De revelatione 2.1
Si quis omnia plenius voluerit scire, Chronicam Marcellini principis legat; et ibi reperiet duos monachos ab Oriente in Hierusalem venisse causa orationis in tempore Marciani imperatoris.
PL 4, 933B誰であれ、すべてをもっと詳しく知りたいと望むなら、名士マルケリヌスの年代記を読むがよい。そこに、東方から二人の修道士が祈りのためにエルサレムへ来たことを、皇帝マルキアヌスの御代のこととして見出すであろう。
De revelatione 2.2
Quibus monachis in visione angelica dictum est: « Ite ad palatium Herodis, qui quondam hic fuit perfidus princeps: introeuntes perspicite diligenter, et ubi fumum e terra ascendentem videritis, fodientes ibi, caput Joannis Baptistae incunctanter invenietis. » Et ita fecerunt, et cum magno honore clanculum secum Hierosolymam deportaverunt.
PL 4, 933Cこの修道士たちに、天使による幻の中でこう告げられた。「ヘロデの宮殿へ行け。かつてここにいた不実な君主のものである。中へ入り、よく注意して見よ。地から立ち昇る煙を見た場所、そこを掘れば、洗礼者ヨハネの首を必ず見つけるであろう。」そして彼らはその通りにし、大いなる敬意をもって、それを密かに携えてエルサレムへ持ち帰った。
De revelatione 2.3
Et non multo post a latronibus raptum est: qui mittentes in quemdam specum, ibidem dimiserunt, donec idem Joannes, Christo auxiliante, cuidam viro religioso nomine Marcello, sacerdoti, qui in eodem specu morabatur ut eremita, revelavit, dicens: « Accipe caput meum, quod in hoc specu depositum est a latronibus, et defer illud Juranno episcopo, qui nunc praeest Alexandriae civitati post Theophilum Deo charum, ubi reliquiae corporis mei requiescunt. » Et sic fecit Marcellus, Christo annuente.
PL 4, 933Cそしてほどなく、それは盗賊たちに奪われた。彼らはそれをある洞穴に投げ入れ、そこに置き去りにした。やがて、そのヨハネが、キリストの助けによって、その洞穴に隠修士として住んでいた、マルケルスという名の敬虔な人物、司祭であった者に、これを啓示した。彼はこう言った。「私の首を受け取れ。それはこの洞穴に盗賊たちによって置かれたものである。そしてそれを、神に愛されたテオフィロスの後を継いでいまアレクサンドリア市を治めるユランノ司教のもとへ運べ。私の体の遺骸が安らうその場所へ。」そしてマルケルスはキリストの許しのもとにその通りにした。
De revelatione 2.4
In eadem igitur solemnitate collectionis reliquiarum illius translationis et ecclesiae consecrationis, allatum est caput Joannis Baptistae ad civitatem Alexandriae a Marcello presbytero, et datum Juranno episcopo, quarto kalendas septembris.
PL 4, 934Aそこで、あの遺物の収集とその移送、および聖堂の献堂の、同じ祝日に、洗礼者ヨハネの首は、司祭マルケルスによってアレクサンドリア市へ運ばれ、九月一日の四日前に、ユランノ司教に渡された。
De revelatione 2.5
Et Jurannus suscepit illud, collocans mirabiliter in eodem loco perpetim custodiendum. Et ideo hodierna festivitas collectio reliquiarum beati Joannis Baptistae, non decollatio nominanda, Christo annuente, et inventio ac revelatio capitis ejus.
PL 4, 934Aそしてユランノはそれを受け取り、驚くべき仕方で、永久に保管されるべくその同じ場所に安置した。それゆえ、キリストの許しのもとに、今日の祝日は、幸いなる洗礼者ヨハネの遺物の収集、および彼の首の発見と啓示とをこそ名とすべきであって、斬首と名づけるべきではない。
De revelatione 2.6
Jamque idem vir Domini Jurannus episcopus, et Marcellus sacerdos feliciter ad Dominum ex hoc mundo in pace migraverant.
PL 4, 934Bそしてすでに、主のこの人ユランノ司教と、司祭マルケルスとは、この世から幸いにも主のもとへ、平安のうちに去っていた。