マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo

Liber I, Prooemium 第I巻 冒頭

Marius Victorinus · In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo · PL 8, 1235A · 7 sectiones

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.0.1

1

Epistola ad Ephesios summam illam tenet, quae totius disciplinae semper esse debet, scilicet ut habeant cognitionem theologiae, id est Dei Christi, mysterii ipsius et adventus, et caeterorum quae ad eam cognitionem pertinent.

PL 8, 1235A

エフェソ人への書簡は、あらゆる教えにおいて常にあるべきその要諦を保持している。すなわち、神学の知識、言い換えれば神について、キリストについて、キリストの奥義とその到来について〔Dei Christi を「神のキリスト」と一語句に取り、キリストに関わる三項と読むこともできる〕、そしてその知識に関わるその他のことがらについての知識を、彼らが持つようにということである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.0.2

2

Item praecepta vivendi Christianis vel omnibus vel singulis convenientia continet: quid dominum apud servum, apud patrem quid filium, quid maritum apud uxorem, oporteat facere.

PL 8, 1235B

同様に、キリスト教徒全体にであれ個々人にであれ、ふさわしい生き方の戒めを含んでいる。すなわち、主人は僕に対して、父は子に対して、夫は妻に対してどうふるまうべきかということである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.0.3

3

Haec igitur cum duo sint, principio de theologia disponemus universa: deinde de vitae genere et praeceptis ad vivendum.

PL 8, 1235B

したがって、これらが二つのことがらである以上、我々はまず神学について全体を論じ、次に生き方とその戒めについて論じるであろう。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.0.4

4

Sane materia illa est similiter, quae in omnibus custoditur; quod etiam Ephesii a pseudoapostolis depravati videbantur judaismum jungere christianae disciplinae.

PL 8, 1235B

実に、その題材も同様であり、〔他の〕すべての書簡において守られているものである。すなわち、エフェソの人々もまた、偽使徒たちによって堕落させられ、ユダヤ教をキリスト教の教えに結びつけているように見えた、ということである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.0.5

5

Monendi igitur modo et corrigendi, epistola ista conscripta est; ut illa, quae sunt illis male insinuata, corrigant, emendent; et quod ante illis traditum est, custodiant, atque in eodem perseverent.

PL 8, 1235B

ゆえに、訓戒し正すために、この書簡は書かれたのである。彼らに悪しく吹き込まれたことがらを正し、改めさせ、また以前彼らに伝えられたことを守り、それに留まり続けさせるためである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.0.6

6

Summa igitur in principio ista est: Christum Dei filium, et ante mundum fuisse, et semper esse, et ipsum venisse, et in eo spem positam esse; et ejus promissa, Dei promissa esse.

PL 8, 1235B

したがって、初めにおける要諦とはこうである。すなわち、神の子キリストが世界に先立って存在していたこと、常に存在すること、そして彼自身が到来したこと、そして彼のうちに希望が置かれていること、また彼の約束が神の約束であるということである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 1.0.7

7

Quod si ita est, judaica disciplina longe discreta est, aliter accepta, aliter insinuata, aliter intellecta, sicuti frequenter diximus, et nunc exponimus. Non ergo adjungenda est vel scientiae divinae vel vivendi operibus et actibus.

PL 8, 1235C

もしそうであるならば、ユダヤの教えは大きくかけ離れたものであり、異なる仕方で受け取られ、異なる仕方で教え込まれ、異なる仕方で理解されたものである。我々がしばしば述べてきたとおりであり、今もそれを説くのである。したがって、それは神的な知識にも、生活における行いや振る舞いにも、結びつけられるべきではない。