Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.1
Sed ne forte hoc ipsum suspicionem infidelitatis incutiat, quod tardius ad interrogata respondeo; credimus Deum esse; quod fuit, erat; quod erat, erit, numquam aliud, semper idem: Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus: unus Deus, et unus filius de Patre, Spiritus sanctus Patris et Filii.
PL 20, 1025Aしかし、私が問われたことに答えるのが遅いこと自体が、不信仰の疑いを呼び起こすことのないように言う。我々は神がいると信じる。かつてあったものは、あり続けた。あり続けたものは、これからもあるであろう。決して別のものとならず、常に同一である。父は神、子は神、聖なる霊は神である。神は唯一であり、父からの子も唯一であり、聖なる霊は父と子の霊である。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.2
Unius Trinitatis ista substantia, et tria ista unam habentia voluntatem. Nec communicans major, nec accipiens minor: nec est secundus a primo, nec tertius de secundo; quia sic nos prophetica instituta docuerunt dicendo: Non ascendes per gradus ad altare meum (Exod. XX, 26) .
PL 20, 1025Aこの実体は一つの三位一体のものであり、この三者は一つの意志を持つ。分け与える者がより大きいのでもなく、受ける者がより小さいのでもない。第一の者から第二の者があるのでも、第二の者から第三の者があるのでもない。預言者の定めが我々にこう教えたからである。「汝は段を踏んで私の祭壇に上ってはならない」(出エジプト記20:26)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.3
Altare enim velut quamdam basem Fidei suspicamur, unde vitalis cibi participantur alimenta; quia altare ex proprietate nominis sui, nonnisi sublimium rerum alta cognitio est.
PL 20, 1025A我々は祭壇を、いわば信仰の基礎であると思う。そこから命の糧が分け与えられるからである。祭壇は、その名の固有の意味からして、崇高な事柄の高い認識にほかならない。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.4
Divisum enim per syllabas nomen altaris, inchoatumque de fine, res alta significatur et sonat.
PL 20, 1026A祭壇という名を音節に分け、終わりから始めると、高い事柄が意味され、また響く〔ラテン語の altare を音節に分けて終わりから読むと re-alta、すなわち res alta(高い事柄)となる〕。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.5
Ad hanc Fidem per gradus ascendere non debemus, ne inaequaliter sentiendo, de inferiore ad superiorem transitum faciamus; sed aequali gradu nostri cordis intrare, ut unius substantiae, unius potestatis, unius virtutis, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum sentiamus.
PL 20, 1026A我々はこの信仰へ段を踏んで上るべきでない。不均等に思うことで、より低い者からより高い者への移行をなさないためである。そうではなく、我々の心の等しい段で入り、父も子も聖なる霊も、一つの実体、一つの権能、一つの力のものと思うべきである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.6
Pater enim principale nomen divinitatis per se, quod creditur, et quod dicitur Pater Deus, Filius Deus ex Patre, non ex se, sed Patris. Pater Deus, et Filius Deus: sed non idem Pater, qui Filius; sed idem esse creditur Pater, quod Filius.
PL 20, 1026A父は、神性の根本の名であり、自らによって〔存する〕と信じられ、父なる神と言われる。子は神であって、父から出た者であり、自分からではなく、父のものである。父は神、子も神である。だが、父は子と同じ者ではない。しかし、父は子と同じもの〔神〕であると信じられる。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.7
Et Spiritus sanctus, non Pater ingenitus, sed Spiritus ingeniti Patris. Filius genitus, non Spiritus Filius, sed ipse Filius, super quem a Patre missus est Spiritus.
PL 20, 1026A聖なる霊は、生まれざる父ではなく、生まれざる父の霊である。子は生まれた者であり、霊が子なのではない。子その人であって、その上に父から霊が遣わされたのである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.8
Itaque, cum ingenitus Pater sit, cujus est Spiritus, incaute Spiritus sanctus dicitur ingenitus, ne duo ingeniti, aut duo Patres ab infidelibus aestimentur.
PL 20, 1026Aそれゆえ、霊が属する父が生まれざる者である以上、聖なる霊を生まれざる者と呼ぶのは不用意である。二つの生まれざる者、あるいは二人の父がいると、不信の者たちに見なされないためである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.9
Filius Patris ante saecula genitus a Patre, non potest alium genitum habere consortem; ut credatur unigenitus, et duo geniti non dicantur.
PL 20, 1027A子は、諸世に先立って父から生まれた父の子であり、別の生まれた者を仲間に持つことができない。独り子と信じられ、二つの生まれた者と言われることのないためである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.10
Pater enim unus ingenitus, Filius unus est genitus, Spiritus sanctus a Patre procedens, Patri et Filio coaeternus; quoniam unum opus, et una in Patre et Filio et Spiritu sancto voluntatis operatio est.
PL 20, 1027A父は唯一の生まれざる者であり、子は唯一の生まれた者であり、聖なる霊は父から発出し、父と子と共に永遠である。業は一つであり、父と子と聖なる霊における意志の働きは一つだからである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.11
Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus a Patre procedens, Patri et Filio coaeternus; sed ille nascitur, hic procedit, sicut in Evangelio beati Joannis legitur: Spiritus qui a Patre procedit, ipse vobis annuntiabit omnia (Joan. XV, 26, et XVI, 13) .
PL 20, 1027A父は生まれざる者、子は生まれた者、聖なる霊は父から発出し、父と子と共に永遠である。しかし、子は生まれ、霊は発出する。福なるヨハネの福音書に読まれるとおりである。「父から発出する霊が、自ら汝らにすべてを告げ知らせる」(ヨハネ15:26、16:13)。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.12
Itaque Spiritus sanctus, nec Pater esse ingenitus, nec Filius genitus, aestimetur; sed Spiritus sanctus, qui a Patre procedit. Sed non est aliud quod procedit, quam quod unde procedit. Si persona quaeritur, Deus est.
PL 20, 1027Aそれゆえ、聖なる霊は、生まれざる父とも、生まれた子とも見なされてはならない。父から発出する聖なる霊である。ただ、発出するものは、それが発出する元のものと別のものではない。ペルソナを問うなら、神である。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.13
Haec per hoc tripartita conjunctio et conjuncta divisio, et in personis excludit unionem, et in personarum distinctione obtinet unitatem.
PL 20, 1028Aこうして、この三つに分かれた結合、結ばれた区別は〔per hoc(これによって)の係りは定かでない。前の文を受けて「こうして」と取った〕、ペルソナにおいては合一を退け、ペルソナの区別においては一体性を保つ。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.14
Sicque credimus beatissimam Trinitatem; quod unius naturae est, unius deitatis, unius ejusdemque virtutis atque substantiae; nec inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum sit ulla diversitas, nisi quod ille Pater sit, et hic Filius, et ille Spiritus sanctus; Trinitas in subsistentibus personis, Unitas in natura atque substantia.
PL 20, 1028Aこうして我々は、いとも福なる三位一体を信じる。それは一つの本性、一つの神性、一つの同じ力と実体のものであり、父と子と聖なる霊のあいだには、一方が父であり、他方が子であり、もう一方が聖なる霊であること以外には、いかなる相違もない。三位一体は存立するペルソナにおいて、一体性は本性と実体においてある。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.15
Filium quoque credimus in novissimis diebus natum esse de Virgine et Spiritu sancto, carnem naturae humanae et animam suscepisse.
PL 20, 1028A我々は子もまた、終わりの日々に、おとめと聖なる霊から生まれ、人の本性の肉と魂を取ったと信じる。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.16
In qua carne et passum et sepultum, resurrexisse a mortuis credimus et fatemur; et in eadem ipsa carne in qua jacuit in sepulcro, post resurrectionem ascendisse in coelum, unde venturum exspectamus ad judicium vivorum et mortuorum: Virginem quoque de qua natum scimus, et virginem ante partum, et virginem post partum, ne consortes Elvidiani erroris habeamur.
PL 20, 1028Aその肉において受難し、葬られ、死者のうちから復活したと、我々は信じ、公言する。また、墓に横たわったその同じ肉のまま、復活ののち天に上ったと〔信じ〕、そこから生者と死者を裁くために来るのを待ち望む。また、子がそこから生まれたと我々の知るおとめは、出産の前もおとめ、出産の後もおとめであったと〔信じる〕。ヘルウィディウス派〔Elvidiani〕の誤りの仲間と見なされないためである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.17
Carnem quoque nostrae resurrectionis fatemur integram atque perfectam, hujus, in qua vivimus in praesenti saeculo, aut bonis artibus gubernamur, aut malis operibus subjacemus, ut possimus in ipsa, aut pro malis poenarum tormenta sustinere, aut pro bonis bonorum praemia acquirere: neque, ut quidam absurdissime, aliam pro hac resurrecturam dicimus, sed hanc ipsam, nullo omnino ei vel membro amputato, vel aliqua corporis parte desecta.
PL 20, 1029A我々は、我々の復活の肉が、欠けるところなく完全であることを公言する。それは、我々が今の世で生きているこの肉であり、これによって我々は善い技に治められ、あるいは悪い行いに服している〔hujus(この)の係りは定かでない。いま生きているこの肉を指すと取った〕。それは、我々がこの肉において、悪に対しては刑罰の苦しみを耐え、善に対しては善き者たちの報いを得ることができるためである。ある者たちがきわめて不条理にも言うような、これに代わる別の肉が復活するのではなく、まさにこの肉が、いかなる肢も切り取られず、体のどの部分も切り離されずに復活すると、我々は言う。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.18
Hic est nostrae Fidei thesaurus, quem signatum ecclesiastico Symbolo quod in baptismo accepimus, custodimus. Sic coram Deo corde credimus: sic coram hominibus labiis confitemur; ut et hominibus cognitio sua fidem faciat, et Deo imago sua testimonium reddat.
PL 20, 1029Aこれが我々の信仰の宝であり、我々が洗礼において受けた教会の信条〔Symbolum〕に封印して守っている。かくして、我々は神の前では心で信じ、人々の前では唇で告白する。人々には彼ら自身の認識が信頼をもたらし、神には神自身の像が証しを返すためである〔二つの sua(自身の)の指すものは定かでない。それぞれの句の与格(人々、神)を指すと取った〕。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.19
Hic est baculus defensionis nostrae, quo murmurantium adversus nos ora feriamus, qui nos per viam hujus saeculi transeuntes, jugo consuetudinis, non studio rationis oblatrant.
PL 20, 1029Bこれが我々の防御の杖であり、これによって、我々に向かってつぶやく者たちの口を打つ。彼らは、この世の道を通り過ぎる我々に、理性の熱意からではなく、習慣のくびきから吠えかかるのである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.20
Hoc scutum fidei nostrae, quo obtrectantium verborum et venenata suspicionum spicula repellimus ac vitamus, ne aliquod in nobis patens membrum et de protectione fidei nudum, sermo inimici qui ad feriendum destinatur, inveniat.
PL 20, 1029Bこれが我々の信仰の盾であり、これによって、そしる言葉の、また疑いの毒矢を撃ち返し、また避ける。我々の中に、開いていて信仰の守りを欠く肢があって、打つために向けられた敵の言葉がそれを見つけることのないようにするためである。
Professio fidei (Bachiarii Fides) 3.21
Sed sileamus de his, quia nobis nunc, non repercutiendi, sed vitandi tantum hostis cura suscepta est.
PL 20, 1029Bだが、これについては黙そう。我々がいま気にかけているのは、敵を打ち返すことではなく、避けることだけだからである。