De aleatoribus 10.1
Aleator quicumque es, Christianum te dicis; quod non es, eo quod saeculo particeps es: nec amicus Christi potes esse, qui cum inimico Christi tenes amicitiam.
PL 4, 833Cお前は賭博者でありながら、自らをキリスト教徒だと称する。しかしお前はそうではない、なぜなら世に与る者だからである。お前はキリストの敵と友情を保つ者であるから、キリストの友であることはできない。
De aleatoribus 10.2
Certe qualis dementia aleatorum fidelium, ubi insaniunt, et furacissimis vocibus pejerant; et deorbati Zabuli caligine, invicem sibi manus inferunt, maledicunt, se devovent, parentum originem turbis praesentibus dehonorant.
PL 4, 833C確かに、信徒でありながら賭博者である者たちの狂気はいかなるものであろうか。そこで彼らは狂乱し、この上なく盗人じみた言葉で偽誓する。そしてザブルスの闇によって目を奪われ、互いに手を振り上げ、罵り合い、自らを呪詛にかけ、居合わせる群衆の前で親の血筋を辱める。
De aleatoribus 10.3
Sonat publice aleae strepitus, festinant ad necem haereditatis suae manus: nec intelligit miser, quid sibi noceat, quando se aleae auctorat. Et qui jam saepius vincitur, rursus ad nocentius studium, Zabulo suadente, animatur.
PL 4, 834A公然と賽の騒音が鳴り響き、手は自らの相続財産を殺すことへと急ぐ。哀れな者は、自らを賽に売り渡すとき、何が自分を害するかを悟らない。そしてすでに幾度も敗れた者は、ザブルスに唆されて、なおいっそう有害な熱中へと駆り立てられる。
De aleatoribus 10.4
O ars infesta studentibus, et stuprum libidinosum! quod non divitias, sed nuditatem et inopiam praestat; manus carnifex, manus noxia, quae nec post lucra desinit, sed adhuc post damna ludit.
PL 4, 834Aおお、これに熱中する者たちにとって有害な技芸よ、色欲にまみれた凌辱よ。それは富ではなく、裸と欠乏とをもたらす。処刑人のごとき手、有害な手であり、利得を得た後もやめず、損失の後もなお遊び続ける。
De aleatoribus 10.5
Christianus qui alea ludit, ad sacrificium Zabuli, immolantibus penes auctorem, manus polluit.
PL 4, 834A賽で遊ぶキリスト教徒は、創始者のもとで生贄を捧げる者たちと共に、ザブルスへの生贄において自らの手を汚す。
De aleatoribus 10.6
Et idcirco Dominus ad hoc indignari dicit: Nolite, inquit, extendere manus vestras injuste, ne exacerbetis me, et non sinam vos diu permanere super terram; et iterum: Abstinete manus vestras ab injusto, et ne feceritis quicquam mali.
PL 4, 834Aそれゆえ主はこれに憤ってこう言われる、『汝らの手を不正に伸ばすな、私を怒らせるな、さもなくば私は汝らを地上に長くとどまらせない』。また重ねて、『汝らの手を不正から遠ざけよ、いかなる悪も行うな』。
De aleatoribus 10.7
Et apostolus beatissimus Paulus similiter dicit: Videte fratres, ne obfiguremini huic saeculo, et pompis et deliciis et voluptatibus ejus; sed continete vos ab omni injustitia.
PL 4, 834B至福なる使徒パウロも同様にこう言う、『兄弟たちよ、この世と、その見せびらかしや快楽や欲楽とに似た姿にならぬよう気をつけよ。むしろあらゆる不正から身を遠ざけよ』。
De aleatoribus 10.8
Nam qui delinquit in Deum, nulla fit excusatio, nec indulgentia ulla, et nemini venia datur.
PL 4, 834B神に対して罪を犯す者には、いかなる弁明も、いかなる寛恕も生じず、誰にも赦しは与えられない。
De aleatoribus 10.9
In Evangelio Dominus dicit: Si quis, inquit, dixerit blasphemias in Filium hominis, dimittetur illi: at is qui peccaverit in Spiritum sanctum, non dimittetur illi, nec hic, nec in futuro saeculo.
PL 4, 834B福音書において主はこう言われる、『人の子に対して冒瀆の言葉を語る者があれば、それは赦されるであろう。しかし聖なる霊に対して罪を犯した者は、この世においても、来るべき世においても赦されない』。
De aleatoribus 10.10
Et iterum Propheta dicit: Si delinquendo peccet vir adversus virum, orabitur pro eo ad Dominum: si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo?
PL 4, 834Bまた預言者は重ねてこう言う、『もし人が人に対して過ちを犯して罪を犯すならば、その者のために主に祈りがなされるであろう。しかし神に対して罪を犯したなら、誰がその者のために祈るであろうか』。
De aleatoribus 10.11
Et beatus apostolus Paulus, procurator, vicarius Christi, Ecclesiasticam curam agens, ponit et dicit: Vos estis templum Dei, et in vobis Christus habitat; si quis templum Dei violaverit, perdet illum Deus.
PL 4, 834Bまた至福なる使徒パウロは、世話人であり、キリストの代理者であって、教会の配慮を行いつつ、こう述べて言う、『汝らは神の神殿である。汝らのうちにキリストが住まわれる。もし誰かが神の神殿を汚すならば、神はその者を滅ぼされるであろう』。
De aleatoribus 10.12
Iterum Dominus in Evangelio suo negat peccatores, et exprobrat dicens: Recedite a me omnes qui operamini injustitiam; numquam vos cognitos habui.
PL 4, 834C主は重ねてその福音書において罪人たちを退け、叱責してこう言われる、『不正を行う者どもよ、皆私から離れよ。私は汝らを知ったことがない』。
De aleatoribus 10.13
Et Joannes apostolus dicit: Omnis qui peccat, non est de Deo, sed de diabolo est; et scitis quoniam ideo venturus est Filius Dei, ut perdat filios diaboli.
PL 4, 834Cまた使徒ヨハネはこう言う、『罪を犯す者は皆、神からの者ではなく、悪魔からの者である。汝らは、神の子が来られるのは悪魔の子らを滅ぼすためであることを知っている』。