De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.1
[0817] Indicata dicendi occasione, ad sacrificia Caini et Abelis accedit Ambrosius. Tum quid in prioris oblatione Deo displicuerit, explorat. Deinde ubi Abelis holocaustum [0818] paucis exposuit, quosnam lata in Cainum feriat sententia, docet.
PL 16, 817D議論の機会を示したのち、アンブロシウスはカインとアベルの献げ物に進む。次に、前者の献げ物のどこが神に喜ばれなかったかを探る。それからアベルの焼き尽くす献げ物を簡潔に説いたのち、カインに下された判決がどのような者たちを打つかを教える。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.2
1. Debitum, fratres, cupio solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores, nisi forte improviso conventu putaverunt nos esse turbandos: sed numquam fides vera turbatur.
PL 16, 817D1. 兄弟たちよ、私は負債を返したいのだが、昨日の私の貸し主たちが見当たらない。ひょっとすると彼らは、不意の集まりで我々を動揺させられると考えたのかもしれない。だが、真の信仰は決して動揺させられない。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.3
2. Itaque dum illi forsitan veniunt, ad istos qui propositi sunt, deflectamus agricolas, quorum alter, hoc est Cain, a fructibus terrae: alter autem, Abel videlicet, ex primitivis ovium suarum hostiam Domino obtulit (Gen. IV, 3, 4) .
PL 16, 819A2. そこで、彼らがもしかするとやって来るまでの間に、我々の前に置かれたあの農夫たちのほうに話を向けよう。その一人、すなわちカインは地の実りから、もう一人、すなわちアベルは自分の羊の初物から、主にいけにえを献げた(創世記4:3, 4)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.4
Nihil invenio quod in specie munerum reprehendam, nisi quod et Cain munera sua displicuisse cognovit, et Dominus dixit: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Ibid., 7) . 3. Ubi igitur est crimen? ubi culpa?
PL 16, 819A供え物の外見には、咎めるべきところが何も見当たらない。ただ、カインは自分の供え物が喜ばれなかったことを知り、主が言ったということだけである。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ」(創世記4:7)。3. では、罪科はどこにあるのか。咎はどこにあるのか。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.5
Non in oblatione muneris, sed in oblationis affectu. Sunt quidam qui recte arbitrantur, quia alius quae offerret, elegerat: alius quae viliora habuit, offerebat.
PL 16, 819A供え物を献げたことにではなく、献げる心情にある。ある人々は、一方が献げるものを選び、他方は持っていたより粗末なものを献げたのだと、正しく考えている。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.6
Sed non est ita inops spiritalium sensus in nobis, ut putemus quia Dominus corporale sacrificium, non spiritale quaerebat. Et ideo addidit, quiesce (Ibid.) , tolerabilius significans abstinere a muneribus deferendis, quam infideli studio munus offerre.
PL 16, 819Aだが我々のうちには、主が霊的な犠牲でなく物体的な犠牲を求めたと考えるほど、霊的な感覚が乏しいわけではない。それゆえ主は「黙れ」と付け加えた(創世記4:7)。供え物を持ってくるのを控えるほうが、不信の熱意で供え物を献げるよりも耐えやすいと示したのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.7
Qui enim nescit dividere, nescit dijudicare: spiritalis autem dijudicat omnia (I Cor. II, 15) . Et ideo Abraham sacrificium quod offerebat, divisit (Gen. XV, 10) .
PL 16, 819B実に、分けることを知らない者は、見分けることも知らない。霊的な者はすべてを見分けるのである(一コリント2:15)。それゆえアブラハムも、献げる犠牲を分けた(創世記15:10)。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.8
4. Scivit etiam Abel dividere, qui ex primitivis ovium obtulit sacrificium (Gen IV, 4) , docens non terrae munera placitura Deo, quae degeneraverant in peccatore, sed ea in quibus divini gratia mysterii refulgeret.
PL 16, 819B4. アベルも、羊の初物から犠牲を献げたとき、分けることを知っていた(創世記4:4)。地の供え物、すなわち罪人のもとで堕落してしまったものは神に喜ばれないが、神の奥義の恩寵が輝き出るものが喜ばれると教えたのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.9
Prophetavit itaque nos per passionem Domini a culpa esse redimendos, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . Unde et de primitivis obtulit, ut primogenitum designaret.
PL 16, 819Bこうして彼は、我々が主の受難によって咎から贖われることを預言した。この主について書かれている。「見よ、神の子羊、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。それゆえ彼は初物から献げ、初子を表したのである。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.10
Ostendit ergo verum Dei sacrificium nos futuros, de quibus Propheta ait: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1) , Meritoque Dei judicio comprobatur.
PL 16, 819Cゆえに彼は、我々が神の真の犠牲となることを示した。我々について預言者は言う。「主に雄羊の子らを献げよ」(詩篇28:1)。こうして彼は、当然のことながら神の判断によって是認される。
De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 1.11
5. Illi autem reprobato dicitur, quiesce: quam puto generalem in omnes extra Ecclesiam constitutos latam esse sententiam; multorum enim hic figuram cerno populorum; quos divina sententia comprehendit, quorum in illo Cain jam tunc munera refutavit (Gen. IV, 5) .
PL 16, 819C5. だが、退けられた者には「黙れ」と言われる。これは、教会の外に置かれたすべての者に下された一般的な判決だと私は思う。この中に私は、多くの民の象りを見るからである。神の判決は彼らを捉え、彼らの供え物を、すでにその時、あのカインにおいて退けたのである(創世記4:5)。