Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.1
Omne quod fuit, ipsum quod erit; et non est omne recens sub sole (Eccle. I, 9, juxta LXX) .
PL 20, 1019C「あったものは、まさに、あるであろうものである。日の下に新しいものは何一つない」(コヘレトの言葉1:9、七十人訳による)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.2
Et iterum Apostolus: Omnia haec in figuram nostri contigerunt (I Cor. X, 6) : quod praesentis rei probatur effectu; cum gesta olim evangelici sacramenta mysterii, iterum aetatis nostrae temporibus renovata celebrentur. Ecce nunc, quantum intelligimus.
PL 20, 1019Cまた使徒は言う。「これらすべては、我々の象りとして起こった」(一コリント10:6)。このことは、目下の事態の結果によって確かめられる。かつて行われた福音の奥義にかかわる秘義〔sacramenta〕が、我々の時代にふたたび新たにされて執り行われているからである。見よ、我々の理解するかぎり、今がそれである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.3
Christus a Samaritana aquam postulat, cum beatitudo tua fidem a nobis requirit. Suspectos nos, quantum video, facit, non sermo, sed regio; et qui de fide non erubescimus, de provincia confundimur.
PL 20, 1019Cキリストはサマリアの女に水を求める。それは、あなたの至福が我々に信仰を求める〔今〕のと同じである。私の見るところ、我々を疑わしい者にしているのは、言葉ではなく地方である。信仰については恥じない我々が、出身の地方については面目を失うのである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.4
Sed absit, beatissime, ut apud viros sanctos macula nos terrenae nativitatis inficiat. Nos patriam etsi secundum carnem novimus, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16) , et desiderantes Abrahae filii fieri, terram nostram cognationemque reliquimus (Gen. XII, 1) .
PL 20, 1019Cだが、いとも福なる人よ、聖なる人々のもとで、地上の生まれの汚れが我々を染めることなどあってはならない。我々は祖国を、肉にしたがって知ってはいても、今はもはや知らない(二コリント5:16)。そしてアブラハムの子となることを望んで、我々は自分の土地と親族を後にした(創世記12:1)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.5
Hoc autem ideo dicimus, quia sicut Samaritanis, sic nobis non creditur a Judaeis, eo quod cujusdam haeresis macula solum nostrum originale perstrinxerit: sic praesidentum quorumdam sententia judicamur, quasi liberi esse ab erroris deceptione nequeamus.
PL 20, 1019D我々がこう言うのは、サマリア人たちと同じく、我々もユダヤ人たちに信じてもらえないからである。ある異端の汚れが、我々の生まれた土地をかすめたからである。同じように、上に立つある人々の判断によって、我々は、誤りの欺きから自由でありえないかのように裁かれている。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.6
Dictum est similiter quondam ab incredulis: A Nazareth potest aliquid boni esse (Joan. I, 46) ? et tamen inde Christus processit. Numquid, rogo, Apostolorum merita unius perfidia avaritiaque mutavit, qui, non dicam de eadem regione, sed eorum processit e latere?
PL 20, 1020Cかつて不信仰の者たちによっても、同様に言われた。「ナザレから何か良いものが出うるか」(ヨハネ1:46)。それでも、そこからキリストは出たのである。問うが、一人の背信と貪欲が、使徒たちの功績を変えたであろうか。その者は、同じ地方の出であるとは言わないが、彼らの傍らから出た者である。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.7
Numquid patriarcharum vitam fratrum culpa turpavit? Numquid prophetarum oracula, pseudoprophetarum commenta falsarunt? Core illo Levitico in haeresim declinante, numquid reliqua cognatio ex hac stirpe descendens, maculam ex propinquitate contraxit?
PL 20, 1020C兄弟たちの咎が、族長たちの生涯を汚したであろうか。偽預言者たちの作り事が、預言者たちの託宣を偽りにしたであろうか。レビ人のコラが異端に傾いたとき、この系統から下る残りの親族は、近さのゆえに汚れを負ったであろうか。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.8
Pontificis filiis ignem offerentibus alienum, germani eorum sacerdotali funguntur officio, et inculpatos se a crimine fratrum ministerii sui honore testantur. Nicolao diacono in haeresim declinante, gloriosa collectorum fratrum in virtutibus Dei opera refulserunt.
PL 20, 1020C大祭司の子らが異なる火を献げたとき、彼らの兄弟は祭司の務めを果たし、兄弟たちの罪過から自分たちに咎がないことを、自らの務めの栄誉によって証した。助祭ニコラオが異端に傾いたときも、集められた兄弟たち〔collectorum fratrum の係りは定かでない。「共に集められた兄弟たち」と取った〕の、神の力による栄光ある業は輝いた。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.9
Crimen nobis regionis intenditur. Quisquis hoc dicit, legat Christum Samaritanum (Joan. VIII, 48) : in qua provincia, non solum haeresis, sed idololatriae criminibus servierunt.
PL 20, 1021A地方の罪過が我々に向けられている。こう言う者は誰であれ、キリストがサマリア人と呼ばれているのを読むがよい(ヨハネ8:48)。その地方では、人々は異端だけでなく、偶像崇拝の罪過にも仕えたのである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.10
In domo profani et sceleratissimi Achab Abdias servus Domini inventus est, qui corporibus prophetarum meruit copulari. In Sarepta Sidoniae, inter Chananaeorum scelestissimum genus, vidua fidelis reperitur, et prophetarum hospita eligitur.
PL 20, 1021A瀆聖で極悪のアハブの家に、主の僕オバデヤが見いだされ、預言者たちの体に連なるに値した〔corporibus prophetarum copulari は、預言者たちの仲間に加えられる意と取った〕。シドンのサレプタで、カナン人というきわめて邪悪な種族のうちに、信仰あるやもめが見いだされ、預言者をもてなす女に選ばれた。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.11
Magister idololatriae et caput haeresis Balaam, ut Christum praedicaret, admissus est. Job ex Esau profani et infidelis stirpe descendit. Ruth cognata generis Christi, Moabitis esse describitur, cujus origo in aeternum ab Ecclesiae foribus abdicatur.
PL 20, 1021A偶像崇拝の師であり異端の頭であるバラムが、キリストを宣べ伝えるために受け入れられた。ヨブは、瀆聖で不信のエサウの系統から出た。キリストの系統の親族であるルツは、モアブの女と記されており、その〔モアブ人の〕出自は永遠に、教会の戸口から退けられている。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 1.12
Abraham caput fidei de Chaldaeorum stirpe descendit, quibus vernacula et naturalis magicae artis impietas est. Magis Christum adorantibus, vetera errorum non imputantur opprobria. Moysi Aegyptiorum artibus erudito prophetalis spiritus gratia condonatur. Jam in Christo renatis terrenae provinciae error ascribitur?
PL 20, 1021A信仰の頭アブラハムは、カルデア人の系統から出た。彼らには、魔術の不敬虔が土着のものであり、生まれつきのものである。キリストを拝した博士たちには、誤りの古い恥辱は帰せられない。エジプト人の術で教育されたモーセに、預言の霊の恩寵が与えられる。すでにキリストにおいて新たに生まれた者たちに、地上の地方の誤りが帰せられるのか。