De revelatione 7.1
Praedictus autem rex Pipinus a somno evigilans, intra semetipsum cogitare tacitus coepit ex visione quam viderat, quid agere deberet; recogitans quia in antiquis est sapientia, et multorum peritorum prudentia.
PL 4, 936B前述の王ピピンは眠りから覚めると、自分が見た幻について、何をなすべきかを、心のうちで黙って考え始めた。古老たちにこそ知恵があり、多くの経験ある者たちにこそ思慮があることを思い返しながら。
De revelatione 7.2
Mittensque concitus accersiri jubet virum prudentem ac bonis operibus pollentem, nomine Felicem, ut de tanta manifesta visione Dominum pulsaret, ut ei salubre consilium suggerere dignaretur.
PL 4, 936Cそして急ぎ、フェリクスという名の、思慮深く善き行いに秀でた人物を呼び寄せるよう命じた。これほど明白な幻について、主に伺いを立て、主が有益な助言を授けてくださるようにと願うためであった。
De revelatione 7.3
Igitur consilio inventum est ut exutis vestibus et calceamentis suis in cinere et cilicio nudis plantis incedentes, sicuti oraculo divino admonitus fuerat, obviam famulis Dei procederent.
PL 4, 936Cそこで、協議の結果、彼らは衣服と履物を脱ぎ、灰と粗い布をまとい、裸足で歩いて、神の神託によって告げられていた通りに、神の僕たちを出迎えに進み出ることになった。
De revelatione 7.4
Cumque se mutuo conspexissent, jacentes, tam ipse quam omnes qui aderant, proni in terram tamdiu adoraverunt, quoadusque famuli Dei ad locum ubi jacebant, pertingerent. Cumque Dominum benedixissent, et se invicem salutassent, osculum pacis sibimet dederunt.
PL 4, 936C互いの姿を認めると、王自身もそこに居合わせた者たちも皆、地に伏し、神の僕たちが彼らの伏している場所に至るまで、長くひれ伏して礼拝した。主を祝し、互いに挨拶を交わすと、彼らは互いに平和の接吻を与え合った。
De revelatione 7.5
Levantesque se a terra, lacrymabiliter interrogabant se invicem, qua causa haec quae viderant et audierant, accidissent.
PL 4, 936D地から身を起こすと、彼らは涙ながらに、自分たちが見聞きしたこれらのことがどのような理由で起こったのかを、互いに尋ね合った。
De revelatione 7.6
Vir autem Domini Felix cuncta intelligens a Deo esse manifestata, retexit historias quemadmodum Hierosolymam adierat orationis gratia, et thesaurum absconditum divina misericordia ei revelaverat.
PL 4, 936D主の人フェリクスは、これらすべてが神によって顕されたことを悟り、自分がいかにして祈りのためにエルサレムへ赴いたか、そして神の慈しみが自分に隠された宝を啓示したかを、その次第を語り明かした。
De revelatione 7.7
Et facta oratione cum omnes respondissent: Amen, elevatis Felix pretiosissimis margaritis, capite scilicet Joannis Baptistae et reliquiis sociorum ejus beatorum martyrum Innocentium; cum hymnis et laudibus psallentium dirigit chorum.
PL 4, 936Dそして祈りがなされ、皆が「アーメン」と答えると、フェリクスはこの上なく尊い真珠、すなわち洗礼者ヨハネの首と、彼の仲間である幸いなる殉教者無辜の者たちの遺骸とを持ち上げ、賛歌と賛美を歌う一団を率いて進んだ。