バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Professio fidei (Bachiarii Fides)

Caput V 第V章

Bachiarius · Professio fidei (Bachiarii Fides) · PL 20, 1031B · 10 sectiones

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.1

1

Diabolum non ita factum sentimus, ut diabolus est, nec proprium habuisse naturae suae genus, ut diabolus nasceretur, et hoc cognomen meritum dedisse, non Deum: nec ingenitum esse, quia Deus non est; nec factum esse diabolum, quia Deus malum non fecit, sed angelum bonum factum, sicut Scriptura demonstrat: Per bonum operatum est mihi omnem concupiscentiam (Rom. VII, 8) .

PL 20, 1031B

我々は、悪魔が今あるような悪魔として造られたのではなく、悪魔が生まれるような固有の本性の種類を持っていたのでもなく、この添え名を与えたのは功罪〔meritum〕であって神ではないと思う。悪魔は生まれざる者でもない。神ではないからである。また、悪魔として造られたのでもない。神は悪を造らなかったからであり、善い天使として造られたのである。聖書が示すとおりである。「善きものによって、あらゆる欲望が私のうちに働いた」(ローマ7:8)〔引かれた句はローマ7:8 に7:13 の語(「善きものによって」)が混じる〕。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.2

2

Malum enim angelum fuisse sic credo, ut Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet (II Cor. XII, 7) . Et alibi: Nisi venerit refuga et discessio (II Thess. II, 3) .

PL 20, 1032A

彼がのちに悪い天使となったと、私は、使徒の言うとおりに信じる。「私に肉の棘が与えられた、私を打ちたたくサタンの天使である」(二コリント12:7)。また別の箇所で、「逃亡者と離反が来ないかぎり」(二テサロニケ2:3)。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.3

3

Ergo qui nunc refuga est, fuit aliquando intuitu Creatoris, et in illa gradus sublimitate quae scripta a prophetis, cum dicitur: Et tu eras consignatio similitudinis, et corona decoris (Ezech. XXVIII, 12) , et reliqua; et alibi: Quomodo de coelo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isai. XIV, 12) .

PL 20, 1032A

それゆえ、今は逃亡者である者も、かつては創造者の眼差しのうちにあり、預言者たちによって記された高い段のうちにあった。こう言われている。「汝は似姿の印であり、美の冠であった」(エゼキエル28:12)、云々。また別の箇所で、「朝に昇っていた明けの明星〔Lucifer〕は、どのように天から落ちたことか」(イザヤ14:12)。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.4

4

Hunc boni et mali capacem dicimus accepisse ex factore naturam, immortalitatis gloria et honore circumdatum; accepisse etiam scientiae dignitatem; qui elatus in superbiam, suum credidit esse quod non erat; quoniam qui eum fecerat, Dominum non videbat.

PL 20, 1032A

この者は、善と悪を受け入れうる本性を造り主から受け、不死の栄光と誉れに包まれ、また知識の品位をも受けていた、と我々は言う。だが、高ぶりに驕り、自分のものではないものを自分のものと信じた。自分を造った主を見なかったからである。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.5

5

Ego sum, inquit, et non est alius praeter me (Isai. XLVII, 12) . Inde terrae deputatus est et cineri, ut scriptum est: Quid superbis? terra et cinis (Eccli. X, 9) , et, Initium peccationis superbia (Ibid., 15) .

PL 20, 1032B

「私がいる、私のほかに他の者はない」と彼は言う(イザヤ47:12)〔引かれた句はイザヤ47:8、10にあたる〕。そこで彼は土と灰に定められた。書かれているとおりである。「なぜ高ぶるのか。土と灰ではないか」(集会の書10:9)、また「罪の始まりは高ぶりである」(集会の書10:15)。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.6

6

Qui tartaro et igni perpetuo deputatus, perennis est poenae, non immortalis vitae. Credimus omnem creaturam Dei quae ad usus ciborum a conditore concessa est, bonum esse, sicut et factum est: Et vidit Deus, quia bona sunt valde (Gen. I, 30, 31) .

PL 20, 1032B

タルタルスと永遠の火に定められた彼は、永続する刑罰のものであり、不死の命のものではない。我々は、神の被造物のうち、食物の用に造り主から許されたものはすべて善いと信じる。そのとおりに造られたのである。「神は見て、それらは極めて善いと見た」(創世記1:30–31)。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.7

7

Sed ab his ad tempus abstinere, non pro superstitione religionis neque abominatione creaturae Dei, sed pro continentia carnis, utile esse sentimus secundum Apostoli consilium, qui dicit: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21) ; atque cum libuerit, uti; et cum delectaverit, abstinere, in hominis potestate consistere.

PL 20, 1033A

だが、これらを一時のあいだ控えることは、宗教の迷信のためでも、神の被造物への嫌悪のためでもなく、肉の自制のために有益であると、我々は思う。使徒の勧めに従ってである。使徒は言う。「肉を食べず、ぶどう酒を飲まないのは善い」(ローマ14:21)。そして、望むときには用い、喜ぶときには控えることは、人の権能のうちにある。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.8

8

Conjugia probamus, quae Deo auctore concessa sunt: continentiam in ipsis praedicamus; virginitatem, utpote egregium germen, et ex effeta trunci radice procedens, extollimus et miramur.

PL 20, 1033A

我々は、神を創始者として許された婚姻を是認し、その婚姻のうちにあっても自制を説く。おとめの身を、すぐれた芽として、また実りを終えた幹の根から出るものとして、我々は称揚し、感嘆する。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.9

9

Justorum peccatorumque distantiam, non ex conditione creatoris, sed arbitrio credimus accedere voluntatis.

PL 20, 1033A

正しい者と罪人の隔たりは、創造者の定めからではなく、意志の選択から来ると、我々は信じる。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 5.10

10

Poenitentiam peccatorum plenissima fide suscipimus, ac veluti secundam gratiam suspicamur, sicut Apostolus ad Corinthios dicit: Volui per vos venire, ut secundam gratiam habeatis (II Cor. I, 15) .

PL 20, 1033A

我々は罪の悔い改めを、完全な信仰をもって受け入れ、いわば第二の恩寵と思う。使徒がコリントの人々に言うとおりである。「私は汝らのもとに行こうと望んだ。汝らが第二の恩寵を持つためである」(二コリント1:15)。