De aleatoribus 5.1
Quod si multorum testium varia et consonanti monitione docemur, cum delinquentibus fratribus cibo ne quidem vesci; quanto magis debeat et ab sacrificio Christi arceri?
PL 4, 830B多くの証人たちの多様でありながら一致した戒めによって、過ちを犯す兄弟たちとは食事さえ共にしてはならないと我々が教えられているのであれば、まして〔そのような者は〕キリストの犠牲から遠ざけられねばならないのではないか。
De aleatoribus 5.2
Quam magna et larga pietas Dei filii, quod in futurum praescius nobis consulat: ne quis inter fratres incautus denuo laqueis diaboli capiatur?
PL 4, 830B神の子の敬虔はいかに大きく豊かであることか。未来を予め知り、我々のために配慮してくださる。すなわち、兄弟たちのうちの誰も油断して悪魔の罠に再び捕らえられることのないように、というのである。
De aleatoribus 5.3
Sollicitos esse jussit et providos atque eruditos; quoniam hostis ille antiquus circuit, pulsans Dei servos, non uno genere tentans.
PL 4, 830C〔主は〕我々に、心を配り、用心深く、また教えを身につけた者であれと命じられた。かの古き敵が巡り歩き、神の僕たちを打ちのめそうとして、一様ではない仕方で誘惑するからである。
De aleatoribus 5.4
Multae enim sunt tentationes ejus quorum primordia sunt: idololatria, moechiae, furta, rapinae, avaritia, fraus, ebrietas, impatientia, adulterium, homicidium, zelus, perfidia, falsa testimonia, eloquium falsum, invidia, extollentia, maledictum, error, et si qua sunt similia quae his congruunt; ex quibus est aleae tabula.
PL 4, 830C彼の誘惑は数多く、その始まりとなるものは、偶像崇拝、姦通、盗み、強奪、貪欲、欺き、酩酊、不忍耐、姦淫、殺人、妬み、不実、偽りの証言、偽りの言葉、嫉妬、高慢、悪口、誤りであり、これらに類する同様のものもまたそうである。賽の賭博盤はこれらのうちの一つである。