In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.1
VERS. 1, 2. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum hujus mundi, secundum principem potestatis aeris, spiritus qui operatur in filiis diffidentiae.
PL 8, 1252D〔第1–2節〕「そして汝らも、汝らの咎と罪との中で死んでいた者であったが、汝らはかつてそれらの中を、この世界の世に従い、空気の権力の首領に従い、不信の子らのうちに働く霊に従って、歩んでいたのである。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.2
Totus hic sensus jungendus est, et de Ephesiis quod in peccatis fuerint; et de se ipso quod Paulus in desideriis carnis et in consiliis carnalibus fuerit.
PL 8, 1252Dこの文意の全体はつなげて理解しなければならない。すなわち、エフェソの人々については彼らが罪の中にあったということ、そしてパウロ自身については、彼が肉の欲望と肉的な思案の中にあったということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.3
Ilis, inquam, omnibus, jungendum est illud quod Deus, qui dives est in misericordia, salvos omnes fecerit, et ipsum Paulum, et Ephesios.
PL 8, 1253Aそして私が言うに、これらすべてに、神は憐れみにおいて富める方であって、パウロ自身をも、エフェソの人々をも、すべての者を救いたもうた、ということがつなげられねばならない。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.4
Sic enim concludit, cujus gratia estis salvi facti, cum ambularetis mortui delictis; et vos cum ambulaveritis mortui delictis et peccatis vestris.
PL 8, 1253A彼はこのように結ぶのである。「その恩寵によって汝らは救われた者とされたのである」——「汝らが咎の中で死んで歩んでいたときに」。つまり「そして汝らも、汝らの咎と罪との中で死んで歩んでいたときに」〔救われた〕ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.5
Frequenter monui, mortem duplici modo accipi, illam unam notam, cum fine vivendi in mundo anima separatur a corpore; aliam, cum in ipso corpore constituta, desideria carnis agit atque in peccatis vivit.
PL 8, 1253A私はたびたび注意した——死は二通りの仕方で理解されるということを。その一つは周知のもの、すなわち世界で生きることの終わりに際して魂が肉体から分離することであり、もう一つは、魂がその肉体のうちにありながら、肉の欲望を行い、罪の中に生きることである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.6
Vos, inquit, cum essetis mortui: et designavit mortis genus, delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum hujus mundi.
PL 8, 1253A「汝らは死んでいた」と彼は言う。そして彼は死の種類を指し示した——「汝らの咎と罪との中で。汝らはかつてそれらの中を、この世界の世に従って歩んでいた。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.7
Ostendit quae sunt peccata, scilicet desideria in mundo, de mundo, divitiarum, vel voluntatis vel scientiae mundanae, vel religionis de mundo, et caetera hujus mundi quae animam perdunt errantem a scientia veritatis.
PL 8, 1253A彼は何が罪であるかを示す。すなわち、世界における欲望、世界に由来する欲望、富への欲望、あるいは世界的な意志や知識への欲望、あるいは世界に由来する宗教への欲望、その他このような世界の事柄であって、真理の知識から迷い出ている魂を滅ぼすものどもである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.8
Quod autem dixit saeculum hujus mundi, sunt enim et superiora, et illa saecula aeterna, quae quomodo intelligantur, et quam significantiam habeant, aliis a me libris est replicatum.
PL 8, 1253Bしかるに、彼が「この世界の世」と言ったのは、〔それとは別に〕上位のものども、すなわちかの永遠なる諸々の世があるからである。それらがどのように理解されるべきか、いかなる意味を持つかについては、私は他の書物において繰り返し論じておいた。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.9
Saeculum hujus mundi autem omnis regio mundana, vel omnis mundus, in mundo motus rerum tempus faciens et involvens.
PL 8, 1253Bしかるに、この世界の世とは、世界に属するあらゆる領域、あるいは世界の全体であって、世界のうちで事物の運動が時を作り出し、それを包み込むものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.10
Non eodem modo saeculum in aeternis est: esse autem aeternorum saecula, etiam Paulus declaravit, et omnes prophetae: siquidem dicitur et frequenter dicitur benedictus Deus in saecula saeculorum.
PL 8, 1253B永遠なるもののうちにある世は、同じ仕方であるのではない。しかるに、永遠なるものどもの諸々の世が存在するということは、パウロも、またすべての預言者たちも宣言したところである。すなわち、「神は世々の世々にわたって祝福される」と言われ、たびたびそう言われるからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.11
Etenim saeculum finitur; saecula autem saeculorum, et de aeternis et in aeternum sunt. Secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae.
PL 8, 1253Bというのは、世は終わるものだからである。しかるに世々の世々は、永遠なるものどもに由来し、永遠に向かうものである。「空気の権力の首領に従い、いまや不信の子らのうちに働く霊に従って。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.12
Qui ambulat secundum saeculum hujus mundi, ambulat secundum principem potestatis aeris, qui est spiritus filiorum diffidentiae.
PL 8, 1253Cこの世界の世に従って歩む者は、空気の権力の首領に従って歩むのであり、それは不信の子らの霊である。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.13
Cum duo sint lux et tenebrae, veritas et falsitas, bonum et malitia, non ita ut ex aequo sint; neque enim fas est aliquid Deo vel per contrarium comparari. Sic accipiamus et spiritus, unum fidei, alterum diffidentiae.
PL 8, 1253C光と闇、真理と虚偽、善と悪という二つのものがあるが、それらが対等であるという仕方でではない。というのも、何かを神に対して、たとえ対立するものとしてであれ比較することは許されないからである。同様に霊についても、一方は信の霊、他方は不信の霊であると理解しよう。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.14
Spiritus satanas et ejus diabolus hic substantiam de aere habet, id est de hyle atque materia, et potestatem in ipsa materia, vel in eos qui materialiter sentiunt.
PL 8, 1253Cサタンなるこの霊、すなわちその悪魔は、空気から実体を得ている。すなわち、ヒュレーつまり質料から実体を得ており、その質料そのもののうちに、あるいは質料的に思う者たちのうちに権力を有している。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.15
Est ergo ille princeps ejus potestatis quae in aere est, id est in materia: qui princeps spiritus est, sed ut dixi materiae; et in materiis nunc operatur, in filiis diffidentiae: id est eorum animos tenet, et ibi dominatur.
PL 8, 1253Cそれゆえ彼は、空気のうちにある、すなわち質料のうちにあるその権力の首領なのである。彼は霊としての首領であるが、私が言ったように質料の霊であって、いまや質料のうちに、不信の子らのうちに働いている。すなわち、彼らの心を捕らえて、そこを支配しているのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.16
Ergo qui vivit secundum saeculum hujus mundi, vivit secundum principem potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Est autem lectio duplex, spiritus operantis, et spiritus qui nunc operatur.
PL 8, 1253Cそれゆえ、この世界の世に従って生きる者は、空気の権力の首領たる霊に従って生きるのであり、それはいまや不信の子らのうちに働いている。しかし読み方は二通りある。「働く霊の」と、「いまや働く霊」とである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.17
Aeris autem vel principem vel spiritum materiae nos quidem diximus: ratio tamen vehemens illa est quod ipse est inter elementa princeps, aer scilicet.
PL 8, 1253Dしかるに、空気の首領あるいは霊を、我々は質料の〔首領・霊〕であると言った。しかしその強力な理由はこうである——それ自体が諸元素のうちの首領、すなわち空気だからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.18
Nam et ignis aer agitatus est, et aqua aer humectus est, terra aer siccus et solidus: qui si omnia secum habeat, ipse est chaos, id est tenebrae, et materia tenebrarum. Ignis autem purior aer et coelum est, qui est aer agitatione succussus .
PL 8, 1253Dというのも、火はかき乱された空気であり、水は湿った空気であり、地は乾いて固まった空気だからである。もしそれがこれらすべてを自らのうちに有するならば、それはカオスそのもの、すなわち闇であり、闇の質料である。しかるに火は、より純粋な空気であり、天である。それは運動によって揺り動かされた空気である。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.19
Nam cum poeta ventorum describeret potestatem, qua possent omnia confundere nisi regerentur, in aerem dixit cuncta converti, si venti habeant liberam potestatem. Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
PL 8, 1253Dというのも、詩人が風の権力について、もしそれらが制御されなければあらゆるものを混乱させることができるほどのものとして描いたとき、彼は、もし風が自由な権力を持つならば、万物は空気へと転じられると言ったからである。「さもなくば、疾き彼らは必ずや海と陸と深き天とを己とともに運び去り、大気のうちに掃き散らすであろう。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.20
Horum separatio singulorum, mundi dispositio: sicut Moyses docuit, qui separavit aquas in principio per Dei verbum; separavit et terram, separavit et spiritum. Ergo merito materiae spiritus, aeris spiritus dicitur. VERS. 3.
PL 8, 1254Aこれら個々のものの分離こそ、世界の配剤である。モーセが教えたとおりである。彼は初めに神の言葉によって水を分け、地をも分け、霊をも分けた。それゆえ当然、質料の霊は空気の霊と呼ばれるのである。〔第3節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.21
In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus. Ne injuriam Ephesiis faceret, qui dixerat cum essetis mortui delictis ac peccatis, secundum spiritum aeris ambulantes; adjunxit etiam se et caeteros; ut aliquando conversati omnes sint secundum hanc vitam, quam subjungit in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis nostrae et consiliorum.
PL 8, 1254A「その中で我々もまた、かつてはみな生きていたのである。」エフェソの人々に不当な扱いをしないため——彼は「汝らが咎と罪との中で死んでいたとき」、空気の霊に従って歩んでいたと言ったのであるが——彼は自分自身と他の者たちをも付け加えた。すなわち、彼が続けて「我々の肉の欲望の中で、我々の肉と思案との意志を行いつつ」と言うこの生き方に従って、かつてはみなが生きていたのである、と。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.22
Haec sunt circa quae habet princeps potestatis aeris operationem, sed in filios diffidentes, ut desideria carnis habeant, faciant carnis voluntatem, et consilia carnis: quae qui abjecerit, jam Deum et cognoscit, et sequitur; nihil de carnis operibus cogitans.
PL 8, 1254Bこれらのことをめぐって、空気の権力の首領はその働きを及ぼしているが、それは不信の子らに対してであって、彼らが肉の欲望を持ち、肉の意志を行い、肉の思案を行うようにするためである。これらを退けた者は、すでに神を知り、神に従い、肉の業について何も考えないのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.23
Et eramus naturales filii irae, sicut et caeteri. Quoniam et consiliis carnis et ex desideriis viventes; eramus, inquit, filii irae naturales; id est secundum naturam carnis geniti et materiae: ipsa enim natura est.
PL 8, 1254B「そして我々も、他の者たちと同じく、生まれながらの怒りの子であった。」肉の思案によって、また欲望によって生きていたので、我々は「生まれながらの怒りの子であった」と彼は言う。すなわち、肉と質料との本性に従って生まれた者であるということである。というのも、それがまさに本性だからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.24
Non enim divinam naturam dicimus, sed eam quae mundana est: et ubicumque nasci est, ibi natura dicitur.
PL 8, 1254Bというのも、我々が言うのは神的な本性ではなく、世界に属する本性のことだからである。そして生まれるということがあるところには、どこであれ本性と言われるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.25
Ergo in superioribus, quia ingenita sunt omnia, cum dicuntur quaedam genita, quodam mysterio intelliguntur genita, non eo modo quemadmodum in mundo: ubi enim est natura, ibi generatio: generatio autem est, cum ab eo quod non fuit, aliquid esse incipit; aut ab eo quod aliter fuit, aliud esse incipit; sicut de semine homo, vel virgulta alia de semine, caeteraque alia animalia.
PL 8, 1254Bそれゆえ、上位のものどものうちでは、万物は生まれざるものであるから、あるものどもが「生まれた」と言われるとき、それはある奥義によって生まれたと理解されるのであって、世界におけるのと同じ仕方によってではない。というのは、本性があるところには生成があるからである。しかるに生成とは、存在しなかったものから何かが存在し始めること、あるいは別様に存在していたものから別のものが存在し始めることである。種から人間が〔生まれる〕ように、あるいは種から他の若木が、その他の動物たちが〔生まれる〕ようにである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.26
At vero in aeternis, quoniam quaecumque illa divina sunt, quasi quadam discretione apparere incipiunt, ideo veluti generata dicuntur: cum tamen eadem virtute sint, et eadem substantia qua fuerunt, idcirco ut generata non sunt.
PL 8, 1254Cしかるに永遠なるもののうちでは、かの神的なるものどもは、いわばある種の区別によって現れ始めるのであるから、あたかも生まれたもののように言われるのである。しかし、それらは以前と同じ力、同じ実体のままであるがゆえに、〔真に〕生まれたものとしてはそうではないのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.27
Neque enim cum Deus omnia fecerit natura, non ea quae aeterna fecit ex aeternis, ut habuit; sed tantummodo veluti separavit, et singula constituit: quae quanta et qualia sint, aliis libris intelligimus.
PL 8, 1254Cというのも、神が万物を〔造る〕本性によって造ったからといって、永遠なるものどもについては、それが〔もとから〕有していたとおりに、永遠なるものから造ったのではなく、ただいわばそれらを分け、個々のものを立てたにすぎないからである。それらがいかほどの、いかなるものであるかは、我々は他の書物において論じている。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.28
Nunc vel Christum vel angelos vel animas caeteraque omnia, quae aeterna sunt, in aeternis quasi genita accipimus, cum longe aliter generatio sit, quae in mundo est. Ergo eramus, inquit, naturales filii; id est per naturam facti.
PL 8, 1254Cいま我々は、キリストであれ天使たちであれ魂であれ、その他永遠なるものすべてを、永遠なるもののうちで、いわば生まれたものとして受け取っているのであるが、世界における生成とは大きく異なるのである。それゆえ「我々は生まれながらの子であった」と彼は言う。すなわち、本性によって造られた者であるということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.29
Sed filii cujus? non Dei, sed irae: ipse enim adversarius, qui est ira, nos ex materia sibi vindicaverat. Sic, inquit, eramus nos filii irae, sicut caeteri.
PL 8, 1254Dしかし誰の子であったのか。神の子ではなく、怒りの子である。というのも、怒りであるところのかの敵対者が、質料から我々を自分のものとして主張していたからである。「このように、我々は他の者たちと同じく怒りの子であった」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.30
Sunt enim proprie filii irae, qui ex hoc mundo: sicut de quibus dixit sicut caeteri ut nos, qui ex illo mundo sumus male viventes; id est secundum carnem viveremus, quasi filii irae; quemadmodum vivunt filii irae, hoc est sicut caeteri. VERS. 4.
PL 8, 1254Dというのも、本来怒りの子であるのは、この世界に由来する者たちだからである。彼が「他の者たちと同じく」と言ったのは、かの〔上位の〕世界に由来しながら悪しく生きている我々について、すなわち我々が肉に従って、あたかも怒りの子であるかのように生きていたということについてであって、怒りの子が生きるのと同じように、すなわち「他の者たちと同じように」ということである。〔第4節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.31
Deus autem, qui dives est et in misericordia, propter multam charitatem suam miseratus est nos. Vere enim divitiae magnae sunt Dei circa misericordiam.
PL 8, 1255A「しかるに神は、憐れみにおいて富める方であり、その大いなる愛のゆえに我々を憐れみたもうた。」まことに、憐れみに関する神の富は大いなるものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.32
Cum enim nos peccatis nostris alienos fecissemus a Deo, cum essemus ex superiori mundo, ille gratia sua donans peccata, indulgens etiam delictis, nos sibi redemit per filium suum; cui cum non pepercit ut nos liberaret, magnae sine dubio sunt ejus divitiae, magna etiam charitas.
PL 8, 1255Aというのも、我々は自らの罪によって神から疎遠になっていたのであり、〔もとは〕上位の世界に由来していたのであるが、神はその恩寵によって罪を赦し、咎をも許して、その御子を通して我々を御自身に贖いたもうたからである。その御子を、我々を解放するために惜しみたまわなかったのであるから、その富は疑いなく大いなるものであり、その愛もまた大いなるものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.33
Quantum enim est amoris ejus in nos, cum filium suum propter nos exinanivit ut nos redimeret passione sua? Haec igitur charitas. VERS. 5. Et cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo. Quia charitas Dei, inquit, manet.
PL 8, 1255Aというのも、我々に対する彼の愛はいかほどのものであろうか——彼は我々のために御子を空しくして、その受難によって我々を贖わせたもうたのである。これがすなわち愛である。〔第5節〕「そして我々が罪の中で死んでいたとき、彼は我々をキリストにおいて共に生かしたもうた。」神の愛は留まるがゆえに、と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.34
Haec, inquit, est charitas; hae sunt divitiae; ut cum substantia ex aeternis nobis esset, et cum mortui essemus peccatis, redimeret nos per passionem Christi, et salvos faceret.
PL 8, 1255B「これが愛である」と彼は言う。「これらが富である」と。すなわち、我々の実体が永遠なるものに由来していたにもかかわらず、我々が罪の中で死んでいたときに、彼はキリストの受難を通して我々を贖い、救いたもうたということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.35
Quoniam autem passio Christi, mortificatio est peccatorum; resurrectio autem Christi, resurrectio est nostra; ait convivificavit nos in Christo, id est ad vitam aeternam restituit; sed per Christum cujus gratia estis salvi facti.
PL 8, 1255Bしかるに、キリストの受難は罪の死滅であり、キリストの復活は我々の復活であるから、「彼は我々をキリストにおいて共に生かした」と言う、すなわち永遠の生命へと回復したもうたということである。ただしキリストを通してであり、「その恩寵によって汝らは救われた者とされたのである。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.36
Conclusit quod maxime necessarium et ad omnes et ad Ephesios fuit, ut nihil extra Christum accipiamus; siquidem ejus gratia salvi sumus. Ergo et vos, Ephesii, gratia Christi salvi facti, nihil extra accipere, nihil externum in religione et fide habere debetis.
PL 8, 1255B彼は、すべての者にとってもエフェソの人々にとっても最も必要なこと、すなわち我々はキリスト以外の何ものをも受け入れてはならないということを、結論として述べた。というのも、彼の恩寵によって我々は救われているからである。それゆえ、エフェソの人々よ、諸君もまた、キリストの恩寵によって救われた者とされたのであるから、それ以外の何ものをも受け入れてはならず、宗教と信仰において何ら外部のものを持ってはならないのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.37
VERS. 6. Et simul suscitavit, et simul collocavit in coelis. Hoc sanctum plenumque mysterium est, ut fidem habeamus in Christo, non nos nunc mereri suscitationem vel regna coelestia; sed cum Christus suscitatus, tunc nos suscitatos. Hoc enim ait simul suscitavit.
PL 8, 1255B〔第6節〕「そして共によみがえらせ、共に天において座らせたもうた。」これは聖なる、充満した奥義である——我々がキリストにおいて信仰を持つべきであり、我々自身がいまよみがえりや天の国を得るに値するのではなく、キリストがよみがえらされたときに、そのとき我々もよみがえらされたのだ、ということである。これはすなわち「共によみがえらせた」と彼が言っていることである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.38
Item, et simul collocavit in coelestibus, Cum enim collocavit Christum, simul collocavit etiam eos, qui in Christo sunt et erunt. In coelestibus. VERS. 7.
PL 8, 1255C同様に、「そして共に天にあるもののうちに座らせたもうた」〔とある〕。というのも、神はキリストを座らせたもうたとき、キリストのうちにある者、また将来あるであろう者たちをも共に座らせたもうたからである。「天にあるもののうちに。」〔第7節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.39
Ut ostenderet in saeculis supervenientibus superabundantes divitias gloriae suae, in bonitate super nos, in Christo. Non enim nobis reddidit meritum: quippe cum non hoc meritis nos accipimus, sed Dei gratia et bonitate.
PL 8, 1255C「来たるべき世々において、あふれるばかりのその栄光の富を、我々に対する善意において、キリストにおいて示すためである。」神は我々に功に応じて報いたもうたのではない。というのも、我々はこれを功によって受けたのではなく、神の恩寵と善意とによって受けたのだからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.40
Suscitavit ergo nos simul in Christo causa bonitatis suae, et gratia quae est in Christo, ut ostenderet futuris saeculis et supervenientibus divitias suas. Quas divitias? gratiam bonitatis super nos. Sed omnia haec, ut saepe monet et ego insinuo, in Christo.
PL 8, 1255Cそれゆえ神は、御自身の善意のゆえに、そしてキリストにあるその恩寵のゆえに、我々をキリストにおいて共によみがえらせたもうた。それは、来たるべき世々に、その富を示すためである。いかなる富か。我々に対する善意の恩寵である。しかし、これらすべては、彼がたびたび注意し、私も繰り返し述べるように、キリストにおいてのことである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.41
Ibi est enim omne mysterium resurrectionis et nostrae et omnium. Per Christum enim reconciliantur omnia: ipse enim janua est, ipse resurrectio, ipse vita, et ad Patrem via. VERS 8. Nam gratia salvati estis per fidem.
PL 8, 1255Dというのも、我々の復活とすべての者の復活という奥義のすべてが、そこにあるからである。というのも、キリストを通してこそ万物は和解させられるからである——彼こそ門であり、彼こそ復活であり、彼こそ生命であり、父へと至る道である。〔第8節〕「なぜなら、恩寵によって、信仰を通して汝らは救われたのだからである。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.42
Explicavit aperte, quod a nobis fides debeatur: tantum autem debetur, ut credamus in Christo. Quod si ita, solum hoc nostrum est; non merito nostro salvi sumus, sed Dei gratia. Denique sic adjungit et hoc non ex vobis; Dei donum est: VERS. 9.
PL 8, 1256A彼は明白に説き明かした——我々に負わされているのは信仰であるということを。しかしそれもただ、我々がキリストを信じるということにおいてのみ負わされているのである。もしそうであるならば、これのみが我々のものである。我々は自らの功によって救われたのではなく、神の恩寵によって救われたのである。それゆえ彼はこう付け加える。「そしてこれは汝らからのものではない。神の賜物である。」〔第9節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.43
Non ex operibus, ne quis forte glorietur. Quod salvi sumus, gratia, inquit, Dei est: ita et vos, Ephesii, quod salvi estis, non ex vobis; Dei donum est: neque ex operibus vestris, sed Dei gratia est, et Dei donum est, non meritum nostrum.
PL 8, 1256A「業からではない。誰も誇ることのないためである。」我々が救われているのは神の恩寵である、と彼は言う。そのように、エフェソの人々よ、諸君もまた、救われているのは「汝らからではない」。「神の賜物」なのである。諸君の業からでもなく、神の恩寵であり、神の賜物であって、我々の功によるものではない。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.44
Aliud esse opera, aliud meritum nostrum: unde separavit non ex vobis dicendo non ex operibus: praeter opera etenim, quae quotidie praebenda sunt in officiis in pauperes, et caetera benefacta.
PL 8, 1256A業は別のものであり、我々の功はまた別のものである。それゆえ彼は、「業からではない」と言うことによって、「汝らからではない」ということから区別したのである。というのも、業——すなわち貧しい人々への務めとして日々果たされるべきこと、その他の善行——のほかに〔功もある〕からである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.45
Sed etiam cum esse possit meritum ex officio et religione, ex castitate et abstinentia; non enim neque operibus vestris potest. Opera ista sunt. Ideo utrumque conclusit non ex vobis, neque ex operibus, et adjecit ne quis glorietur.
PL 8, 1256Aしかし、務めと信仰とから、貞潔と節制とから功が生じることもありうるとしても、それもまた諸君の業によってはありえないのである。それらはまさに業だからである。それゆえ彼は両方をまとめて、「汝らからではなく、また業からでもない」と結論し、「誰も誇ることのないため」と付け加えたのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.46
Nescio quomodo enim qui operibus suis redditum meritum putat, suum vult esse, non praestantis: et haec jactatio est. VERS. 10. Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo.
PL 8, 1256Bというのも、自分の業によって功が報いられたと考える者は、それが与えたもう方のものではなく、自分自身のものであることを欲しているのであり、これは誇示というものだからである。〔第10節〕「なぜなら我々は彼の造形物であり、キリストにおいて造られた者だからである。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.47
Ipse mysterio quodam nos finxit et formavit in Christo, ut cum illo resurgeremus, cum illo haeredes esse possemus, credentes in Christo. In opera bona quae paravit Deus.
PL 8, 1256B彼はある奥義によって、我々をキリストにおいて形づくり、造りたもうたのである。それは、我々が彼と共によみがえり、キリストを信じることによって彼と共に相続人となることができるためである。「神が備えたもうた善き業へと。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.48
Paravit, creavit, formavit in Christo Deus opera, inquit, bona: scilicet quae futura sunt, an haec quae nunc hic agimus? Sed et sive quae futura sunt intelligamus, sive quae nunc sunt, bona utique sunt, testes in Christo sunt.
PL 8, 1256B神はキリストにおいて善き業を備え、創造し、形づくりたもうた、と彼は言う。すなわち、将来あるであろう業のことか、それとも今ここで我々が行っているこの業のことか。しかし、将来あるものと理解するにせよ、今あるものと理解するにせよ、いずれにせよそれらは善きものであり、キリストにおいて証しとなるものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.49
Et videri potest de praesentibus dixisse operibus: quippe cum ita subjungit ut illis ambulemus: VERS. 11. Memores in ipsis, inquit, operibus: ut jam eodem modo vivamus, et eadem opera faciamus, quae bona sunt.
PL 8, 1256Cそして、彼が現在の業について語ったとも見ることができる。なぜなら、彼はそれに続けて、我々がそれらの業のうちを歩むようにと付け加えているからである。〔第11節〕「それらの業そのものにおいて覚えている者として」と彼は言う。すなわち、我々がいまや同じ仕方で生き、同じ善き業を行うようにということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.50
Quippe jam figmento suo Deus nos creavit in Christo, ut simus memores: ac propterea fidem servantes, in ipsis jam operibus ambulemus. Et vos qui aliquando eratis gentes in carne.
PL 8, 1256Cというのも、神はすでにその造形によって我々をキリストにおいて創造したもうたのであり、それは我々が覚えている者となるためであり、それゆえ信仰を守りつつ、いまやそれらの業のうちを歩むためである。「そして、かつて肉において異邦人であった汝らよ。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.51
Utique quia dixit ambulemus, adjecit et vos utique ambuletis in bonis operibus quae paravit Deus. Vos, inquit, qui aliquando eratis gentes in carne, id est gentiliter sentiebatis; et propterea carnaliter, id est carnis desideria facientes.
PL 8, 1256C彼が「我々が歩むように」と言ったからこそ、彼は、諸君もまた、神が備えたもうた善き業のうちを歩むべきであると付け加えたのである。「かつて肉において異邦人であった汝ら」と彼は言う、すなわち異邦人的に思っていたということであり、それゆえ肉的に、すなわち肉の欲望を行っていたということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.52
Cui contrarium illud est, esse in Christo, id est spiritualiter vivere, et omnia secundum spiritum cogitare. Hoc frequenter exposui.
PL 8, 1256Cこれに対立するのは、キリストにあるということ、すなわち霊的に生きること、そしてすべてを霊に従って考えることである。私はこれをたびたび説き明かした。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.53
Utique illud est, de Deo cogitare, in Deo sperare, habere ad Deum animum, tendere ad Patrem, cognoscere viam aeternitatis nostrae Christum, credere per ejus resurrectionem nos resurrexisse. Qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta.
PL 8, 1256Dすなわちそれは、神について考え、神において希望を置き、神へと心を向け、父へと向かい、キリストが我々の永遠性への道であることを知り、彼の復活によって我々もよみがえったのだと信じることである。「肉において手によってなされた割礼と呼ばれるものから、無割礼と呼ばれている汝らよ。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.54
Vos, inquit, eratis gentes in carne dicti ab his qui circumcisi sunt, id est Judaeis, quae circumcisio manu facta est. Ab hac igitur circumcisione, id est a Judaeis, vos dicimini praeputium; id est qui circumcisi non estis.
PL 8, 1257A諸君は、と彼は言う、肉において異邦人であると、割礼を受けた者たち、すなわちユダヤ人たちによって呼ばれていたのである。その割礼は手によってなされたものである。それゆえ、この割礼から、すなわちユダヤ人たちから、諸君は「無割礼」と呼ばれているのである。すなわち割礼を受けていない者ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.55
Cum autem dixit, quod circumcisio quae manu facta est, vos praeputium nominat; intelligi voluit, non esse a Deo datam circumcisionem, quae manu facta est; sed esse alteram circumcisionem quae mentis est, et desideriorum omnium, et peccatorum omnium, ut vere mundum a se circumcidat, et separet desideria carnis universa.
PL 8, 1257Aしかるに、手によってなされた割礼が諸君を無割礼と呼んでいる、と彼が言ったとき、彼が理解させようとしたのは、手によってなされたその割礼は神から与えられたものではなく、むしろ別の割礼、すなわち心の割礼、あらゆる欲望とあらゆる罪との割礼があるということである。それは真に自分自身から世界を切り離し、肉のあらゆる欲望を分かち去るものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.56
Quid enim prodest carnem circumcidere, cum magis vitium omne per animos crescat ex carne? Illa igitur, quae ex carne peccata sunt, circumcidenda sunt: et haec circumcisio non mánu facta erit, sed anima et spiritu.
PL 8, 1257Aというのも、肉を割礼することに何の益があろうか。むしろあらゆる悪徳は肉から心を通して増し育つのではないか。それゆえ、肉から生じる罪こそが割礼されるべきなのであり、この割礼は手によってなされるものではなく、魂と霊とによってなされるものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.57
Hoc autem ideo dictum, ne pudeat illos quod praeputium dicuntur: non enim aut hoc extra religionem Dei est, aut vere dicitur; quippe cum a Judaeis, cum dicatur idem ab ea circumcisione, quae manu facta est: cum melior sit et verior circumcisio, quam fecerit anima et spiritus, circumcidens carnis omnia peccata.
PL 8, 1257Bしかるにこれが言われたのは、彼らが無割礼と呼ばれることを恥じないようにするためである。というのも、これは神の宗教の外にあることでもなく、また真に言われていることでもないからである。すなわち、ユダヤ人たちから、手によってなされたその割礼によってそう呼ばれているにすぎないのであって、魂と霊とがなす割礼——肉のあらゆる罪を割礼するもの——のほうが、より善く、より真実な割礼だからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.58
VERS. 12. Quoniam eratis illo tempore sine Christo. Cum enim gentes eratis, utique sine Christo eratis: itaque semper Christus; sed quicumque receperit Christum, in eum sumpserit fidem; tunc quasi circumcisus est, et tunc erit in circumcisione, sed non manu facta.
PL 8, 1257B〔第12節〕「なぜなら、汝らはその時、キリストなしにあったのだから。」というのも、諸君が異邦人であったとき、諸君はまさしくキリストなしにあったのだからである。かくてキリストは常にある。しかしキリストを受け入れ、彼への信仰を得た者は、その時いわば割礼されたのであり、そのとき割礼のうちにあることになるが、それは手によってなされたものではない。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.59
Ergo ideo praeputium eratis, quoniam non eratis cum Christo. Et hoc adjungit, non eratis veri Judaei alienati a conversatione Israel.
PL 8, 1257Bそれゆえ諸君が無割礼であったのは、キリストと共になかったからである。そして彼はこれを付け加える——諸君は真のユダヤ人ではなく、「イスラエルの生活から疎外されて」いたのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.60
Vera enim ejus conversatio, si secundum spiritum sentiamus, et secundum spiritum vivamus, et Christo circumcidamur a carnalibus desideriis. Et hospites testamentorum, promissionis eorum spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
PL 8, 1257Bというのも、その真の生活とは、我々が霊に従って思い、霊に従って生き、キリストによって肉の欲望から割礼されることだからである。「そして諸契約にとっての異国人であり、その約束の希望を持たず、この世界において神なき者であった。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.61
Hoc est, gentes eratis; et quia nihil agebatis cum Christo, et eratis sine Christo, idcirco, inquit, non eratis in conversatione Israel, idcirco hospites eratis testamentorum, id est alienati testamento.
PL 8, 1257Cすなわち、諸君は異邦人であったということである。そして諸君はキリストと共に何もなしていなかったのであり、キリストなしにあったのであるから、それゆえ、と彼は言う、諸君はイスラエルの生活のうちになかったのであり、それゆえ諸契約にとっての異国人であったのである。すなわち契約から疎外されていたということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.62
Quid est testamentum? a promissione testamentorum; hoc est promissionis eorum quae Deus promiserat per testamenta sua, id est per prophetas, spem non habentes: scilicet promissionis eorum spem non habentes.
PL 8, 1257C契約とは何か。契約の約束によるものである。すなわち、神が御自身の契約を通して、すなわち預言者たちを通して約束したもうたその約束についての希望を持たない、ということである。つまり、それらの約束の希望を持たないということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.63
Cum enim essetis sine Christo non vobis promittebatis spem promissionis eorum testamentorum: quippe cum ab his hospites essetis et alieni, et essetis sine Deo, id est sine Christo. Sic enim dixit cum essetis sine Christo. Ecce et hic Deum Christum appellavit.
PL 8, 1257Cというのも、諸君がキリストなしにあったとき、諸君はそれらの契約の約束の希望を自らに約束していなかったからである。というのも、諸君はそれらにとって異国人であり、疎遠な者であり、神なしに、すなわちキリストなしにあったからである。彼は実に「汝らがキリストなしにあったとき」と言ったのである。見よ、ここでも彼はキリストを神と呼んだのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.64
Deinde potest intelligi sine Deo, quia ex Christo Deus est. Eratis autem in hoc mundo sine Deo. Sine Deo vivit, et hospes est a promissis testamentorum, et alius a vero Israel, cui coelum et regna coelorum promissa sunt in aeterna vita et Dei gloria. VERS. 13.
PL 8, 1257D次に、「神なしに」というのは、神はキリストから〔知られる〕ゆえと理解することができる。しかるに諸君はこの世界において神なしにあったのである。神なしに生きる者は、契約の約束にとっての異国人であり、天と天の国とが永遠の生命と神の栄光のうちに約束されている真のイスラエルとは異なる者である。〔第13節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.65
Nunc autem in Christo vos, qui aliquando longe eratis, facti estis prope in sanguine Christi. Omnis oratio, quae exhortationem tenet, post generalem disputationem revocat sententiam ad eos ad quos epistolam scribit, ad Ephesios scilicet.
PL 8, 1258A「しかるにいまや、キリストにおいて、かつて遠くにあった汝らは、キリストの血によって近い者とされたのである。」勧告を含むあらゆる論述は、一般的な議論のあとで、その趣旨を、手紙を書き送る相手、すなわちここではエフェソの人々へと引き戻すものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.66
Ergo, inquit, vos quoque qui aliquando longe eratis, id est gentiles, nunc autem in Christo facti estis quemadmodum prope in sanguine Christi: quoniam non opera nostra, neque Ephesii sua prope sint, et in Christo sint; sed sanguine, inquit, Christi. VERS. 14.
PL 8, 1258Aそれゆえ、と彼は言う、かつて遠くにあった諸君、すなわち異邦人たちもまた、いまやキリストにおいて、いわばキリストの血によって近い者とされたのである。というのも、我々の業によってでも、エフェソの人々自身の業によって近い者、キリストにある者となったのでもなく、キリストの血によってである、と彼は言うからである。〔第14節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.67
Et exponit quid illud est quia per sanguinem Christi in Christo sumus, perfidem tamen. Ipse est enim pax nostra. Per mysterium etenim ejus reconciliati Deo sumus etiam non alieni neque adversarii.
PL 8, 1258Aそして彼は、我々がキリストの血によってキリストにあるとはどういうことかを、ただし信仰を通してであるが、説き明かす。「なぜなら彼こそ我々の平和だからである。」彼の奥義を通して、我々は神と和解させられ、もはや疎遠な者でも敵対する者でもなくなったのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.68
Cum enim alios colebamus, et idolis serviebamus, quasi bellum habebamus cum Patre, id est cum Deo. At medius Christus mysterio suo et passione reconciliavit nos in se.
PL 8, 1258Aというのも、我々が他の神々を崇拝し、偶像に仕えていたとき、我々はいわば父と、すなわち神と戦争状態にあったからである。しかるに、その間に立つキリストは、御自身の奥義と受難とによって、我々を御自身のうちに和解させたもうたのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.69
Ergo pax nostra, qui fecit utraque unum; et medium parietem materiae solvens, inimicitias in carne sua. VERS. 15. Legem mandatorum, in decretis evacuans. Pax, inquit, nostra Christus est: quem et alibi mediatorem appellat.
PL 8, 1258B「それゆえ我々の平和である方は、二つのものを一つとなし、質料の隔ての壁、すなわちその肉における敵意を解きつつ。」〔第15節〕「掟の律法を、諸規定において廃して。」我々の平和はキリストである、と彼は言う。彼を彼は他所では仲介者とも呼んでいる。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.70
Ipse enim se interposuit inter divisa regna, cum animae a Dei fonte natae, in hoc mundo teneantur vel tenerentur: ut intercederet medius paries, quasi saepes ac maceria, per illecebras carnis et mundanas cupiditates.
PL 8, 1258Bというのも、神の泉から生まれた魂たちがこの世界において捕らえられ、また捕らえられていたとき、彼は分かたれた二つの国のあいだに自らを介在させたもうたからである。それは、肉の誘惑と世界的な欲望とによって、垣根や城壁のごとき隔ての壁が間に立ちはだかっていたことによる。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.71
Christus mysterio suo et carne et passione et disciplina medium istum parietem solvit, id est vincens carnem et vincendam docens, et mundi cupiditates solvens ac solvendas docens, medium parietem sustulit: in carne tamen, inquit, suas inimicitias utique solvens.
PL 8, 1258Bキリストは、御自身の奥義と肉と受難と教えとによって、この隔ての壁を解きたもうた。すなわち、肉に打ち勝ち、それに打ち勝つべきことを教え、世界の欲望を解き、それらを解くべきことを教えることによって、隔ての壁を取り除きたもうたのである。ただし、「その肉において、その敵意を解きたもうた」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.72
Ergo non nostri laboris est, quod saepe moneo, ut nos solvamus; sed sola fides in Christum nobis salus est. Ille enim solvit omnes inimicitias in carne sua. Item solvit et legem mandatorum, in decretis evacuans eam, ut non per opera neque per sabbata.
PL 8, 1258Cそれゆえ、私がたびたび注意するように、〔隔ての壁を〕我々が解くことは我々の労苦によるのではなく、キリストへの信仰のみが我々の救いなのである。というのも、彼こそがその肉においてあらゆる敵意を解きたもうたからである。同様に彼は、掟の律法をも解き、それを諸規定において廃したもうた。それは業によってでも安息日によってでもない。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.73
Ipsa enim decreta sunt in lege ipsaque mandata: nunc, inquam, hujusmodi praecepta observationum, quae carnaliter intellecta sunt, evacuavit Christus.
PL 8, 1258Cというのも、規定そのものも掟そのものも律法のうちにあるからである。いま、と私は言うが、肉的に理解されたこの種の遵守の規定を、キリストは廃したもうたのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.74
Quibus evacuatis, medium quod intercesserat, sublatum est: nec animae jam impediuntur quasi objecto mundo, id est cupiditatibus mundanis, et intellectibus, et desideriis scilicet carnalibus, ne videant Deum, cognoscant, sequantur, etiam cum eo juncta sint.
PL 8, 1258Cそれらが廃されたことによって、間に立ちはだかっていたものは取り除かれた。もはや魂は、いわば世界という障害物、すなわち世界的な欲望や知解、また肉的な欲望によって、たとえ神と結ばれていても〔etiam cum eo juncta sint は「神と結ばれているときにさえ」とも読める〕、神を見ること、知ること、従うことを妨げられることはないのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.75
Hoc enim docet ut duo conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem. Dixi quos duo; animas, et superiora illa, aeterna scilicet et spiritalia.
PL 8, 1258Cというのも、彼がこう教えるのは、「彼が御自身のうちに二つのものを建て、一つの新しい人において平和をなしたもうた」ということだからである。私は二つのものと言ったが、それは魂と、あの上位のもの、すなわち永遠なるもの、霊的なるものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.76
Cum ipse Salvator, qui spiritus est et sanctus Spiritus, in animas descendit, junxit duo superiora spiritalia, et animas spiritales esse fecit, et condidit in semetipso in uno, inquit, novo homine.
PL 8, 1258Dかの救い主、すなわち霊であり聖なる霊である方が、もろもろの魂へと降ったとき、彼は二つのもの、すなわち上位の霊的なるもの〔と魂と〕を結び合わせ、もろもろの魂を霊的なものとならしめ、「御自身のうちに、一つの新しい人において」と彼は言うが、そのように建てたもうたのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.77
Novus autem qui est homo? spiritalis: vetus enim animalis est, et exinde carnalis. Faciens, inquit, pacem: id est discissis et separatis et pugnantibus, id est animis ad terrena dilapsis et terrena sequentibus, et idcirco repugnantibus his quae coelestia sunt et spiritalia; pacem, inquit, fecit; dum reconciliavit spiritalia et Deum; ut jam unum animo sentiant, unum colant, unum sint, scilicet spiritales.
PL 8, 1258Dしかるに新しい人とは何であるか。霊的な人である。古い人は魂的な人であり、そこからして肉的な人である。「平和をなして」と彼は言う。すなわち、分かたれ、離され、争っていたもの——すなわち地上のものへと落ちて地上のものを追い求め、それゆえ天的なるもの、霊的なるものに逆らっていた魂たち——について、「平和をなした」と彼は言う。それは、霊的なるものと神とを和解させることによってである。それは、彼らがいまや心を一つにし、一つのものを礼拝し、一つのものとなる、すなわち霊的なる者となるためである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.78
VERS. 16. Et ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore, Deo. Jungens, inquit, ut diximus et animas et spiritum, pacem fecit: ut exhiberet conjunctos dnos illos quondam separatos, et reconciliaret Deo.
PL 8, 1259A〔第16節〕「そして両者を一つの体において神に差し出し、和解させるためである。」我々が述べたように、魂と霊とを結び合わせることによって、彼は平和をなしたもうた、と彼は言う。それは、かつて分かたれていたその二つのものを結び合わされたものとして差し出し、神に和解させるためである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.79
In uno, inquit, corpore; id est, ut ipsa anima jam spiritus cum esset, et ipse spiritus cum jam animam sibi vindicaret, esset unum corpus, quod fuerat antea separatum.
PL 8, 1259A「一つの体において」と彼は言う。すなわち、魂そのものがすでに霊であるようになり、霊そのものがすでに魂を自らのものとして主張するようになったとき、以前は分かたれていたものが、一つの体となる、ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.80
Sed hic corpus accipiamus item copulationem, ut substantiam unam; quod est coeleste corpus et in aeternis. Corpus quomodo dictum est? de Domino nostro Jesu Christo; quod corporalis substantia est Christus corporalisque majestas.
PL 8, 1259Aしかしここでは、体という語を、結合、すなわち一つの実体として理解しよう。それは天的な体であり、永遠なるもののうちにある体である。体とはどのように言われたのか。我々の主イエス・キリストについてである。すなわち、キリストは体的な実体であり、体的な威厳であるということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.81
Per carnem interficiens inimicitias in semetipso. Hoc autem est mysterium crucis, ut in poenam tollerentur omnia, quae inimica sunt animis et spiritui nostro; id est desideria mundana, carnis cupiditates, ipsaque caro quodam modo corrupta atque vitiosa.
PL 8, 1259B「肉を通して、御自らのうちに敵意を殺して。」しかるにこれは十字架の奥義である。すなわち、我々の魂と霊とにとって敵であるものすべて——世界的な欲望、肉の欲望、そしてある意味で腐敗し悪しきものとなった肉そのもの——が、刑罰において取り除かれるということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.82
Per carnem ergo Christus interfecit inimicitias, id est omnia adversa animis. Et ubi interfecit? in semetipso.
PL 8, 1259Bそれゆえキリストは、肉を通して敵意を、すなわち魂にとって敵対するものすべてを殺したもうたのである。そして、どこにおいて殺したもうたのか。御自らのうちにおいてである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.83
Ideo enim assumpsit carnem, ut in semetipso vinceret carnem; et sic per carnem carni prodesset, interficiendo corruptionem carnis; et per resurrectionem, assumendo puram atque aeternam carnem atque omne corpus deitatis; cum omnia spiritus fiant, sicut multis locis et Paulus docet, et res ipsa manifestata est.
PL 8, 1259Bというのも、彼が肉を受け取ったのは、御自らのうちにおいて肉に打ち勝つためだったからである。そしてそのようにして、肉の腐敗を殺すことによって、肉を通して肉のために益をなし、また復活を通して、純粋にして永遠なる肉と神性の体全体とを受け取りたもうたのである。それは、パウロが多くの箇所で教えるとおり、また事実そのものが明らかにするとおり、万物が霊となるときである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.84
In quo etiam illud, quod ubique ostendamus velim, quia Dominus noster Jesus Christus istam ipsam quodam modo carnis et mundi pugnam vicit, superavit. Nostrum pene jam nihil est, nisi solum credere qui superavit omnia.
PL 8, 1259Cここにおいても、私が至るところで示したいと願うこと——すなわち、我々の主イエス・キリストが、ある意味で肉と世界とのこの戦いそのものに打ち勝ち、勝利したもうたということ——がある。もはや我々のなすべきことはほとんど何もなく、ただ、万物に勝利したもうた方を信じることだけである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.85
Haec est enim plena salvatio, Christum haec vicisse, Christum ideo in cruce sublatum esse, Christum ideo resurrexisse, ut nobis in eum credentibus salus, aeternitas et coelorum gloria pararetur. VERS. 17.
PL 8, 1259Cというのも、これこそが完全な救いだからである——キリストがこれらに打ち勝ったこと、キリストがそれゆえ十字架に上げられたこと、キリストがそれゆえよみがえったこと、それは彼を信じる我々に、救いと永遠性と天の栄光とが備えられるためである。〔第17節〕
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.86
Et veniens evangelizavit pacem nobis qui longe, et pacem his qui juxta. . . Omnem actum et adventum Domini Salvatoris per ea quae geruntur et gerenda sunt, exprimit.
PL 8, 1259C「そして来たりて、遠くにある我々に平和を福音として告げ、近くにある者たちにも平和を告げたもうた。」……彼は、救い主なる主のあらゆる働きと到来との全体を、すでになされたこと、これからなされるべきことを通して言い表している。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.87
Adventus enim Domini evangelizavit pacem, id est ut reconciliarentur homines, totusque mundus per animas in Deum respiciens, nihil adversi sentiret, haberet pacem.
PL 8, 1259Cというのも、主の到来は平和を福音として告げたのであり、それは人々が和解させられ、世界全体が、もろもろの魂を通して神へと目を向け、何ら敵対するものを感じることなく、平和を持つためだったからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.88
Quod autem dixit quod Deus, id est Salvator, veniens evangelizavit; omne quidquid bene est et bonum pronuntiat, evangelium dicitur.
PL 8, 1259Dしかるに、神、すなわち救い主が来たりて福音を告げたと彼が言ったのは——善くあること、善きことを告げ知らせるものはすべて、福音と呼ばれるからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.89
Deum enim nuntiare, et Deus ut cognoscatur docere, et in Deum conversionem nuntiare, evangelizare est: et hoc est evangelizare pacem, ut non discordantibus animis et errore depravatis, dum servimus vel hylicis potestatibus, bellum quodammodo geramus in Deum.
PL 8, 1259Dというのも、神を告げ知らせること、神が知られるように教えること、神への立ち帰りを告げ知らせること、これが福音を告げるということだからである。そして、これが平和を福音として告げるということである。すなわち、我々が質料的な権力に仕えつつ、心が不和になり誤りに堕落したまま、いわば神に対して戦争をなすことのないように、ということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.90
Hoc est, inquam, pacem evangelizare rursus quod dixit et qui longe, et his qui juxta ad id referendum quod est Judaeis et gentibus. Namque juxta sunt Judaei scilicet, longe autem gentes.
PL 8, 1260Aすなわち私が言うに、これが平和を福音として告げるということであり、彼が再び「遠くにある者たちにも、近くにある者たちにも」と言ったのは、ユダヤ人と異邦人とを指して言われるべきことに関わる。というのも、近くにあるのはユダヤ人であり、遠くにあるのは異邦人だからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.91
At vero quoniam ipse Salvator accepit evangelium ut in gentes pronuntiaret Deum, primo illud posuit; ut vere etiam Christus adveniens his pronuntiaret pacem, qui longe sunt, id est gentibus sicut multis rebus ostenditur.
PL 8, 1260Aしかるに、救い主御自身が、異邦人たちに神を告げ知らせるために福音を受け取りたもうたのであるから、彼はまずそれを置いたのである。すなわち、キリストは来たりて、遠くにある者たち、すなわち異邦人たちに、まことに平和を告げたもうたということであり、これは多くの事柄によって示されるとおりである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.92
Nam et meliores filii dicuntur qui ex gentibus ad credulitatem veniunt quam ex Judaeis. Verumtamen ne et illis negaretur, adjunctum et his qui juxta sunt. VERS. 18. Quoniam per ipsum accessum habemus utrique in uno spiritu ad patrem.
PL 8, 1260Aというのも、ユダヤ人からよりも異邦人から信仰に至る者たちのほうが、より善き子らと言われるからである。しかし彼らにもそれが否まれることのないように、「近くにある者たち」も付け加えられたのである。〔第18節〕「なぜなら、彼を通して、我々両者は一つの霊において父への近づきを得るからである。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.93
Utrique, ut dixi, et Judaei et gentes per ipsum Christum habemus accessum ad patrem. Sed quomodo? in uno spiritu enim, qui Christus est: dum in ipsum credimus, in nos illabitur, et Deum sentimus, et Deum cognoscimus, et Deum colimus.
PL 8, 1260A私が言ったように、ユダヤ人も異邦人も両者とも、まさにこのキリストを通して、父への近づきを得るのである。しかしどのようにしてか。一つの霊において、すなわちキリストであるその霊においてである。我々が彼を信じるとき、彼は我々のうちに入り来たり、我々は神を感じ、神を知り、神を礼拝するのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.94
Ergo in ipso spiritu ad patrem ut venire possimus, per Christum utrique venire poterimus. Itaque Judaei nisi per Christum ad patrem venire possunt; quemadmodum et gentes nullo alio extrinsecus vel idolo, vel potentia, vel qualibet, ut ipsi nominant, majestate.
PL 8, 1260Bそれゆえ、その霊において父へと来ることができるために、我々両者はキリストを通して来ることができるであろう。かくしてユダヤ人はキリストを通してでなければ父へと来ることができない〔底本は non を欠く。nisi と後続の文脈から否定に読む〕。それは異邦人が、いかなる他の外的なもの、偶像であれ、いかなる力であれ、彼らが名づけるようないかなる威厳であれ、それによっては来ることができないのと同様である。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.95
VERS. 19. Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Concludit ad speciem, Ephesiorum scilicet, quod non sint etiam alieni neque incolae neque hospites.
PL 8, 1260B〔第19節〕「それゆえ、汝らはもはや異国人でも寄留者でもなく、聖徒たちの同市民であり、神の家の者である。」彼は結論を個別の場合へ、すなわちエフェソの人々へと向け、彼らがもはや疎遠な者でも、寄留者でも、異国人でもないということを述べる。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.96
Qui enim peregrinantur a Deo, quoniam in Dei operibus manent, id est in mundo, hospites et incolae sunt ut possint esse domestici, Etenim si et daemonibus immolabunt, postea credentes et sequentes Deum, sunt domestici, sed in mundo.
PL 8, 1260Bというのも、神から離れて旅する者たちは、神の作品のうちに、すなわち世界のうちに留まっているのであるから、いずれは家の者となりうる異国人・寄留者だからである。実に、たとえ悪霊たちに生贄を捧げていた者であっても、そののち神を信じ、神に従うならば、家の者となるのである、ただし世界にあってのことである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.97
Nunc autem qui non credunt, ii hospites sunt et incolae. Porro quod concludit ad Ephesios, si qui Deum crediderit, et per Christum se ad Deum pertinere cognoverit, neque hospes neque incola est; estis ergo, inquit, Ephesii, cives sanctorum et domestici Dei.
PL 8, 1260Cしかるに、いま信じない者たち、彼らこそ異国人であり寄留者である。さらに、彼がエフェソの人々に対して結論として述べるのは——神を信じ、キリストを通して自らが神に属することを知った者は、もはや異国人でも寄留者でもない、ということである。それゆえ、エフェソの人々よ、「汝らは聖徒たちの同市民であり、神の家の者である」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.98
In unam enim civitatem, id est aeternam illam superiorum divitiarum, quam Hierusalem vocant, conveniunt omnes, et sunt cives sanctorum et Dei domestici: quoniam in eadem civitate Deus veluti rector et dominus et princeps est. Iidem ergo domestici Dei.
PL 8, 1260Cというのも、すべての者は一つの都市、すなわち上位の富というかの永遠の都市——それをエルサレムと呼ぶのであるが——そこに集まり、聖徒たちの同市民、神の家の者となるからである。というのも、その同じ都市において、神はいわば統治者、主、首長であられるからである。それゆえ、彼らはまた神の家の者なのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.99
Quid autem intelligamus cives sanctorum? quasi aliud erunt isti qui cives dicuntur, et aliud sunt sancti.
PL 8, 1260Cしかるに、我々は「聖徒たちの同市民」ということをどのように理解すべきであろうか。あたかも、同市民と呼ばれる者たちと聖徒たちとが、別のものであるかのようである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.100
Quod si ita est, qui sunt sancti, et qui cives? intelligendum puto sanctos posuisse apostolos et prophetas et caeteros, qui Deum aut passi sunt aut viderunt; hoc est qui inhabitante in se spiritu, divina locuti sunt, aut praesentem aliquo modo viderunt; aliquo modo dixi, vel per carnem, vel per spiritum, ut Abraham, ut apostolus, ut caeteri ii per carnem et per spiritum, ut omnes apostoli: hi ergo sancti sunt.
PL 8, 1260Cもしそうであるならば、誰が聖徒であり、誰が同市民であるのか。私が思うに、彼が聖徒として置いたのは、使徒たちと預言者たちその他、神を受けた、あるいは神を見た者たちであると理解すべきである。すなわち、自らのうちに霊が宿ることによって神的なことを語った者たち、あるいは何らかの仕方で臨在する神を見た者たちである。私は『何らかの仕方で』と言ったが、それは肉によってであれ、霊によってであれ、ということである。アブラハムのように、〔パウロという〕使徒のように、その他の者たちのように——彼らは肉によっても霊によってもそうであった、すべての使徒たちのように。それゆえ、これらの者たちが聖徒である。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.101
Qui autem credunt in Christum sine horum aliquo, cives sunt sanctorum et domestici Dei. VERS. 20. Superaedificati supra fundamentum apostolorum.
PL 8, 1260Dしかるに、これらの者たちのいずれでもなくキリストを信じる者たちは、聖徒たちの同市民であり、神の家の者である。〔第20節〕「使徒たちの土台の上に建て上げられて。」
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.102
Satis ipse declaravit, aliud esse sanctos, aliud vices: siquidem superaedificatos dixit istos supra fundamentum apostolorum. Item ut praecepta vel observare debeant, vel ad Dei cognitionem, vel ad cultum ac religionem.
PL 8, 1261A彼は、聖徒たちと同市民たちとが別のものであることを十分に明らかにした。すなわち、彼はこれらの者たちが使徒たちの土台の上に建て上げられていると言ったのである。同様に、彼らが戒めを守るべきこと、神の知識へと、あるいは礼拝と宗教とへと〔向かうべきこと〕をも〔示している〕。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.103
Jesus Christus, et praecepta ejus, fundamenta sunt apostolorum: quae fundamenta superaedificationem habent jam ex vita et ex moribus et ex genere vivendi et disciplina. Primum tamen fundamentum est ad vitam: caetera, ad exornandum et exaedificandum.
PL 8, 1261Aイエス・キリストと彼の戒めとが、使徒たちの土台である。この土台は、生活から、また習わしから、生き方と教えから成る建て上げをすでに有している。しかし第一の土台は生命へと向かうものであり、その他のものは、飾り建てるためのものである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.104
Primum, inquit, fundamentum est Christum credere, et in eo spem habere, et in Deum fidem mittere.
PL 8, 1261A第一の土台とは、キリストを信じること、彼において希望を抱くこと、神へと信仰を差し向けることである、と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.105
Hoc autem docent apostoli; et hoc est fundamentum etiam prophetarum: bono ordine, secundum illud quod supra divisi, ut sanctos dicerem et eos qui viderunt et eos qui spiritum toleraverunt. Viderunt enim apostoli, spiritum habuerunt prophetae.
PL 8, 1261Aしかるにこれを教えるのは使徒たちであり、これはまた預言者たちの土台でもある。善き秩序に従ってのことである——先に私が区分したとおり、聖徒たちについて、見た者たちと、霊を受け耐えた者たちとを言うようにである。というのも、使徒たちは見たのであり、預言者たちは霊を有していたからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.106
Secundum igitur praecepta apostolorum et prophetarum (quae praecepta Christi) est annuntiatio, et est fundamentum totius aeternitatis et spei. Superaedificati estis, inquit, in ipso angulari lapide Jesu Christo. Omnis medietas inter duo semper posita.
PL 8, 1261Bそれゆえ、使徒たちと預言者たちの戒め——それはキリストの戒めであるが——に従って、告知があり、あらゆる永遠性と希望との土台がある。「汝らは、イエス・キリストという隅の石そのものの上に建て上げられているのである」と彼は言う。あらゆる中間のものは、常に二つのものの間に置かれる。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.107
Haec, duo aut jungit aut separat. Sed ubi separatio est animis, ibi mundus φραγμὸς dicitur, id est maceria.
PL 8, 1261Bこの〔中間のもの〕は、二つのものを結び合わせるか、あるいは分け隔てるかである。しかし、魂たちに分離があるところでは、世界は「フラグモス」、すなわち垣根・城壁と呼ばれる。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.108
Ubi autem junctio animis, Christus est, et lapis dicitur angularis, quoniam vere angularis lapis: et is est qui in primo collocatus est: vere angulo fundamentum positum, duobus lateribus jungit.
PL 8, 1261Bしかるに、魂たちに結合があるところでは、キリストがそれであり、隅の石と呼ばれる。というのも、彼はまことに隅の石だからである。彼こそ、最初に据えられた者である。まことに隅において据えられた土台であり、二つの側面を結び合わせるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.109
Hunc lapidem ἀκρογωνιαῖον appellavit: non enim tantum angularis, sed qui primus et summus est, unde incipit fundamentum anguli, qui duo jungit et copulat et unum reddit.
PL 8, 1261B彼はこの石を「アクロゴーニアイオン」(かしらの隅石)と呼んだ。というのも、それは単に隅にあるだけでなく、第一にして最高のものであり、そこから隅の土台が始まり、二つのものを結び合わせ、つなぎ合わせ、一つのものとするからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.110
Etenim duo, sicuti diximus, vel superiores animas, quae etiam cum Christo fuerunt; et istas quae hic sunt sanctae, et mysteriis Christum habentes; vel ipsas illas omnes Christi animas, etiam gentium animas, quae junguntur illo angulari lapide Jesu Christo.
PL 8, 1261Cというのも、我々が述べたように、その二つのものとは、あるいはキリストと共にあった上位の魂たちと、ここにある聖なる魂たち、すなわち諸奥義によってキリストを有する魂たちであり、あるいは、キリストに属するすべての魂たち、異邦人の魂たちをも含めて、それらが、イエス・キリストというかの隅の石によって結び合わされるということである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.111
VERS. 21, 22. In quo structura compacta in templum sanctum in Domino. Omnes enim animae collectae, omnesque homines spiritales redditi per Christum struuntur, ubi Deus inhabitet, quasi templum sanctum; ut cum in omnibus inest Christus, et cum est in Christo Deus, omnes templum sint per Christum Dei.
PL 8, 1261C〔第21–22節〕「その方において、組み合わされた建物が、主にあって聖なる神殿となる。」というのも、キリストを通して霊的なものとされたすべての魂、すべての人間が、集められて、神が宿りたもう聖なる神殿のごとくに建てられるからである。すべての者のうちにキリストが宿り、キリストのうちに神がおられるとき、すべての者は、キリストを通して神の神殿となるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.112
In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu. Ut saepe docui, ad speciem, id est ad Ephesios, rem vocat, ut et ipsi aedificati in eodem angulo sint, id est in spiritu Christi, ut et ipsi habitaculum sint Dei.
PL 8, 1261C「その方において、汝らもまた、霊における神の住まいへと共に建て上げられる。」私がたびたび教えたように、彼はこの事柄を個別の場合へ、すなわちエフェソの人々へと引き寄せている。それは、彼ら自身もまた、同じ隅において、すなわちキリストの霊において建てられ、彼ら自身が神の住まいとなるためである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.113
Magna autem moderatione, ut exhortatio fieret: non enim jam factos dicit, sed adhuc aedificari: deest enim illis; et idcirco admonet et hortatur.
PL 8, 1261Dしかし彼は、大いなる節度をもって、勧告となるようにこれを述べている。というのも、彼は彼らがすでに完成されたとは言わず、いまなお建てられつつあると言うからである。すなわち、彼らにはなお欠けているものがあるのであり、それゆえ彼は注意を促し、勧めるのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.2.114
Et cum illos habitaculum Dei in spiritu dicat, utique quid agit aliud, nisi ut aliud quodlibet excludat ex animis, solumque Christum ibi animas coaedificare adhuc dicat, ut templum fiant Dei?
PL 8, 1261Dそして彼が、彼らを霊における神の住まいであると言うとき、彼はまさに何をなしているのか。ただ、他のいかなるものをも魂たちから排除し、そこにおいてはただキリストのみが魂たちを共に建て上げつつあると言って、彼らが神の神殿となるようにすることをおいて、他に何があろうか。