Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 5.0.1
Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae. Sicut excellentiam vestram, hostilibus bellis, in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere; ita oportet etiam inimicis Ecclesiae ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare: quatenus ejus et utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio: cum et forensibus bellis adversariis catholicae Ecclesiae vehementer obsistere et Ecclesiastica praelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis.
PL 11, 1435Bグレゴリウスより、パトリキウスにしてアフリカのエクサルコスなるゲンナディウスへ。勝利の主が、あなたの卓越を、この生において敵との戦いにおいて光で輝かせたように、その教会の敵にも、心と体のあらゆる機敏さをもって立ち向かうのがふさわしい。それは、二つの勝利によって、あなたの名声がいよいよ輝くようにである。あなたは、公同の教会に敵対する者たちに、世俗の戦いにおいても激しく立ちはだかり、教会の戦いにおいても、主の戦士として雄々しく戦っているのだから。
Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 5.0.2
Notum est enim haereticae religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus haereseos suae venena ad tabefacienda se valuerint Christiani corporis membra transfundant.
PL 11, 1435B異端の宗教に属する者たちは、〔そうでないことを願うが〕もし害をなす放縦が許されれば、公同の信仰に激しく立ち向かい、自らの異端の毒を、キリスト教徒の体の肢体を腐らせるべく注ぎ込もうと力を尽くすことが、知られているからである。
Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 5.0.3
Cognovimus enim eos contra Ecclesiam catholicam Domino eis adversante colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare. Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat.
PL 11, 1435B我々は、彼らが、主が彼らに敵対しているにもかかわらず、公同の教会に向かって首をもたげ、キリスト教徒という名の信仰をくじこうとしていることを知っている。しかし、あなたの高き地位が彼らの企てを抑え、その傲慢な首を、正しさの軛で押さえつけるように。