Professio fidei (Bachiarii Fides) 8.1
Nos enim, etsi peccatores sumus, tamen propter illa trecenta aurea scuta quae Salomon fabricavit (III Reg. XIV, 27) , aerea facere non debemus. Scutum enim Fidei forma est secundum Apostolum, qui dicit: et Accipientes scutum fidei (Ephes. VI, 16) .
PL 20, 1036A我々は、たとえ罪人であっても、ソロモンが造ったあの三百の金の盾(列王記三14:27)のゆえに、青銅の盾を造ってはならない。実に、使徒に従えば、盾は信仰の型である。使徒は言う。「そして、信仰の盾を取り」(エフェソ6:16)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 8.2
Et ille pro aureis aerea facit, qui subtracta fidei veritate, solum degenere reddit et confessione tinnitum; et cum devotus videatur in numero, tamen reus invenitur ex voto, id quod non credit confitendo.
PL 20, 1036A金の代わりに青銅を造る者とは、信仰の真理を取り去って、ただ堕落したもの〔solum degenere〕と、告白の響きだけを差し出す者である。数のうえでは敬虔に見えながら、信じていないことを告白することで、誓願に照らして咎ある者と見いだされる。〔solum degenere reddit の係りは定かでない。solum を「ただ」と取った。「土台を堕落させ」とも読める〕
Professio fidei (Bachiarii Fides) 8.3
De quibus quidem dixisse beatus Apostolus suspicandus est: Habentes speciem pietatis, et virtutem ejus abnegantes (II Tim. III, 5) . Nonne videtur tibi virtus in auro, et species in aere posse sentiri?
PL 20, 1036B福なる使徒は、まさにこうした者たちについて言ったと考えられる。「敬虔の外見をまといながら、その力を否む者」(二テモテ3:5)。力は金の中に、外見は青銅の中に感じ取られうる、とあなたには思えないか。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 8.4
Sed optamus assertionem propheticam custodire, ut ante pedes equorum regis, qui nisi episcopi aut doctores sunt, quorum pedes veloces sunt super montes (I Isai. LII, 7) , evangelizantes pacem, fidei nostrae scuta ponamus.
PL 20, 1036Bしかし我々は、預言の言葉を守ることを願う。すなわち、王の馬の足もとに我々の信仰の盾を置くのである。その馬とは司教たちか教師たちにほかならず、その足は「山の上で速い」(イザヤ52:7)〔底本は「I Isai.」と刷る。I は誤植と見る〕、平和を福音として告げる者たちである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 8.5
Trecenta enim aurea scuta, sive beatae Trinitatis fides, sive omnium creaturarum satio, coeli, terrae et maris: cursores enim qui ante pedes equorum ponunt ea, illi credendi sunt qui potuerunt dicere: Cursum consummavi (II Tim. IV, 7) : quia instituti lege huc usque ad finem servare possimus, ne illa Suracim rex Aegypti (III Reg. XIV, 25) , hoc est, diabolus, a templo nostri cordis abripiat.
PL 20, 1036B三百の金の盾とは、福なる三位一体の信仰か、あるいは天と地と海のあらゆる被造物の種まき〔satio。語義は定かでない。被造物が蒔かれ造られたことと取った〕のことである。馬の足もとにそれらを置く走者とは、「私は走るべき道を走り終えた」(二テモテ4:7)と言うことのできた者たちだと信じねばならない。それは、〔彼らの〕法によって教え導かれた我々が、今に至るまで、また終わりまでそれらを守り通せるようにするためであり、エジプトの王シシャク〔Suracim〕(列王記三14:25)、すなわち悪魔が、それらを我々の心の神殿から奪い去らないためである。〔quia instituti lege の係りは定かでない。以上のように取った〕
Professio fidei (Bachiarii Fides) 8.6
Excubent suffragia orationum tuarum ad Jesum Christum Dominum nostrum, cui gloria in saecula saeculorum amen.
PL 20, 1036Cあなたの祈りの取りなしが、我々の主イエス・キリストのもとで見張りに立つように。この主に、栄光が世々にわたってあるように。アーメン。