作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Epistolae dubiae

Epistola III, Caput II 第III書簡 第II章

Anonymous · Epistolae dubiae · PL 5, 153C · 21 sectiones

Epistolae dubiae 3.2.1

1

--Saepius ista jam diximus, quia secundum hominis formam Filius visibilis dicitur, secundum vero deitatis substantiam invisibilis praedicatur, Paulo attestante apostolo: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom., XI) !

PL 5, 153C

我々はすでにたびたびこれを述べた。子は人としての姿においては見える者と言われるが、神性の実体においては見えない者と説かれる。使徒パウロはこう証言する。「ああ、神の知恵と知識との富の深さよ。その裁きはいかに把握され得ないものであり、その道はいかに究めがたいものであろうか」(ローマ11)。

Epistolae dubiae 3.2.2

2

Et in Isaia: Cui similem aestimatis eum, cum sit ipse invisibilis (Isai., XL) ? Et item Apostolus: Mihi autem minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus, evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispositio sacramenti absconditi a saeculis, in quibus omnia creavit (Ephes., III) .

PL 5, 153C

イザヤにはこうある。「汝らは、この方が見えざる者であるのに、誰に似ていると見なすのか」(イザヤ40)。また使徒はこう言う。「すべての聖徒のうち最も小さき私に、この恩寵が諸国民の間で与えられた。それはキリストの究めがたい富を宣べ伝え、世々の昔から隠されていた秘義の配剤がいかなるものであるかを、万物を創造されたこの方において、すべての人に明らかにするためである」(エフェソ3)。

Epistolae dubiae 3.2.3

3

Item ipse: Qui est, ait, imago Dei invisibilis (Coloss., I) . Et ad Colossenses: Ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis, et suppleo quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei in ministerium Christi, quod absconditum fuit a saeculis et a generationibus (Ibidem).

PL 5, 153D

また同じ方はこう言う。「この方こそ、見えざる神の像である」(コロサイ1)。またコロサイ人へはこう言う。「私パウロは、今、汝らのために受ける苦しみを喜び、キリストの苦難の欠けたところを、彼の体すなわち教会のために、我が肉において満たす奉仕者である。私はこの教会の奉仕者となった、神の計らいに従い、世々と代々にわたって隠されていたキリストの奉仕のために」(同)。

Epistolae dubiae 3.2.4

4

Item ibi: Ut consolentur corda eorum in charitate, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem mysterii, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II) .

PL 5, 154A

また同じ箇所には、「彼らの心が愛のうちに慰められ、悟りの豊かな確信のすべてに至り、秘義の認識、すなわちキリストを知るに至るためである。この方のうちに、知恵と知識とのあらゆる隠された宝がある」(コロサイ2)とある。

Epistolae dubiae 3.2.5

5

Et in psalmo LXXVI: In mari est via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Et in Salomone: Sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigabit (Eccl., I) ?

PL 5, 154A

詩編76篇にはこうある。「汝の道は海にあり、汝の小道は大水の中にあり、汝の足跡は知られることがない。」またソロモンにはこうある。「すべてに先立つ神の知恵を、誰が究めることができようか」(シラ書1)。

Epistolae dubiae 3.2.6

6

Item ibi: Radix sapientiae cui revelata est? et astutias illius quis agnovit (Ibidem)? Item ibi: Disciplina sapientiae cui manifestata est, et multiplicationem ingressus illius quis intellexit (Ibidem)?

PL 5, 154A

同じ箇所にはまた、「知恵の根は誰に啓示されたか。その巧みな業を誰が知ったか」(同)とある。また同じ箇所には、「知恵の教えは誰に示されたか、その歩みの広がりを誰が悟ったか」(同)とある。

Epistolae dubiae 3.2.7

7

Item ibi: Quoniam mirabilia sunt opera Domini solius, et gloriosa et absconsa, et opera illius invisa hominibus (Eccl., II) . Ecce sicut Pater invisibilis est, ita etiam et Filius invenitur.

PL 5, 154A

同じ箇所にはまた、「主おひとりの御業は驚くべきものであり、栄光に満ち、隠されており、その御業は人々には見えない」(シラ書2)とある。見よ、父が見えざる者であるように、子もまた見えざる者と見出される。

Epistolae dubiae 3.2.8

8

Quomodo ergo ab illis, qui hoc dicunt quod mandastis, in eo quod nobis carnaliter se videri dignatus est, Patre inferior judicatur? Talibus nolite credere vos, et alios ab eorum sensu avertere docete.

PL 5, 154B

それゆえ、諸君が伝えたところのことを言う者たちによって、この方が我々に肉において自らを見えるものとして示すことをよしとされたことのゆえに、どうして父より劣ると判断されるのであろうか。諸君はそのような者たちを信じてはならず、他の者たちをもその考えから遠ざけるよう教えよ。

Epistolae dubiae 3.2.9

9

Vos ergo servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore (Psal. II) . Apprehendite disciplinam, ne pereatis de via justa.

PL 5, 154B

「それゆえ汝らは畏れをもって主に仕えよ、おののきをもってこの方を喜べ」(詩編2)。教えを受け入れよ、正しい道から滅びることのないように。

Epistolae dubiae 3.2.10

10

Haec vero (24, q. 1. A recta ergo fide) apostolorum est viva traditio, haec vera charitas, quae praedicanda est, ac veraciter diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda.

PL 5, 154B

これこそ(24, q. 1. A recta ergo fide)、使徒たちの生ける伝承であり、これこそ真の愛であって、宣べ伝えられるべきものであり、真実に愛され、育まれ、すべての者によって確信をもって保たれるべきものである。

Epistolae dubiae 3.2.11

11

Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum (Agath. ep. ad Const. Imp., act. IV. conc. VI aecumenici) , Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam, a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec ab haereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei christianae percepit ab auctoribus suis, apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui suorum discipulorum principi in suis fatus est evangeliis: Petre, inquiens, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum.

PL 5, 154B

これこそ、すべての教会の聖なる使徒的な母であり(Agath. ep. ad Const. Imp., act. IV. conc. VI aecumenici)、キリストの教会である。この教会は、全能の神の恩寵によって、使徒的伝承の道から一度も誤ったことがないと証されており、異端の新奇な教えによって堕落させられることもなく、その初めにおいて、その創始者たち、すなわちキリストの使徒たちの首座なる者たちからキリスト教信仰の規範を受け取ったとおりに、終わりに至るまで汚されることなく保たれている。これは、主なる救い主ご自身の神聖な約束のとおりである。この方は、その弟子たちの首座なる者にその福音書の中でこう語られた。「ペトロよ、見よ、サタンは麦をふるいにかけるように、汝らをふるいにかけることを求めた。」

Epistolae dubiae 3.2.12

12

Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (S Luc., XXII) .

PL 5, 154C

「しかし私は、汝の信仰が絶えることのないよう、汝のために祈った。汝は立ち帰ったならば、汝の兄弟たちを力づけよ」(ルカ22)。

Epistolae dubiae 3.2.13

13

Consideret itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare.

PL 5, 154C

それゆえ、諸君の優れた知恵は、諸君に委ねられた務めと正しい信仰のうちにとどまり、異端者やキリストに刃向かう者たちに立ち向かい、真理の道から決して逸れることが、いかに善きことであるかを考えるべきである。

Epistolae dubiae 3.2.14

14

Quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit: quod apostolicos pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse, semper cunctis est cognitum.

PL 5, 154C

なぜなら、万物の主にして救い主であり、その信仰の主であり、我々のために死ぬことをためらわず、御自らの血をもって我々を贖われたこの方は、幸いなるペトロの信仰が絶えることがないと約束され、彼にその兄弟たちを力づけるよう命じられたからである。そして、我が卑小なる身の先任者たちである使徒的な教皇たちが、確信をもってこれを行ってきたことは、常にすべての人に知られているところである。

Epistolae dubiae 3.2.15

15

Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedisequa cupit existere.

PL 5, 154D

私の卑小さも、彼らに比べれば及ばず、最も小さきものであるとはいえ、神の嘉したもうところによって託された務めのゆえに、彼らに従う者でありたいと願っている。

Epistolae dubiae 3.2.16

16

Vae enim nobis erit, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus.

PL 5, 154D

この務めの重荷を担う我々にとって、もし我々の救い主イエス・キリストの真理、すなわち使徒たちが宣べ伝えたものを、宣べ伝えることを怠るならば、災いとなるであろう。

Epistolae dubiae 3.2.17

17

Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius futuro Christi dicturi sumus examine, si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare?

PL 5, 154D

もし我々が、両替商たちに分け与えるよう命じられた真理を、沈黙によって押し殺すならば、すなわちキリスト教の民を教え導くことを怠るならば、我々に災いとなるであろう。もし我々がその言葉の真理を宣べ伝えることをためらうならば、来るべきキリストの審判において、我々は何を語ることになるであろうか。

Epistolae dubiae 3.2.18

18

Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit (I Cor., IX; S. Matth., XXV) ?

PL 5, 155A

正しき審判者なる我々の神キリストが、我々に委ねられた魂について、また我々が引き受けた務めについて、厳しい説明を求められるとき、我々はどうなるであろうか(一コリント9、マタイ25)。

Epistolae dubiae 3.2.19

19

Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram (S. Leo. ep. adv. Manichaeos) , obtestor et moneo, ut qua potestis et debetis, sollicitudine vigiletis, ad investigandos haereticos, et inimicos sanctae Dei ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis, pro viribus extirpetis.

PL 5, 155A

それゆえ、兄弟たちよ、私は諸君の愛に訴え(S. Leo. ep. adv. Manichaeos)、切に願い、勧める。諸君ができる限り、また当然なすべき限りの配慮をもって目を覚まし、異端者たちと神の聖なる教会の敵たちとを探し出し、この疫病が健全な心の持ち主たちの間にいっそう広まることのないよう、諸君ができる限りの厳しさをもって、力の限りこれを根絶やしにするように。

Epistolae dubiae 3.2.20

20

Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit executus: ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.

PL 5, 156A

なぜなら、己に委ねられた民の救いに資することをより熱心に実行した者は、神からふさわしい報いの褒賞を受けるであろうが、そのように、自らの民を瀆聖的な説得の創始者たちから守ろうとしない者は誰であれ、主の法廷において怠慢の罪を言い逃れることができないからである。

Epistolae dubiae 3.2.21

21

Data Nonis Februarii, Claudio et Paterno viris clarissimis consulibus (269 nondum electo Felice).

PL 5, 156A

二月のノナエに、最も高名なる執政官クラウディウスとパテルヌスの年(269年、フェリクスいまだ選ばれざる頃)に発す。