作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Epistolae dubiae

Epistola II 第II書簡

Anonymous · Epistolae dubiae · PL 5, 148B · 44 sectiones

Epistolae dubiae 2.0.1

1

Felix episcopus universis episcopis per Galliae provincias constitutis, in Domino salutem. Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse (S. Leo. ep. 32) non dubium est, qui eorum incitat mentes et adjuvat actiones.

PL 5, 148B

司教フェリクスより、ガリアの諸属州に置かれたすべての司教たちへ、主にあって挨拶を送る。神が善き行いと霊的な熱意との創始者であることは疑いない(S. Leo. ep. 32)。神はその心を奮い立たせ、その行いを助けられる。

Epistolae dubiae 2.0.2

2

Unde laetari me fecerunt scripta vestra, ex bono studio et ex integritate fidei devotionis vestrae: sed ex afflictione et contritione vestra magna ex parte tristavere.

PL 5, 148B

それゆえ、諸君の書簡は、諸君の善き熱意と信仰の献身の純正さのゆえに、私を喜ばせた。しかし、諸君の苦悩と痛悔のゆえに、大部分において私を悲しませもした。

Epistolae dubiae 2.0.3

3

Tristis enim, tristes ( Petri Chrysologi, ep. ad Eutychem ) legi litteras vestras, et scripta moesta moerore debito percurri: quia sicut nos Ecclesiarum pax, sacerdotumque ejus concordia et tranquillitas plebis audire facit gaudium, ita nos affligit et dejicit fraterna afflictio.

PL 5, 148B

悲しみながら、私は諸君の悲しい書簡を(Petri Chrysologi, ep. ad Eutychem)読み、悲しみに満ちた文面を、当然の悲哀をもって読み通した。なぜなら、教会の平和と、その祭司団の一致と、民の平静とを聞くことが我々に喜びをもたらすように、兄弟の苦悩は我々を苦しめ、打ちのめすからである。

Epistolae dubiae 2.0.4

4

Vos tamen nolite multum tristari (S. Greg. ep. 45, lib. VIII) , quia sicut ipsa per se Veritas ait: Si de hoc mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret: sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (S. Joan., XV) , id est, mundi amatores.

PL 5, 148C

しかし諸君は、あまり悲しんではならない(S. Greg. ep. 45, lib. VIII)。真理そのものがみずから言うとおりである。「汝らがもしこの世のものであったなら、世は己のものを愛したであろう。しかし汝らはこの世のものではなく、私が世から汝らを選び出したのであるから、それゆえ世は汝らを憎むのである」(ヨハネ15)。すなわち、世を愛する者たちのことである。

Epistolae dubiae 2.0.5

5

Quidquid tamen hi loquantur, aut adversum vos agant, vos tamen semper integram servate fidem, et puram habetote conscientiam, ut integer spiritus et anima servetur in die Domini (I Thes., V) .

PL 5, 148C

しかし、彼らが何を語り、諸君に逆らって何をなそうとも、諸君は常に信仰を全きままに保ち、良心を清く保つがよい。それは、主の日に霊と魂とが全きまま保たれるためである(一テサロニケ5)。

Epistolae dubiae 2.0.6

6

Nos vero ad supplementum vestrum fratres et coepiscopos nostros vocavimus amplius quam septuaginta, cum quibus haec quae subter habentur inserta, regulariter tractanda decrevimus.

PL 5, 148C

我々は諸君を補い助けるため、我々の兄弟であり同僚司教である者たち七十人余りを召集し、彼らとともに、以下に記されていることを規則に従って論議することを決定した。

Epistolae dubiae 2.0.7

7

Vestris enim epistolis in omnium audientia perlectis, quae multas (ut nostis) querimonias et oppressiones in se continebant vestras, decretisque, quae sunt de accusationibus episcoporum, sancta synodus dixit: Haec sunt, quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in Ecclesiam et in ecclesiasticos saeviunt viros indifferenter, et conservare firmissime volumus in saeculo: Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur, qui in congruo loco, intra ipsam provinciam, tempore congruo, id est, autumnali vel aestivo, concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis inibi audiatur.

PL 5, 148D

諸君の書簡は、諸君も知るとおり多くの訴えと諸君への抑圧とを含むものであったが、これが一同の聴聞のもとで読み上げられ、司教たちへの告発に関する教令とともに、聖なる教会会議はこう述べた。「以下は、教会とその聖職者たちを見境なく苦しめる悪人たちの奸計のゆえに、今後我々が世において固く守ろうと欲することである。すなわち、もしある司教が、受理されるべき告発者たちによって告発され、彼らから愛をもって説得されて、その事件を正すべきであるにもかかわらず、これを正そうとしないならば、ただちにではなく、その時になって初めて、その事件を教会法規に従って最高位の首座司教たちのもとへ差し出すべきである。首座司教たちは、その属州の内の適当な場所において、適当な時期に、すなわち秋または夏に、規則に従って教会会議を招集すべきであり、それによって同じ属州のすべての司教たちがそこで聴聞するようにする。」

Epistolae dubiae 2.0.8

8

Quo et ipse regulariter convocatus; si eum aut infirmitas (cod. The. lib. IX, tit. I, const. 10, 3, q. 2, si episcopus suis fuerit) aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, qua audientia rogetur.

PL 5, 149A

彼自身もそこへ規則に従って召集され、もし病(cod. The. lib. IX, tit. I, const. 10, 3, q. 2, si episcopus suis fuerit)またはその他の重大な事情によって妨げられないならば、出頭すべきである。属州の境界を越えて告発する許可は、しかるべき聴聞が求められる前には存在しないからである〔quia 以下は構文が崩れており、大意を取って訳した〕。

Epistolae dubiae 2.0.9

9

Nam si suis fuerit, aut Ecclesiae sibi commissae rebus expoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus) a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus: tunc canonice antequam in pristino statu restituatur cum omni privilegio sui honoris, et sua omnia, quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur: nec convocari, nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen judicandus) advenire sponte elegerit.

PL 5, 149B

なぜなら、もし彼が自らの財産を〔底本は si suis fuerit で述語を欠き、本文が崩れているらしい。suis を rebus に係けて解した〕、あるいは自らに委ねられた教会の財産を奪われたのであれば、あるいは(あってはならぬことであり、すべての信徒にとって無縁であるべきことだが)自らの司教座から追放されたのであれば、あるいは何らかの拘禁によって自らの羊たちから引き離されたのであれば、その場合は、彼が名誉のあらゆる特権とともに元の地位に教会法規に従って回復され、敵の奸計によって奪われたすべての所有物が法によって取り戻されるまでは、彼を召喚することも裁くこともできない。ただし、彼自身が己の必要のために(それでも裁かれるべきではないが)自ら進んで出頭することを選んだ場合を除く。

Epistolae dubiae 2.0.10

10

Nullatenus ergo a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur; praesul vero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere atque secure diu suis, tunc regulariter infra quatuor vel quinque, aut septem menses, juxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante, convocatus ad tempus, concilio in legitimo et canonico, veniat ad causam: et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat.

PL 5, 149B

それゆえ、彼が敵の讒訴によって失ったすべてのものが、権威ある教会会議によって適法な手続きに従い、完全に彼の権力のもとへ回復されるまでは、何人によっても答弁を求められてはならない。司教はあらゆる名誉とともに元の地位に戻され、自らの事柄を長きにわたって自由かつ安全に整え定めた後、しかるべき期間内に、すなわち四か月ないし五か月、あるいは七か月以内に、その可能性に応じて、それより前ではなく、しかるべき時に召集されて、正当かつ教会法規にかなった会議に出席し、事件に臨むべきである。そしてもし正当と見なされるならば、告発者たちの主張に答弁すべきである。

Epistolae dubiae 2.0.11

11

Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec fiant, coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est.

PL 5, 149C

なぜなら、これらのことがなされる前に彼が強いられて答弁することのないよう、最大限に配慮されねばならないからである。争いは常に避けられるべきものである。

Epistolae dubiae 2.0.12

12

Adimi namque episcopo episcopatum (Conc. Afr., c. 87) , antequam causae ejus exitus appareat, nulli christiano videri jure potest, quia talis praesumptio sacrilegium est, et auctor talium, sacrilegus.

PL 5, 149C

なぜなら、その事件の結末が明らかになる前に司教から司教職を奪うことは(Conc. Afr., c. 87)、いかなるキリスト教徒にとっても正当とは見なされ得ないからである。そのような専断は冒瀆であり、それを行う者は冒瀆者である。

Epistolae dubiae 2.0.13

13

Quod si aegrotans fuerit episcopus (3 q. 3, si aegrotans) , aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat.

PL 5, 149D

もし司教が病であるならば(3 q. 3, si aegrotans)、あるいは何らかの重大な事情によって妨げられているならば、自らの代わりに使者を教会会議へ遣わすべきである。

Epistolae dubiae 2.0.14

14

Nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur (Concil. Carth. III, can. 7) ; nisi ad causam suam dicendam electorum judicum die statuta litteris evocatus, minime occurrerit: hoc est, nisi eum aliqua praeoccupaverit necessitas infra spatium praedictorum mensium, et eo amplius, prout causa dictaverit.

PL 5, 149D

告発される者は、聖体拝領から排除されてはならない(Concil. Carth. III, can. 7)。ただし、選ばれた裁判官たちのもとで自らの事件を陳述するため、定められた日に書状で召喚されたにもかかわらず出頭しない場合を除く。すなわち、前述の期間内に、また事件の性質に応じてそれ以上に、何らかの事情が彼を妨げていない限りにおいてである。

Epistolae dubiae 2.0.15

15

Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint; quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in judicio, cujus sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores aut qua intentione hoc faciant: quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, hi videlicet qui omni suspicione careant, et bona vita clareant, neque infames existant.

PL 5, 150A

もし双方の側が事件を陳述するために出頭したならば——一方が他方なしに聴かれてはならないゆえに——裁きにおいては、告発者たちがいかなる生活態度と信仰と疑わしさを持つ者であるか、またいかなる意図でこれを行うのかが問われねばならない。なぜなら、善良な生活態度と正しい信仰を持つ者、すなわちあらゆる疑いを免れ、善き生活によって知られ、悪評のない者でなければ、この役目に受け入れられてはならないからである。

Epistolae dubiae 2.0.16

16

Quod si accusatorum personae in judicio (3, q. 10. Si accusatorum personae) episcoporum culpabiles apparuerint ( idem, Conc. Carth. ) , ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere (non tamen criminales) vel ecclesiasticas voluerint.

PL 5, 150A

もし裁きにおいて(3, q. 10. Si accusatorum personae)、司教たちを告発する者たちの人柄に落ち度があると判明したならば(idem, Conc. Carth.)、彼らが自らの事件(ただし刑事上のものではない)あるいは教会に関わる事件を主張しようとするのでない限り、告発することを許されてはならない。

Epistolae dubiae 2.0.17

17

Infamis enim persona (3, q. 7, Infamis persona) , nec procurator potest esse, nec cognitor.

PL 5, 150B

悪評ある者は(3, q. 7, Infamis persona)、代理人となることも、審査人となることもできない。

Epistolae dubiae 2.0.18

18

Absente vero adversario (3, q. 9, Absente adversario) , non audiatur accusator: nec sententia, absente parte alia, a judice dicta, ullam obtinebit firmitatem (Vide Anianum in sent. Pauli, lib. V, tit. 2 et 5) : neque absens per alium accusari (3, q. 9, Absens per alium) , aut accusare potest, nec affinis illis admittatur.

PL 5, 150B

相手方が不在であるならば(3, q. 9, Absente adversario)、告発者の言い分は聴かれてはならない。他方の当事者が不在のまま裁判官によって下された判決は、いかなる効力も持たない(Vide Anianum in sent. Pauli, lib. V, tit. 2 et 5)。また不在の者は、他人を通して告発されることも、告発することもできず(3, q. 9, Absens per alium)、その姻戚もこれに関与することを許されない。

Epistolae dubiae 2.0.19

19

Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam (Vide novellam tertiam libri tertii et Anianum et cod. Theod. const. 4, lib. II, tit. I) , vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem judicis, ad quem fuerit appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur.

PL 5, 150B

それゆえ、何人も一つの属州から他の属州へ、あるいは宮廷へと出頭させられるべきではない(Vide novellam tertiam libri tertii et Anianum et cod. Theod. const. 4, lib. II, tit. I)。ただし、上訴を受けた裁判官の上申による場合を除く。すなわち、訴える者は常に被告の法廷に従うべきである〔auctor を原告の意に、rei を reus(被告)の属格に取った〕。

Epistolae dubiae 2.0.20

20

Si quis autem judicem sibi adversum senserit, vocem appellationis exhibeat quam nulli oportet negari ( Huc usque caput 5, coll. Hadr., quibusdam subinde insertis ) .

PL 5, 150C

もし誰かが自分に対して不利な裁判官がいると感じたならば、上訴の申し立てを行うべきであり、これは何人にも拒まれてはならない(Huc usque caput 5, coll. Hadr., quibusdam subinde insertis)。

Epistolae dubiae 2.0.21

21

Peregrina vero judicia (3, q. 6, Peregrina judicia) generali sanctione prohibemus: quia indignum est, ut ab externis judicetur qui comprovinciales (Hadr. coll. 17, ex const. 10, tit. 1, lib. IX, cod. The.) et a se electos debet habere judices.

PL 5, 150C

しかし、他国の裁きについては(3, q. 6, Peregrina judicia)、我々は一般の定めをもってこれを禁じる。なぜなら、同じ属州の者たち、すなわち自ら選んだ裁判官を持つべき者が、外部の者によって裁かれるのは相応しくないからである(Hadr. coll. 17, ex const. 10, tit. 1, lib. IX, cod. The.)。

Epistolae dubiae 2.0.22

22

Haec, fratres, ad vestram et omnium coepiscoporum opem et defensionem in synodo unanimiter sunt decreta, ut si forte aliqui (Concil. Hisp. II, c. 13) stultorum vos accusare, qui diabolicae deceptionis errore decepti sunt, voluerint, dum ista legerint vel audierint, resipiscant et ad unitatis concordiam revertantur: et quod prius erat in ultionem, transibit in gloriam.

PL 5, 150C

兄弟たちよ、これらのことは、諸君とすべての同僚司教たちの助けと弁護のために、教会会議において満場一致で定められた。それは、もし悪魔の欺きの誤りに惑わされた愚かな者たちの誰かが(Concil. Hisp. II, c. 13)、諸君を告発しようとするならば、彼らがこれを読み、あるいは聞いたとき、我に返って一致の和合へと立ち戻るためである。そうすれば、かつては報復であったものが、栄光へと転じるであろう。

Epistolae dubiae 2.0.23

23

Nam procul dubio multi sunt, qui (secundum apostoli vocem) prurientes auribus, a veritate auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur (I Tim., IV) et ad nocumenta honorum transeunt.

PL 5, 150D

なぜなら、疑いなく多くの者が(使徒の言葉に従えば)耳をくすぐられて、真理から耳をそむけ、作り話へと向かい(一テモテ4)、名誉ある者たちへの害悪へと移っていくからである。

Epistolae dubiae 2.0.24

24

Ait ( idem conc. cit. ) autem idem apostolus de infidelium ignorantia: Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) .

PL 5, 150D

同じ使徒はまた(idem conc. cit.)、不信仰な者たちの無知についてこう言う。「もし彼らが知っていたなら、栄光の主を決して十字架につけはしなかったであろう」(一コリント2)。

Epistolae dubiae 2.0.25

25

Similiter si hi Dominum perfecte agnovissent et amassent, numquam servos ejus perturbassent, nec verbis aut factis persecuti essent. Quod mus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V) , cur insequimur fratres?

PL 5, 150D

同様に、もし彼らが主を完全に知り、愛していたならば、決してその僕たちを煩わせず、言葉によっても行いによっても迫害しなかったであろう。もし我々が御子の死によって神と和解させられたのであれば〔底本は Quod mus。意味が取れないので Quod si の意に解した〕(ローマ5)、なぜ我々は兄弟たちを迫害するのか。

Epistolae dubiae 2.0.26

26

Cur perturbamus statum Ecclesiae Dei, et eos qui ei servire debent, affligimus? Martyres enim passi sunt ( idem Conc. cit. ) , non tamen animae eorum occisae sunt in corporis passione, ore Veritatis attestante: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (I Matth. X) .

PL 5, 151A

なぜ我々は神の教会の状態を乱し、これに仕えるべき者たちを苦しめるのか。殉教者たちは苦しみを受けたが(idem Conc. cit.)、その魂は肉体の受難において殺されたわけではない。真理の口はこう証しする。「肉体を殺す者どもを恐れるな、彼らは魂を殺すことはできない」(マタイ10)。

Epistolae dubiae 2.0.27

27

Ubi agnosci oportet, quod si animae martyrum, corpore perempto, suppliciis extingui non possunt, nec animae praedicatorum et doctorum persequi debuissent, aut perturbari, et a Dei famulatu averti, quia cum corporibus non deficiunt.

PL 5, 151A

ここで認められねばならないのは、殉教者たちの魂が、肉体が滅ぼされても刑罰によって消し去られ得ないのであれば、宣べ伝える者たちや教師たちの魂もまた、迫害され、乱され、神への奉仕から引き離されるべきではなかったということである。なぜなら、魂は肉体とともに滅びることがないからである。

Epistolae dubiae 2.0.28

28

Tales autem perturbatores Ecclesiae non solum praedicta agunt mala, sed et memorias (Conc. Gangrense, cap. 20, interp. Dion.) martyrum execrantur.

PL 5, 151A

しかし、教会をこのように乱す者たちは、前述の悪事を行うだけでなく、殉教者たちの記念をも呪う(Conc. Gangrense, cap. 20, interp. Dion.)。

Epistolae dubiae 2.0.29

29

Quapropter in praefata constituimus synodo, vobisque et omnibus Ecclesiis tenendum et agendum mandamus, ut super memorias martyrum missae celebrentur, ne memoriae eorum a talibus extingui, aut veneratio possit prohiberi.

PL 5, 151A

それゆえ我々は、前述の教会会議において定め、諸君とすべての教会に対して、これを守り行うよう命じる。すなわち、殉教者たちの記念の上でミサが執り行われるべきであり、彼らの記念がそのような者たちによって消し去られたり、その崇敬が妨げられたりすることのないようにするためである。

Epistolae dubiae 2.0.30

30

Vos vero, fratres, nolite multum turbari, nolite vexari, sed confortamini in Domino, et in potentia claritatis ejus (Ephes., VI) .

PL 5, 151B

しかし兄弟たちよ、諸君はあまり動揺してはならず、悩まされてはならない。むしろ主にあって、その栄光の力のうちに強められよ(エフェソ6)。

Epistolae dubiae 2.0.31

31

Habetote interim ista ad suffragium vestrum, apostolica auctoritate decreta: et scitote nos semper paratos habere etiam (si necesse fuerit) usque ad mortem, ad quaecumque vobis necessaria fuerint (Domino opem ferente) perficienda.

PL 5, 151B

さしあたり、これらのことを諸君の助けとして、使徒的権威によって定められたものとして持つがよい。そして知れ、我々は常に備えており、必要とあらば(主の助けをもって)死に至るまでも、諸君に必要などのようなことをも成し遂げる用意があることを。

Epistolae dubiae 2.0.32

32

Illi tamen, auctore Deo, peribunt, et vos stabitis, si tamen labor vester non fuerit inanis, sed plenus fide et charitate. Vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens fel suum (Habac., II) .

PL 5, 151B

しかし彼らは、神の定めによって滅び、諸君は立ち続けるであろう。ただし諸君の労苦が空しいものではなく、信仰と愛とに満ちたものであるならば。預言者は言う。「災いあれ、友に飲み物を与えながら、そこに己の毒を混ぜる者よ」(ハバクク2)。

Epistolae dubiae 2.0.33

33

Et iterum sapientissimus Salomon ait (Haec eodem in ep. Felicis II, ad Aegyptios) : Qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. In cogitationibus ergo impii interrogatio erit.

PL 5, 151C

また、最も賢明なるソロモンはこう言う(Haec eodem in ep. Felicis II, ad Aegyptios)。「不義を語る者は隠れることができず、彼を咎める裁きは彼を素通りしないであろう。それゆえ、不敬虔な者の思いには詮議が及ぶであろう。」

Epistolae dubiae 2.0.34

34

Sermonum autem illius auditio ad Dominum perveniet, et ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. (Sap., I) .

PL 5, 151C

「彼の言葉の聞こえは主のもとに届き、その不義を咎めるに至るであろう。熱情の耳はすべてを聞き、呟きの騒めきも隠されることはないからである。」(知恵の書1)

Epistolae dubiae 2.0.35

35

Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum sensum minime laberentur: sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum patrum diffinitionem sine quadam nocumenti praesumptione, utique conservassent.

PL 5, 151C

もし彼らがこれらのことを、自らの健全な分別をもって受け入れようとしていたならば、堕落した分別へと陥ることはなかったであろう。むしろ、神への畏れによって己の言葉を慎み守り、聖なる教父たちの敬虔な定めを、何ら害をなす専断もなく、当然のごとく守ったであろう。

Epistolae dubiae 2.0.36

36

Quoniam dicit sacrum eloquium: Consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te (Prov., II) .

PL 5, 151C

なぜなら、聖なる言葉はこう言うからである。「善き思慮は汝を守り、善き心は汝を守るであろう」(箴言2)。

Epistolae dubiae 2.0.37

37

Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus praemuniens ait: Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom., XII) , in definitione pietatis perdurantes.

PL 5, 151C

このような告発や中傷は、永遠の生命を得るための霊的な救いの泉から出るものではない。それゆえ、幸いなる使徒パウロは、我々を適切に戒めてこう言う。「思うべき限度を超えて思い上がるべきではなく、むしろ節制をもって思うべきである」(ローマ12)、敬虔の定めのうちにとどまりながら。

Epistolae dubiae 2.0.38

38

Qui enim haec praetereunt, non tantum laesi sunt, decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt domibus memoriam, ut in his, in quibus peccaverunt, minime latere potuissent.

PL 5, 151D

これらのことを軽んじる者たちは、自らの支えから転落して傷つくだけでなく、その愚かさの記憶を家々に残し、罪を犯したその事柄において、隠れることが全くできなかったのである。

Epistolae dubiae 2.0.39

39

Gloria enim et contumelia in loquela (Eccles., V) , et in loquela linguae hominis casus illius est.

PL 5, 151D

「栄光も辱めも言葉のうちにあり」(シラ書5)、人の舌の言葉のうちにその者の破滅がある。

Epistolae dubiae 2.0.40

40

Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus eis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini.

PL 5, 152A

それゆえ相応しいことは、彼らへのこの咎めの表明を我々の行いに書き加えることであり、それは諸君が毒麦と躓きの種を蒔かれて、これ以上そのような苦しみを受けることのないため、むしろ諸君の務めと教えのうちに喜びを得るに相応しくあるためである。

Epistolae dubiae 2.0.41

41

Igitur erubescant, ac talia et hujusmodi blasphemiam subtrahere testinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregati, et a totius christiani populi societate divelli.

PL 5, 152A

それゆえ彼らは恥じ入るべきであり、我々の祭司団から切り離され、キリスト教民全体の交わりから引き離されることを望まないのであれば、そのような、またこの種の冒瀆を急いで退けるべきである。

Epistolae dubiae 2.0.42

42

Licet namque de his plura et per necessaria, quae in decretis sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus, nostris videlicet praedecessoribus, statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est, ut epistolam oratione claudamus.

PL 5, 152A

使徒座の教令のうちに、また使徒たちとその後継者たち、すなわち我々の前任者たちによって定められたことのうちに見出される、これらについてのさらに多くの必要な事柄を、我々は語り、書き記すこともできたであろう。しかし我々には、この書簡を祈りをもって結ぶ方がよいと思われた。

Epistolae dubiae 2.0.43

43

Deus omnipotens et hujus unigenitus Filius, et salvator noster Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris, quibuscumque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro meliora possideatis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se (I Cor., II) .

PL 5, 152A

全能の神と、その独り子と、我々の救い主キリストとが、諸君にこの励ましを与えてくださるように。それは、いかなる苦難に苦しんでいようとも、我々のすべての兄弟と同僚司教たちに、力の限り助けをもたらし、彼らとともに苦しみを分かち合い、同じ主なる救い主の十字架を担い、諸君がすべての人々の前で真の弟子として現れるためであり、また諸君と、諸君とともにある者たちとが、この世においても来るべき世においても、より良きものを得るためである。「それは目が見ず、耳が聞かず、人の心に思い浮かばなかったもの、神が己を愛する者たちのために備えられたものである」(一コリント2)。

Epistolae dubiae 2.0.44

44

Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum. Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. Data quinto idus augusti, Claudio et Paterno viris clarissimis consularibus (an. Christi 269, nondum mortuo Dionysio) .

PL 5, 152B

我々の主イエス・キリストを通して。この方を通し、この方とともに、全能の神に栄光あれ、世々に至るまで。アーメン。最愛の兄弟たちよ、諸君の健やかならんことを願う。八月のイドゥスの五日前に、最も高名なる執政官クラウディウスとパテルヌスの年(キリスト紀元269年、ディオニュシウスなお存命の頃)に発す。