バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Professio fidei (Bachiarii Fides)

Caput IV 第IV章

Bachiarius · Professio fidei (Bachiarii Fides) · PL 20, 1030A · 10 sectiones

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.1

1

Jam vero, si etiam illud a nobis quaeritur, qualiter de anima sentiamus, factam credimus esse, sicut legimus in Hieremia propheta per regem Sedeciam dicentem: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam istam (Jerem. XXXVIII, 16) .

PL 20, 1030A

さて、我々が魂についてどう考えるかも問われるなら、我々は魂が造られたものだと信じる。預言者エレミヤにおいて、王ゼデキヤが語って言うのを、我々は読んでいる。「この魂を我々に造った主は生きている」(エレミヤ38:16)。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.2

2

Si autem quaeritur, unde sit facta, nescire me fateor, quia nec usquam legisse cognosco: et ideo nec de imperitia erubesco, quia lectione non doceor, neque periculum formido, quia quae non lego, non praesumo, ne transgressor propheticorum inveniar praeceptorum, qui mandat sanguinem non manducari, adjiciens, (Levit. XVIII, 14) , quia omnis carnis sanguis anima est.

PL 20, 1030A

だが、魂が何から造られたかを問われるなら、私は知らないと告白する。どこでも読んだ覚えがないからである。だから、私は無知を恥じもしない。読むことによって教えられていないからであり、危険を恐れもしない。読まないことを私は敢えて言わないので、血を食べてはならないと命じ、あらゆる肉の血は魂であるからと付け加える(レビ記18:14)〔引かれた句はレビ記17:14にあたる〕預言者の命令に、違反する者と見いだされることがないからである。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.3

3

Quid enim est sanguinem manducare, nisi de anima disputare? Et ideo carnem quae nobis in Adam fundata est, possumus dicere ex mundi qualitatibus substantiae Deo artifice et auctore compactam; sanguinem enim ad basem fundamus altaris; id est, ut ipsi qui creavit, scire unde creaverit, relinquamus.

PL 20, 1030A

血を食べるとは、魂について論じることでなくて何であろう。だから、アダムにおいて我々のために据えられた肉は、世の実体の性質から、神を工匠また創造者として組み上げられたと言える。実に我々は、血を祭壇の基に注ぐ。すなわち、創造した者自身に、何から創造したかを知ることを委ねるのである。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.4

4

Basis enim altaris velut quaedam radix profunditatis est, cujus secreto etiam rationem animae jungamus, de qua disputare non possumus.

PL 20, 1030B

祭壇の基は、いわば深みの根であり、その秘密に、我々は魂の理をも結びつける。魂について、我々は論じることができない。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.5

5

Et ideo nec partem dicimus Dei animam, sicut quidam asserunt, quia Deus impartibilis et indivisus et impassibilis est: anima vero diversis passionibus mancipata, sicut quotidianus rerum exitus probat.

PL 20, 1030B

それゆえ、ある者たちが主張するように、魂を神の一部とは言わない。神は部分を持たず、分けられず、情念を受けないからである。魂は、日々の事の成り行きが証すとおり、さまざまな情念に縛られている。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.6

6

Nec de creatura aliqua factam dicimus, ne eam faciamus viliorem reliquis creaturis, quibus domina, si bene egerit, constituta est; sed ex Dei tantum voluntate formari, cujus potentiae non necessaria est materia, ex qua quod voluerit operetur, sed ipsa voluntas ejus materia eorum, quae fieri aut esse mandaverit.

PL 20, 1031A

また、魂が何らかの被造物から造られたとも言わない。魂を、残りの被造物――魂が善く行えば、それらの主として据えられている――より卑しいものにしないためである。そうではなく、魂は神の意志のみによって形づくられると言う。神の力には、望むことをそれによって行うための素材は必要でない。神の意志そのものが、造れと、あれと命じたものの素材なのである。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.7

7

Sed nec illi assertioni tradimus manus, qua quidam superfluo delectantur, ut credant animas ex transfusione generari; quia contradicit huic suspicioni beatus David dicendo: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3) .

PL 20, 1031A

だが、ある者たちが余計に喜ぶ主張、すなわち魂は移し込みによって生じると信じる主張にも、我々は同意しない。福なるダビデが、この疑いに反対して言うからである。「主こそ神であると知れ。主が我々を造った、我々自身が造ったのではない」(詩篇99:3)。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.8

8

Et alibi: Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15) . Ubi hic transfusio inveniet locum, ubi aut singillatim corda finguntur, aut dicitur: ipse fecit nos, et non ipsi nos?

PL 20, 1031A

また別の箇所で言う。「彼らの心を一つ一つ形づくった者」(詩篇32:15)。心が一つ一つ形づくられ、あるいは「主が我々を造った、我々自身が造ったのではない」と言われるところで、移し込みはどこに場所を見いだすのか。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.9

9

Qui ergo ex tranfusione dicunt animas generari, id asserere dicuntur, quia ipsi nos faciamus. Sed hoc praescientia prophetalis objurgat dicendo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos.

PL 20, 1031B

それゆえ、魂は移し込みから生じると言う者たちは、我々が我々自身を造ると主張していると言われることになる。だが、預言者の予知はそれを戒めて言う。「主が我々を造った、我々自身が造ったのではない」。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 4.10

10

Absque sola igitur Trinitate, omne quod in coelis sive in terris et mari potentatur, agitur, movetur, creaturam esse credimus et fatemur.

PL 20, 1031B

それゆえ、三位一体のみを除いて、天にも地にも海にも、力を振るい、駆られ、動くものはすべて、被造物であると、我々は信じ、公言する。