バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Professio fidei (Bachiarii Fides)

Caput VI 第VI章

Bachiarius · Professio fidei (Bachiarii Fides) · PL 20, 1033B · 8 sectiones

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.1

1

Vetus et novum Testamentum aequali fidei lance suscipimus; ac veluti currentis per signa ponderis libra, sic testimoniorum gesta mobili meditatione pensamus.

PL 20, 1033B

我々は旧約と新約を、等しい信仰の秤で受け入れる。目盛りを渡って動く分銅の秤のように、証言された出来事を、動く思索によって量るのである。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.2

2

Nec evacuantes historiae fidem, credimus universa gesta esse quae legimus; sed juxta doctrinam Apostolicam sensum in his spiritualem, prout Dominus dederit, perscrutamur: qui tamen sensus ad typum Christi Ecclesiaeque pertineat; aut in morum emendationem correctionemque proficiat.

PL 20, 1033B

我々は歴史の信用を空しくすることなく、読むところのすべてが実際に行われたと信じる。しかし、使徒の教えにしたがい、主が与えるかぎりで、それらの中に霊的な意味を探る。その意味は、キリストと教会の予型にかかわるか、あるいは習俗の矯正と是正に役立つものである。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.3

3

Et hoc ipsum juxta illud, quod Apostolus ait: Omnia haec in figuram nostri contigerunt (I Cor. X, 6) . Et alibi beatus Petrus: Omnis sermo interpretatione indiget (II Pet. I, 20) .

PL 20, 1033B

このこともまた、使徒の言うことに従っている。「これらすべては、我々の象りとして起こった」(一コリント10:6)。また別の箇所で福なるペトロは言う。「あらゆる言葉は解釈を要する」(二ペトロ1:20)〔引かれた句は二ペトロ1:20 の文言と合わない〕。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.4

4

Omnem scripturam quae ecclesiastico canoni non congruit neque consentit, non solum non suscipimus, verum etiam velut alienam a Fidei veritate damnamus.

PL 20, 1034A

教会の正典に適合せず、一致しない書物はすべて、我々は受け入れないだけでなく、信仰の真理に縁のないものとして断罪する。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.5

5

Peregrinis atque ignotis fabulis de scripturarum continentia, non facile accommodamus assensum; neque cito nova doctrina aurium nostrarum intrat cavernas, quia legimus Virginem novam aliam in secreto, quam rudem vel secretam suspicamur esse doctrinam; quae ob hoc prohibetur inspici, ne hominum corda, commentitia, sub specie veritatis, sermonum pulchritudine suavitateque decipiat.

PL 20, 1034A

書物の内容にかかわる、見知らぬ、知られざる物語に、我々は容易に同意を与えない。新しい教えが、たやすく我々の耳の洞に入ることもない。我々は、秘密のうちにある別の新しいおとめのことを読むからである〔どの書の句を指すのかは定かでない。隠された教えの比喩と取った〕。我々はそれを、粗削りな、あるいは隠された教えと疑う。この教えは、そのゆえに、覗くことを禁じられている。作り事であるこの教えが、真理の見かけのもとで、言葉の美しさと甘さによって人々の心を欺くことのないようにするためである。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.6

6

Virgo est illa doctrina, quae nulli viro ecclesiastico vel catholico cognita est; sed inter mulieres semper adolevit, id est, animas, quae semper discentes, omni spiritui deceptionis credula se facilitate commiscent, non curae habentes unde concipiant; cum Dominus in Lege mandaverit, ne non nisi de tribu sua in conjugio copuletur, id est, illi fidei intellectus, qui ex patrum semine, hoc est, doctrina descendit, et Abrahae qui primus in praeputio credidit, prosapia nobilitatur et genere.

PL 20, 1034A

この教えはおとめである。教会に属する男にも公同の男にも、誰にも知られていない。だが、女たち、すなわち魂たちのあいだで、常に育ってきた。その魂は常に学びつつ、欺きのあらゆる霊に軽々しく信じて交わり、どこから身ごもるかを気にかけない。ところが、主は律法で命じた。自分の部族からでなければ婚姻で結ばれてはならない〔底本は ne non nisi。non は余分と見て解した〕、と。すなわち、父祖の種、つまり教えから下り、無割礼のうちに最初に信じたアブラハムの血筋と出自によって高貴とされる、あの信仰の理解と〔結ばれよ〕〔底本は intellectus。ミーニュの脚注に従い intellectui(理解と)と読む〕。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.7

7

Virgo est illa doctrina, quae tantum in secreto sibi placet, et in publicum erubescit exire.

PL 20, 1034B

この教えはおとめであり、ただ秘密のうちでだけ自らを喜び、公に出ることを恥じる。

Professio fidei (Bachiarii Fides) 6.8

8

Hanc talem, non solum fugimus, verum etiam publica voce damnamus, stultum docentes hoc credere, quod aut ipsi defendere non possumus, aut ad aures publicas non debeat pervenire.

PL 20, 1034B

このようなものを、我々は避けるだけでなく、公の声で断罪する。我々自身が弁護できないか、あるいは公の耳に届くべきでないものを信じるのは愚かだと、教えるのである。