Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.1
Jejunia attentiora secundum ecclesiasticam regulam disciplinamque servamus, ut tribus temporibus anni masculinum nostrum (Exod. XXXIV, 23) , hoc est, opus virtutis quod caetero operi praecellat, appareat: ac si quando jejunia indicta Ecclesiae, tunc nos cupimus, non solum de usu consuetudinarii, verum etiam a conversatione, fabulis, salutationibus quae fabulas interserunt, jejunare.
PL 20, 1034B我々は、教会の規則と規律に従って、より注意深い断食を守る。それは、一年の三つの時に、我々の男子〔masculinum〕、すなわち、ほかの業にまさる徳の業が現れるためである(出エジプト記34:23)。また教会が定めた断食があるときには、そのときこそ我々は、習慣の〔食事〕〔底本は consuetudinarii と刷り、名詞を欠く。cibi(食事)を補って読む〕を断つだけでなく、交際、雑談、雑談を挟む挨拶からも断食することを望む。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.2
Et cum haec, teste Deo, ita, ut scribimus, sentiamus; tamen non sic nobis de veritate blandimur, ut si forte sacerdotes sive doctores, qui sunt capita populi et colomnae ecclesiarum, quodlibet ex his quae professi sumus, probantes (aliquid) rectius quid dixerint, pigri simus in eorum sententiam transire; praeceptumque meminimus scriptum: Interrogate patres vestros, et dicent vobis (Deut. XXXII, 7) .
PL 20, 1035Aこれらのことを我々は、神を証人として、書いたとおりに思っている。しかし我々は、真理について自らにうぬぼれて、もし司教たちや教師たち、すなわち民の頭であり諸教会の柱である人々が、我々の告白したことのどれかを否として、より正しいことを述べたならば、その判断に移るのをためらう、というほどではない〔底本は probantes (aliquid)。ミーニュの脚注に従い improbantes(否として)と読む。脚注によれば aliquid は quodlibet の異読として写本の欄外に記されたものが本文に入り込んだもので、訳さない〕。また、次のように書かれた戒めを我々は覚えている。「汝らの父たちに問え。彼らは汝らに告げるであろう」(申命記32:7)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.3
Neque enim tam stulti sumus, ut quibus capita pro sanctificatione submittimus, his corda nostra humiliare nolimus. Pastor est: quo vocaverit, sequar: quod dixerit, ruminabo; quia ipse scit sibi pro custodia mea reddendam esse rationem (Heb. XIII, 17) .
PL 20, 1035A実際、聖別のために頭を垂れる相手に、心を低くすることを望まないほど、我々は愚かではない。牧者である。彼が呼ぶところへ私は従い、彼が語ることを私は反芻しよう。彼は、私の見守りのために自分が申し開きをせねばならないことを知っているからである(ヘブライ13:17)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.4
Haec sint, de quibus interim vobis ad praesens occurrere potui: si quae aut studio praeteriisse, aut te adhuc titillare videantur, sine verecundia interrogare dignare, ut sine cunctatione respondeam, et aut emender de errore, aut confirmer in Fide.
PL 20, 1035Bさしあたり今、諸君に述べることのできたのは以上である。もし、わざと私が通り過ぎたと見えること、あるいはなおあなたの気にかかると見えることがあれば、遠慮なく問うことをよしとせよ。私がためらわずに答え、誤りから正され、あるいは信仰において固められるためである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.5
Testor omni legenti verba professionis hujus, quoniam si quis dempserit de his, demet Deus de libro vitae partem ejusdem (Apoc. XXII, 19) .
PL 20, 1035Bこの告白の言葉を読む者すべてに、私は証言する。「もし誰かがこれらから取り除くなら、神はその者の分を命の書から取り除くであろう」(黙示録22:19)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.6
Etenim ille qui nos crediderit aliud labiis loqui, aliud corde tenere; sicut superius dixi, cor nostrum Deus potest inspicere.
PL 20, 1035Bというのも、我々が唇では一つのことを語り、心では別のことを抱いていると信じる者に対しては、先に私が述べたとおり、神が我々の心を見通すことができる。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.7
Ipsi obtulimus labia ad confessionem: de quibus possunt homines judicare, satisfecimus; ac sic duobus testibus stabit omne verbum nostrum (Deut. XVII, 6) , id est, Deo, cujus judicium in nos, si fallimus, invocamus; et hominibus, quorum suspiciones nostra confessione corrigimus, ne amplius in nobis velint male sentiendo peccare.
PL 20, 1035B我々は唇を告白のために神に捧げた。人々が裁きうる点については、我々は果たした。こうして「二人の証人によって、我々のすべての言葉は立つ」(申命記17:6)。すなわち、神と、人々である。神に対しては、もし我々が偽っているなら、我々への裁きを求める。人々に対しては、彼らの疑いを我々の告白によって正し、これ以上我々について悪く思って罪を犯すことのないようにする。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 7.8
Si quis his auditis in incredulitate perstiterit, ut non nobis fidei assensum tradat, non dubito, quin in die judicii partem aut inter incredulum populum, aut inter falsos testes habiturus sit, et secundum judicium legis Moysi iniquitatem quam in fratre suo meditatur, sit recepturus (Deut. XIX, 19) .
PL 20, 1036Aこれを聞いてもなお不信にとどまり、我々に信仰の同意を与えない者がいれば、私は疑わない。その者は裁きの日に、不信の民の中か、偽りの証人たちの中に分を持つことになり、モーセの律法の裁きに従って、自分の兄弟に対して企んだ不法を、自ら受けることになる(申命記19:19)。