Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.3.1
Per idem vero tempus cum juxta civitatem Veronam, quae in propinquo erat itinere, et egrediente eodem viro a monasterio, in fluvio Athesi piscationem dum ageret, erectis sursum oculis vidit de contra quemdam hominem, in plaustro sedentem, bubus subjunctis mergi in flumine.
PL 11, 200Cさて、同じころ、近くの道のりにあったヴェローナの町のそばで、その人が修道院から出て、アディジェ川で漁をしていたとき、目を上げると、向こう岸に一人の男が荷車に座り、牛をつながれたまま、川に沈んでゆくのを見た。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.3.2
Tanta enim velocitate ferebatur, ut omnibus demonstraretur diaboli arte fuisse gestum. Et quidem sanctus vir, elevans oculos dum vidisset, [CLXV] cognovit hoc factum diaboli esse.
PL 11, 201Aそれほどの速さで運ばれていったので、悪魔の技によって起こされたことであると、すべての人に明らかであった。聖なる人は、目を上げて見たとき、これが悪魔の仕業であると見抜いた。
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.3.3
Elevata sursum manu fecit sanctae Crucis signum frequenti vice dicens: Revertere retro Satanas, ne perimas hominem, quem Deus creavit.
PL 11, 201A手を高く上げて、しばしば聖なる十字架のしるしを切り、言った。「サタンよ、後ろへ退け。神が創造した人間を滅ぼすな。」
Sermo de vita S. Zenonis (cum Rhythmo de S. Zenone) 1.3.4
Quod signum diabolus ut vidit, evanuit velut fumus, ita ut clamoribus ac stridore nefando, quasi de alta rupe irruperit, dicens: Etsi quidem nunc me non permittis animas hominum lucrari, tamen paratus sum in patrias ignotas, quae circumquaque sunt, ire ad impedimentum tuum. Tunc sanctus Dei Zeno ait: Non te permittat Dominus agere adversus servum suum.
PL 11, 201A悪魔はそのしるしを見ると、煙のように消え失せたが、その際、高い岩から落ちかかるかのように、わめき声と忌まわしい軋みを上げて言った。「今は汝が私に人間の魂を獲得させないにしても、私は汝を妨げるために、周囲にある未知の郷へ行く用意がある。」そのとき神の聖なるゼノは言った。「主が、汝が主の僕に逆らって事を行うのを許さぬように。」