Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.1
Post vero aliquod tempus apud eamdem Veronensem urbem cum die Sancti natalitii ipsius devote populus una cum clero vel sacerdotibus ad Missarum solemnia convenissent, fluvius Athesis, ubi super ripam ejus reconditum esse dignoscitur corpus, subito tanta inundatione excrevit, ut aqua fluminis usque ad fenestras, vel tectum ascenderet.
PL 11, 203Cそれからしばらくして、同じヴェローナの町で、聖者の記念日に、民が聖職者や祭司たちとともに、敬虔にミサの祭儀に集まっていたとき、聖者の遺体がその岸に納められていると知られているアディジェ川が、突然あまりに大きく氾濫し、川の水が窓や屋根にまで達した。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.2
Cujus ecclesiae dum essent januae apertae, aqua in eam minime intravit, sicque stans aqua ecclesiae januam clausit, ac si illud elementum liquidum in soliditatem parietis fuisset immutatum.
PL 11, 204Aその聖堂は戸が開いていたのに、水はそこにまったく入らず、こうして水は立ち止まって聖堂の戸口をふさいだ。あたかもその液体の元素が壁の堅さに変えられたかのようであった。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.3
Quod etiam factum videns populus admiratione comprehensus, qui illic ad honorem Dei et sancti Sacerdotis convenerat, fame sitique se perire acclamabat.
PL 11, 204Aこの出来事を見て、神と聖なる司教の栄誉のためにそこに集まっていた民は、驚嘆にとらえられ、飢えと渇きで死ぬと叫んだ。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.4
Cum ergo essent multi interius inventi, et aquarum multitudine ecclesia omnis circumdata, et ipsi in quam possint partem egredi non haberent, ibique se siti et fame deficere formidarent; ad ecclesiae januam veniebant ad bibendum, hauriebant aquam, quae, ut praedixi, usque ad fenestras excreverat, et tamen intra ecclesiam nullo modo diffluebat.
PL 11, 204Aそこで、中には多くの者がいて、聖堂全体が大量の水に囲まれ、彼ら自身もどちらの方へ出てゆけるか分からず、そこで渇きと飢えのために衰え果てるのを恐れたので、聖堂の戸口へ飲みに来て、水を汲んだ。その水は、先に述べたとおり窓まで増していたが、それでも聖堂の内へはまったく流れ込まなかった。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.5
Hauriri itaque ut aqua poterat, sed diffluere ut aqua non poterat. Stans autem ante januam ad ostendendum cunctis meritum Confessoris, et aqua erat ad adjutorium, et quasi aqua non erat ad invadendum locum.
PL 11, 204Aこうして水は、水として汲むことはできたが、水として流れ込むことはできなかった。戸口の前に立つ水は、告白者の功績をすべての人に示すために、助けとなる水であったが、同時に、場所に侵入するためには、いわば水ではなかったのである。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.6
Et dum tanta esset inundatio aquae, velut murus circumquaque ecclesiae erectus erat, et intus aqua minime ingrediebatur.
PL 11, 204B水の氾濫がこれほどであったのに、聖堂の周囲にはいわば壁が築かれたかのようで、内には水がまったく入らなかった。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.7
Quanta enim putamus virtus orationis [CLXVIII] ipsius apud Deum obtinere poterat, cum et aqua in specie muri erecta erat, et ingredi locum venerabilem non audebat.
PL 11, 204B実際、水が壁の姿に立ち上がり、尊ぶべき場所に入ろうとしなかったのだから、彼の祈りの力が神のもとでどれほどのものを得ることができたと、我々は考えるべきであろうか。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.8
Unde adcrevit veneratio et timor circa Christi Sacerdotem, ut etiam si fide exigat, infirmi curentur, daemoniaci veniant, et liberentur. Et si quis ex vera fide sanctum ejus nomen invocaverit, sine dubio ejus petitioni annuitur.
PL 11, 204Bそれゆえ、キリストの司教への崇敬と畏れが増し、たとえ信仰が求めるだけでも〔底本は ut etiam si fide exigat。本文が崩れているらしく、このように解した〕、病人は癒され、悪霊に憑かれた者たちは来て解放される。また、もし誰かが真の信仰から彼の聖なる名を呼ぶなら、疑いなくその願いは聞き入れられる。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.9.9
Multi etenim de longinquis regionibus venientes obsessa infirmitate corpora ad ejus sepulchrum jacentes per ipsius intercessionem ad propria cum sanitate et gaudio revertuntur, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
PL 11, 204B実際、多くの者が遠い地方から来て、病に取りつかれた体で彼の墓に伏し、彼のとりなしによって、健やかさと喜びとともに自分の家へ帰る。我々の主イエス・キリストがこれを授けるのである。彼に栄誉と栄光が世々限りなくある。アーメン。