In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.1
VERS. 1. Estote ergo imitatores Dei, sicut filii Dei charissimi. In hoc utique imitatores Dei, cum et vos peccata vestra invicem vobis donatis, ut Deus donavit in Christo nobis nostra peccata.
PL 8, 1282D〔第1節〕「それゆえ、いとも愛される神の子らとして、神に倣う者となれ」。すなわち、神がキリストにあって我々の罪を我々に赦してくださったように、諸君もまた互いに自分たちの罪を赦し合う時、まさにその点において、神に倣う者となるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.2
Vivite ergo imitatores Dei, et sic vivite, ut filii Dei et filii charissimi. Etenim siquidem pro vobis filio suo non pepercit, et pro peccatis vestris eum peccato dedit, ut peccatum vinceret; sicuti mysterium intelligitur. VERS. 2. Et ambulate in dilectione.
PL 8, 1282Dそれゆえ、神に倣う者として生きよ。神の子として、いとも愛される子として、そのように生きよ。というのも、神は諸君のために自分の子を惜しまず、諸君の罪のために彼を罪へと引き渡し、罪に打ち勝たせたからである。それは、奥義として理解されるとおりである。〔第2節〕「そして愛のうちに歩め」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.3
Magnum praeceptum et utique retinendum, omnia enim concludit; et sufficit charitas, in qua lex tota est; et totum mysterium christianitatis, dilectio et charitas. Sicut et Christus dilexit vos.
PL 8, 1283Aこれは大いなる戒めであり、必ず守られるべきものである。というのも、すべてをそのうちに包み込むからである。愛だけで十分である。律法全体はそのうちにあり、キリスト教の奥義全体は、愛と慈しみだからである。「キリストが汝らを愛されたように」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.4
Hoc est quod supra dictum imitatores Dei ut et vos invicem diligatis vos, sicut et Christus dilexit vos. Quid est autem dilexit et tradidit semetipsum pro vobis? Eadem substantia, unum et voluntate. Et item ego et pater unum sumus.
PL 8, 1283Aこれが、先に「神に倣う者となれ」と言われたことの意味であって、諸君もまた、「キリストが汝らを愛されたように」互いに愛し合うべきである、ということである。しかし、「彼は愛し、自らを汝らのために引き渡した」とは何を意味するのか。同じ実体であり、意志において一つである、ということである。同様に「私と父とは一つである」とも言われている。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.5
Hic tradidit semetipsum pro vobis; id est pro alio, filio suo non pepercit; ut hoc modo etiam nos invicem pro vobis nostra demus; et usque ad hoc, id est juxta passionem pro altero, invicem diligamus.
PL 8, 1283Aここで「彼は自らを汝らのために引き渡した」とは、すなわち他者のために、〔神が〕自分の子を惜しまなかった、ということである。それは、この仕方で我々もまた、互いのために〔底本は nos invicem pro vobis。nos と pro vobis が噛み合わず、本文が崩れているらしい。互いのためにと解した〕自分のものを差し出し、他者のための受難に至るまで、互いに愛し合うためである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.6
Et semetipsum tradidit pro vobis oblationem et hostiam Deo in odore flagrantiae. Obtulit se Deo, ut spiritus et hostia per hoc mysterium fierent omnia.
PL 8, 1283A「そして自らを汝らのために、芳しい香りとして神への供え物、いけにえとして引き渡した」。彼は自らを神に捧げた。それは、この奥義によって、すべてのものが霊といけにえとなるためである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.7
Hic est enim odor bonae flagrantiae; cujus substantiam spiritus, odorem bonae flagrantiae esse dixit: de qua re est liber certus hoc exponens quid spiritus sit, et quam intelligentiam habeat, ut substantia ejus possit intelligi . VERS. 3.
PL 8, 1283Bこれこそが良い香りの匂いである。彼は、その実体である霊のことを、良い香りの匂いであると言ったのである。この事柄については、霊とは何であるか、またそれがいかなる知解を持つかを説き明かして、その実体が知解されうるようにする、ある特定の書物がある〔どの書物を指すかは本文から特定できない〕。〔第3節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.8
Impudicitia autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur inter vos sicut decet sanctos.
PL 8, 1283B「しかし、放埒も、あらゆる不潔も、貪欲も、聖徒たちにふさわしいように、汝らの間で口にされることさえあってはならない」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.9
Haec quoque praecepta sunt de his quae non sunt facienda, ut absit impudicitia, immunditia, avaritia; quae tria in tantum excludenda ab animis sunt, ut nec vocabulum aut mentionem inter se habeant, maxime qui sancti sunt.
PL 8, 1283Bこれもまた、なされるべきでないことについての戒めである。すなわち、放埒、不潔、貪欲があってはならない、ということである。この三つは、心から締め出されるべき度合いがあまりに大きいので、互いの間でその名も言及もあってはならない。とりわけ聖なる者たちにおいては、なおさらである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.10
Etenim ista et nominare peccatum est; quanto magis vel habere vel admittere? Hoc enim sanctorum exigit nomen et mens et conscientia, ut et lingua pura sit.
PL 8, 1283B実に、これらのことは、名指すことさえ罪である。まして、それを持つこと、あるいは許容することはなおさらである。聖徒という名も、その心も、その良心も、舌までも清くあることを求めるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.11
Nam si moribus qui purus nominat vitia, habet tamen peccatum, cum in eo quod loquitur, ostendit ipsa vitia se nosse. VERS. 4. Aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas. Subjungit etiam alia tria, quae a superioribus distant.
PL 8, 1283Cというのも、たとえ習わしにおいて清い者であっても、悪徳を口にする者は、なお罪を持つことになる。彼が語ることのうちで、まさにその悪徳を自分が知っていることを示すことになるからである。〔第4節〕「あるいは恥ずべきこと、あるいは愚かな言葉、あるいは下劣な戯れ」。彼はさらに、先のものとは異なる別の三つを付け加える。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.12
Namque impudicitia longe aliud quam immunditia. Ubi pudor nullus, est impudicitia; non continuo turpitudo: turpitudo enim est facinus atque peccatum; impudicitia vero, cum pudor deest. Item immunditia, quae potest esse et in voce, et in vita, et in moribus.
PL 8, 1283Cというのも、放埒は不潔とはるかに異なるものだからである。恥がまったくないところに放埒がある。しかしそれは、すぐさま恥ずべきことであるわけではない。恥ずべきこととは悪事であり罪だからである。それに対して放埒とは、恥が欠けていることである。同様に不潔とは、言葉においても、生き方においても、習わしにおいても、ありうるものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.13
Jam vero avaritia cupiditas est habendi. Longe igitur distant haec tria, quae sequuntur, turpitudo, stultiloquium, etiam vane loqui. Licet cum non obsit, loqueris; tamen si stultum sit, nec sapiat nec prosit, sanctis alienum est.
PL 8, 1283Cさて貪欲とは、所有することへの欲望である。したがって、以下に続く恥ずべきこと、愚かな言葉、そして空しく語ることというこの三つは、はるかに異なるものである。害を与えないのであれば語ってもよいが、それが愚かであり、思慮もなく益もないのであれば、聖徒たちにはふさわしくないものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.14
Itaque scurrilitas jocosa oratio, et alterum laedens joci causa, ac propterea contumeliosa. Quae ad rem non pertinet. Potest enim et scurrilitas increpationis poni modo ex stultiloquio. Sed si ad rem pertineant, admittenda sunt ista.
PL 8, 1283Cしたがって、下劣な戯れとは、戯れの言葉であり、戯れのために他者を傷つけるものであって、それゆえに侮辱的なものである。それは事柄に関わりのないものである。もっとも、下劣な戯れも、愚かな言葉の一種の叱責として位置づけられることもありうる。しかし、それらが事柄に関わるものであれば、許容されるべきである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.15
Illa peccata sunt si fiant, cum ad rem non pertineant. Nam si vel moneant vel corrigant, ad rem cum pertinent, complenda sunt. Sed magis gratiarum actio.
PL 8, 1283Dそれらのことは、事柄に関わりなくなされるならば、罪である。しかし、もしそれが訓戒し、あるいは正すものであり、事柄に関わるものであれば、なされるべきである。「しかしむしろ感謝の行いを」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.16
Dictis quae esse debeant, subjungit, quid magis esse debeat, id est istud gratias agamus: non dubium quin Deo; quamquam et hominibus; et ideo pure positum. VERS. 5.
PL 8, 1283Dあるべきことを述べたのち、彼は、それよりもむしろ何があるべきかを付け加える。すなわち、感謝を捧げよう、ということである。それが神に対してであることは疑いない。もっとも人に対しても感謝を捧げる。それゆえここでは〔誰に対してかを言わずに〕単純に置かれているのである。〔第5節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.17
Hoc enim scitote quod omnis impudicus aut immundus aut avarus quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Cum tria supradicta posuisset, tria subjunxisset, praeceptum hoc ita constringit, ut doceat tria superiora gravissima esse.
PL 8, 1284A「これを知れ、すなわち、あらゆる放埒な者、不潔な者、あるいは貪欲な者──これは偶像への隷属である──は、キリストと神との国において相続を持たない」。先の三つを置き、さらに三つを付け加えたあと、彼はこの戒めをこのように引き締める。それは、先の三つのことが最も重いものであると教えるためである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.18
Quippe et cum ita sit locutus, ut illa tria nec nominentur inter sanctos. Ergo gravia. Quam gravia? scitote, inquit, quod haec, nempe impudicitia, immunditia, avaritia, non habent haereditatem in regno Christi et Dei.
PL 8, 1284Aというのも、彼はすでに、それら三つのことは聖徒たちの間で名指されることさえあってはならない、というふうに語っていたからである。したがって、それらは重いものである。どれほど重いのか。彼は、これらのこと、すなわち放埒、不潔、貪欲は、キリストと神との国において相続を持たないということを知れ、と言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.19
Avaritiam autem idololatriam dixit, sive quia qui avarus est, servit idolis; credens sibi ab ipsis praestari quae in mundo sunt, in quo avarus est.
PL 8, 1284A彼は貪欲を偶像礼拝であると言った。それは、貪欲な者が偶像に仕えているからである。すなわち、自分が貪欲であるこの世界のものが、それらの偶像によって与えられていると信じているからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.20
Etenim Deus, cum ea praestet quae in futuro sunt; qui avarus est, utique de praesenti vita avarus est; et propterea servit idolis.
PL 8, 1284A実に、神が与えてくださるのは、これから来るものについてであるのに、貪欲な者は、現在の生においてこそ貪欲なのであり、それゆえ偶像に仕えているのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.21
An ideo dictum, quod avaritia idolorum est servitus? quia cum unus sit Deus, avaritiae est multos colere, et alios adorare, et aliis servire velle. Hic igitur non habet haereditatem in regno Christi et Dei.
PL 8, 1284Bあるいは、貪欲が偶像への隷属であると言われているのは、こういうことであろうか。すなわち、神は唯一であるのに、多くのものを崇め、他のものを礼拝し、他のものに仕えようとすることこそが、貪欲の性質だからである。したがって、この者は、キリストと神との国において相続を持たないのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.22
Christus enim regnum habet in coelis: et qui sequitur Christum, habebit haereditatem in regno Christi. Regnum Christi, Dei regnum est. Nec in Dei ergo regno habet haereditatem, qui idolis servit. VERS. 6. Nemo vos seducat vanis sermonibus.
PL 8, 1284Bというのも、キリストは天において国を持っておられるからであり、キリストに従う者は、キリストの国において相続を持つことになるからである。キリストの国は、神の国である。それゆえ、偶像に仕える者は、神の国においても相続を持たないのである。〔第6節〕「誰も、空しい言葉によって汝らを惑わすことのないように」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.23
Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Et hoc quoque inter praecepta est, de quibus dixi vobis, quae non sint facienda. Multi enim sermonibus suis et mundi utilitatem suadent, et idolorum culturam, id est habendi cupiditatem.
PL 8, 1284B「これらのことのゆえに、神の怒りが不信の子らの上に来るのである」。これもまた、私が諸君に述べた、なされるべきでないことについての戒めのうちに含まれる。というのも、多くの者たちは、自分たちの言葉によって、この世界の利益と、偶像への奉仕、すなわち所有への欲望とを勧めるからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.24
Verum hi vani sermones sunt. Quod autem dixit propter haec enim venit ira Dei propter illud scilicet quod hujusmodi homines in regno Christi et Dei haereditatem non habent.
PL 8, 1284Cしかし、これらは空しい言葉である。彼が「これらのことのゆえに、神の怒りが来る」と言ったのは、すなわち、この種の人々がキリストと神との国において相続を持たない、ということのゆえに、という意味である。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.25
Propter haec, inquit, habent etiam poenam, ut et bonis aeternae vitae careant, et in ipsos ira veniat. Quos illos filios dixit diffidentiae? Multi enim vanum putantes esse, quod promittuntur regna in coelo; ut dicant, quis hominum ascendit in coelum?
PL 8, 1284Cこれらのことのゆえに、彼らはさらに罰をも受けることになる、と彼は言う。すなわち、永遠の生命の善きものを欠き、彼ら自身の上に怒りが来ることになる、ということである。彼が言う不信の子らとは、いかなる者たちか。天における国々が約束されていることを空しいことだと考える多くの者たちである。彼らは、人間のうちの誰が天へ昇ったのか、というふうに言うのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.26
Diffidunt ergo et non credunt. Ergo in filios diffidentiae venit ira Dei. Diffidentia autem est ille diabolus, cui serviunt illi qui diffidunt, et idcirco filii ejus sunt. VERS. 7, 8, 9. Nolite ergo effici participes eorum.
PL 8, 1284Cしたがって彼らは信を置かず、信じないのである。それゆえ、神の怒りは不信の子らの上に来るのである。しかし不信とは、かの悪魔のことである。信を置かない者たちは彼に仕えており、それゆえに彼の子らなのである。〔第7–9節〕「それゆえ、彼らの仲間となってはならない」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.27
Cum generaliter supra tractaret, redit ad praeceptum, et ad Ephesios, ut omni genere ab hujusmodi hominibus alieni sint neque participent cum his. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
PL 8, 1284C先に一般的に論じたのちに、彼は戒めへと、そしてエフェソの人々へと立ち返る。すなわち、あらゆる仕方でこの種の人々から遠ざかり、彼らと仲間になることのないように、ということである。「汝らはかつては闇であったが、今は主にあって光である」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.28
Ergo ut omni genere se separent a filiis diffidentiae, dicit quid fuerint antea cum gentiliter viverent. Tenebrae, inquit, eratis. Qui autem sequitur Christum, lux est: lucem enim accipit quicumque in Christo baptizatus fuerit. Sicut filii lucis ambulate.
PL 8, 1284Dそれゆえ、あらゆる仕方で不信の子らから自らを引き離すために、彼は、彼らが異邦人として生きていた時、以前はどうであったかを述べる。「汝らは闇であった」と彼は言う。しかしキリストに従う者は光である。というのも、キリストにあって洗礼を受けた者は誰でも、光を受けるからである。「光の子らとして歩め」。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.29
Ergo quoniam lux estis et Domino (non enim lux estis, sed in Domino lux estis ); filii ergo et vos lucis cum estis, ita vivite, sicut vivere debent qui filii sunt lucis.
PL 8, 1284Dしたがって、諸君は主にあって光であるのだから〔底本は et Domino。括弧内に合わせて in Domino と読む〕──というのも、諸君が〔自ら〕光であるのではなく、主にあって光であるからである──諸君もまた光の子らであるのだから、光の子らである者たちが生きるべきように、そのように生きよ。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.30
Quid autem est vivere quasi filium lucis, ipse supponit, Nam fructus lucis in omni bonitate et justitia et veritate est. Hoc est enim, et lucem esse, et filium lucis esse, bonitate praestare, praestare justitia, praestare etiam veritate.
PL 8, 1285A光の子として生きるとは何であるかを、彼自身が付け加えている。「光の実りは、あらゆる善と義と真理のうちにあるからである」と。すなわち、光であること、光の子であることとは、善において優れ、義において優れ、さらに真理においても優れていることである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.31
Haec tria ipsa sunt lux: nam contra sunt tenebrae malitia, injustitia, falsitas: quae omnia diabolo conveniunt: at vero haec lucis sunt, quia lux est Christus. Ergo et bonitas et justitia et veritas. His ergo moribus vivite. VERS. 10, 11.
PL 8, 1285Aこの三つこそが光そのものである。なぜなら、これに対して闇であるのは悪意と不義と虚偽であり、これらはみな悪魔にふさわしいものだからである。しかし、これらは光のものである、光はキリストだからである。ゆえに善も義も真理も〔光のものである〕。それゆえ、このような生き方をせよ。〔第10–11節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.32
Probate autem quid sit quod placeat Deo, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Dixi quod per eadem praecepta se convertit, quae sequenda, et quae non sequenda; ut in bonitate vivatur et in justitia et in veritate.
PL 8, 1285A「神に喜ばれることが何であるかを吟味せよ。そして闇の実りなき業に与するな。」私は、同じ戒めによって彼が、従うべきことと従うべきでないことへと向きを転じていると述べた。すなわち、善と義と真理のうちに生きるためである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.33
Item et hoc; ea, inquit, probate quae Deo placeant. Deinde subjunxit, quae non sequenda: Nolite, inquit, communicare operibus infructuosis tenebrarum; quae sunt avaritia, impudicitia, et caetera hujusmodi, et idololatria: quae opera fructus non revocant: nihil enim consequitur, qui haec appetit; et idcirco fructus non habent; et ideo tenebrae sunt; quia nihil lucis, nihil fructus, ostendunt.
PL 8, 1285Bまたこの点も同様である。「神に喜ばれることを吟味せよ」と彼は言う。それから、従うべきでないことを付け加える。「闇の実りなき業に与するな」と彼は言う。それは貪欲、淫らな行い、その他これに類するもの、そして偶像礼拝である。これらの業は実りをもたらさない。すなわち、これを追い求める者は何も得るところがなく、それゆえ実りを持たない。そしてそれゆえに闇なのである。なぜなら、光も実りも何ら示さないからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.34
Magis autem et objurgate. Ut non solum nos a malis moribus separemus, nec communicemus operibus tenebrarum infructuosis; sed etiam et objurgemus et accusemus easdem operas, hoc est eos homines qui ita vivunt. VERS. 12.
PL 8, 1285B「むしろ、咎めよ。」我々が悪しき習わしから身を離し、闇の実りなき業に与しないだけでなく、さらにそれらの業を、すなわちそのように生きる人々を咎め、告発するためである。〔第12節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.35
Nam quae in occulto fiunt ab his, turpe est etiam dicere. Prope manifeste dixit quae ab his fiunt, quando ostendit turpe esse illa dicere. Ergo nolite participare: ergo magis objurgate. VERS. 13. Omnia autem quae objurgantur, a lumine manifestantur.
PL 8, 1285B「なぜなら、彼らが密かに行っていることは、口にするのさえ恥ずべきことだからである。」彼は、それを口にすることが恥ずべきことだと示すことによって、彼らが行っていることをほとんど公然と述べたのである。ゆえに、それに与するな。ゆえに、むしろ咎めよ。〔第13節〕「しかし、咎められるものはすべて光によって明らかにされる。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.36
Quia praeceptum dedit ut et objurgent male facientes, adjecit quantum sit munus objurgatio: quoniam peccata illa in occulto, quasi lumine manifestantur cum objurgantur.
PL 8, 1285C彼は、悪をなす者たちを咎めよという戒めを与えたので、咎めることがいかに大きな務めであるかを付け加えた。すなわち、密かな罪は、咎められるとき、あたかも光によって明らかにされるようなものだからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.37
Is enim qui objurgat, ostendit quantum malum sit illud quod objurgat: et dum ostendit, quasi illuminat malum: quod cum intellexerit ille qui admittit, discutit tenebras et ad lumen accedit. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Ostendit ipse, quod exposuimus.
PL 8, 1285C咎める者は、自分が咎めるその悪がどれほど大きいものであるかを示すのであり、示すことによって、あたかもその悪を照らし出すのである。そして、その悪を犯した者がこれを知解するとき、彼は闇を打ち払い、光へと近づく。「なぜなら、明らかにされるものはすべて光だからである。」彼自身が、我々が説き明かしたことを示している。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.38
Intellectum enim quodcumque est, et manifestatur, et lux est, et videtur, et apertum est. VERS. 14. Propter quod dicit: surge a mortuis, et continges Christum.
PL 8, 1285Cなぜなら、知解されたものは何であれ、明らかにされ、光であり、見られ、開かれているからである。〔第14節〕「それゆえ、彼はこう言う。死者の中から立ち上がれ、そうすればキリストに触れるであろう。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.39
Dedit exemplum quemadmodum qui objurgatur in peccatis suis, lumen accipiat et intelligat se peccare: et cum intelligit se peccare, illuminatur, id est a mortuis resurgit; id est tenebras dimittit, et contingit Christum; id est lumen accipit, et incipit jam et peccata vitare, et spem habere aeternae vitae.
PL 8, 1285D彼は、自らの罪について咎められる者がどのようにして光を受け、自分が罪を犯していることを知解するに至るかという実例を示した。すなわち、自分が罪を犯していると知解するとき、彼は照らされる、つまり死者の中からよみがえるのであり、闇を捨て去りキリストに触れる、すなわち光を受けるのであり、そしてすでに罪を避け始め、永遠の生命への希望を持ち始めるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.40
VERS. 15, 16. Videte ergo quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes. Uno praecepto utrumque conclusit; monens quemadmodum ambulent: non, ut insipientes, sed ut sapientes; sapientia scilicet illa quae de Deo est, non inquit, illa quae mundi est.
PL 8, 1285D〔第15–16節〕「それゆえ、汝らがいかに注意深く歩むべきかを見よ。愚かな者としてではなく、知恵ある者として。」彼は一つの戒めのうちに両方をまとめ、どのように歩むべきかを諭している。すなわち、愚かな者としてではなく知恵ある者として、と。ここでの知恵とは、神に由来するそれであって、世界に属するそれではない、と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.41
Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Omnes isti, qui in mundo dies sunt, mali sunt: mali enim, quod in ipsis est, nobis operantur: et omne quod bonum est, de futuro est.
PL 8, 1286A「時を贖いつつ。日々は悪しきものだからである。」世界にあるこれらの日々はすべて悪しきものである。なぜなら、それらは、その及ぶかぎりにおいて、我々に悪しく働くからであり、善であるものはすべて未来のものだからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.42
Hoc, inquit, tempus redimamus; id est nostra virtute, patientia, obsequio, tempus nostrum faciamus esse, et velut emamus illud laboribus atque patientia nostra. Tempus hoc, quod adversus nos est, nostrum sit. Hoc est redimentes tempus.
PL 8, 1286A「この時を贖おう」と彼は言う。すなわち、我々の力、忍耐、従順によって、この時を我々のものとし、いわば我々の労苦と忍耐によってこれを買い取ろうというのである。我々に敵対するこの時が、我々のものとなるように。これが「時を贖いつつ」ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.43
VERS. 17 Ideo nolite effici imprudentes, sed intelligentes. Eadem rursus admonitione monemur ad intelligentiam mundi et mundanam. In quo eramus imprudentes; sed simus, inquit, intelligentes.
PL 8, 1286A〔第17節〕「それゆえ、思慮なき者となるな。むしろ知解する者となれ。」我々は再び同じ勧めによって、世界の知解、すなわち世界の知解について諭されている。その点において我々は思慮なき者であった。しかし「我々は知解する者であろう」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.44
Quid autem sit intelligentiam esse, sic subjunxit: quae sit voluntas Domini. Ut hoc intelligamus quid Dominus voluerit, quid velit; id est nos cum integritate et justitia et fide vivere, et in eo spem collocatam habere, nihilque aliud nisi de Deo cogitare.
PL 8, 1286B知解するということが何であるかを、彼はこのように付け加えた。「主の御旨が何であるかを。」これは、我々が、主が何を望まれたか、何を望んでおられるかを知解するためである。すなわち、我々が清廉と義と信仰とをもって生き、そこに希望を置き、神についてでなければ何も考えないということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.45
Haec, inquit, voluntas est Domini. VERS. 18. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et hoc est de non faciendis, ut plurimo vino utamur, quod inde multa vitia. Deinde subjungit quid agendum: Sed implemini spiritu, loquentes vobis invicem.
PL 8, 1286B「これが主の御旨である」と彼は言う。〔第18節〕「そして、酒に酔うな、その中には放蕩があるからである。」これもまた、なすべきでないことについてであり、我々が酒を過度に用いることがないように、というものである。そこから多くの悪徳が生じるからである。それから彼は、なすべきことを付け加える。「むしろ霊に満たされ、汝らは互いに語り合え。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.46
Magnum hoc praeceptum: etenim illa omnia in nostra sunt voluntate et in nostro labore, non inebriari vino, non ambulare insipienter, tum quae supra dicta sunt.
PL 8, 1286Bこれは大いなる戒めである。なぜなら、それらすべてのこと——酒に酔わないこと、愚かに歩まないこと、その他上で述べられたこと——は、我々の意志と我々の労苦のうちにあるからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.47
Hoc vero ex Dei voluntate tantum intelligeretur, nisi hic admoneret nostrae voluntatis esse impleri Spiritu. Sic enim ab omnibus vitiis peccatisque purgamus animam, si spiritu impleamur, ut nos nobis Spiritum faciamus, et impleamur spiritu. VERS. 19, 20.
PL 8, 1286Bしかし、もしここで彼が、霊に満たされることも我々の意志によることだと諭していなかったなら、これはただ神の御意志によってのみ理解されるものと思われたであろう。なぜなら、我々が霊に満たされるならば、そのようにして我々はあらゆる悪徳と罪から魂を清めるのであり、我々自身のために霊を我がものとし、霊に満たされるからである。〔第19–20節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.48
Loquentes vobis invicem in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus. Ut sibi invicem loquantur nihil aliud quam psalmos, quam hymnos, quam cantica.
PL 8, 1286C「詩編と賛歌と霊的な歌とをもって、汝らは互いに語り合え。」彼らが互いに、詩編以外の何ものでもなく、賛歌以外の何ものでもなく、歌以外の何ものでもないものを語り合うように、というのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.49
Quae sit istorum differentia, certo loco dicemus: omnia tamen Dei laude sonant, et in Deum spem homini habendam esse pronuntiant. Haec enim vere, si ita sint, spiritalia erunt.
PL 8, 1286Cこれらの間にどのような違いがあるかは、しかるべき箇所で述べることにする。しかしいずれも神への賛美を響かせ、人が神へと希望を持つべきことを告げ知らせるものである。なぜなら、もしそうであるならば、これらはまことに霊的なものとなるからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.50
Haec igitur cantemus, et cantemus in cordibus; ut ipse subjungit, cantantes et psallentes.-- Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, patri et Deo.
PL 8, 1286Cそれゆえ、これらを歌おう、そして心のうちで歌おう。彼自身が付け加えているとおりである。「歌い、また奏でよ。すべての人のために、常に、我々の主イエス・キリストの名において、父なる神に感謝を捧げよ。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.51
Cantantes, quae voce proferuntur: psallentes, id est percutientes et moventes vel citharam vel caetera organa: quae et propheta David ponit, in chordis et in cymbalis.
PL 8, 1286C「歌う」とは、声によって発せられるものであり、「奏でる」とは、竪琴あるいはその他の楽器を打ち鳴らし動かすことである。預言者ダビデもまた、これらを挙げて「弦をもって、鐃鈸をもって」と言っている。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.52
Sed haec, inquit, in cordibus vestris agentes gratias, et semper agentes, et agentes pro omnibus: non enim tantum pro nobis, sed etiam pro aliis, quos correctos videmus. Et agamus gratias cui? Patri et Deo, sed Patri et Deo in nomine Domini agamus gratias.
PL 8, 1286D「しかし、これらのことを汝らの心のうちで」と彼は言う、感謝を捧げつつ、常に捧げつつ、すべての人のために捧げつつ。なぜなら、我々自身のためだけでなく、正されたのを我々が目にする他の人々のためでもあるからである。では、我々は誰に感謝を捧げるのか。父なる神にである。しかし、父なる神に、主の名において感謝を捧げよう。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.53
Tunc enim gratias recte agimus, si non nostro nomine, sed in nomine Christi Deo gratias agimus. Necesse est enim, et de hoc ipso quod nos liberati sumus, et de eo quod Spiritum recipimus, agamus gratias Deo: sed tunc recte, si in nomine Christi agimus Deo gratias.
PL 8, 1287Aなぜなら、我々が自分自身の名によってではなく、キリストの名において神に感謝を捧げるとき、我々は正しく感謝を捧げていることになるからである。実に、我々が解放されたことについても、霊を受けたことについても、神に感謝を捧げることが必要なのであるが、それが正しくなされるのは、我々がキリストの名において神に感謝を捧げるときである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.54
VERS. 21. Subjecti invicem in timore Christi. Invicem, id est alter pro altero: in timore Christi in eo quod timemus Christum: ut dictum timor Domini initium sensus. VERS. 22, 23, 24. Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino.
PL 8, 1287A〔第21節〕「キリストへの畏れのうちに、互いに服従せよ。」互いにとは、一方が他方のためにということであり、キリストへの畏れとは、我々がキリストを畏れるという点においてである。「主への畏れは感覚の初めである」と言われているとおりである。〔第22–24節〕「妻たちよ、主に対するように、自分の夫に服従せよ。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.55
Etiam praecepta dantur mulieribus, quid eas oporteat facere et quomodo. Nam quid eas oporteat facere, dixit viris suis subditae sint. Quomodo? sicut Domino, vel sicut Christo: ut ita sint illis viri, quasi earum dominus. Denque ita esse, irationem reddit.
PL 8, 1287A女たちにも、何をなすべきか、そしてどのようになすべきかについて戒めが与えられている。すなわち、何をなすべきかについては、「自分の夫に服従せよ」と述べた。どのようにか。「主に対するように」、あるいは「キリストに対するように」である。すなわち、夫が彼女たちにとって、いわばその主であるかのようにあるべきだということである。そして、そうあるべき理由〔底本は irationem。rationem と読む〕を彼はさらに示す。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.56
Quoniam vir caput est uxoris, sicut et Christus caput est Ecclesiae: ipse salvator corporis. Sic etiam vir caput est uxoris. Et ut Ecclesia subdita est Christo, ita et mulieres subditae in omnibus, modestae ac moderatae in omnibus. VERS. 25, 26.
PL 8, 1287B「夫は妻の頭である。ちょうどキリストが教会の頭であり、彼自身が体の救い主であるように。」同様に、夫も妻の頭である。そして教会がキリストに服従しているように、女たちもまた、あらゆることにおいて服従し、あらゆることにおいて慎ましく節度をわきまえるべきである。〔第25–26節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.57
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro illa, ut eam sanctificaret mundans in lavacro aquae in verbo. Transiit ad viros, ut pari modo praeciperet viris quid agendum cum uxoribus.
PL 8, 1287B「夫たちよ、汝らの妻を愛せよ。キリストが教会を愛し、教会を聖化するために、水の洗いによって言葉のうちに清めつつ、ご自身を教会のために引き渡されたように。」彼は夫たちへと話を転じ、同じように、妻に対して何をなすべきかを夫たちに命じた。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.58
Diligite, inquit, uxores vestras. Reddit rationem de eodem exemplo; sicut, inquit, Christus dilexit Ecclesiam.
PL 8, 1287B「汝らの妻を愛せよ」と彼は言う。彼は同じ実例によってその理由を示す。「キリストが教会を愛したように」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.59
Etenim caput est mulieris vir, et caput est Ecclesiae Christus: et sicut Christus tradidit semetipsum pro Ecclesia ut eam sanctificaret, sic et hic vir pro illa omnia patienter sustinere debet, ut eam sanctificet.
PL 8, 1287C実に、夫は妻の頭であり、キリストは教会の頭である。そして、キリストが教会を聖化するためにご自身を教会のために引き渡されたように、ここでも夫は、妻を聖化するために、彼女のためにすべてを忍耐強く耐え忍ぶべきである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.60
Perseverat tamen quid praestiterit, Christus ostendere, quod semetipsum tradidit, ut mundaret in lavacro aquae et in verbo Ecclesiam.
PL 8, 1287Cしかし彼はなお、キリストが何をなしたかを示すことを続けている。すなわち、教会を水の洗いと言葉のうちに清めるために、ご自身を引き渡されたということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.61
Utique accipiamus Ecclesiam, omnem fidelem, et omnem qui baptisma accepit: in fide assumitur scilicet et lavacro aquae et invocatione verbi.
PL 8, 1287Cもちろん、我々は教会を、あらゆる信徒として、また洗礼を受けたすべての者として理解すべきである。すなわち、信仰のうちに、そして水の洗いと言葉の呼び求めとによって、迎え入れられるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.62
Haec ad virum circa uxorem quemadmodum revocanda sint, parum clarum est: potuit tamen videri id quod ad similitudinem dabat in parte superiore convenire, hac parte circa mysterii narrationem esse completum.
PL 8, 1287Cこれらのことが、夫が妻に対してどのように当てはめられるべきかは、あまり明らかではない。しかし、彼が類比として与えていたことは、上の部分では〔夫に〕当てはまり、この部分では奥義の叙述に関わるものとして完結している〔上の部分はキリストが教会を愛し身を渡したこと、この部分は水の洗いと言葉による清めを言うと取った〕、と見ることもできたであろう。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.63
Verumtamen etiam hoc quoque si revocemus ad viri patientiam, ut se tradat pro muliere, et omnia ejus ferat patiaturque etiam passiones tolerans, illa mundabitur lavacro et verbo; id est habebit apud Dominum purificationem; cum illam puram reddit, et patientia idoneam facit ut lavacro et verbo sanctificetur.
PL 8, 1287Cしかし、もしこのことをも夫の忍耐へと当てはめるならば——すなわち、彼が妻のために自らを引き渡し、彼女のすべてを担い、苦しみに耐え忍びさえするならば——彼女は洗いと言葉によって清められるであろう。すなわち、主のもとで清めを得るであろう。彼が彼女を清くし、忍耐によって、彼女が洗いと言葉によって聖化されるにふさわしい者とするときにである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.64
VERS. 27. Ut praeberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam. Pro Ecclesia, inquit, se dedit Christus, ut gloriosam sibi faceret Ecclesiam suam; etiam puram, et sine macula et sine ruga: haec enim afferunt deformitatem et maculam et rugam; quibus cum caret corpus, viget, floret, decorum est.
PL 8, 1287D〔第27節〕「ご自分に栄光ある教会を差し出すためである。」キリストは教会のためにご自身を与えた、と彼は言う。ご自分の教会を栄光あるものとし、汚れなく、しみなく、しわのないものとするためである。これらのものが醜さとしみとしわとをもたらすのであり、体がこれらを免れているとき、それは力強く、花咲き、美しいのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.65
Sed praeter haec adjecit aut aliquid ejusmodi, id est si quid tale etiam est ut nomen habeat; sed ut sit sancta et immaculata. Hoc egit Christus ut sit Ecclesia et sancta et immaculata.
PL 8, 1288Aしかしこれらに加えて、彼は「あるいはそのようなもの」と付け加えている。すなわち、名を持つような何かがなおあるとしても、ということである。「そうではなく、聖く汚れなきものであるように。」キリストがなさったのは、教会が聖く汚れなきものとなるためであった。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.66
Ita sancta in eo, id est quod lavacro aquae et verbo mundatur: immaculata, quod sine macula est et sine ruga. VERS. 28. Ita et viri debent diligere uxores suas sicut suum corpus. Paria praecepta etiam viro dantur, ut uxores suas diligant; ut suum, inquit, corpus.
PL 8, 1288Aすなわち、水の洗いと言葉によって清められる点において聖であり、しみもしわもない点において汚れなきものである。〔第28節〕「かくして、夫たちも自分の妻を、自分の肉体のように愛すべきである。」夫にも等しい戒めが与えられている。自分の妻を愛するように、と。「自分の肉体のように」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.67
Sic enim et historia generationis ostendit, quod de viri costa foemina effecta. Ergo sic uxorem diligat, quasi suum corpus. Qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. Eadem repetit: si enim ex corpore nostro uxor est, qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit.
PL 8, 1288A実に、創造の物語もまた、女が男のあばら骨から造られたことを示している。それゆえ、彼は自分の肉体であるかのように妻を愛するべきである。「自分の妻を愛する者は、自分自身を愛するのである。」彼は同じことを繰り返す。すなわち、もし妻が我々の肉体から出たものであるなら、自分の妻を愛する者は自分自身を愛するのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.68
Et sic postea subjungit exemplum: et erunt duo in carne una. VERS. 29. Nemo enim unquam suam carnem odit, sed nutrit et fovet illam. Confirmat, quod secundum naturam est hic amor, ut carnem nostram diligamus.
PL 8, 1288Bそしてそれから、彼は実例を付け加える。「そして二人は一つの肉となるであろう。」〔第29節〕「なぜなら、誰も自分の肉を憎んだことはなく、むしろこれを養い、慈しむからである。」彼は、我々が自分の肉を愛するというこの愛が、本性に即したものであることを確証する。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.69
Si autem caro nostra foemina est, et prima foemina de carne viri, et sic foemina ut eadem uxor ipsius fuerit, cum nemo suam carnem oderit, sed magis nutriat et foveat; debet ergo et uxorem sic diligere, ut suam carnem, sicut et Christus Ecclesiam.
PL 8, 1288Bもし我々の肉が女であり、そして最初の女が男の肉から出たのであり、その女がまさに彼の妻であったのだとすれば、誰も自分の肉を憎むことはなく、むしろこれを養い慈しむのであるから、それゆえ夫は、キリストが教会を愛されたように、妻をも自分の肉として愛するべきである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.70
Et circa virum eadem praecepta sunt, quae circa uxorem. Sic enim data religio est atque formido, ut uxor viro serviat quoniam vir uxoris caput est, ut Ecclesiae Christus: ita nunc et viro hoc praeceptum datur, ut uxorem suam diligat, quemadmodum Christus Ecclesiam.
PL 8, 1288Bそして夫に関する戒めも、妻に関する戒めと同じである。すなわち、夫が妻の頭であること——キリストが教会の頭であるように——のゆえに、妻が夫に仕えるという敬意と畏れが与えられているのと同様に、今や夫にもこの戒めが与えられている。キリストが教会を愛されたように、自分の妻を愛せよ、と。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.71
VERS. 30. Quoniam membra sumus corporis ejus. Et supra ita dictum Ecclesia omnes sunt sancti fideles, quae membra sunt Christi, et fit unum corpus Christi Ecclesia, cui caput est Christus. De carne ipsius, et de ossibus ejus.
PL 8, 1288B〔第30節〕「なぜなら、我々は彼の体の肢体だからである。」そして上でも、教会とはすべての聖なる信徒たちのことであり、彼らはキリストの肢体であって、教会はキリストの一つの体となり、キリストがその頭であると述べられていた。「彼の肉から、また彼の骨から。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.72
Membra sumus, inquit, omnes de ipsius carne et de ejus ossibus. Non ita hic accipiendum tanquam hujus carnis, quam induit et in qua apparuit, nos partem habeamus, et de ejus ossibus, quae ossa fuerunt carnis ejus, in qua Christus apparuit: sed accipiamus deitatem totam ejusdem, quae est in spiritu, ubi in omnibus supra coelum et in coelestibus potentiam deitatis suae habet, circa spiritum, circa mentem, quam νοῦν Graeci dicunt, et circa animam.
PL 8, 1288C「我々はみな、彼の肉から、また彼の骨から出た肢体である」と彼は言う。これは、彼が身にまとい、その中に現れたこの肉について、我々がその一部を持つという意味に、あるいは、キリストが現れたその肉の骨であったその骨について、という意味に受け取るべきではない。むしろ、我々が受け取るべきは、彼の神性の全体であり、それは霊のうちにあるものであって、そこにおいて彼は天の上のすべてにおいて、また天上のものどものうちにおいて、その神性の力を、霊をめぐり、ギリシア人がヌース(知性)と呼ぶ心をめぐり、そして魂をめぐって持っているのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.73
Hic igitur quoniam et nos haec eadem habemus, accipiendum ita est, quod membra sumus Christi, id est in substantia spiritali; et de carne ejus, id est de anima; et de ossibus, id est dico quod νοῦς dicitur graece.
PL 8, 1288Cそれゆえ、我々もまたこれと同じものを持っているのであるから、次のように理解すべきである。すなわち、「我々はキリストの肢体である」とは、霊的な実体において、ということであり、「彼の肉から」とは、魂から、ということであり、「骨から」とは、私が言うところの、ギリシア語でヌースと呼ばれるものから、ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.74
Omnia enim ista virtute Dei in superioribus spiritus sunt; sicut et idem Paulus dicit in epistola ad Thessalonicenses prima: ipse enim Deus pacis sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus vester et anima et corpus servetur. VERS. 31.
PL 8, 1288Dなぜなら、これらすべては、神の力によって、上位にあるものにおいては霊だからである。同じパウロが、テサロニケ人への第一の手紙の中でも述べているとおりである。「平和の神ご自身が、汝らをすべてにおいて聖化してくださるように。汝らの霊と魂と肉体とが全きものとして守られるように。」〔第31節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.75
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
PL 8, 1288D「このゆえに、人は父と母を離れ、自分の妻に結びつき、二人は一つの肉となるであろう。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.76
Hoc exemplum de Genesi est, quo probatur tantam esse debere charitatem, vel esse hominem ita charam habentem uxorem ut et patrem et matrem derelinquat, et haereat uxori, et sint duo in una carne.
PL 8, 1289Aこれは創世記からの実例であり、これによって、これほどまでに大きな愛があるべきこと、あるいは人が妻をこれほどまでにいとおしく思い、父母を捨ててまでも妻に結びつき、二人が一つの肉となるべきことが証明されている。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.77
Multis modis docet conjunctum virum uxori; et ponit ita esse debere, ut et vir uxorem diligeret et uxor virum.
PL 8, 1289A彼は多くの仕方で、夫が妻と結び合わされていることを教え、夫が妻を愛し、妻が夫を愛するべきであるとする。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.78
Hoc ita, ut res est simpliciter, sic et a nobis dictum et a Paulo: verumtamen in quo subjunctum est, ostendit altius patere istam sententiam: adjungit enim, VERS 32. Mysterium hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
PL 8, 1289Aこのことは、事柄が単純にそうであるとおりに、我々によっても、そしてパウロによっても述べられている。しかし、それに続けて付け加えられている点において、彼はこの言葉がより深いところにまで及んでいることを示している。すなわち彼は付け加える。〔第32節〕「この奥義は大いなるものである。しかし私は、キリストにおいて、また教会において言う。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.79
Ultra quam simplicitas ipsa indicabat, esse aliquid Paulus ostendit, quando ait mysterium hoc magnum est, et tamen non apparuit quid intelligi vellet: tantummodo aliam interpretationem ipse subjecit, ut vir et uxor, hic accipiatur interim Christus et Ecclesia.
PL 8, 1289Aパウロは、「この奥義は大いなるものである」と言うことによって、単純な意味そのものが示す以上の何かがあることを明らかにしたが、それでも彼が何を理解してほしいのかは明らかにならなかった。彼はただ別の解釈を付け加えたにすぎない。すなわち、夫と妻とは、ここではさしあたりキリストと教会として受け取られる、ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.80
Sed quoniam magnum mysterium dixit, altius intelligendum. Quid igitur nos suspicamur? Ego arbitror accipi istud, ut vir et uxor sint sibi invicem juncti spiritus et anima. Hoc enim Adam et Eva; ut spiritus sit Christus. Ecclesia sit anima.
PL 8, 1289Bしかし、彼は「大いなる奥義」と言ったのであるから、より深く理解されねばならない。それでは、我々は何を推し量るのか。私が思うに、これは次のように受け取るべきである。すなわち、夫と妻とは、互いに結び合わされた霊と魂であるということである。なぜなら、これがアダムとエバだからである。すなわち、霊がキリストであり、教会が魂である、ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.81
Sed hoc interpretatus est Paulus de Ecclesia et de Christo intelligi debere, dummodo id ipsum spiritus sit et anima. Sed hoc facilius et quod ad populum bene perveniret.
PL 8, 1289Bしかしパウロは、これを教会とキリストについて理解されるべきものと解釈した。ただし、それ自体が霊であり魂であることに変わりはない。しかし、そのほうがより容易であり、民衆によく届くものであった。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.82
Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia: non autem dixit, Christus et Ecclesia, sed in Christo et in Ecclesia. Nam et Christus in membris suis Ecclesiam habet, et Ecclesia in suis membris caput habet Christum.
PL 8, 1289B「私は、キリストにおいて、また教会において言う」と彼は言う。しかし彼は、「キリストと教会」とは言わず、「キリストにおいて、また教会において」と言った。なぜなら、キリストもまたその肢体のうちに教会を持ち、教会もまたその肢体のうちに頭としてキリストを持つからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.83
Ergo in Christo Ecclesia; in qualibet una carne duo sint. VERS. 33. Verumtamem et vos singuli unusquisque uxorem suam diligat ut se.
PL 8, 1289Bそれゆえ、キリストのうちに教会がある。いかなる一つの肉においても、二つのものがあるのである。〔第33節〕「しかし、汝らもまた、各々おのおの、自分自身を愛するように自分の妻を愛せ。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.84
Licet generaliter supra viris praecepta dederit de uxoribus, et mulieribus de viris; nunc specialiter ad Ephesios eadem praecepta convertit et vos, inquit.
PL 8, 1289C彼は上で一般的に、夫たちに妻についての戒めを、女たちに夫についての戒めを与えていたが、今やこの同じ戒めを、特にエフェソ人たちに向け直している。「汝らもまた」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.85
Hoc ideo quia per figuram exposuerat dictum esse mysterium magnum, quod in una carne ambo essent et uxor et vir. Et hoc intelligi voluit de Ecclesia et de Christo.
PL 8, 1289Cこれは、彼が比喩によって、妻も夫も共に一つの肉であるということが大いなる奥義であると述べられていたことを説き明かしていたからである。そして彼はこれを、教会とキリストについて理解してほしいと望んだ。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.86
Ideo addidit verumtamen ut, licet illud in veritate, hoc intelligi voluerit Christum et Ecclesiam, ut in uno sint corpore; tamen, et vos hoc ipsum observate et imitamini, ut unusquisque uxorem suam diligat.
PL 8, 1289Cそれゆえ彼は「しかし」と付け加えた。すなわち、あの言葉が真理においてはキリストと教会が一つの体のうちにあることを理解してほしいという意味であったとしても、それでもなお、「汝らもこのことを守り、これに倣え。おのおのが自分の妻を愛するように」ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.5.87
Et item subjungit de uxoribus mulier autem ut timeat virum. Hic et amor est in timore, et servatus affectus est cum honore, ut viri uxores diligant, mulieres viros timeant.
PL 8, 1289Cそして彼はさらに、妻たちについて、「しかし妻は夫を畏れるように」と付け加える。ここには、畏れのうちにある愛があり、敬意を伴って保たれた情愛がある。すなわち、夫は妻を愛し、妻は夫を畏れるということである。