作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De aleatoribus

Caput II 第II章

Anonymous · De aleatoribus · PL 4, 828B · 5 sectiones

De aleatoribus 2.1

1

Ideo sal terrae dicimur, ut ex nobis omnis fraternitas coelesti sapientia saliatur. Nam cum dicat: Sal autem si fatuatum fuerit, nihil valebit nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus; hoc veremur et timemus, ne in Ecclesia securi, quod nobis sacerdotalis dignitas tradita est negligentes, juxta quosdam fratres inertes reperiamur: aut dum falsam communicationem damus, id quod cum honore de Dei dignatione percepimus, indignante Domino et exprobrante amittamus; dicit enim Scriptura divina; Vae erit pastoribus.

PL 4, 828B

それゆえ我々は地の塩と呼ばれる。我々によって兄弟団すべてが天の知恵によって塩気を与えられるためである。〔主が〕こう言われるからである、『塩が塩気を失えば、外に投げ捨てられ、人々に踏みつけられるほかは何の役にも立たない』。我々はこれを恐れ、懼れる。すなわち、教会にあって安心しきり、祭司の位が我々に委ねられていることを疎かにして、ある怠惰な兄弟たちと同様の者と見なされること、あるいは偽りの交わりを与えているあいだに、神の高い評価によって栄誉とともに受けたものを、主の憤りと叱責によって失うことを。神の聖典はこう言っているからである、『牧者たちには災いがあるだろう』。

De aleatoribus 2.2

2

Quod si ipsi pastores negligentes reperti fuerint, quid respondebunt Domino pro pecoribus?

PL 4, 828B

もし牧者たち自身が怠慢と見なされたなら、羊のために主に何と答えるのか。

De aleatoribus 2.3

3

Quid de Domino pecora dicent? a pecoribus se esse vexatos? non credetur illis: incredibilis res est pastores pati posse aliquid a pecore; magis punientur propter mendacium suum. Et alia Scriptura dicit: Rectorem te petierunt, noli extolli.

PL 4, 829A

羊について主に何と言うのか〔底本は Quid de Domino pecora dicent。本文が崩れているらしく、牧者を主語として解した〕。羊どもに苦しめられたと〔言うのか〕。彼らは信じてもらえまい。牧者が羊から何か害を受けうるなど、信じがたいことである。むしろ彼らはその偽りのゆえに、いっそう罰せられるであろう。また別の聖典はこう言う、『人々はお前を指導者に求めた、思い上がるな』。

De aleatoribus 2.4

4

Esto in illis quasi unus ex ipsis: curam illorum habe et considera. Et iterum: Existimate sacerdotem esse cultorem, et omnes esse apud eum delicias, granaria plena, et de quocumque desideraverint pabulo oves, eas saturare.

PL 4, 829A

『彼らのうちにあっては、彼ら自身の一人であるかのようにあれ。彼らのために配慮し、心を配れ』。また重ねて〔こう言う〕、『祭司を耕作者と見なせ。彼のもとにはあらゆる楽しみがあり、倉は満ち、羊が求めるどのような牧草によっても、これを満ち足らせるのだと〔考えよ〕』。

De aleatoribus 2.5

5

Nam ut constaret nos, id est episcopos, pastores esse ovium spiritalium, hoc est, hominum fidelium qui sub cura nostra constituti, ne ullum in eis scabiei vitium reperiatur; quo magis a nobis quotidie perscrutentur, ut medicamine coelesti adhibito, vellera eis florida crescant quae ad naturam vestis salutaris proficiant.

PL 4, 829A

我々、すなわち司教たちが、霊的な羊の牧者であることが明らかになるためである。すなわち、我々の配慮のもとに置かれた信徒たちの牧者であって、彼らのうちに疥癬の欠陥が何も見出されぬように、いっそう我々によって日々つぶさに調べられ、天の薬が施されることによって、彼らに豊かな羊毛が育ち、それが救いの衣の本性にかなうものとなるように、というのである〔目的節が幾重にも重なり、qui sub cura nostra constituti は繋辞を欠く。本文が崩れているらしく、つながりを補って解した〕。