Epistolae dubiae 3.1.1
--Continebant enim litterae tuae, fratrumque tuorum, quod quidam dicunt, Filium non posse proprie videre Patrem, quia scriptum est: Deum enim nemo vidit umquam. Et alii fingunt: Ideo minor est Patre Filius, quoniam Pater illi perhibet testimonium.
PL 5, 152D汝の書簡と汝の兄弟たちの書簡には、ある者たちが「子は父を固有の意味において見ることができない、なぜなら『神を見た者はいまだかつて誰もいない』と書かれているからである」と言っていることが記されていた。また他の者たちは、「子は父より劣る、なぜなら父が子について証しを立てるからである」と作り事を述べている。
Epistolae dubiae 3.1.2
Quidam autem garriunt, quod ideo Patre minor est, quia invisibilis ipse dicitur (S. Joan., I; S. Matth., XVII; S. Marc., IX; S. Luc., IX; I Cor., IV; Colos., I; I Tim., I) , Filius vero visibilis comprobatur.
PL 5, 152Dまたある者たちは、父が見えざる者と言われる一方で(ヨハネ1、マタイ17、マルコ9、ルカ9、一コリント4、コロサイ1、一テモテ1)、子は見える者であると証されるがゆえに、それゆえ子は父より劣ると軽々しく述べている。
Epistolae dubiae 3.1.3
Hi enim ignorantes divinarum Scripturarum et apostolorum jura, ex proprio aut adulterino sensu talia fabricant, et seducere corda fidelium quaerunt.
PL 5, 153Aこの者たちは、神の聖典と使徒たちの定めとを知らず、自分勝手な、あるいは歪められた考えからこのようなことを作り上げ、信徒たちの心を惑わそうとしている。
Epistolae dubiae 3.1.4
Nos vero ad ipsius fontis originem redeamus, ex quo Filium Patrem semper videre potuisse vel posse, evidentioribus testimoniis Veteris et Novi Testamenti litteris docemus, Salomone dicente: Est tecum sapientia, quae novit opera tua, quae adfuit tibi cum faceres orbem terrarum, et ipsa novit quid sit placitum coram oculis tuis.
PL 5, 153Aしかし我々は、その源そのものの起源に立ち返ろう。そこから我々は、子が常に父を見ることができた、あるいは見ることができるということを、旧約と新約の文書のより明白な証言によって教える。ソロモンは言う。「汝とともに知恵がある。それは汝の御業を知り、汝が地の丸きを造られたときに汝とともにあり、汝の目に何が善しとされるかを知っている。」
Epistolae dubiae 3.1.5
Et Dominus in Evangelio: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et iterum: Nemo Deum vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit.
PL 5, 153A主は福音書の中でこう言われる。「子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子のほかにない。子が啓示しようと欲する者を除いては。」また重ねて。「神を見た者はいまだかつて誰もいない。父の懐にいます独り子、この方が語り示された。」
Epistolae dubiae 3.1.6
Et iterum Judaeis dixit: Vos non nostis eum, ego autem novi eum. Quod si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis, mendax. Item ibi: Qui ex Deo est, hic novit eum: Et iterum: Ego novi eum, quia ab ipso sum. Ecce docuimus quia videt semper Filius Patrem.
PL 5, 153Bまた重ねてユダヤ人たちに言われた。「汝らはこの方を知らないが、私はこの方を知っている。もし私が知らないと言うならば、私は汝らと同じく偽り者となるであろう。」同じ箇所にはまた、「神から出た者は、この方を知る」とあり、また、「私はこの方を知っている、私はこの方から出た者だからである」とある。見よ、我々は子が常に父を見ることを教え示した。
Epistolae dubiae 3.1.7
Quomodo adstruunt eum Patrem non posse videre, in cujus sinu noscitur permanere? Si sereno sensu divinas recenseas Scripturas, invenies non solum Patrem Filio testimonium perhibentem, sed totam simul inseparabilem trinitatem, ipso Domino protestante, qui ait: Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (S. Joan., VIII) .
PL 5, 153B父の懐に留まると知られているこの方が、父を見ることができないとどうして主張しうるであろうか。もし澄んだ心をもって神の聖典を調べるならば、汝は、父が子に証しを立てるだけでなく、分かちがたき三位一体の全体が同時に証しを立てることを見出すであろう。主ご自身がこう証言される。「私は自ら自分について証しをする者であり、私を遣わした父もまた私について証しをされる」(ヨハネ8)。
Epistolae dubiae 3.1.8
Et iterum: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est, quia scio unde venio, et quo vado (Ibidem). Et de Spiritu Sancto: Cum venerit Paracletus spiritus veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan., XV) .
PL 5, 153Bまた重ねて。「もし私が自分について証しをするとしても、私の証しは真実である。私がどこから来て、どこへ行くかを知っているからである」(同)。そして聖なる霊についてはこう言われる。「パラクレートスなる真理の霊が来られるとき、彼は私について証しをするであろう」(ヨハネ15)。
Epistolae dubiae 3.1.9
Intende, quaeso, intende quoniam, in quibus una testificationis virtus ostenditur, nullus ab alio neque potior neque inferior judicatur.
PL 5, 153C心せよ、乞い願わくは心せよ。証しの力がひとつに示されるところでは、何者も他の者より優れているとも劣っているとも判断されないからである。