Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.1
Si agnoscimus patriam, erubescamus et culpam; mihi enim civitas cui renovatus sum, regio effecta vel patria est. Nihil mihi de terrenis affinitatibus ascribatur, quibus renuntiasse memini.
PL 20, 1022Aもし我々が祖国を認めるなら、咎をも恥じよう。私にとって、私が新たにされた国が、地方となり祖国となったからである。私が捨てたと覚えている地上の姻戚関係は、私に帰せられるべきでない。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.2
Quisquis est, qui me provinciae cognatione aestimat infidelem, ipse infidelem se esse noverit; quia aut oblitus est, aut lubricum putat, quod in baptismo confessum esse cognoscit: sine dubio enim non relinquit terrenam cognationem, qui me de patrio errore confutat.
PL 20, 1022A私を地方との親族関係によって不信仰の者と見なす者は、誰であれ、自分こそ不信仰の者であると知るがよい。洗礼において告白したと知っていることを、忘れているか、あるいは当てにならぬものと見なしているからである。実に、私を父祖の誤りのゆえに論駁する者は、疑いなく地上の親族を捨ててはいない。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.3
Certe secundum institutionem actus humani, pater patriam facit. Qualiter mihi patria in terra esse dicitur, cui ex praecepto coelesti Patrem in terra vocare, aut habere non sinitur (Matth. XXIII, 9)?
PL 20, 1022A確かに、人の営みの定めでは、父が祖国を作る。天の命令により、地上で父と呼ぶことも父を持つことも許されていない私に、どうして地上に祖国があると言われるのか(マタイ23:9)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.4
Vis enim, ut evidentibus tibi per me hoc probetur exemplis, qui patriae culpas errorem? Nonne Novatiani hoc genere a catholicis dissidentes, probrosae haeresis lepram judicio contraxere perverso, eo quod ante actam culparum seriem crediderunt etiam posteris ascribendam, et non tam haeresim odere quam plebem?
PL 20, 1022B祖国の誤りを咎めるあなたは、明白な例によって、このことが私を通じてあなたに証明されることを望むか。ノウァティアヌス派は、この仕方で公同の者たちから分かれ、歪んだ判断によって、恥ずべき異端の重い皮膚病〔lepra〕を負ったのではないか。以前に行われた咎の連なりは後の世代にも帰せられるべきだと信じ、異端よりもむしろ民を憎んだからである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.5
Si pro culpa unius, totius provinciae anathemanda generatio est, damnetur et illa beatissima discipula, hoc est, Roma, de qua nunc non una, sed duae vel tres, aut eo amplius haereses pullularunt; et tamen nulla earum cathedram Petri, hoc est, sedem Fidei, aut tenere potuit aut movere.
PL 20, 1023Aもし一人の咎のために一つの地方全体の世代が呪われるべきなら、かのいとも福なる弟子、すなわちローマも断罪されよ。ローマからは今や、一つならず二つ三つ、あるいはそれ以上の異端が芽生えた。それでも、そのいずれも、ペトロの座、すなわち信仰の座を保つことも動かすこともできなかった。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.6
Damnentur postremo et omnes provinciae, de quibus diversi erroris rivuli manavere. Ille vas electionis et gentium Doctor (Act. XX, 9) , lapso Eutycho de tertio tecto, credo, aliquid de Trinitate erranti, restituit calorem fidei, et vitam reddidit, hoc est, veniam relaxavit.
PL 20, 1023A最後に、さまざまな誤りの小川が流れ出た地方はすべて、断罪されよ。かの選びの器、諸国民の教師は(使徒言行録20:9)、三階から落ちたエウティコス――三位一体について何か誤っていた者であったと私は思う――に、信仰の熱を取り戻させ、命を返した。すなわち、赦しを与えた。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.7
Nos fortasse adhuc in fenestra, id est, in lucis via et fidei splendore residentes, severi nimium judices, non ex discussione, sed ex suspectione condemnant: nescientes, quia quo judicio judicaverint, judicabitur de eis (Matth. VII, 2) , et qui fratri suo dixerit racha, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22) .
PL 20, 1023A厳しすぎる裁き人たちは、おそらくなお窓辺に、すなわち光の道と信仰の輝きのうちにとどまっている我々を、調べによってではなく疑いによって断罪する。彼らは知らないのである。「彼らが裁く裁きによって、彼らも裁かれる」(マタイ7:2)こと、また「兄弟に『ラカ』と言う者は、燃えるゲヘナの火に値する」(マタイ5:22)ことを。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.8
Racha enim, vacuus interpretatur. Et quis est vacuus, nisi cujus interiora carent fidei veritate, et est velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor, XIII, 1) ?
PL 20, 1023Bラカとは「空っぽの者」と解される。では空っぽの者とは誰か。その内側に信仰の真理が欠けていて、鳴る青銅、あるいは響くシンバルのような者でなくて誰か(一コリント13:1)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.9
Ille, qui una tantum nocte Christum viderat, ait contribulis suis: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audiat quae agit (Joan. VII, 51) ? Et hi qui tot annorum Domini sectatores sunt, prius judicant, quam id unde judicant, audiant atque cognoscant?
PL 20, 1023Bただ一夜だけキリストを見た者〔ニコデモ〕は、同族の者たちに言った。「我々の律法は、まず本人から聞き、その行いを知ったうえでなければ、人を裁くだろうか」(ヨハネ7:51)。ところが、長年にわたり主に従う者となっている彼らは、裁く事柄を聞いて知る前に裁くのか。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.10
Si ante cognitionem promenda est sententia, cur legislator praecepit (Levit. XIV, 36 seqq.) , ne antequam introeat sacerdos, et videat domum quae cariosae vel tinnientis lepra haeresis scindatur, immunda judicetur?
PL 20, 1023Bもし判決を下すのが認識よりも前であるべきなら、なぜ立法者は命じたのか(レビ記14:36以下)。祭司が入って見る前に、虫食いの、あるいは「鳴り響く」〔tinnientis。語義は定かでなく、直訳した〕異端の重い皮膚病によって裂かれる家を、汚れたものと判断してはならない、と。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.11
Ne, quaeso, beatissime frater, male de provincia sentiatur. Non latet enim perspicaciam tuam, quia cum in adventu arcae Dominicae Dagonis caput in centum partes cum utrisque pedibus comminutum sit, spina ejus integra superfuisse describitur (I Reg. V, 4, sec. LXX) , Nos enim Dagonis caput sive pedes, membra mundi, id est, orientem et occiduum esse sentimus; in quibus partibus sub praesentia legis omnis errorum contrita perversitas est.
PL 20, 1024Aいとも福なる兄弟よ、請う、地方について悪く思われることのないように。あなたの洞察には明らかなはずである。主の箱の到来のとき、ダゴンの頭は両足とともに百の部分に砕かれたのに、その背骨は無傷で残ったと記されている(サムエル記上5:4、七十人訳による)。我々は、ダゴンの頭と足を世の肢体、すなわち東と西であると解する。これらの部分では、律法が現れたもとで、誤りのゆがみがすべて砕かれた。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.12
Tuum sit enim judicare, quae sit medietas spinae, in qua adhuc nodorum compago dissoluta perdurat. Ut quid, rogo, quaeritur provincia mea? Peregrinus ego sum, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 17) .
PL 20, 1024A背骨の中ほど、すなわち結び目のつながりがほどけたまま今なお残っているところとは何かを判断するのは、あなたであれ。問うが、なぜ私の地方が問われるのか。私は寄留者である、私のすべての父祖と同じく(詩篇38:17)〔引かれた句は詩篇38:13〕。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.13
Verumtamen si magnopere quaeritur, ubi natus sim, accipiatur confessio mea, quam in baptismi nativitate respondi: non enim mihi patria confessionem, sed confessio patriam dedit; quia credidi, et accepi (Matth. XXI, 22) .
PL 20, 1024Bそれでも、私がどこで生まれたかがどうしても問われるなら、洗礼の生まれにおいて私が答えた告白を受け取るがよい。祖国が私に告白を与えたのではなく、告白が私に祖国を与えたからである。私は信じて、受けた(マタイ21:22)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.14
Nec me offuscet Samaritana conditio; quia Christum interrogatus ad puteum credidi, et purgatus a lepra infidelitatis agnovi.
PL 20, 1024Bサマリアの境遇が私を曇らせることもない。私は井戸のそばで問われてキリストを信じ、不信仰の重い皮膚病から清められて、認めたからである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 2.15
Verumtamen quia apostolicae eruditionis instituta nos commovent [An. commonent] (I Pet. III, 15) , ut omnibus poscentibus nobis rationem de fide et spe quae in nobis est, proferamus; non moremur fidei nostrae regulam beatitudini tuae, qui artifex es ipsius aedificii demonstrare.
PL 20, 1024Bそれでも、使徒の教えの定めが我々を動かす〔底本は commovent。ミーニュは「あるいは commonent(促す)」と注する〕(一ペトロ3:15)ので、我々に求めるすべての人に、我々のうちにある信仰と希望の理由を示すため、我々の信仰の規範を、この建物そのものの棟梁であるあなたの至福に示すことを、遅らせるまい。