ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De incarnationis Dominicae sacramento liber unus

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De incarnationis Dominicae sacramento liber unus · PL 16, 827B · 34 sectiones

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.1

1

Fidem hanc Ecclesiae fundamentum esse ac valere adversus omnes haereses, qua in Christo divina simul et humana generatio creditur. Duas illas generationes invicem sibi non officere: sed quae ad utramque pertinent, salva etiam in passione ac sepultura mansisse.

PL 16, 827B

キリストにおいて神的な生まれと人間の生まれを共に信じるこの信仰が、教会の土台であり、あらゆる異端に対して効力を持つ。この二つの生まれは互いに妨げ合わず、双方に属することは、受難と埋葬においてもそこなわれずに保たれた。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.2

2

Non ergo infirmitates corporis divinitati attribuendas; cum haec a loco et tempore absoluta sit: et nihil nisi secundum carnem pati potuerit Verbum divinum.

PL 16, 827B

それゆえ、体の弱さは神性に帰してはならない。神性は場所と時から解き放たれており、神の言葉は肉に従ってでなければ、何も苦しむことができなかったからである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.3

3

34. Fides ergo est Ecclesiae fundamentum: non enim de carne Petri, sed de fide dictum est, quia portae mortis ei non praevalebunt: sed confessio vicit infernum (Ibid.) .

PL 16, 827B

34. それゆえ、信仰が教会の土台である。死の門が教会に打ち勝たないと言われたのは、ペトロの肉についてではなく信仰についてであり、冥界に勝ったのは告白である(マタイ)。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.4

4

Et haec confessio non unam haeresim exclusit; nam cum Ecclesia multis tamquam bona navis fluctibus saepe tundatur, adversus omnes haereses debet valere Ecclesiae fundamentum.

PL 16, 827B

そしてこの告白は、一つの異端だけを締め出したのではない。教会は、良い舟のように多くの波にしばしば打たれるのであるから、教会の土台はあらゆる異端に対して効力を持たねばならない。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.5

5

35. Dies me citius defecerit, quam nomina haereticorum diversarumque sectarum; adversum omnes tamen generalis ista est fides, quia Christus est Dei Filius, et sempiternus ex Patre, et natus ex Maria virgine.

PL 16, 827C

35. 異端者たちや様々な分派の名を数え上げるよりも、日が尽きる方が早いであろう。それでも、あらゆる異端に対して通用するのは、キリストは神の子であり、父から永遠のものであり、おとめマリアから生まれた者である、というこの共通の信仰である。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.6

6

Quem quasi gigantem sanctus David propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit consors divinitatis et corporis: qui tamquam sponsus, procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) .

PL 16, 827C

聖なる預言者ダビデは、この者を巨人のように描いている。二つの形、二つの本性を持つ一人の者が、神性と体の双方にあずかるからである。この者は、花婿のように自らの部屋から進み出て、巨人のように道を走ることを喜んだ(詩篇18:6)。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.7

7

Sponsus animae secundum Verbum: gigas terrae, quia usus nostri officia percurrens, cum Deus semper esset aeternus, incarnationis sacramenta suscepit, non divisus, sed unus, quia utrumque unus, et unus in utroque, hoc est, vel divinitate vel corpore: non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex virgine.

PL 16, 827C

言葉に従えば魂の花婿であり、〔体に従えば〕地の巨人である。我々の用いる務めを走り抜けて、常に永遠の神でありながら、受肉の秘義を受け取り、分けられたのではなく一人であった。一人の者が両方であり、両方において一人だからである。すなわち、神性においても体においても一人である。父からの者と、おとめからの者が別なのではない。同じ者が、ある仕方では父から、別の仕方ではおとめからなのである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.8

8

36. Generatio generationi non praejudicat, nec caro divinitati; quia nec pignus Patri, nec voluntas passioni, nec passio voluntati, Idem enim patiebatur, et non patiebatur: moriebatur, et non moriebatur: sepeliebatur, et non sepeliebatur: resurgebat, et non resurgebat; quia corpus proprium suscitabat: quia quod cecidit, hoc resurgit: quod non cecidit, non resurgit.

PL 16, 827D

36. 生まれは生まれを損なわず、肉は神性を損なわない。質は父を、意志は受難を、受難は意志を損なわないからである〔pignus は「質・担保」の意の語で、ここでは父の愛し子(子)を指すとも取れる。定かでない〕。実に、同じ者が苦しみを受けつつ、受けなかった。死につつ、死ななかった。葬られつつ、葬られなかった。甦りつつ、甦らなかった。自らの体を起こしていたからである。倒れたものが甦るのであり、倒れなかったものは甦らない。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.9

9

Resurgebat igitur secundum carnem, quae mortua resurrexit: non resurgebat secundum Verbum, quod non resolutum fuerat in terram, sed apud Deum semper manebat.

PL 16, 827D

それゆえ、肉に従えば、死んで甦った。言葉に従えば、甦らなかった。言葉は土に帰したのではなく、常に神のもとにとどまっていたからである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.10

10

37. Ergo et moriebatur secundum nostrae susceptionem naturae, et non moriebatur secundum aeternae substantiam vitae: et patiebatur secundum corporis susceptionem; ut suscepti corporis veritas crederetur: et non patiebatur secundum Verbi impassibilem divinitatem, quod totius exsors doloris est.

PL 16, 828A

37. それゆえ、彼は我々の本性の受容に従えば死に、永遠の生命の実体に従えば死ななかった。また、体の受容に従えば苦しみを受け、それは、受け取られた体の真実が信じられるためである。言葉の苦しみを受けえない神性に従えば苦しみを受けなかった。言葉は、あらゆる苦痛にあずからないからである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.11

11

Denique idem dicebat: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ? quia secundum carnem relictus est, qui secundum divinitatem nec deseri potuit, nec relinqui.

PL 16, 828A

実に、同じ者がこう言った。「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。肉に従えば見捨てられたが、神性に従えば、捨てられることも、見放されることもありえなかった。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.12

12

38 Idem etiam dicit: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Ibid.) , hoc est, non capiatur, qui audit: Quare me dereliquisti? sed intelligat quod secundum carnem ista dicantur, quae longe a plenitudine divinitatis aliena sunt.

PL 16, 828A

38. 同じ者はまた言う。「私の救いから、私の罪の言葉は遠い」(詩篇)。すなわち、「なぜ私を見捨てたのか」と聞く者は捕らわれてはならず、これらの言葉は肉に従って言われたのであり、神性の充満からははるかに遠いものだと悟れ、ということである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.13

13

Aliena sunt enim a Deo verba delictorum, quia aliena sunt et delicta verborum: sed quoniam delicta aliena suscepi, etiam delictorum alienorum verba suscepi; ut derelictum me a Patre Deo esse dicam, qui apud Deum semper sum.

PL 16, 828B

罪の言葉は神にとって無縁である。言葉の罪も無縁だからである。だが、〔ここから著者はキリストの人格から語る〕私は他人の罪を受け取ったので、他人の罪の言葉をも受け取った。常に神のもとにある私が、父なる神に見捨てられたと言うためである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.14

14

39. Erat igitur immortalis in morte, impassibilis in passione. Etenim quasi Deum non cepit mortis aerumna, et eumdem quasi hominem inferna viderunt.

PL 16, 828B

39. それゆえ、彼は死にあって不死であり、受難にあって苦しみを受けえない者であった。実に、神としては死の苦難は彼を捕らえず、同じ者を、人間としては冥界が見た。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.15

15

Denique emisit spiritum (Matth. XXVII, 50) , et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit. Pendebat in cruce, et omnia commovebat. Tremebat in ligno, quem totus tremebat hic mundus.

PL 16, 828B

実に、彼は霊を放った(マタイ27:50)。だが、体を脱ぐことも受けることも決める裁定者として、霊を放ったのであって、失ったのではない。十字架に懸かりつつ、万物を動かしていた。この世界全体が震えおののいていたその者が、木の上で震えていた。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.16

16

Erat inter supplicia, excipiebat vulnera, et regnum coeleste donabat. Peccatum omnium factus, peccata generis abluebat humani. Postremo mortuus est, et secundo et tertio exsultans atque ovans dico, mortuus est; ut illius mors vita fieret mortuorum.

PL 16, 828C

責め苦のうちにあって傷を受けつつ、天の国を与えていた。すべての者の罪となって、人類の罪を洗い流していた。ついに彼は死んだ。二度、三度と、喜び勝ち誇って私は言う、彼は死んだ、と。その死が死者たちの生命となるためである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.17

17

40. Sed nec sepulcrum quidem ejus miraculo caret. Nam cum esset unctus a Joseph, et in ejus monumento sepultus (Luc. XXIII, 53) , novo opere quodam ipse defunctus defunctorum sepulcra reserabat: et corpus quidem ejus jacebat in tumulo; ipse autem inter mortuos liber, remissionem in inferno positis, soluta mortis lege, donabat.

PL 16, 828C

40. しかし、彼の墓さえ、奇跡を欠いてはいない。ヨセフによって香油を塗られ、その墓に葬られたとき(ルカ23:53)、死者となった彼自身が、新しい業によって、死者たちの墓を開いていたのである。彼の体は墓に横たわっていたが、彼自身は死者のうちにあって自由であり、死の法を解いて、冥界に置かれた者たちに赦免を与えていた。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.18

18

Erat ergo caro ejus in monumento, sed virtus ejus operabatur e coelo. Ostendebatur omnibus per corporis veritatem, quia non caro erat Verbum, sed caro erat Verbi.

PL 16, 828C

こうして彼の肉は墓にあったが、彼の力は天から働いていた。体の真実によって、言葉が肉だったのではなく、肉が言葉の肉だったことが、すべての人に示されていた。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.19

19

Caro quidem gustavit mortem, sed impassibilis Dei virtus: et si exuit corpus, nullum tamen de corpore Deo damnum. 41. Cur divinitati attribuis aerumnas corporis, et infirmum doloris humani et divinae connectis naturae?

PL 16, 828D

肉は死を味わった。だが、神の力は苦しみを受けえない〔ままであった〕。たとえ体を脱いだとしても、体のゆえに神に損害はない。41. 汝はなぜ、体の苦難を神性に帰し、人間の苦痛の弱さを神の本性に結びつけるのか。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.20

20

Nunc anima, inquit, mea turbata est (Joan. XII, 27) . Anima turbata est, non sapientia; immutabilis enim manebat sapientia, etsi circumdaretur amictu carnis. Nam in illa servi forma erat veri luminis plenitudo: et cum se exinanivit, lumen erat.

PL 16, 828D

彼は言う。「今、私の魂は騒いでいる」(ヨハネ12:27)。騒いだのは魂であって、知恵ではない。知恵は、肉の衣に包まれていても変わらずにとどまっていたからである。実に、あの僕の姿のうちに、真の光の充満があった。彼が自らを空にしたときも、光であった。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.21

21

Denique dicebat: Ambulate dum lumen habetis (Joan. XII, 35) . Et quando in morte fuit, in umbra non erat. Denique etiam in inferno positis vitae lumen fundebat aeternae. Radiabat etiam illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, sed inferno non claudebatur.

PL 16, 829A

実に、彼は言っていた。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。そして死のうちにあったときも、影の中にはいなかった。実に、冥界に置かれた者たちにも、永遠の生命の光を注いでいた。そこでも、知恵の真の光は輝き、冥界を照らしたが、冥界に閉じ込められはしなかった。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.22

22

Quis enim locus est sapientiae? Denique dicit justus: Sapientia autem unde inventa est? Quis autem locus est disciplinae? Nescit homo viam ejus, nec inventa est inter homines (Job XXVIII, 12, 13) .

PL 16, 829A

知恵の場所とはどこか。実に、義人〔ヨブ〕は言う。「知恵はどこから見出されたのか。訓えの場所はどこか。人はその道を知らず、人々の間に見出されなかった」(ヨブ記28:12, 13)。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.23

23

42. Ergo nec in tempore, nec in loco Sapientia est, unde et tempus esse significat. Sed quomodo in tempore, quae in principio erat? quomodo in loco, quae apud Deum erat? Unigenitus Filius si quaeritur, in sinu Patris evangelico spiritu reperitur.

PL 16, 829A

42. それゆえ、知恵は時にも場所にもない。ここから、時が存在することも示される〔unde et tempus esse significat の係りは定かでない。上のように取った〕。だが、初めにあった知恵が、どうして時のうちにあろうか。神のもとにあった知恵が、どうして場所のうちにあろうか。独り子なる子が求められるなら、福音書の霊によって、父のふところに見出される。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.24

24

Numquid sinum Patris locum putatis? Et quaeritis quomodo nata sit, cum dicat propheticus vir: Nescit homo viam ejus (Job. XXVIII, 13) ? Et secundum homines ortum ejus aestimatis, cum Job dicat quod inter homines non sit inventa?

PL 16, 829B

諸君は父のふところを場所だと考えるのか。預言者的な人が「人はその道を知らない」(ヨブ記28:13)と言うのに、知恵がどのように生まれたのかを諸君は問うのか。ヨブが、知恵は人々の間には見出されなかったと言うのに、人間に従ってその起源を見積もるのか。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.25

25

Et mortem tribuitis Sapientiae, de qua abyssus dicit: Non est in me; et mare dicit: Non est mecum (Ibid., 14) ? Non dicit coelum, Non est in me, sed abyssus dicit, Non est in me.

PL 16, 829B

そして、諸君は知恵に死を割り当てるのか。それについて深淵は言う。「私の中にはない」。海は言う。「私とともにはない」(ヨブ記28:14)。天は「私の中にはない」と言わず、深淵が「私の中にはない」と言うのである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.26

26

Non enim abysso, sed Patri dixit: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46) . Ipsa anima etsi fuit in abysso, jam non est; quia scriptum est: Quoniam non relinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) .

PL 16, 829B

実に彼は、深淵にではなく父に言った。「汝の手に私の霊を委ねる」(ルカ23:46)。魂そのものは、たとえ深淵にあったとしても、もはやそこにはいない。こう書かれているからである。「汝は私の魂を冥界に捨ておかず、汝の聖なる者に腐敗を見させない」(詩篇15:10)。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.27

27

43. Mare ergo dicit: Non est mecum, hoc est, vita nostra dicit fluctibus saeculi inquieta. Non est enim inter homines caro ejus, quia secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) . Terra dicit: Non est mecum, quia resurrexit.

PL 16, 829B

43. それゆえ海は言う。「私とともにはない」。すなわち、世の波に不安な我々の生命が言うのである。実に、彼の肉は人々の間にもはやない。「我々はもはや肉に従ってキリストを知らない」(二コリント5:16)からである。地は言う。「私とともにはない」。彼は甦ったからである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.28

28

Denique Angelus ait: Quid quaeritis viventem cum mortuis (Luc. XXIV, 5) ? Et bene mare dixit: Non est mecum; quia super mare erat.

PL 16, 829C

実に、天使は言う。「なぜ生きている者を死者のうちに探すのか」(ルカ24:5)。そして海は正しく「私とともにはない」と言った。彼が海の上にいたからである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.29

29

Denique in mari et corporeis vestigiis ambulabat, quando et subjecto mari super mare Petrum ambulare praecepit (Matth. XIV, 29) ; qui licet titubaverit, titubavit tamen non per imbecillitatem jubentis, sed per infirmitatem obedientis.

PL 16, 829C

実に、彼は海の上を、体の足跡で歩いていた。海を従わせて、ペトロにも海の上を歩くよう命じたときも同じである(マタイ14:29)。ペトロはよろめいたが、よろめいたのは、命じた者の弱さのゆえではなく、従う者の弱さのゆえであった。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.30

30

44. Ergo splendori gloriae non permisceas nostrae atramentum naturae, non luci nebulam humanae carnis offundas. Rursus passionem praedicans, si nequaquam id quod est passibile recognoscas, pietatem Domini refellisti, salutem tuam negasti.

PL 16, 829C

44. それゆえ、栄光の輝きに我々の本性の黒を混ぜるな。光に人の肉の霧を浴びせるな。逆に、受難を宣べながら、苦しみを受けうるものを全く認めないなら、汝は主の敬虔を論駁し、汝の救いを否んだことになる。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.31

31

Unde amentes eos aestimare debemus, qui audientes dicentem Dei Filium: Quid me caedis (Joan. XVIII, 23) ? secundum naturam divinitatis subjectum injuriae putaverunt. Dixit enim: Quid me caedis? sed caedem divina natura non sensit.

PL 16, 829D

それゆえ、神の子が「なぜ私を打つのか」(ヨハネ18:23)と言うのを聞いて、神性の本性に従って侮辱を受けたと考えた者たちを、我々は錯乱した者と見なすべきである。彼は「なぜ私を打つのか」と言ったが、打撃を神の本性は感じなかった。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.32

32

Dixit: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas: vultum autem meum non converti a confusione sputorum. (Esai. L, 6) . Dorsum dixit et maxillas et vultum, hoc est, humani corporis portiones.

PL 16, 829D

彼は言った。「私は背を鞭に与え、頬を平手に与えた。唾の恥辱から顔を背けなかった」(イザヤ50:6)。彼が背と頬と顔を語ったのは、人の体の部分のことである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.33

33

Quod enim caro Verbi patiebatur vel manens in carne, Dei Verbum patiebatur carne, sicut scriptum est: Christo in carne passo (I Petr. IV, 1) ; in se utique pro corporis assumptione referebat; ut quae nostra sunt, in se ipse susciperet, et suis circumvestiret humana.

PL 16, 829D

言葉の肉が苦しみを受けたこと、あるいは肉にとどまりつつ神の言葉が肉において苦しみを受けたこと――「キリストが肉において苦しみを受けたので」(一ペトロ4:1)と書かれているとおり――を、彼は体の受容のゆえに、もとより自らに帰していた〔この文の構文は定かでない。quod … patiebatur を referebat の目的語と取った〕。我々のものを自らに受け取り、自らのもので人間的なものを包むためである。

De incarnationis Dominicae sacramento liber unus 5.34

34

45. Recte igitur secundum naturam suam et caro passa est, nec ea corporis passione Verbi natura mutata est; in veritate enim nostra est resurrectio, et ideo in veritate Christi passio praedicatur.

PL 16, 830A

45. それゆえ、肉が自らの本性に従って苦しみを受けたのは正しく、体のこの受難によって言葉の本性が変えられたのでもない。我々の復活は真実のうちにあり、それゆえキリストの受難も真実のうちに宣べられるからである。