諸家5–6世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII)

Fragmentum X 第X項

Various / anonymous · Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) · PL 11, 1437C · 4 sectiones

Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 10.0.1

1

Gregorius Columbo episcopo Numidiae. Praeterea res ad nos omnino dura et rectae fidei inimica pervenit, quia quod dici nefas est catholici homines et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt.

PL 11, 1437C

グレゴリウスよりヌミディアの司教コルンブスへ。さらに、我々のもとに、まことに厳しく、正しい信仰に反する事柄が伝わってきた。口にするのも憚られることであるが、公同の、しかも敬虔な人々が、なお悪いことに、自分の子や奴隷、あるいは自分の権力のもとにある他の者たちを、ドナトゥス派の異端のうちで洗礼させることを承知しているというのである。

Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 10.0.2

2

Et ideo si verum est fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare: quatenus sinceritas fidei vestrae sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animae quae catholico baptismate salvari poterant, haereticorum infectione non pereant.

PL 11, 1437D

それゆえ、もしそれが事実ならば、あなたの兄弟愛は全力を尽くしてこれを正すよう努めよ。あなたの信仰の純粋さが〔あなたの〕配慮によって損なわれずに保たれ、公同の洗礼によって救われえた無垢な魂が、異端者の感染によって滅びることのないようにするためである。

Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 10.0.3

3

Quisquis ergo de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare.

PL 11, 1438A

それゆえ、先に挙げた〔身分の〕人々のうち、自分の属する誰かがドナトゥス派のもとで洗礼を受けるのを許した者は、あらゆる力とあらゆる熱意をもって、その者たちを公同の信仰へ連れ戻すよう努めよ。

Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 10.0.4

4

Si quis vero talium de caetero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit omnibus modis alienus.

PL 11, 1438A

もし彼らのうち誰かが、今後、自分の属する者についてこのことが行われるのを、いかなる口実のもとであれ黙認するならば、その者は聖職者の身分から、あらゆる意味で遠ざけられるべきである。