum ea quae sunt scripta, dicamus: et ipsi objiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritatem calumniae suae derogant?
PL 16, 838Cそれなら、こういう人々は何と変わりやすいことか。書かれていないことを我々が用いていると言い、我々は書かれていることを語っているのに、彼ら自身は書かれていないことを持ち出す。彼らは自分で自分に逆らい、自らの中傷の権威を損なっているのではないか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.6
81. Dicunt etenim non esse scriptum Dei esse substantiam atque naturam; cum utique Filium Dei Patris esse splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus Scriptura testetur (Hebr. I, 3) , et multos alios de divina dixisse substantia in alio libro plenissime ostenderimus (Lib. III de Fide, cap. 4) .
PL 16, 838D81. 実に彼らは、神の実体と本性は書かれていないと言う。だが聖書は、神の子が父の栄光の輝きであり、その実体の刻印であると証言している(ヘブライ1:3)。そして、神的な実体について他の多くの者が語ったことも、我々は別の書(『信仰について』第3巻第4章)で十分に示した。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.7
82. Naturam quoque divinam quis abnuat; cum Petrus apostolus in epistola sua scripserit, id operatam Domini misericordiam per passionem crucis, ut nos, inquit (II Petr. I, 4) , faceret divinae consortes naturae?
PL 16, 839A82. 神的な本性を、誰が否定できようか。使徒ペトロはその手紙に、主の慈しみが十字架の受難によって、「我々を」と彼は言う(二ペトロ1:4)、「神的な本性にあずかる者とするために」働いたのだ、と書いているのに。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.8
Sed etiam alibi Paulus scripsit: Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, servistis (Gal. IV, 8) . Ita enim et in Graecis codicibus invenimus, quorum potior auctoritas est.
PL 16, 839Aしかも別の箇所では、パウロもこう書いた。「しかし汝らはかつて神を知らず、本性によっては神々でない者たちに仕えていた」(ガラテヤ4:8)。実にギリシア語の写本にもそうあるのを我々は見出しており、その権威のほうが重い。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.9
83. Quid igitur agunt, qui negant naturam esse divinam, nisi ut jam non solum Filio calumnientur, sed etiam Patri? Si enim negatur natura Deus esse, ergo per gratiam est, ut homines: aut certe falso creditur, ut daemones, quorum simulacra Dei appellatione donantur.
PL 16, 839A83. では、神的な本性があることを否む者たちは、もはや子だけでなく父までも中傷する以外に、何をしているのか。実に、神が本性において神であることが否定されるなら、神は人間のように恩寵によって神であるか、あるいは悪霊のように偽りによって神と信じられるか、そのどちらかになる。悪霊の偶像には、神という名が与えられているのだ。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.10
Sed Apostolicam auctoritatem sequamur, ut dicamus in simulacris naturam non esse divinam. Si ergo in simulacris non est, non est in daemoniis: superest ut in Deo divina sit natura atque substantia (I Cor. X) .
PL 16, 839Bだが我々は使徒の権威に従って、偶像には神的な本性がないと言おう。偶像にないなら、悪霊にもない。残るのは、神的な本性と実体が神にあるということである(一コリント10)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.11
84. Docuimus igitur apostolica auctoritate recte de Deo Patre dici quod natura sit Deus; accipiant nunc quod eadem Dei Patris sit natura quae Filii est, eadem sit et Spiritus sancti; ne forte itidem dicant: Naturam quidem legimus esse divinam, naturae autem divinae non legimus unitatem.
PL 16, 839B84. 我々は使徒の権威によって、父なる神について、本性において神であると正しく言われることを教えた。さあ今度は、父なる神の本性は子の本性と同じであり、聖なる霊の本性とも同じであることを受け入れるがよい。彼らがまた同じように、「神的な本性があるとは読むが、神的な本性の一体性があるとは読まない」と言うことのないように。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.12
Sed cum ipse Filius dixerit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; unitatem divinitatis probavit. Cum dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15) ; et infra: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) ; asseruit unitatem.
PL 16, 839Bだが子自身が「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言ったとき、神性の一体性を証明した。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)と言い、さらに下で「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)と言ったとき、一体性を主張した。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.13
Cum dixit: Pater qui in me manet, ipse et opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 10) ; unitatem evidentissime declaravit. 85. Deinde Petrus unam naturam ostendit esse divinam: Ut nos, inquit, faceret divinae consortes naturae (II Petr. I, 4) .
PL 16, 839C「私のうちにとどまる父が、自ら、私の行う業を行う」(ヨハネ14:10)と言ったとき、もっとも明白に一体性を宣言した。85. さらにペトロは、神的な本性が一つであることを示す。「我々を」と彼は言う、「神的な本性にあずかる者とするために」(二ペトロ1:4)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.14
Potuit enim sic dicere, si aliter aestimasset; potuit, inquam, sic dicere: Ut nos faceret divinarum consortes naturarum; maxime cum per Filium in naturae divinae consortium transeamus. Numquid potest donare, quod non habet?
PL 16, 839Cもし別様に考えていたなら、彼はそう言うことができた。いや、こう言うことができたのだ。「我々を、神的な諸々の本性にあずかる者とするために」と。ことに、我々は子を通して神的な本性の交わりへと移るのだから。持たないものを与えることができようか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.15
Ergo non est dubium quia de eo, quod habet, donat; et ideo habet naturam divinam, qui consortia divinae donat naturae. 86. Apostolus quoque Paulus dicendo: Qui natura non sunt dii (Galat. IV, 8) ; ostendit unam veri Dei esse naturam.
PL 16, 839Cゆえに疑いなく、持っているものから与えるのであり、神的な本性の交わりを与える者は、それゆえ神的な本性を持っているのである。86. 使徒パウロもまた、「本性によっては神々でない者たち」(ガラテヤ4:8)と言うことで、真の神の本性が一つであることを示している。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.16
Namque et ipse potuit dicere: Qui naturis non sunt dii, si sciret pluralitatem divinae esse naturae, ut alia esset in Patre, alia in Filio, alia in Spiritu sancto. Dicendo ergo: Natura non sunt dii; unitatem naturae expressit divinae.
PL 16, 839D実際、もし神的な本性が複数であり、父にはある本性、子には別の本性、聖なる霊にはまた別の本性があると知っていたなら、彼自身も「諸本性によって神でない者たち」と言うことができた。ゆえに「本性によって神でない」と言うことで、神的な本性の一体性を言い表したのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.17
87. Quid est autem natura Deum esse, nisi verum Deum esse? sicut ad Thessalonicenses dixit: Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero (I Thess. I, 9) ? Illi enim dii esse simulantur, natura autem Deus vivus et verus est.
PL 16, 839D87. 本性によって神であるとは、真の神であること以外の何であろうか。使徒がテサロニケの人々に言ったとおりである。「汝らはいかにして、偶像から転じて、生ける真の神に仕えるようになったか」(一テサロニケ1:9)。あの者たちは神であるかのように装われているにすぎないが、生ける真の神は本性において神である。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.18
Nam et in ipso usu nostro est adoptivus Filius, et verus Filius. Adoptivum Filium non dicimus Filium esse natura: sed eum dicimus natura esse, qui verus est Filius.
PL 16, 840A実に、我々の日常の用法にも、養子としての子と、真の子がある。養子としての子を、我々は本性において子だとは言わない。本性において子であると言うのは、真の子のことである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 8.19
88. Ergo et naturam et substantiam esse divinam probavimus lectione: unitatem quoque non pluralitatem divinae esse naturae apostolica auctoritas demonstravit.
PL 16, 840A88. こうして我々は、神的な本性と実体があることを、聖書の読みによって証明した。また、神的な本性が複数ではなく一つであることは、使徒の権威が示した。