作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Epistolae dubiae

Epistola I, Caput VI 第I書簡 第VI章

Anonymous · Epistolae dubiae · PL 5, 146C · 23 sectiones

Epistolae dubiae 1.6.1

1

Caveant (Conc. Carth., IV, c. 28) judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, qui etiam rationem pro actione fratrum in praesentia dabunt. Proditoris vero nec calumnia, nec vox audiatur.

PL 5, 146C

教会の裁判官たちは、事件の当人が不在のまま判決を下すことのないよう注意すべきである(Conc. Carth., IV, c. 28)。それは、そのような判決が無効となるからである。彼らはまた、兄弟たちへの処置について、当人の面前で申し開きをすることになる〔qui etiam … dabunt は構文が崩れており、裁判官が当人の面前で申し開きをする意に解した〕。密告者の讒言も、その声も、聞き入れられてはならない。

Epistolae dubiae 1.6.2

2

Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui injuriam ejusque sustinuit (Cod. The., const. 3, tit. 10, lib. X) nequitiam.

PL 5, 146C

何人も、不正とその悪意とを堪え忍んだ者以上に、負い目ある者をよく知ることはできない(Cod. The., const. 3, tit. 10, lib. X)。

Epistolae dubiae 1.6.3

3

Omnes ergo qui in Christo volunt pie vivere necesse est ut ab impiis dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tamquam stulti et insani (Prosp., sent. 32, ex Aug. in ps. CXXII) , qui praesentia bona perdunt, ut invisibilia et futura acquirant.

PL 5, 146C

それゆえ、キリストにあって敬虔に生きようとする者はみな、自分たちとは似ていない不敬虔な者たちから謗りを受け、目に見えぬ未来の善きものを得るために現世の善きものを失う愚か者・狂人であるかのように蔑まれざるを得ない(Prosp., sent. 32, ex Aug. in ps. CXXII)。

Epistolae dubiae 1.6.4

4

Despectio tamen et irrisio talium in ipsos retorquebitur qui ipsos infestant: quia et abundantia eorum in egestatem, et superbia transibit in confusionem. Et quidquid justis adversitatum vel malorum irrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen.

PL 5, 146C

しかし、そのような蔑みや嘲りは、彼らを苦しめる者たち自身の上にはね返るであろう。彼らの豊かさは欠乏に転じ、その高慢は恥辱に転じるからである。義人に加えられるいかなる逆境や災いも、犯罪に対する刑罰ではなく、徳の吟味なのである。

Epistolae dubiae 1.6.5

5

Et sicut aurum, quanto plus excoquitur, tanto melius efficitur: sic justus, quanto plus tribulatur (si ipsam tribulationem patienter portaverit) multo purior et charior Deo redditur.

PL 5, 146D

金が精錬されればされるほど、いっそう優れたものとなるように、義人も苦難を受ければ受けるほど(その苦難を忍耐して耐え忍ぶならば)、いっそう清められ、神にとって尊いものとなる。

Epistolae dubiae 1.6.6

6

Unde ipsa per se Veritas dicit (S. Matth., V) : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. De talibus Dominus per Isaiam loquitur, dicens (Isa., LXVI) : Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus.

PL 5, 146D

それゆえ、真理そのものがみずから言う(マタイ5)。「義のために迫害される者は幸いである、天の国はその者たちのものだからである。」このような者たちについて、主はイザヤを通して語り(イザヤ66)、こう言われる。「主の言葉におののく者たちよ、主の言葉を聞け。」

Epistolae dubiae 1.6.7

7

Dixerunt fratres vestri, odientes vos et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.

PL 5, 147A

「汝らを憎み、我が名のゆえに汝らを退ける汝らの兄弟たちは言った。『主が栄光を受けられるように。そうすれば我々は汝らの喜びのうちに見るであろう』と。しかし彼らこそ恥を受けるであろう。都からの民の声、神殿からの声、敵に報いを返す主の声。」

Epistolae dubiae 1.6.8

8

Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Numquid parturiet terra in die una? aut parturietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?

PL 5, 147A

「彼女は産みの苦しみの前に産み、産みの時が来る前に男の子を産んだ。誰がかつてこのようなことを聞いたであろうか、誰がこれに似たことを見たであろうか。地は一日で産みの苦しみを受けるであろうか、あるいは一つの民族が一時に生まれるであろうか。シオンは産みの苦しみを受けるや、その子らを産んだというのに。」

Epistolae dubiae 1.6.9

9

Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? Laetamini cum Jerusalem, et exultate in ea omnes qui diligitis eam.

PL 5, 147A

「他の者を産ませる私が、自らは産まないであろうか、と主は言われる。他の者に子を与える私が、不妊であろうか、と汝の神なる主は言われる。エルサレムとともに喜べ、これを愛する者はみな、その中で喜び踊れ。」

Epistolae dubiae 1.6.10

10

Gaudete cum ea universi gaudio, qui lugetis super eam, ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus, quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quia torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis.

PL 5, 147B

「これを悲しむ者はみな、これとともに喜びを尽くして喜べ。汝らがその慰めの乳房から吸い、満たされるためであり、その豊かな栄光から乳を汲み、喜びに満ちあふれるためである。主はこう言われる。見よ、私は平和を川のようにこれの上に注ぎ、また諸国民の栄光を溢れる奔流のように注ごう、汝らはそれを吸うであろう。」

Epistolae dubiae 1.6.11

11

Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt.

PL 5, 147B

「汝らは乳房のもとへ運ばれ、膝の上で慈しまれるであろう。母がその子を慈しむように、私も汝らを慰め、汝らはエルサレムにおいて慰めを受けるであろう。汝らはそれを見て、その心は喜び、その骨は草のように芽吹くであろう。」

Epistolae dubiae 1.6.12

12

Et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadriga ejus, reddere indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis.

PL 5, 147B

「主の御手はその僕たちに知られ、その敵たちには怒りが向けられるであろう。見よ、主は火のうちに来られ、その戦車は嵐のようであり、憤りをもってその激しい怒りを、火の炎のうちにその叱責を報いられるであろう。」

Epistolae dubiae 1.6.13

13

Quia in igne Dominus dijudicat, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino.

PL 5, 147B

「主は火をもって裁き、その剣をもってすべての肉に及ぼされ、主に殺される者は数多くなるであろう。」

Epistolae dubiae 1.6.14

14

Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem, et murem: simul consumentur, dicit Dominus.

PL 5, 147C

「己を聖別し、扉の奥の園にあって自らを清いと思い込み、豚の肉と忌むべきものと鼠とを食べていた者たちは、ともに滅ぼされるであろう、と主は言われる。」

Epistolae dubiae 1.6.15

15

Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum, venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum.

PL 5, 147C

「私は彼らの行いと思いとを知っており、あらゆる国民と言語の民とともに彼らを集めるために来る。彼らは来て私の栄光を見るであろう、私は彼らのうちにしるしを置く。」

Epistolae dubiae 1.6.16

16

Et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mari, in Africa, in Lydia tendentes sagittam in Italiam, et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam.

PL 5, 147C

「私は救われた者たちのうちから、諸国民のもとへ、海へ、アフリカへ、弓を引くリディアへ、イタリアへ、ギリシアへ、遠い島々へ、私について聞いたことがなく、私の栄光を見たことのない者たちのもとへ遣わすであろう。」

Epistolae dubiae 1.6.17

17

Et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domo Domini.

PL 5, 147C

「彼らは諸国民に私の栄光を告げ知らせ、汝らのすべての兄弟たちを、あらゆる国民のもとから、馬に乗せ、車に乗せ、輿に乗せ、騾馬に乗せ、荷車に乗せて、私の聖なる山エルサレムへ、主への捧げ物として連れて来るであろう、と主は言われる。ちょうどイスラエルの子らが清い器に捧げ物を入れて主の家に持って来るように。」

Epistolae dubiae 1.6.18

18

Et assumam ex eis in sacerdotes et in levitas, dicit Dominus: Quia sicut coeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.

PL 5, 147D

「私は彼らのうちから祭司とレビ人とを取るであろう、と主は言われる。私が造る新しい天と新しい地とが私の前に立ち続けるように、汝らの子孫と汝らの名も立ち続けるであろう、と主は言われる。」

Epistolae dubiae 1.6.19

19

Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato et veniet omni scaro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me.

PL 5, 147D

「月ごとに、安息日ごとに、すべての肉なる者が来て、私の前で礼拝するであろう、と主は言われる。そして彼らは出て行き、私に背いた者たちの死骸を見るであろう。」

Epistolae dubiae 1.6.20

20

Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Quid aliud detrahentes faciunt (S. Greg., ep. XLV, lib. VIII) , nisi in pulverem flant, atque in oculos suos terram excitant?

PL 5, 147D

「彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えず、彼らはすべての肉にとって見るも厭わしいものとなるであろう。」中傷する者たちは、これ以外に何をしているというのか(S. Greg., ep. XLV, lib. VIII)。塵を吹き散らし、自らの目に土埃を立てているだけではないか。

Epistolae dubiae 1.6.21

21

Et unde plus detractationis perflant, inde magis nihil veritatis vident? Tales tamen, frater charissime, portandi sunt et corrigendi, quia caeci sunt, et duces caecorum (S. Matth., XV) .

PL 5, 148A

中傷をより多く吹き立てれば立てるほど、彼らはますます真理を何も見なくなるのではないか。しかし、最愛の兄弟よ、そのような者たちも耐え忍び、正されねばならない。彼らは盲人であり、盲人を導く者だからである(マタイ15)。

Epistolae dubiae 1.6.22

22

His, charissime, respondi breviter consultis tuis, quae te et omnes episcopos regulariter tenere mandamus.

PL 5, 148A

最愛の者よ、私は汝の相談に対してこれらのことを手短に答えた。我々はこれを、汝とすべての司教たちが規則どおりに守るよう命じる。

Epistolae dubiae 1.6.23

23

Tuam tamen, frater, monemus prudentiam, ut pro statu Ecclesiae et sacerdotum ejus, pro viribus elaborare studeas, et ordinem sanctae romanae et apostolicae Ecclesiae per omnia teneas, et violari sanctorum decreta non permittas, sed omnes quoscumque potueris, instruas, ut fructuosos manipulos Domino repraesentes. Vale. Data nonis junii, Claudio et Aureliano viris clarissimis consuribus.

PL 5, 148A

しかし、兄弟よ、我々は汝の知恵に勧告する。教会とその祭司団の状態のために力の限り努めよ、聖なるローマかつ使徒的教会の秩序をあらゆる点で守れ、聖なる教令が犯されることを許すな、そして汝が導きうる限りすべての者を教え導いて、豊かな刈り穂の束を主に献げることができるようにせよ。健やかであれ。六月のノナエに、最も高名なる執政官クラウディウスとアウレリアヌスの年に発す。