In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.0.1
Oportet nunc interpretationem, qua nunc utimur, exequi atque complere in his verbis quae Paulus adjungit, et necessario adjungit, quia supra per exemplum docuit, quod ascendens in altitudinem, captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus.
PL 8, 1273B今や、我々が用いているこの解釈を、パウロが付け加える、しかも必然的に付け加えるこれらの言葉において、遂行し、完成させなければならない。彼は先に、実例によって、「高きところに昇り、捕われを捕虜として引いて行き、人々に賜物を与えた」と教えていたからである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.0.2
Propter hoc, inquam, exemplum tractat, quoniam qui ascendit utique descendit; quod quidem mysterium late patet, habetque alios in ista explicatione tractatus.
PL 8, 1273Bこの実例のゆえに、と私は言うが、彼はこれを論じる。というのも、昇る者は当然、下ったのだからである。この奥義は実に広く及ぶものであり、この説き明かしのうちに、他の考察をも含んでいる。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.0.3
Quid sit ascendere, et quemadmodum descenderit in inferiora terrae, et quemadmodum ascenderit super omnes coelos (quod est vehementius), omni cura atque omni diligentia perspiciendum. Ascendit, inquit, ut impleret omnia.
PL 8, 1273B昇るとは何であるか、いかにして地の低い所へ下ったか、そしていかにしてあらゆる天の上へと昇ったか(こちらのほうがより強い言い方である)——これらは、あらゆる注意とあらゆる入念さをもって見極められねばならない。「彼は昇った、それは万物を満たすためであった」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.0.4
Quid est adventus, et quid est reditus? ut dixi, magnus iste tractatus est; magnusque etiam ille, quomodo implevit omnia, et magis rediens implevit omnia.
PL 8, 1273B到来とは何か、そして帰還とは何か。すでに述べたように、これは大いなる考察であり、いかにして彼が万物を満たしたか、そして帰りゆくことによってより一層万物を満たしたかということもまた、大いなる考察である。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.0.5
Ac si complecti velim et enarrare, non sinit operis magnitudo ut in ista parte, qua commentationem simplicem facimus, pars ista ponatur.
PL 8, 1273Cたとえ私がこれを包括し、詳しく述べようと望んでも、我々が単純な注解を行っているこの部分において、その部分を置くことを、この著作の大きさが許さないのである。
In Epistolam Pauli ad Ephesios Libri Duo 2.0.6
Arbitror de isto sensu istoque tractatu librum aliquem esse complendum, quem permissu Dei jam aggrediar, ut omnia necessaria ad istius modi intelligentiam liberi a necessitate interpretationis valeamus implere. Nunc igitur simpliciter admonendi modo ista breviterque dicemus.
PL 8, 1273Cこの意味とこの考察については、一書をもって完成させるべきであると私は考える。神の許しを得て、私はほどなくこれに取りかかるつもりである。それは、注解の必要から自由になって、この種の知解に必要なすべてのことを満たすことができるようにするためである。それゆえ今は、単純に、注意を促す程度に、これを手短に述べるにとどめる。