De revelatione 9.1
Jamque propinquantes ad locum quo tendebant, super fluvium Vultroniae ad palatium nomine Engeriacum pervenerunt. Audiens autem omnis populus, a maximo usque ad minimum, a viro usque ad mulierem, omnes simul in unum conglobati obviam eis processerunt.
PL 4, 937Cそして彼らが向かっていた場所に近づき、ヴュルトロニア川のほとりの、エンジェリアクムという名の宮殿に至った。これを聞いた民はことごとく、最も大いなる者から最も小さな者に至るまで、男から女に至るまで、皆ともに一つに群れ集まり、彼らを出迎えに進み出た。
De revelatione 9.2
Cumque ibidem ante palatium regis Pipini pervenissent, in basilica beatissimae et gloriosissimae semper Virginis Mariae, cum magno fervore et studio, illico ad custodiendum deposuerunt.
PL 4, 938Aそして王ピピンの宮殿の前にそこに至ると、大いなる熱意と切なる思いをもって、いと幸いなる、いと栄えある終生のおとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の聖堂に、直ちに保管のために安置した。
De revelatione 9.3
Laetatusque est universus populus laetitia magna, et celebraverunt solemnitatem hujus diei quarto kalendas septembris, et reversi sunt unusquisque ad habitacula sua.
PL 4, 938A全ての民は大いなる喜びをもって喜び、この日の祝祭を九月一日の四日前に祝い、それぞれ自分の住まいへと帰って行った。
De revelatione 9.4
Igitur beatus Felix et socii ejus cum venerando rege inter caetera Dominum deprecabantur, ut eis salubre consilium suggereret, quonam in loco sancta membra locarent.
PL 4, 938Aそこで幸いなるフェリクスと彼の仲間たちは、敬うべき王とともに、とりわけ、聖なる遺体をどの場所に安置すべきか、有益な助言を授けてくださるようにと、主に願い求めた。
De revelatione 9.5
Aedificantesque basilicam, et in ea concavum ciborium cum sex columnis marmoreis mirifici operis bene compositis, non longe a Vultroniae littore, sed, ut arbitror, centum stadiis.
PL 4, 938Aそして彼らは聖堂を建て、その中に、見事な作りの六本の大理石の柱をよく組み合わせた、窪みのある天蓋を設けた〔底本には定動詞がなく、分詞 aedificantes のまま文が終わる。「設けた」と補って解した〕。ヴュルトロニアの岸辺からさほど遠くない、しかし思うに百スタディオンほどのところに。
De revelatione 9.6
In quo cum aromatibus et plurimis bonis odoribus condientes caput beati Joannis Baptistae almi praecursoris Christi, et beatorum trium Innocentium corpora simul in hoc ciborio concluserunt, bitumineque sigillato munierunt.
PL 4, 938Bそこに、香料と数多くの良い香りをもって整え、幸いなる洗礼者ヨハネ、キリストの慈しみ深い先駆者の首と、幸いなる三人の無辜の者たちの遺体とを、共にこの天蓋の中に納め、瀝青で封印して守り固めた。
De revelatione 9.7
Domino autem auxiliante, hoc aedificium completum est feliciter. Fecit etiam idem rex fontem ductorium, qui a duobus fere milliaribus per profundissimos terrae meatus ad palatium ejus ductus decurreret, et in ipsam basilicam per ferrum et aes introduceretur, ac subtus ciborium per concavam marmoream columnam ebulliret: ibique sacri baptismatis ablutio fieret: sicque iterum ad primos aditus reflecteretur.
PL 4, 938Bそして主の助けにより、この建物は幸いにも完成した。この同じ王はまた、導水路を設けた。それはおよそ二マイルのところから、地の最も深い水路を通って彼の宮殿まで流れ下り、鉄と青銅を通してその聖堂の中へと引き入れられ、天蓋の下では窪みのある大理石の柱を通して湧き出るようにされていた。そしてそこで聖なる洗礼の清めの儀が行われ、そのようにしてまた最初の入口へと戻されるのであった。
De revelatione 9.8
Convocans igitur rex Pipinus et beatus Felix pontifices et sacerdotes, omnesque patriae nobiles, benedicentes ecclesiam, atque in honore ejusdem Joannis Baptistae dedicando mirifice consecrantes, praediis ac possessionibus suis a progenitoribus sibi dimissis eam nobiliter dotaverunt.
PL 4, 938Bそこで王ピピンと幸いなるフェリクスは、司教たちと司祭たち、そして国のすべての貴人たちを呼び集め、聖堂を祝福し、この同じ洗礼者ヨハネに敬意を表して驚くべき仕方で献堂して聖別し、自分たちの祖先から譲り受けた領地と所領とを、これに気高く寄進した。
De revelatione 9.9
Ordinatisque omnibus necessariis, monachos ibidem Deo in perpetuum servituros statuerunt, postmodum multa Domino mirabilia operante per famulum suum Joannem Baptistam.
PL 4, 938C必要なことをすべて整えたのち、彼らはそこに、永久に神に仕える修道士たちを定めた。その後、主はその僕である洗礼者ヨハネを通して、多くの驚くべき業をなされた。
De revelatione 9.10
Tandem vero metam narrationi ponentes, eremus immensitatem bonitatis Christi, ut sua potenti dextra suffultos nos ad aeternae quietis stationem perducat, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula.
PL 4, 938Cついに物語の終わりに臨み、キリストの慈しみの計り知れなさに祈り求めよう〔底本は eremus。意味が取れないので oremus と読む〕。その力強い右手に支えられた我々を、永遠の安息の場所へと導いてくださるように。父と聖なる霊とともに世々限りなく生き、統べたもう方に。