マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo

Liber II, Caput IV 第II巻 第IV章

Marius Victorinus · In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo · PL 8, 1273C · 111 sectiones

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.1

1

VERS. 9. Quod autem ascendit, quid est nisi qui et descendit in inferiora terrae? Positum est in psalmo ascendens altitudinem ex quo verbo capiamus intelligentiam quia is ascendit, qui descendit.

PL 8, 1273C

〔第9節〕「さて、彼が昇ったとは、地の低い所にまで下った者のことでなくて何であろうか」。詩篇には「高みへ昇る」と記されており、この言葉から、下った者こそが昇るのだ、という理解を得るべきである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.2

2

Natura etenim rei sic se habet, ut ascendere in coelum non possit nisi qui inde descendit. Hoc circa coelestia: nam circa alia hujusmodi terrena potest aliquis ascendere, qui non descendit: sed in coelum atque in coelos nemo ascendit, nisi qui inde descendit.

PL 8, 1273D

事柄の本性はこうなっている。すなわち、そこから下った者でなければ、天へ昇ることはできない。これは天的な事柄についてのことである。地上の同種の事柄については、下らずに昇る者もありうる。しかし天へ、もろもろの天へは、そこから下った者でなければ誰も昇ることがない。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.3

3

Sic enim Salvator in Evangelio dixit: nisi quis renatus fuerit, non potest regnum Dei tenere. Deinde subjunxit, quoniam quod ex carne nascitur, caro est; quod autem ex spiritu nascitur, spiritus est. Spiritus autem de supernis est; ergo spiritus ad superna redit.

PL 8, 1273D

実際、救い主も福音書でこう言った、「人は新たに生まれなければ、神の国を得ることができない」。続けてこう付け加えた、「肉から生まれたものは肉であり、霊から生まれたものは霊である」。ところで霊は上なるものに由来する。それゆえ霊は上なるものへと帰るのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.4

4

Nam et cum resurrectio fuerit, omnia spiritus erunt; et totus homo spiritus factus, in coelum ascendet, scilicet per spiritum. Ergo necessarium factum est ut qui ascendit in coelum, ipse sit qui descendit.

PL 8, 1274A

復活が起こる時には、すべてのものは霊となるであろう。そして人間全体が霊となり、まさに霊によって天へ昇るのである。したがって、天へ昇る者は、下った者その人でなければならない、ということになる。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.5

5

Christus ergo, de quo dictum est, quia ascendit in coelum, intelligitur quod descenderit: et si descendit, utique in terrae inferiora descendit; non solum in terram, sed in inferiora terrae.

PL 8, 1274A

したがって、天へ昇ったと言われているキリストについては、下ったのだと理解される。そして、もし下ったのであれば、地の低い所へ下ったのである。単に地上へではなく、地の低い所へである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.6

6

Lectum est enim, quia in infernum descendit Salvator passione illa crucis, ut omnem animam liberaret, et ex omnibus locis redimeret membra sua. VERS. 10. Qui descendit, ipse est qui ascendit.

PL 8, 1274A

実際、救い主はかの十字架の受難によって冥界へ下ったと読まれている。すべての魂を解放し、あらゆる場所から己が肢体を贖い出すためである。〔第10節〕「下った者、その者こそが昇った者である」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.7

7

Repetit ipsum sensum quia se invicem ligat, ut ille qui ascendit, descenderit: et rursus qui descendit, ascenderit.

PL 8, 1274A

彼は同じ意味を繰り返している。それは、昇った者が下ったこと、そして逆に下った者が昇ったことという、両者が互いに結び合っているからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.8

8

Sed ut superior sensus ostendit, quia cum descendit Dominus noster, in inferiora terrae descendit, rursus adjunxit, quia ipse est, qui ascendit sed ascendit super omnes coelos.

PL 8, 1274B

しかし先の意味が示していたように、我々の主は下った時、地の低い所へ下ったのであるから、彼はさらに付け加えて、昇った者は同じ彼自身であるが、しかしすべての天の上へ昇ったのだと言う。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.9

9

Ita nihil vacuum Christo est: siquidem et descendit in inferiora terrae, et ascendit super coelos. Quos coelos? multi tres dicunt; alii plures; verum mihi sententia est, tres esse. Siquidem et ipse Paulus raptum se dicit super tertium coelum.

PL 8, 1274B

このようにキリストには空白の場所が何もない。地の低い所へも下り、もろもろの天の上へも昇ったのであるから。いかなる天々であるか。多くの者は三つであると言い、他の者はさらに多いと言う。しかし私の見解では三つである。というのも、パウロ自身も、第三の天まで引き上げられたと言っているからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.10

10

Et sic etiam quidam docent supra terram esse aquas quasi primum coelum: deinde firmamentum ipsum, quod appellatur coelum: deinde rursus alias aquas, tertium coelum: de quo tractatu jam multa diximus in praeterito. Verum quid interest?

PL 8, 1274B

またある人々はこのようにも教えている、すなわち地の上には水があり、これがいわば第一の天である。次に大空そのもの、これが天と呼ばれる。さらにまた別の水々があり、これが第三の天である、と。この論については、以前すでに多くを論じた。しかし、それにどれほどの違いがあろうか。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.11

11

Christus qui ascendit, super omnes coelos ascendit. Illic enim jam aeternitas est, et vita illa incorruptibilis, et omnia ex spiritu viventia.

PL 8, 1274B

昇ったキリストは、すべての天の上へ昇ったのである。実にそこにはすでに永遠があり、かの朽ちることのない生命があり、すべては霊によって生きるものである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.12

12

Haec autem alio modo se habebant usque in descensionem Christi: quae omnia, mysterio gesto, post passionem Christi in ascensionem salutem acceperunt, et perfecta sunt.

PL 8, 1274C

しかし、これらのものはキリストの降下に至るまでは別のあり方をしていた。ところがこれらすべては、奥義が成し遂げられ、キリストの受難ののちに、昇天において救いを受け取り、完全なものとされたのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.13

13

Hoc est enim quod subjungit, ut impleret omnia, id est perfecta redderet et plena, ut nihil minus esset. Ergo passio illa Christi et resurrectio et ascensio, perfectio est omnium tam in mundo quae salvari possent, quam in aeternis, et super omnes coelos.

PL 8, 1274C

これこそが、彼が付け加えて「万物を満たすため」と言っていることの意味である。すなわち、それらを完全で満ちたものにし、何も欠けることのないようにするためである。したがって、かのキリストの受難と復活と昇天とは、世界にあって救われうるものについても、また永遠なるものについても、そしてすべての天の上にあるものについても、万物の完成なのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.14

14

Quod mysterium plenissime unius libri explicatione tractavimus. Aut numquid hoc intelligimus, ut impleret omnia quae ei mandata sunt ut nihil ibi correxerit, nihil ibi perfectum reddiderit? sed ascendit supra coelos, ut omne mysterium impleret; et descendit, sed ut impleret majestate scilicet et perfectione et Dei lumine et charitate.

PL 8, 1274C

この奥義については、ひとつの書物〔どの著作を指すかは定かでない〕の詳しい説明によって、私はすでに十全に論じた。あるいは我々は、「万物を満たすため」ということを、彼に命じられたことを果たしただけで、そこで何も正すことなく、何も完全にすることなく終わったのだと理解すべきであろうか。そうではなく、彼はすべての奥義を満たすために天々の上へ昇り、また、まさに威厳と完全性と神の光と愛とをもって満たすために下ったのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.15

15

Descensus enim ejus et ascensus illuminavit universa. Magis autem illuminavit, cum ascendit perfectus et sanctificatus a patre. Omnia sancta facit per reditum suum, et unde redit, et quousque redit. VERS. 11.

PL 8, 1274D

実に彼の降下と上昇とは、すべてのものを照らした。しかしいっそう照らしたのは、父によって完全なものとされ、聖なるものとされて昇った時であった。彼は自らの帰還によって、すなわちどこから帰り、どこまで帰るかによって、すべてを聖なるものとするのである。〔第11節〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.16

16

Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas. Hinc incipit dona varia enumerare, de quibus supra dixit, quod dedit Deus dona hominibus, ut omnes habeant dona Dei, quod supra tractabat; et nullus alteri invideat.

PL 8, 1274D

「そして彼自身が、ある者たちを使徒とし、また、ある者たちを預言者として与えた」。ここから彼はさまざまな賜物を数え上げ始める。これは、先に「神が人々に賜物を与えた」と述べていたことについてであり、それは誰もが神の賜物を持ち、互いに妬み合うことのないようにするためであると、先に論じていたことである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.17

17

Sunt autem dona haec, apostoli, prophetae, evangelistae, pastores, magistri, ministri; quos omnes enumerat. In primo tamen apostolos posuit, deinde prophetas.

PL 8, 1275A

さて、これらの賜物とは、使徒たち、預言者たち、福音記者たち、牧者たち、教師たち、奉仕者たちであり、彼はこれらすべてを数え上げる。とはいえ、第一に使徒たちを置き、次に預言者たちを置いた。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.18

18

Mirum autem videtur quod cum dictum sit usque ad Christum prophetas esse, ipse Christus scilicet fecerit et prophetas. Post apostolos posuit prophetas et evangelistas.

PL 8, 1275A

しかし、預言者たちはキリストに至るまで存在したと言われていたのに、まさにキリスト自身が預言者たちをも立てた、というのは不思議に思われる。彼は使徒たちのあとに預言者たちと福音記者たちを置いた。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.19

19

Quid igitur intelligimus? prophetas non solos illos dici, qui spiritu Dei accepto, de Christo dixerunt et de ejus adventu, de quibus recte dictum usque ad Christum prophetae: quia cum venit ille, de quo prophetae erant, sine dubio jam quare prophetae sint, causa nulla est.

PL 8, 1275A

それでは我々はどう理解すべきか。預言者と呼ばれるのは、神の霊を受けてキリストについて、またその到来について語った者たちだけではない。彼らについてこそ「預言者たちはキリストに至るまで」と正しく言われたのである。なぜなら、彼らが預言していたその方が来られたからには、疑いなく、もはや預言者がいるべき理由は何もないからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.20

20

Quos igitur prophetas intelligimus? quos Christi dono prophetas esse dicit; illos scilicet, qui de Deo tractant, et Spiritu pleni divinam exponunt disciplinam. Hoc etiam in superioribus diximus. VERS. 12.

PL 8, 1275A

それでは、我々はいかなる預言者たちを理解すべきか。それは、キリストの賜物によって預言者であると言われる者たち、すなわち神について論じ、霊に満たされて神的な教えを説き明かす者たちである。これについても先にすでに述べた。〔第12節〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.21

21

Alios vero evangelistas, alios autem pastores et magistros, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi.

PL 8, 1275B

「また、ある者たちを福音記者とし、ある者たちを牧者と教師として与えた。聖徒たちの完成のため、奉仕の働きへ、キリストの体の建て上げへと」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.22

22

Loquendi de lege gratiae genera quinque sunt; loqui linguis, loqui revelatione, loqui scientia, loqui prophetia, loqui doctrina. Haec plene ad Corinthios in prima.

PL 8, 1275B

恩寵の律法について語ることには五つの種類がある。異言によって語ること、啓示によって語ること、知識によって語ること、預言によって語ること、教えによって語ることである。これらについては、コリント人への第一の手紙に詳しく述べられている。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.23

23

Verum praeter haec, aliud est evangelistam esse, id est quae Christus fecerit narrare, et de Christo annuntiare ipsum colendum esse; hoc est enim evangelistam esse.

PL 8, 1275B

しかし、これらとは別に、福音記者であるということがある。すなわち、キリストが行ったことを物語り、キリストについて、彼こそが崇められるべき方であると告げ知らせることである。これこそが福音記者であるということである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.24

24

Ergo fecit Christus dono suo evangelistas: fecit etiam et pastores et magistros, qui regunt Ecclesiae populum. Qui administrant, pastores dixit: magistros vero, qui docent.

PL 8, 1275B

したがって、キリストは自らの賜物によって福音記者たちを立てた。また、教会の民を治める牧者たちと教師たちをも立てた。彼は、治める者たちを牧者と呼び、教える者たちを教師と呼んだ。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.25

25

Non enim pastores hic a pascendo, neque ad cibos referendum, sed ad gubernandum, ut pastores appellant episcopos; et ipse Christus pastor, quod oves aestimatae sunt animae.

PL 8, 1275C

ここでの牧者とは、養うということから、また食物に関することから言われているのではなく、統治するということから言われているのである。ちょうど監督たちを牧者と呼ぶように。またキリスト自身も牧者であり、それは魂が羊とみなされているからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.26

26

Magistros vero, ut diximus (quamquam etiam ipsi pastores, magistri pecoris dicantur, quasi praepositi) tamen doctores intelligamus magistros dictos. Haec tamen omnia dixit, ideo dono Dei constituta ut consummatio sit sanctorum, id est perfectio.

PL 8, 1275C

しかし教師たちについては、すでに述べたように(もっとも、牧者たち自身も、いわば管理者として、群れの教師と呼ばれることもあるが)、我々はここで教師と言われているのは教える者たちのことであると理解すべきである。彼はしかし、これらすべてを、神の賜物によって立てられたものとして述べた。それは聖徒たちの完成、すなわち完全性のためである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.27

27

Sanctos saepe quid significet, docui, id est qui fidem acceperint et sanctificati spiritu sint. Hi ergo ut consummentur, id est perficiantur, dono Christi instituta sunt hujusmodi et mysteria et ministeria, quibus perfectio et consummatio omnium sanctorum.

PL 8, 1275C

私はすでにたびたび、聖徒たちとは何を意味するかを教えてきた。すなわち、信仰を受け入れ、霊によって聖なるものとされた者たちのことである。それゆえ、彼らが完成される、すなわち完全なものとされるために、この種の奥義と奉仕とが、キリストの賜物によって立てられたのであり、それによってすべての聖徒たちの完全性と完成とがもたらされるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.28

28

Nam quia apostoli possunt agere et docere et evangelizare, verumtamen possunt et alii haec facere, et apostoli tamen non sunt; ergo separatum est quod apostoli alii sunt, alii prophetae, alii evangelistae, alii duces, atque doctores.

PL 8, 1275C

というのも、使徒たちは働き、教え、福音を告げることができるが、しかし他の者たちもこれらのことを行うことができ、それでいて使徒ではない。それゆえ、ある者たちは使徒であり、ある者たちは預言者であり、ある者たちは福音記者であり、ある者たちは指導者であり教師である、というふうに区別されているのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.29

29

Verum his omnibus perfectio fit consummatioque sanctorum, per ea quae ipsi agunt, et per ea quae alii agunt. Nam mysterium, id est quod nos facimus; aedificatio autem corporis Christi, id est quod circa alios facimus.

PL 8, 1275D

しかし、これらすべての者たちによって、聖徒たちの完全性と完成とがもたらされる。それは彼ら自身が行うことによって、また他の者たちが行うことによってである。すなわち、奥義とは我々自身が行うことであり、キリストの体を建て上げることとは、我々が他の者たちに対して行うことである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.30

30

Ergo illa omnia duabus de causis et duobus effectibus instituta sunt per donum Christi, ut praesint mysteriis, ut ipsi agant, ut ministri sint, quod supra; et aedificent corpus Christi, id est Ecclesiam, et omnes animas ad fidem confirment: hoc est enim corpus Christi.

PL 8, 1275D

したがって、これらすべては、二つの理由から、二つの効果のために、キリストの賜物によって立てられたのである。すなわち、彼ら自身が行動し、先に述べたように奉仕者であるという仕方で、もろもろの奥義を司るためであり、またキリストの体、すなわち教会を建て上げ、すべての魂を信仰へと堅固にするためである。これこそがキリストの体だからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.31

31

VERS. 13. Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Christi, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Pleno mysterio, quod factum sit, et propter quid factum sit, et quid futurum sit, exposuit.

PL 8, 1276A

〔第13節〕「我々がみな、信仰の一致とキリストの知識とに至り、完全な人に、キリストの充満の年齢の量りに至るまでは」。彼は、何がなされたか、何のためになされたか、何がこれからあるか、という奥義の全体を説き明かした。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.32

32

Quid factum sit, quod descendit et ascendit Christus, et quod ipse dedit apostolos et prophetas et caeteros. Deinde adjunxit propter quam causam ad consummationem, inquit, sanctorum.

PL 8, 1276A

何がなされたかといえば、キリストが下り、また昇ったこと、そして彼自身が使徒たちや預言者たちや他の者たちを与えたことである。次に彼は、どのような理由のためにか、すなわち「聖徒たちの完成のため」と付け加えた。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.33

33

Quid illa consummatio est? quod subjecit, ut perfectis sanctis omnibus in unitatem fidei, et una fides apud omnes sit, et in agnitionem Christi, ut omnes agnoscamus Christum: ibi enim omnis est salus.

PL 8, 1276A

その完成とは何であるか。彼はこう付け加えた。すべての聖徒たちが完全なものとされて、「信仰の一致」に至り、すべての者のもとにひとつの信仰があるように、また「キリストの知識」に至り、我々がみなキリストを知るように、ということである。そこにこそ、すべての救いがあるからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.34

34

Deinde quod futurum sit, ut occurramus et concurramus in virum perfectum: perfecta enim anima per fidem et per Christum cognitum, vir perfectus efficitur.

PL 8, 1276A

次に、何がこれからあるかといえば、我々が「完全な人」に至り、共に至ることである。というのも、信仰によって、また知られたキリストによって完全なものとされた魂は、完全な人となるからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.35

35

Sic et propheta David de eadem anima perfecta in primo psalmo posuit: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.

PL 8, 1276B

このように預言者ダビデも、同じ完全な魂について第一の詩篇にこう記した、「不敬虔な者たちの謀りごとに歩まなかった人は幸いである」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.36

36

Et beatum, inquit, et virum nominavit: et haec est mensura aetatis et plenitudinis Christi; collectis omnibus membris, et viro pleno reddito, in singulis omnis plenitudo redditur Christi. VERS. 14. Ut ultra non simus parvuli fluctuantes.

PL 8, 1276B

彼は「幸いな者」とも「人」とも名づけた。これこそが「キリストの年齢と充満との量り」である。すべての肢体が集められ、人が満たされたものとされる時、おのおのの者において、キリストの充満がことごとく与えられるのである。〔第14節〕「もはや我々が、揺れ動く幼子ではなくなるように」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.37

37

Cum enim non sumus perfecti, parvuli sumus: et cum parvuli eramus, fluctuabamus: cum autem fide confirmamur, non fluctuamus. Cum cognoscimus Christum, viri efficimur.

PL 8, 1276B

というのも、我々が完全でない時には、幼子である。そして幼子であった時には、我々は揺れ動いていた。しかし信仰によって堅固にされる時には、揺れ動くことがない。キリストを知る時、我々は成人となるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.38

38

Et jam non parvuli circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia, ad remedium erroris.

PL 8, 1276B

「そしてもはや幼子として、あらゆる教えの風に、人々の悪巧みのうちに、狡猾さのうちに、誤りの療法へと〔ウィクトリヌスの本文は ad circumventionem ではなく ad remedium erroris と読む。その読みに従った〕吹き回されることのないように」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.39

39

Cum enim perfecti non sumus, et in fide labimur et vacillamus et multa nos perturbant; cum per doctrinas plurimas discurrentes, vento intelligendi vario agitamur.

PL 8, 1276B

というのも、我々が完全でない時には、信仰において揺らぎ、よろめき、多くのことに心を乱されるからである。多くの教えの間を駆けめぐりながら、さまざまに理解する風に翻弄されるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.40

40

Quae doctrina, nequitia est hominum et calliditas et astutia, et quasi quaedam remedia erroris: ut quod sentis, quasi quorumdam sapientium sensu et intelligentia sentire credas; et sit erroris tui remedium intellectus alienus.

PL 8, 1276C

この教えとは、人々の悪巧みであり、狡知であり、狡猾さであり、いわば誤りの一種の療法である。すなわち、自分が感じていることを、あたかも何らかの賢者たちの見識と知解によって感じているのだと思い込ませ、他人の知解が自分の誤りの療法となるようにするのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.41

41

Quae omnia dimittenda sunt, ut his duabus rebus refecti simus, et virum compleamus, fide scilicet et agnitione Christi.

PL 8, 1276C

これらすべては捨て去られるべきである。それは、この二つのもの、すなわち信仰とキリストの知識とによって我々が立て直され、成人を全うするためである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.42

42

Denique haec veluti duo scilicet fides Christi, id est in Christum, et agnitio Christi, beatum faciunt: qui vir beatus non fluctuat, non circumfertur doctrina, in nequitia hominum.

PL 8, 1276C

つまり、この二つのもの、すなわちキリストの信仰、すなわちキリストへの信仰と、キリストの知識とが、人を幸いなものとするのである。この幸いな人は揺れ動かず、人々の悪巧みによる教えに吹き回されることもない。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.43

43

Haec ita tetigit beatus propheta David in eodem primo psalmo: nam beatus, inquit, vir: quem nos dicimus fieri fide et Christi cognitione; qui nescit doctrinas, nescit nequitiam et errores: quos errores doctrinasque sic enumerat David dicendo: qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

PL 8, 1276C

幸いなる預言者ダビデも、同じ第一の詩篇でこのことに触れている。すなわち彼は「幸いな人」と言うが、我々はこれを、信仰とキリストの認識とによって成る者のことだと言う。この人はもろもろの教えを知らず、悪巧みや誤りを知らない。ダビデはこれらの誤りと教えを、こう数え上げて言う、「不敬虔な者たちの謀りごとに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.44

44

In cathedra pestilentiae sedere, est docere haereticas disciplinas: abire in consilium impiorum, est in nequitia hominum versari: stare in via peccatorum, est in astutia versari ad remedium erroris. VERS. 15, 16.

PL 8, 1276D

「疫病の座に座る」とは、異端の教えを説くことである。「不敬虔な者たちの謀りごとに歩む」とは、人々の悪巧みの中に身を置くことである。「罪人たちの道に立つ」とは、誤りの療法へと向かう狡猾さの中に身を置くことである。〔第15–16節〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.45

45

Veritatem autem facientes in charitate, augeamus in ipsum omnia, qui est caput Christus. Exhortatio est, quia vult Ephesios in charitate esse, et omnia secundum veritatem agere, et magis cumulare quae agunt.

PL 8, 1277A

「しかし愛のうちに真理を行いつつ、頭であるキリストへとすべてを成長させよう」。これは勧告である。彼はエフェソの人々が愛のうちにあり、すべてを真理に従って行い、自らの行うことをいっそう積み重ねることを望んでいるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.46

46

Hoc est augeamus omnia, sed augeamus omnia in ipsum Christum, ut nihil extra agatur, nisi de confirmanda fide in Christum: qui Christus est, inquit, caput.

PL 8, 1277A

これが「すべてを成長させよう」ということであるが、すべてをキリストご自身へと成長させよう、というのである。すなわち、キリストへの信仰を堅固にすることに関わるもの以外は、何ひとつ〔キリストの〕外で行われることのないように、ということである。彼は、そのキリストこそが頭であると言う。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.47

47

Cum enim ex capite omnia membra regantur; et omnis Ecclesia a Christo regitur; id est omnis anima sancta et fidelis.

PL 8, 1277A

というのも、すべての肢体は頭から治められるのであり、教会全体もキリストによって治められるからである。すなわち、聖なる信仰深いすべての魂のことである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.48

48

Ergo caput est Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, in mensura uniuscujusque partis, incrementum corporis in aedificationem sui in charitate . . .

PL 8, 1277A

したがって、キリストが頭であり、「そこから全身は、奉仕のあらゆる関節を通して組み合わされ結び合わされ、おのおのの部分の量りに応じて、愛のうちに自らを建て上げるための体の成長を」……〔底本は見出し句を略して引き、点線で結ぶ。本文の欠落ではない〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.49

49

Diximus quod caput est, ex quo connexum est omne corpus et compactum. Ergo si Christus caput est et principium et fons et unde omnia reguntur membra, quae sunt in corpore per omnem juncturam; acute hic accipiendum, ut quomodo membra singula junctura cohaerentia diversis in administrationibus totius corporis mensuram faciunt; sic et in Ecclesia, singula quaeque membra ministeriorum circa sanctificationem mysterii, et circa fidem Christi, juncturas praestant, et corpus suum in charitate constringunt atque aedificant: ita et membra nostra, veluti naturaliter nexa, atque amore genuino sibi cohaerentia, incrementum corpori praestant suis partibus: sic et omnia ministeria, quae sunt in Ecclesia, corpus est Christi, si se invicem in charitate diligant servientia capiti, id est Christo.

PL 8, 1277B

我々は、頭とは、そこから全身が結び合わされ組み合わされるところのものであると述べた。したがって、もしキリストが頭であり、始まりであり、源泉であり、体のうちにあってあらゆる関節を通して肢体が治められるもとであるならば、ここは注意深く理解されねばならない。すなわち、おのおのの肢体が関節によって結び合わされ、全身のさまざまな働きにおいてその量りをなしているように、教会においても、奉仕のおのおのの肢体が、奥義の聖化とキリストへの信仰とに関わりつつ関節をなし、愛のうちに自らの体を引き締め、建て上げるのである。ちょうど我々の肢体が、いわば自然に結び付けられ、生まれながらの愛によって互いに結び合わされて、その各部分によって体の成長をもたらすように、教会にあるすべての奉仕もまた、互いに愛のうちに愛し合いつつ頭、すなわちキリストに仕えるならば、キリストの体なのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.50

50

VERS. 17, 18. Hoc ergo dico et testificor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant. Sicuti semper docui, exhortatio duplex est: et quid non faciendum, supra dixit; quid faciendum, nunc subjungit.

PL 8, 1277C

〔第17–18節〕「それゆえ私はこう言い、主にあって証しする。汝らはもはや、異邦人たちが歩むように歩んではならない」。私が常々教えてきたように、勧告は二重である。何がなされるべきでないかを先に述べ、何がなされるべきかを今こう付け加えるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.51

51

Quid non faciendum; ne, inquit, ambuletis ut gentes. Hoc, inquit, dico et hoc testor, et testor in Domino, id est adhibeo testimonium Domini, quod moneo. Hic et terror est: exhortationi enim mixtus terror, persuasionem facilem facit.

PL 8, 1277C

何がなされるべきでないか。それは、異邦人たちのように歩んではならない、ということである。彼は、これを言い、これを証しする、主にあって証しする、すなわち、自分の勧めることについて主の証しを添えるのだ、と言う。ここには畏れもある。勧告に畏れが混じることで、説得が容易になるからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.52

52

Cum autem dixit, ut non amplius ambuletis, ostendit illos diu ambulasse, et ita ut gentes vixisse.

PL 8, 1277C

「もはや歩んではならない」と言った時、彼は、彼らが長い間そのように歩み、異邦人たちのように生きてきたことを示しているのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.53

53

Quo autem modo ut gentes, ipse supponit: in vanitate mentis suae; obscurati intellectu, alienati a vita Dei, propter ignorantiam quae est in ipsis, per coecitatem cordis eorum.

PL 8, 1277C

しかし、どのように異邦人たちのようにであるかを、彼自身がこう付け加える。「その心の空しさのうちに、知性を暗くされ、彼らのうちにある無知のゆえに、その心の盲目によって、神の生命から疎外されて」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.54

54

Expressit quae sit vitagentium; ut vani sint, inquit, et mente non sapiant, et intellectum suum obscurent: quod est intellectu suo de Deo nihil cogitare, sensu duci et rebus in mundo. Namque si mundus tenebrae sunt, et de mundo quidquid intelligitur.

PL 8, 1277D

彼は、異邦人たちの生き方がどのようなものであるかを言い表した。すなわち、彼らは空しく、心において思慮なく、自らの知性を暗くする、と言う。これは、自らの知性によって神について何も考えず、感覚と世界にある事物とに導かれるということである。というのも、もし世界が闇であるならば、世界について知解されることも、また闇だからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.55

55

Denique subjunctum alienati a vita Dei quae vita est Christianis cum Deum et colunt et intelligunt. Hoc dicit a vita Dei quae Deo debetur a nobis.

PL 8, 1278A

そこで「神の生命から疎外されて」と付け加えられているが、この生命とは、キリスト教徒たちが神を礼拝し知解する時に持つ生命である。彼はこれを、我々が神に対して負っているところの神の生命から、という意味で言っているのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.56

56

Et subjungit propter intelligentiam: hinc enim alieni a vita Dei sumus, cum Deum ignoramus: cum autem cognoscimus, vitam Dei agimus, et vitam a Deo meremur illam, quae vere Dei vita est, quam nobis Christus pollicitus est.

PL 8, 1278A

そして彼は、知解のゆえに〔底本は propter intelligentiam。見出し句の propter ignorantiam と食い違うが、底本どおり訳した〕、と付け加える。というのも、我々が神を知らない時には、そのことによって神の生命から疎外されているからである。しかし我々が知る時には、神の生命を生き、真に神の生命であるところのその生命を、神から受けるにふさわしい者となる。それは、キリストが我々に約束された生命である。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.57

57

Haec autem, inquit, in ipsis per caecitatem cordis eorum: cum eorum cor caecatum est tenebris, cogitat et versatur in tenebris, et istam mundanam sapientiam quae tenebrarum sapientia est, aestimat esse sapientiam. VERS. 19.

PL 8, 1278A

しかし彼は、これらのことは彼らのうちに、その心の盲目によって起こる、と言う。彼らの心が闇によって盲目にされている時、その心は闇の中で思い、闇の中で動き、この世界の知恵──それは闇の知恵である──を、知恵であると思い込むのである。〔第19節〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.58

58

Denique hujusmodi intellectum quae res consequatur, ostendit: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem omnis immunditiae et avaritiae.

PL 8, 1278A

そこで彼は、この種の知性からどのような事態が生じるかを示す。「彼らは絶望して自らを放埒に引き渡し、あらゆる不潔と貪欲との行いに身を委ねた」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.59

59

De gentibus loquitur, quibus caecatum cor est, et nihil sperant, id est mortales se et fatentur et probant; neque de aeternitate sua aliquid credunt: ac propterea vitam mundi, quasi ea frui volentes, et rapiunt, et libidinose vivunt, et cum impudicitia exercentes, ut credunt, voluptatem habendi cupidi, et in usu vivendi ducti omnibus turpissimis voluptatibus.

PL 8, 1278B

これは異邦人たちについて語っている。彼らは心が盲目にされ、何の希望も持たない。すなわち、自らを死すべき者であると認め、そのように示す。彼らは自らの永遠性について何も信じることがない。それゆえ、世界の生を、あたかもそれを享受しようとするかのように奪い取り、欲望のままに生き、放埒を行いながら、自分たちが信じるところに従って享楽を得ることを貪り、生き方の慣わしにおいて、あらゆる最も恥ずべき快楽に導かれるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.60

60

VERS. 20, 21. Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen audistis illum et in illocredidistis.

PL 8, 1278B

〔第20–21節〕「しかし汝らは、そのようにキリストを学んだのではない。もし本当に彼のことを聞き、彼を信じたのであれば」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.61

61

Contra Ephesios docet non ita vivere ut gentes: quippe qui didicerint Christum: quia Christus ut immortales nos faceret, egit mysterium, praesto in carne fuit, docui ut cognosceremus patrem, et in ipsum fidem haberemus, et est aeternitas nobis viventibus secundum ejus mandata.

PL 8, 1278B

これに対して、彼はエフェソの人々に、異邦人たちのように生きてはならないと教える。それは彼らがキリストを学んだからである。すなわち、キリストは我々を不死なる者とするために奥義を成し遂げ、肉において現に臨在し、我々が父を知り、彼への信仰を持つように教えた〔底本は docui。キリストが主語なので docuit と読む〕のであって、彼の命令に従って生きる我々には永遠が存在するのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.62

62

Vos igitur non ita didicistis, ut gentes: quippe quia vos Christum audistis ( si tamen audistis illum ) id est intellexistis et credidistis.

PL 8, 1278C

それゆえ諸君は、異邦人たちのようには学ばなかったのである。なぜなら、諸君はキリストのことを聞いた──もし本当に彼のことを聞いたのであれば──すなわち知解し、信じたからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.63

63

Hoc est enim quod adjunxit, qui in illum credidistis: quia, ut diximus et dicimus semper, credere in Christum, immortalitem consequi est, et vitam aeternam mereri; ipse enim est vita, ipse lux, ipse aeternitas, ipse qui mortem vincit et vicit, et nobis vicit, per mysterium quod implevit.

PL 8, 1278C

これこそが、彼が「彼を信じた」と付け加えたことの意味である。というのも、我々が繰り返し述べてきたように、キリストを信じるとは、不死性〔底本は immortalitem。immortalitatem と読む〕を獲得し、永遠の生命を受けるにふさわしい者となることだからである。彼こそが生命であり、光であり、永遠であり、死に打ち勝ち、また打ち勝った者であり、彼が満たした奥義によって、我々のために打ち勝った者だからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.64

64

VERS. 22. Sicuti est veritas in Jesu; deponite vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

PL 8, 1278C

〔第22節〕「イエスにあって真理があるとおりに、汝らは以前の生き方に従って、誤りの欲望に従って腐敗していく古き人を脱ぎ捨てよ」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.65

65

Ante Christi adventum error omnis et vana sapientia fuit, mundana haec, aeterna aestimare; secundum carnem vivere; hunc mundi regem, Deum credere. Hic vetus homo est. Hunc, inquit, deponite, sicut est veritas in Jesu; quoniam in aliis veritas non est.

PL 8, 1278C

キリストの到来以前には、この世界のものを永遠なるものとみなすこと、肉に従って生きること、この世界の王を神と信じることこそが、あらゆる誤りであり空しい知恵であった。これが古き人である。彼は、この古き人を脱ぎ捨てよ、イエスにあって真理があるとおりに、と言う。なぜなら、他のものには真理がないからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.66

66

In Jesu autem veritas: quae Jesus docuit, ea vera sunt: et hic novus homo, secundum quem vivere debemus. Vetus ergo ille, et prior conversatio deponatur: etenim ille corrumpitur secundum desideria erroris.

PL 8, 1278D

しかしイエスにあっては真理がある。イエスが教えたことこそが真実なのであり、これが新しい人であり、我々はこれに従って生きるべきである。それゆえ、あの古き人と以前の生き方とは脱ぎ捨てられるべきである。実にそれは、誤りの欲望に従って腐敗していくものだからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.67

67

Totus enim ad corpus conversus corporea aestimabat omnia et carnalia. Hinc errores et quasi sapientia mundana, cum omnia quae in mundo sunt, non secundum spiritum fiant: ante Christi tamen adventum; nunc autem postea quam nos docuit illa aeterna, sapimus quae spiritalia sunt.

PL 8, 1278D

というのも、全身をあげて肉体へと向けられた者は、あらゆるものを肉体的で肉的なものとみなしていたからである。ここから誤りが生じ、いわば世界の知恵が生じる。世界にあるすべてのものは霊に従って成るのではないからである。しかしこれはキリストの到来以前のことであり、今は彼が我々に永遠なるものを教えてくださった後であるから、我々は霊的なものを思うのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.68

68

Hic est, ut dixi, homo novus, qui sic vivit et sic sapit. VERS. 23, 24. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum spiritum creatus est in justitia et sanctitate veritatis . . .

PL 8, 1279A

これこそが、私が述べたように、そのように生き、そのように思う新しい人である。〔第23–24節〕「汝らは、汝らの心の霊において新たにされ、霊に従って義と真理の聖性とのうちに造られた新しい人を着よ」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.69

69

Ut dixi, novus homo est, qui secundum spiritum sapit. Hoc ait: renovamini spiritu mentis vestrae . . . Ita anima melior, pura, integra; mens vero fortior spiritus est.

PL 8, 1279A

私が述べたように、霊に従って思う者が新しい人である。彼は「汝らの心の霊において新たにされよ」と言う……〔底本は引用を略して点線で結ぶ。本文の欠落ではない〕このように、魂はより善く、清く、健全なものとなり、また心はより強い霊となるのである〔mens vero fortior spiritus est は欠落のため係りが定かでなく、暫定的にこう取った〕。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.70

70

Renovamini ergo, inquit, spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, ut jam secundum ipsum vivatis; qui spiritalis est, cum ex spiritu sapit; qui ipse ille homo spiritalis secundum Deum creatus est, id est juxta Deum: quomodo dictum est, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

PL 8, 1279A

それゆえ彼は、「汝らの心の霊において新たにされ、新しい人を着よ」と言う。それは、今やその人に従って生きるためである。この人が霊的であるのは、霊によって思うからである。この霊的な人は、神に従って、すなわち神のもとに造られたのであり、それは「我々の像と似姿とに従って人を造ろう」と言われたとおりである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.71

71

Non autem vultum Deus habet aut faciem: sed quemadmodum Deus spiritus est, ita et nos secundum Deum creati sumus, ut secundum spiritum sapiamus; id est nihil carnaliter, nihil in mundo.

PL 8, 1279B

しかし神は容貌や顔を持つのではない。神が霊であるように、我々もまた神に従って造られたのであり、それは我々が霊に従って思うため、すなわち何ら肉的に、何ら世界のうちで思わないためである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.72

72

Denique quid est secundum Domini creatum esse hominem, ipse dixit in sanctitate et justitia et veritate: id est, ut sit justus, ut sit sanctus, sit et verus: etenim qui mundanum sapit, secundum carnem sapit: qui secundum carnem sapit, verum non sapit neque justum, neque sanctum.

PL 8, 1279B

そこで、主に従って人が造られるとはどういうことかを、彼自身が「聖性と義と真理とのうちに」と述べた。すなわち、義なる者であり、聖なる者であり、また真実な者であるということである。というのも、世界のことを思う者は肉に従って思うのであり、肉に従って思う者は、真実なことも、義なることも、聖なることも思わないからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.73

73

Ergo quoniam spiritus sanctificat, spiritus vivificat et justificat, spiritus qui vere est, et semper est, et magis solus est, ipse est veritas. Haec igitur omnia sic intelligentes, novum hominem induunt, renovati in spiritu mentis suae. VERS. 25.

PL 8, 1279B

したがって、霊は聖化し、霊は生かし義とするのであるから、真に在り、常に在り、いっそう独り在るところの霊、それこそが真理なのである。それゆえ、これらすべてをこのように知解する者たちは、その心の霊において新たにされて、新しい人を着るのである。〔第25節〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.74

74

Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus alter alterius membra.

PL 8, 1279C

「それゆえ、偽りを脱ぎ捨てて、おのおの自分の隣人に対して真実を語れ。我々は互いに他者の肢体だからである」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.75

75

Concludit exhortationem ad omnia superiora, quibus et divisas gratias docebat, et omnem hominem tolerare debere alterum socium, et patientem esse cum omni magnanimitate, et sufferentes invicem in charitate.

PL 8, 1279C

彼は、先に述べたすべてのことへの勧告を締めくくる。そこでは、分かたれた恩寵について教え、すべての人が仲間である他者を耐え忍ぶべきこと、あらゆる寛容さをもって忍耐強くあるべきこと、愛のうちに互いに耐え合うべきことを教えていた。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.76

76

Ergo hic mendacium, inquit, deponite: nemo alterum fallat: loquimini veritatem; et unusquisque cum proximo suo quod verum est agat, faciat, loquatur: nihil per fraudem, nihil per fallaciam. Et qui dixit cum proximo suo, adjunxit quoniam sumus alter alterius membra.

PL 8, 1279C

それゆえここで彼は、偽りを脱ぎ捨てよ、と言う。誰も他者を欺いてはならない。真実を語れ。おのおのが自分の隣人に対して、真実であることを行い、成し、語るべきである。欺瞞によっても、偽りによっても何もなしてはならない。そして彼は「自分の隣人に対して」と言った上で、「我々は互いに他者の肢体だからである」と付け加えた。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.77

77

Sic et supra unum corpus, et unus spiritus, et item reliqua. Ecclesia enim cum unum corpus sit, et omnes in Ecclesia unum corpus faciant, singuli partes sunt Ecclesiae.

PL 8, 1279C

同じように先にも、「ひとつの体、ひとつの霊」、そしてまた他のことが述べられていた。というのも、教会はひとつの体であり、教会にあるすべての者がひとつの体を成すのであるから、おのおのの者は教会の部分だからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.78

78

Ergo alterius membrum est, et sic unum corpus efficitur, ut ipse dicit, Ecclesiae: cujus Ecclesiae, id est omnium animarum fidem habentium in Deum, hujus, inquam, caput est Christus.

PL 8, 1279D

したがって、おのおのの者は他者の肢体であり、このようにして、彼自身が言うように、教会のひとつの体が形づくられるのである。この教会、すなわち神への信仰を持つすべての魂の教会について言えば、その頭はキリストである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.79

79

Ergo nos corpus sumus; et corporis singuli membra; ergo alter alterius membra sumus. VERS. 26. Irascimini autem, et nolite peccare. Subjungit monita quae multa sunt; sumens tamen, ad exemplum, quod positum est in psalmo quarto, sumens initium praeceptorum.

PL 8, 1279D

したがって、我々は体であり、おのおのは体の肢体である。それゆえ我々は互いに他者の肢体なのである。〔第26節〕「怒れ、しかし罪を犯すな」。彼は多くの訓戒を付け加えるが、その戒めの始まりとして、第四の詩篇に記されていることを例として取り上げる。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.80

80

Verum haec dividit, ut primum moneat Ecclesiae hominem id est christianum, quae agenda et quae non agenda: deinde moneat, quae viris agenda et uxoribus invicem; deinde quae patribus et filiis invicem; deinde quae servis et dominis: postque exhortatio est, quae facienda generaliter omnibus.

PL 8, 1280A

しかし彼はこれを区分する。まず教会の人、すなわちキリスト教徒に対して、何がなされるべきで何がなされるべきでないかを訓戒し、次に夫たちと妻たちが互いに何をなすべきかを訓戒し、次に父たちと子たちが互いに何をなすべきかを、次に僕たちと主人たちが何をなすべきかを訓戒する。そしてそのあとに、すべての者に一般に何がなされるべきかという勧告がある。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.81

81

Verum ut se ordo contexerit, ita et nos locis singulis, et monita enumerabimus, et rationes singulis proprias intellectusque reddemus. Ac primo ecclesiastico viro christiano dat monita haec, ne irascatur; aut si iratus fuerit, ne peccet per iram.

PL 8, 1280A

この順序が織りなされているとおりに、我々もまた、おのおのの箇所において訓戒を数え上げ、おのおのに固有の理由と理解とを与えていくことにする。まず教会の人、キリスト教徒に対して、彼はこう訓戒する。怒ってはならない。あるいは、もし怒ったとしても、怒りによって罪を犯してはならない。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.82

82

Deinde ne diu iram teneat, sed intra diem iram suam finiat. Deinde neque furto vivat et furtis operam det, sed magis manibus operetur ad victum, et inde etiam aliis in necessitate succurrat.

PL 8, 1280B

次に、怒りを長く保つのではなく、その日のうちに自分の怒りを終わらせるべきである。次に、盗みによって生き、盗みに励むのではなく、むしろ自分の手で働いて生計を立て、そこからさらに困窮する他の人々を助けるべきである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.83

83

Deinde ne malos sermones aliquos proferat, sed magis bonos; et aedificet alterum, et non alterum contristet: ut nulla in animo amaritudo sit: ut nulla ira, nulla indignatio, nullus clamor, nulla blasphemia: ut se invicem benigne ament; sint misericordes; peccata sibi invicem donent, sicuti Deus in Christo donavit nobis peccata; ut diligant se; ut pudici sint; ut ab omnibus mundi, et ab avaritia, et a turpitudine, a turpiloquio, a scurrilitate alieni sint; magis gratias agant: etenim tales mores, id est in vitiis et peccatis positi, regnum Christi non habebunt, neque haereditatem in regno Christi.

PL 8, 1280B

次に、何か悪い言葉を発するのではなく、むしろ善い言葉を発し、他者を建て上げ、他者を悲しませないようにすべきである。心のうちに何の苦味もなく、何の怒りも、何の憤りも、何の叫びも、何の冒瀆もないように。互いに慈しみをもって愛し合い、憐れみ深くあり、神がキリストにあって我々の罪を赦してくださったように、互いに罪を赦し合うべきである。互いに愛し合い、貞潔であり、この世界のあらゆること、貪欲、恥ずべきこと、卑猥な言葉、下劣な戯れから遠ざかり、むしろ感謝を捧げるべきである。というのも、そのような、すなわち悪徳と罪のうちに置かれた生き方をする者たちは、キリストの国を持たず、キリストの国における相続をも持たないからである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.84

84

Deinde monet ne ab aliis per sermones seducantur, id est vel ab haereticis, vel ab irreligiosis, vel ab his quos filios appellat tentationis et diffidentiae; quos terret, quod in illos ventura sit ira Dei.

PL 8, 1280C

次に彼は、他の者たち、すなわち異端者たちや不信心な者たち、あるいは彼が試みと不信の子たちと呼ぶ者たちの言葉によって惑わされないようにと訓戒する。彼は、神の怒りが彼らの上に来ることになると告げて、彼らを畏れさせる。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.85

85

Deinde ne communicemus operibus malis infructuosis: magisque illos objurgent qui peccant et malis moribus vivunt, et manifestent eorum peccata; et vivant ut sapientes non ut imprudentes, vino abstineant, mullo magis loquantur in spiritu, in psalmis, in hymnis canticis, et magis in corde ista fiant: Domino gratias agant, et agant pro omnibus in nomine Dei et Domini nostri Jesu Christi: subjecti sibi sint invicem in timore Christi.

PL 8, 1280C

次に、我々は実を結ばない悪しき行いに与すべきでなく、むしろ罪を犯し悪しき習わしのうちに生きる者たちを咎め、彼らの罪を明らかにすべきである。そして、思慮なき者としてではなく、賢い者として生き、酒を控え、それよりもむしろ霊において、詩篇において、賛歌と歌とにおいて語り、これらのことをいっそう心のうちで行うべきである。主に感謝を捧げ、神と我々の主イエス・キリストの名において、すべてのことについて感謝を捧げるべきである。キリストへの畏れのうちに互いに服し合うべきである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.86

86

Haec sunt omnia praecepta ecclesiastico viro data. Post subjungit quae sint observanda mulieribus, id est viris et uxoribus. Nunc ad singula revertamur. Irascimini autem, et nolite peccare.

PL 8, 1280C

これらすべてが、教会の人に与えられた戒めである。そのあとに彼は、女性たちについて、すなわち夫たちと妻たちについて、守られるべきことを付け加える。さて、おのおのの事柄に立ち返ろう。「怒れ、しかし罪を犯すな」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.87

87

Si Deus irascitur, sicuti dictum; revelatur enim ira Dei, ira de coelo, in omnem impietatem. Et item in multis locis. Recte ergo et homini datur ira, id est ut irascatur: sed peccat in ira, qui non ut corrigat, irascitur; sed ut puniat.

PL 8, 1280D

もし神が怒るのであれば──「神の怒り、天からの怒りが、あらゆる不敬虔に対して現れる」と言われているとおりに、そしてまた多くの箇所でも同様に言われているように──それゆえ人にも正しく怒りが与えられているのであり、すなわち怒ってよいのである。しかし、正すためではなく罰するために怒る者は、怒りにおいて罪を犯すのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.88

88

Ergo irascimini, et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram. Et modum irae, et tempus ostendit, intra diem conceptam iram debere deponi. Hoc imitantur multi praeceptum, et ponunt inter praecepta sua.

PL 8, 1280D

それゆえ「怒れ、しかし罪を犯すな。汝らの怒りの上に日を沈ませるな」。彼は怒りの度合いと時とを示す。すなわち、抱いた怒りはその日のうちに捨てられねばならない、ということである。多くの者がこの戒めに倣い、自分たちの戒めのうちに数え入れている。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.89

89

Etenim si omnis dies habet curam suam et malitiam, sufficit sibi; de praeterito die nihil addi debet ad alterum diem. Ergo. VERS. 27.

PL 8, 1281A

実に、すべての日はそれ自身の思い煩いと悪しきこととを持ち、それ自体で十分なのであるから、過ぎた日から他の日へと何も付け加えられるべきではない。それゆえ。〔第27節〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.90

90

Non occidat supra iracundiam vestram sol, neque locum detis diabolo, si enim manserit ira, in venit illeoccasionem ut nos in peccata ducat, et faciamus aliquid non faciendum; quod est diaboli voluntate peccare.

PL 8, 1281A

「汝らの怒りの上に日を沈ませるな。悪魔に場所を与えるな」。というのも、もし怒りが残るならば、悪魔はそれによって我々を罪へと導き、なすべきでないことを我々になさせる機会を見出すからである〔底本は in venit illeoccasionem と切って刷る。invenit ille occasionem と読む〕。それは悪魔の意志によって罪を犯すことである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.91

91

Ita ostenditur ex hoc praecepto in nostra potestate esse, et irasci, et non irasci; et diabolo iracundiam immittere, sed occasionem habere ut cum nos irascimur aliquid nos faciat.

PL 8, 1281A

このように、この戒めから、怒ることも怒らないことも我々の力のうちにあることが示される。また悪魔には、〔我々に〕怒りを送り込むことはできず〔底本は non を欠く。ミーニュはこの箇所に「Ita legitur in codd.(写本にこのとおり読む)」と注する。non を補って読む〕、ただ我々が怒る時に我々に何かをさせる機会を持つだけである、ということも示される。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.92

92

Hoc in omnibus affectibus animae cogitandum, et in omni actu diaboli, nihil illum posse circa nos, nisi cum ipsi per nos et occasionem damus.

PL 8, 1281A

このことは、魂のあらゆる感情において、また悪魔のあらゆる働きにおいて、考えられねばならない。すなわち、我々自身が彼に機会を与えない限り、彼は我々に対して何もなしえないのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.93

93

Ita et domini sumus nostrae voluntatis, et merita de bonis bona habemus, et poenas de malis actibus, quia nostro vitio fit diabolo occasio. VERS. 28: Qui furabatur jam non furetur.

PL 8, 1281A

このように我々は自らの意志の主人であり、善き行いからは善き報いを、悪しき行いからは罰を受ける。というのも、我々自身の落ち度によって、悪魔に機会が生じるからである。〔第28節〕「盗んでいた者は、もはや盗んではならない」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.94

94

Non omnino peccare, peccatum est, sed in peccato perseverare: datur enim poenitentiae locus, datur correctioni. Ergo qui furabatur, jam non furetur. Non autem hoc ad hoc solum peccatum accipere debemus, sed ad omnia; ut qui in quocumque peccabat, jam non peccet.

PL 8, 1281B

罪であるのは、そもそも罪を犯すことではなく、罪のうちに居続けることである。悔い改めの余地が与えられ、矯正への余地が与えられているからである。それゆえ、「盗んでいた者は、もはや盗んではならない」。しかし我々はこれを、この罪だけについて受け取るべきではなく、すべてについて受け取るべきである。すなわち、何であれ罪を犯していた者は、もはや罪を犯すべきでない、ということである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.95

95

Omne enim peccatum cum committitur occulte, furtum est: sed cum sciat Deus omne quod geritur, non est peccandum, ut furari nos credamus peccata nostra; quippe cum omnia manifesta sint: Magis autem laboret operando manibus. suis.

PL 8, 1281B

というのも、密かに犯されるすべての罪は、盗みだからである。しかし、なされることすべてを神が知っておられるのであるから、我々の罪を盗み取っていると思い込むようなことをして、罪を犯すべきではない。すべては明らかだからである。「むしろ自分の手で働いて労するべきである」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.96

96

Ex hoc intelligi licet, vere de simplici supra dixisse, ut nemo jam furetur, quando adjunxit magis autem laboret operando manibus suis. Qui enim laborat operando manibus, habet unde vivat: non ergo furetur.

PL 8, 1281B

これによって理解しうるのは、先に述べたことが単純な意味において真実であったということである。すなわち、彼は「むしろ自分の手で働いて労するべきである」と付け加えた時、誰ももはや盗むべきではないと述べたのである。実に、自分の手で働いて労する者は、生計を立てる手立てを持つのであるから、盗んではならないのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.97

97

Animadvertamus praeterea quia simplex dictum est, cum manibus operantis laboramus; reliqua ex arte, ex ingenio, vel oratione, vel quolibet alio modo.

PL 8, 1281C

さらに我々は、これが単純に言われたのだということに注意すべきである。すなわち、我々が働く者の手をもって労する場合のことを言っており、そのほかは、技術により、才知により、あるいは弁舌により、あるいは他のいかなる仕方によるものである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.98

98

Ubi non opera est manuum, magis furta sint, quam victus labore quaesitus; quod bonum est, ut habeat communicare necessitatem habenti; ut ex operibus per manus suas consequatur quod ipse habeat, et communicet ei qui habeat necessitatem; atque de suis operibus quod commodi consecutus fuerit, largiatur.

PL 8, 1281C

手の働きがないところでは、労苦によって求められた生計というよりも、むしろ盗みであることのほうが多い。善いこととは、困窮している者に分け与えるものを持つことである。すなわち、自分の手による働きによって自らの持つべきものを得て、困窮している者に分け与え、自らの働きから得た益を惜しみなく施すことである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.99

99

VERS. 29. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Et hoc praeceptum de eo est, quod non faciendum est. Monui autem, duo esse genera praeceptorum quid faciendum: nemo, inquit, proferat verbum ex malitia.

PL 8, 1281C

〔第29節〕「あらゆる悪しき言葉が、汝らの口から出てはならない」。この戒めもまた、なされるべきでないことについてのものである。しかし私は、戒めには何がなされるべきかという二つの種類があると述べた。彼は、誰も悪意から言葉を発してはならない、と言う。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.100

100

Hinc enim magnum peccatum; sicuti dictum, non quod in os intrat, sed quod de ore exit, plurimum nocet. Sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Ut sermo exeat, qui est bonus. Qui est autem bonus sermo? ad aedificationem fidei.

PL 8, 1281C

ここから大きな罪が生じる。「口に入るものではなく、口から出るものが、最も害を与える」と言われているとおりである。「しかし、何か善いものがあれば、信仰の建て上げのために、聞く者たちに恩寵を与えるように」。すなわち、善い言葉が出るように、ということである。では善い言葉とは何であるか。それは信仰を建て上げるものである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.101

101

Tunc enim audienti gratiam dabit, cum id quod loquitur, aedificat fidem. VERS. 30. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei: vel vestrum, qui est in vobis, vel qui est in altero; qui contristabitur malo sermone vestro.

PL 8, 1281D

というのも、語ることが信仰を建て上げる時にこそ、聞く者に恩寵を与えるからである。〔第30節〕「そして神の聖なる霊を悲しませてはならない」。すなわち、諸君のうちにある諸君の霊であれ、他者のうちにある霊であれ、その霊は諸君の悪しき言葉によって悲しめられることになるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.102

102

Nolite, inquit, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis: in quo spiritu vos utique consignati estis signatione per Spiritum sanctum: et ipsum nolite contristare, vel in vobis, cum malum sermonem dicitis, vel in audientibus. Indie redemptionis.

PL 8, 1282A

彼は「神の聖なる霊を悲しませてはならない。汝らはこの霊において証印を押された」と言う。すなわち、諸君は確かにこの霊において、聖なる霊による証印によって証印を押されたのである。そして、諸君が悪しき言葉を語る時、諸君自身のうちにおいても、聞く者たちのうちにおいても、この霊を悲しませてはならない。「贖いの日に」〔底本は Indie と続けて刷る。In die と読む〕。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.103

103

Ordo: consignati estis in die redemptionis: per ipsum enim redemptio vestra facta est; quae redemptio certum diem habet, scilicet Dei judicii. Signati enim sumus in Spiritu sancto, in die quo redimimur ac liberamur. VERS. 31.

PL 8, 1282A

語順はこうである。「汝らは贖いの日に証印を押された」。というのも、彼によって諸君の贖いがなされたのであり、その贖いは定まった日、すなわち神の裁きの日を持つからである。我々は聖なる霊において証印を押されているのであり、それは我々が贖われ解放される日においてである。〔第31節〕

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.104

104

Omnis enim amaritudo et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Conclusit breviter quinque: amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, blasphemiam. Quamquam et subjunxerit genus cum omni malitia.

PL 8, 1282A

「あらゆる苦味と憤りと叫びと冒瀆とが、あらゆる悪意とともに、汝らから取り除かれるように」。彼は簡潔に五つのものをまとめた。苦味、怒り、憤り、叫び、冒瀆である。もっとも、彼は「あらゆる悪意とともに」という総称も付け加えている。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.105

105

Etenim amaritudo est et in invidendo, et in male loquendo, et in caeteris actionibus. Et item ira, animi motus est cum ulciscendi libidine atque puniendi. Indignatio est motus animi fervens et elatus ultra meritum. Clamor autem, vox aliquo furore prolata.

PL 8, 1282B

実に苦味は、妬むことにも、悪しく語ることにも、その他の行いにもある。また怒りとは、報復し罰しようとする欲望を伴う心の動きである。憤りとは、当然の度を越えて燃え上がり高ぶる心の動きである。叫びとは、何らかの激情によって発せられる声である。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.106

106

Blasphemia, jam Deum laedens est in Deum emissa vel vox vel scelerata cogitatio. Haec, inquit, omnia auferantur a vobis: pro eo quod est, a vobis auferte: sed ita est et ipse sensus, auferatur a vobis: quod vere dixit cum omni malitia: quia fieri potest, quod quaedam sine malitia fiant, ut ignorantes in blasphemia simus, ignorantes clamemus, indignemur sine malitia.

PL 8, 1282B

冒瀆とは、すでに神を傷つけるものであり、神に向けて発せられた声、あるいは邪悪な思いのことである。彼は「これらすべてが汝らから取り除かれるように」と言う。それは「汝らから取り除け」という意味であるが、しかし「汝らから取り除かれるように」というその文意そのものもそうなのである。彼が「あらゆる悪意とともに」と言ったのは、実に正しいことであった。というのも、悪意なしにあることもありうるからである。すなわち、我々が知らずして冒瀆のうちにあったり、知らずして叫んだり、悪意なしに憤ったりすることがありうるのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.107

107

Haec omnia auferantur cum omni malitia. Sic enim, ut supra locuti sumus, irascimini, sed nolite peccare. VERS. 32. Estote autem invicem benigni.

PL 8, 1282B

これらすべてが、あらゆる悪意とともに取り除かれるように。というのも、先に我々が語ったように、「怒れ、しかし罪を犯すな」だからである。〔第32節〕「そして互いに慈しみ深くあれ」。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.108

108

Illa superiora, ut dixi, non facienda; haec quae facienda: ut invicem benigni sitis; non unus in alterum, sed singuli in singulos, ita omnes in omnes. Et misericordes, donantes vobis invicem. Et in superioribus invicem posuit, estote invicem benigni.

PL 8, 1282C

先に述べたように、それらのことはなされるべきでないことであった。これから述べることは、なされるべきことである。すなわち、互いに慈しみ深くあるべきである。一人が一人に対してだけでなく、おのおのがおのおのに対して、こうしてすべての者がすべての者に対して、である。「そして憐れみ深く、互いに赦し合え」。彼は先の箇所でも「互いに」という語を置いて、「互いに慈しみ深くあれ」と言っていた。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.109

109

Dixit etiam donantes vobis in vicem; unde et misericordes invicem audire debemus; donantes autem scilicet peccata.

PL 8, 1282C

彼はまた「互いに赦し合え」とも言った。ここから我々は、「憐れみ深く」も「互いに」ということとして聞き取るべきである。「赦し合え」とは、すなわち罪を赦すことである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.110

110

Denique de peccatis hoc dictum esse ex eo declarat, quod subjunctum est sicut et Deus in Christo donavit vobis; utique peccata: in Christo autem, ut frequenter diximus, quia pro nobis Christus mortuus est: ergo in Christo donata sunt peccata nobis.

PL 8, 1282C

そして、これが罪について言われたのだということは、「神がキリストにあって汝らを赦してくださったように」と付け加えられていることから明らかである。それはもちろん罪のことである。しかし「キリストにあって」というのは、我々がしばしば述べてきたように、キリストが我々のために死んでくださったからである。したがって、キリストにあって、我々の罪は赦されたのである。

In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.4.111

111

Mysterium enim illud, ut frequenter diximus, pro peccatis nostris est: quia nos peccata vincere non poteramus, venit Dominus noster, qui peccatum vinceret, et sic peccata nostra nobis donaret, cum in ipsum credentes a peccatis liberamur.

PL 8, 1282C

というのも、我々がしばしば述べてきたように、かの奥義は我々の罪のためのものだからである。すなわち、我々は罪に打ち勝つことができなかったので、我々の主が来て、罪に打ち勝ち、そのようにして我々の罪を我々に赦してくださった。すなわち、我々が彼を信じて罪から解放される時に、である。