Carmen paschale 3.0.1
Prima suae Dominus, thalamis dignatus adesse,Virtutis documenta dedit, convivaque praesensPascere, non pasci, veniens, mirabile! fusasIn vinum convertit aquas; amittere gaudentPallorem latices, mutavit laeta saporemUnda suum, largita merum, mensasque per omnesDulcia non nato rubuerunt pocula musto.Implevit sex ergo lacus hoc nectare Christus;Quippe ferax qui vitis erat, virtute colonaOmnia fructificans, cujus sub tegmine blando
PL 19, 633B主は、婚礼の部屋に臨むことをよしとし、最初に自らの力の証しを与えた。客として居合わせ、養われるのでなく養うために来たのだが、驚くべきことに、注がれた水をぶどう酒に変えた。水は青ざめた色を失うことを喜び、喜ばしい波は自らの味を変え、混じりけのないぶどう酒を惜しまず与え、どの食卓にも、生まれてもいない新酒の甘い杯が赤く染まった。こうしてキリストはこの甘露で六つの水瓶を満たした。実に、実り豊かなブドウの木であったその者は、耕す力で万物を実らせ、その優しい覆いの下で
Carmen paschale 3.0.2
Mitis inocciduas enutrit pampinus uvas.Post regulus nato quidam moriente rogabatFlebilis, et supplex Dominum, quo viseret aegrumFebre laborantem puerum, trepidamque vetaretLabi animam de sede sua; tunc larga potestas,Credenti quae nulla negat, nec dona retardat,Velocem comitata fidem, sermone salutemConcedens facili: Vivit jam filius, inquit,Perge, tuus. Quantum imperii fert jussio Christi!Non dixit, Victurus erit, sed, Jam quia vivit,
PL 19, 634B柔らかな蔓が、沈むことのない房を育てる。その後、ある王の役人が、息子が死にかけて、涙ながらに嘆願して主に乞うた、訪ねて病んだ熱に苦しむ子を見るよう、また震える魂がその座から滑り落ちるのを禁じるよう。そのとき豊かな力が、信じる者に何も拒まず、賜物を遅らせることなく、速やかな信に伴い、たやすい言葉で救いを与え、言う、「すでに生きている、汝の息子は。行け」。キリストの命令は何と大きな支配を担うことか。「生きるだろう」とは言わず、「すでに生きている」と言った、
Carmen paschale 3.0.3
More Dei, qui cuncta prius, quam nata, videndo,Praeteritum cernit, quidquid vult esse futurum.Inde salutiferis incedens gressibus, urbes,Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans,Omnia depulsis sanabat corpora morbis.Ecce autem mediae clamans ex agmine turbaeLeprosus poscebat opem, variosque per artusPlus candore miser: Si vis, Domine, inquit, ab istisMe maculis mundare potes. Volo, Christus ut inquit,Confestim redit una cutis, proprioque decore
PL 19, 636A神の習いである。万物を、生まれる前に見る神は、未来であれと望むものを何でも、過ぎたこととして見る。それから救いをもたらす歩みで進み、都市、町、田野、家、村、砦を巡り、病を追い払って、あらゆる体を癒していた。見よ、群衆の真ん中から叫んで、重い皮膚病の人が助けを乞うた。さまざまな肢体にわたって白さにひどく苦しむ哀れな者が言う、「主よ、汝が望むなら、これらの斑から私を清めることができる」。「私は望む」とキリストが言うや、たちまち皮膚は一つに戻り、固有の美しさで
Carmen paschale 3.0.4
Laeta peregrinam mutarunt membra figuram,Inque suo magis agnitus est vix ille colore.Forte Petri validae torrebat lampadis aestuFebris anhela socrum, dubioque in funere pendensSaucia sub gelidis ardebat vita periclis,Immensusque calor frigus lethale coquebat.At postquam fessos Domini manus attigit artus,Igneus ardor abit, totisque exstincta medullis,Fonte latentis aquae cecidit violentia flammae.Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
PL 19, 636A喜ぶ肢体は異質な姿を変え、その者は自らの色で、かろうじて見分けられるほどだった。折しも、ペトロの、強い松明の熱で焼いていた喘ぐ熱病が、しゅうとめを。疑わしい死の淵に掛かり、傷ついた命は冷たい危険のもとで燃え、巨大な熱が致死の冷えを煮ていた。だが主の手が疲れた肢体に触れると、火のような熱は去り、髄の隅々まで消え、隠れた水の泉によって、炎の暴威は静まった。さらに、黒い者らの狂った怒りを退けた、
Carmen paschale 3.0.5
Spiritum, ne flatus atrox laceraret iniquaPeste homines, operisque Dei vexaret honorem,Quem norat non esse Dei; passimque catervas,Ut pius, innumeras pulso languore salutiReddidit, et varia populos a clade levavit.Inde marina petens, arentes gressibus algasPressit, et exiguae conscendens robora cymbae,Aequoreas intravit aquas; Dominumque sequentesDiscipuli, placido librabant carbasa ponto.Jam procul a terris fuerat ratis, actaque flabris
PL 19, 637A霊たちの〔怒りを〕。その凶暴な息が不正な災いで人々を引き裂き、神の業の栄誉を悩ませぬよう、彼がそれ〔霊〕を神のものでないと知っていたので〔Quem の先行詞は定かでない。霊(spiritum)と取った〕。また至る所で慈しみ深く、数え切れぬ群衆を、病を追い払って救いへと返し、様々な災厄から人々を軽くした。それから海辺を求め、乾いた海藻を足で踏み、小さな舟の板に乗って海の水に入った。主に従う弟子たちは、穏やかな海に帆をかけた。すでに舟は陸から遠く、風に駆られて
Carmen paschale 3.0.6
Sulcabat medium puppis secura profundum,Cum subito fera surgit hiems, pelagusque procellisVertitur, et trepidam quatiunt vada salsa carinam.Perculerat formido animos, seseque putabantNaufraga littoreis jam tendere brachia saxis.Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,Majestate vigil, quia non dormitat in aevum,Qui regit Israel, neque prorsus dormiet umquam.Ergo ubi pulsa quies, cunctis clamantibus unaVoce simul, Miserere citus, miserere, perimus,
PL 19, 639A安らかな船は、海のただ中を切り進んでいた。そのとき突然、荒々しい嵐が起こり、海は嵐に覆され、塩辛い浅瀬が震える竜骨を揺さぶる。恐怖が心を打ち、自分たちは難破してすでに岸の岩に腕を伸ばしていると思った。だが彼自身は胸に穏やかな眠りをとっていた。威光において目覚めていた。イスラエルを治める者はとこしえに眠らず、決して眠ることもないからだ。こうして眠りが追い払われると、皆が同時に一つの声で叫んだ、「速やかに憐れめ、憐れめ、我々は滅びる」
Carmen paschale 3.0.7
Auxilio succurre pio: nil vota moratus,Exsurgens Dominus, validis mitescere ventisImperat, et dicto citius tumida aequora placat.Non erat illa feri pugnax audacia ponti,In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,Nec metuenda truces agitabant flamina vires;Sed laetum exsiliens Christo mare, compulit imumObsequio fervere fretum, rapidoque volatuMoverunt avidas ventorum gaudia pennas.Interea placido transvectus marmore, puppim
PL 19, 640A「慈しみの助けで救いに来い」と。願いを少しも遅らせず、主は立ち上がり、強い風に和らぐよう命じ、言葉より速く膨れた海を静める。荒々しい海の戦闘的な大胆さが、主に向かって膨れた波を立たせたのではなく、恐るべき風が獰猛な力を駆り立てたのでもなく、キリストのために喜んで躍り上がった海が、深い海底を従順さで沸き立たせ、素早い飛翔で風の喜びが貪欲な翼を動かしたのだ。その間に、穏やかな海原を渡って、舟を
Carmen paschale 3.0.8
Liquerat, et medios lustrabat passibus agros;Cum procul e tumulis gemino stridore ruentesProsiluere viri, quos non mala daemone pauco,Sed legio vexabat atrox, nexuque cruentoSaeva catenatis gestabant vincla lacertis.Angebat quoque poena duplex. Heu! dira furorisConditio; qui vim patitur, magis ille ligatur.Tunc Domini praecepta tremens, exire jubentis,Spiritus infelix hominem non audet adire,Effigiem repetens, quam Christum cernit habere.
PL 19, 640A離れ、野のただ中を歩いていた。そのとき遠くの墓から、二重の叫びを上げ突進して二人の男が躍り出た。彼らを、少しの悪霊ではなく、凶暴な軍団が苦しめ、血なまぐさい結び目で鎖につながれた腕に荒々しい縄目を担っていた。また二重の刑罰が苦しめた。ああ、狂気の恐ろしい境遇。暴力を受ける者は、いっそう縛られる。そのとき、出て行けと命じる主の命令におののき、不幸な霊は人に近づく勇気がなく、キリストが持つと見て取る姿を求め返しつつ〔effigiem repetens の係りは定かでない。霊がキリストの帯びる人の姿を見て、その人の姿(人の体)に戻るのをためらう意と取った〕。
Carmen paschale 3.0.9
Sed pecus, immunda gaudens lue, semper amicumSordibus, atque olido consuetum vivere coeno,Pro meritis petiere suis, tristesque phalangesPorcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrensTalem quippe domum dignus fuit hospes habere.Hinc alias Dominus pelago delatus in oras,Intravit natale solum, quo corpore nasciSe voluit, patriamque sibi pater ipse dicavit.Ecce aderant, vivum portantes, jamque cadaver,Bis bina cervice viri, lectoque cubantem
PL 19, 642Aしかし、汚れた疫病を喜び、常に不潔を友とし、悪臭ある泥の中で暮らすのに慣れた家畜を、自らの功に応じて彼らは求め、陰鬱な軍勢は豚の群れを占めた。黒く、毛深く、おぞましい客は、まさにそのような家を持つにふさわしかった。そこから主は海を渡って別の岸へ運ばれ、故郷の地に入った。その体で生まれることを望み、父自身が自分に故郷として定めた地に。見よ、四人の男が首で担いで、生きていながらすでに屍の者を連れて来ていた。寝台に横たわる、
Carmen paschale 3.0.10
Vix hominem, cui vita manens sine corporis usuMortis imago fuit, resolutaque membra jacebantOfficiis deserta suis, fluxosque per artusLanguida demissis pendebant vincula nervis.Hunc ubi virtutum Dominus conspexit egentemRobore, peccatis primum mundavit ademptis,Quae generant augmenta malis: miseroque jacenti,Surge, ait, et proprium scapulis attolle grabatum,Inque tuam descende domum. Nil jussa moratus,Cui fuerat concessa salus, vestigia linquens
PL 19, 643Aほとんど人とも言えぬ者を。その者にとって、体の働きなしにとどまる命は死の似姿であり、解かれた肢体は自らの務めを見捨てられて横たわり、流れ崩れる肢体に弱い縄が垂れた筋とともに下がっていた。力ある業の主が、強さを欠くその者を見ると、まず罪を取り去って清めた。罪は悪に増しを生む。横たわる哀れな者に言う、「立て、自分の寝台を肩に担げ、自分の家に下れ」。命じられたことを少しも遅らせず、救いを与えられたその者は、足跡を
Carmen paschale 3.0.11
Tandem aliena, suis laetatur vadere plantis,Vectoremque suum grata mercede revexit.Principis interea synagogae filia, clausoFuncta die, superas moriens amiserat auras.At genitor, cui finis edax spem prolis adultaeSustulerat, sanctos Domini lacrymansque, gemensqueCorruit ante pedes, vix verba precantia fariSingultu quatiente valens, Miserere parentisOrbati, miserere senis, modo filia, dicens,Unica, virgineis nec adhuc matura sub annis,
PL 19, 644Aついに他人のものから離れ、自らの足で行くことを喜び、自分を運んだ者を、感謝の報いとともに運び返した。その間に、会堂長の娘が、閉じた日を終えて、死んで上の空気を失っていた。だが父は、貪る終わりが成長した子への望みを奪っていて、主の聖なる足もとに涙し、嘆きながら崩れ落ち、祈りの言葉をほとんど語れず、すすり泣きに揺すられつつ言う、「憐れめ、子を奪われた親を、憐れめ老人を。今しがた娘が、一人娘が、おとめの年のまだ熟さぬうちに」
Carmen paschale 3.0.12
Occidit, et misero patris mihi nomen ademit.Affer opem, lapsamque animam per membra refunde,Qui totum praestare potes. Haec inquit: et auctorLucis ad exstinctae pergebat funera, gressumVix populo stipante movens: permixtaque turbisIbat inundantem mulier perpessa cruorem,Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset,Exhaustaque domo, nec proficiente medela,Perdiderat proprium pariter cum sanguine sensum.Ast ubi credentis jam sano in pectore coepit
PL 19, 645A「死に、哀れな私から父の名を奪った。助けをもたらせ、去った魂を肢体に注ぎ戻せ。全てを与えうる者よ」。こう言った。そして光の創り主は、消えた命の葬りへと向かっていた、群衆に押されてほとんど歩みを進められずに。群衆に混じって血のあふれる病を耐えた女が行った。彼女は健やかになろうと多くの財を使い果たし、家を尽くしても治療は効かず、血とともに自分の感覚も失っていた。だが、信じる女の今や健やかな胸に
Carmen paschale 3.0.13
Dives adesse fides, mediis immersa catervis,Nititur aversi vel filum tangere Christi:Posteriusque latens, subitam furata salutemExtrema de veste rapit, siccisque fluentisDamnavit patulas audax fiducia venas.Senserat ista Deus, cujus de fonte cucurrit,Quod virtus secreta dedit, furtumque fideleLaudat, et egregiae tribuit sua vota rapinae.Ventum erat ad moesti lugentia culmina tecti,Deflentemque domum, moriens ubi virgo jacebat
PL 19, 646A豊かな信仰が居始めると、群衆のただ中に沈み込み、背を向けたキリストの糸にでも触れようと努め、後ろから隠れて、突然の救いを盗み、衣の端から奪う。大胆な信頼は、流れる開いた血管を乾かして断罪した。神はこれを感じ取った。その泉から、隠れた力が与えたものが流れ出たのである。そして信仰ある盗みを称え、卓越した略奪にその願いを与えた。悲しむ家の嘆く屋根に着いた。家は泣き、そこでおとめが死にかけて横たわっていた、
Carmen paschale 3.0.14
Extremum sortita diem, trepidusque tumultusOmnia lamentis ululans implebat amaris,Funereosque modos cantu lacrymante gemebantTibicen, plangorque frequens confuderat aedes.Ponite sollicita conceptos mente dolores,Hic sopor est, Salvator ait, nec funus adesseCredite, nec somno positam lugete puellam.Dixerat, et gelida constrictum morte cadaverSpiritus igne fovet, verboque immobile corpusSuscitat, atque semel genitam bis vivere praestat.
PL 19, 647A最後の日を割り当てられて。おののく騒ぎが苦い嘆きの叫びで、あらゆるものを満たし、笛吹きは涙の歌で葬送の調べを呻き、頻繁な嘆きが家を混乱させた。「不安な心に抱いた悲しみを置け。これは眠りだ」と救い主は言う。「また葬りが来たと信ぜず、眠りに置かれた娘を嘆くな」。言い終えると、冷たい死に縛られた屍を霊の火で温め、言葉で動かぬ体を起こし、ただ一度生まれた者を二度生きさせる。
Carmen paschale 3.0.15
Obstupuere animis, inopinaque vota parentesAspiciunt, versisque modis per gaudia plangunt.Inde pedem referens, geminos videt ecce sequentesCaecatos clamare viros: Fili inclyte David,Decute nocturnas exstinctis vultibus umbras,Et clarum largire diem. Quam credere tutum,Quam sanum est cognosse Deum! jam corde videbant,Qui lucis sensere viam; tunc caeca precantumLumina, diffuso ceu torpens ignis olivo,Sub Domini micuere manu, tactuque sereno
PL 19, 648A心を奪われ、両親は思いがけない願いの成就を見つめ、調べを変えて喜びのうちに嘆く。それから足を戻すと、見よ、二人の盲いた男が従い、叫ぶのを見る、「ダビデの高名な子よ、消えた顔から夜の影を振り払い、明るい昼を与えよ」。信じるのは何と確かなこと、神を知るのは何と健全なことか。すでに心で見ていた、光の道を感じ取った者らは。そのとき願う者らの盲いた目は、油が注がれて鈍った火のように、主の手のもとで輝き、静かな触れで
Carmen paschale 3.0.16
Instaurata suis radiarunt ora lucernis.His ita dimissis, alius producitur aeger,Multiplici languore miser, qui voce relictus,Auditu vacuus, solo per inania membraDaemone plenus erat: hunc protinus ordine sacroCuravit versis Deus in contraria causis,Daemonio vacuans, auditu, et voce reformans.Nec minus interea proprios jubet omnia posseDiscipulos, totisque simul virtutibus implens,Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes,
PL 19, 650A自らの灯火で、回復された顔々が輝いた。こうして彼らを去らせたのち、別の病人が連れ出される、多様な衰弱に苦しむ哀れな者で、声を失い、聞くことを欠き、空しい肢体のうちに、ただ悪霊に満ちていた。その者を直ちに聖なる順序で神は癒した。原因を反対のものに転じ、悪霊から空にして、聴覚と声を回復させた。同様にその間、あらゆることをなしうるよう自らの弟子たちに命じ、すべての力で同時に満たして、言う、「行け、病の悲惨な疫を締め出せ」
Carmen paschale 3.0.17
Sed domus Israel (quia necdum nomine gentesAuxerat hoc omnes), coelorum dicite regnum,Daemoniis auferte locum, depellite lepram;Functaque subductae revocate cadavera vitae.Sumpsistis gratis, cunctis impendite gratis.Ac velut hoc dicens, Ego vobis quippe ministrisServandos committo greges, ego denique pastorSum bonus, et proprios ad victum largior agros.Nemo meis ovibus, quae sunt mea, pascua vendat.Haec in Apostolicas ideo prius edidit aures
PL 19, 651A「ただイスラエルの家に〔向けて〕(というのも、この名で〔hoc nomine。構文が取りにくい。キリストの名によって諸国民すべてをまだ増し加えていなかった、と取った〕まだ諸国民すべてを増していなかったからだ)天の国を告げよ、悪霊から居場所を奪え、重い皮膚病を追い払え、死んだ屍を、引き去られた命へ呼び戻せ。無償で受けたのだ、すべての者に無償で費やせ」。そしてこう言うかのように、「私は実に汝らに、奉仕者として、守るべき群れを委ねる。実に私は善き牧者であり、自分の野を食物のために分け与える。誰も、私のものである私の羊に、牧場を売ってはならない」。これを、そのためにまず使徒の耳に語ったのだ、
Carmen paschale 3.0.18
Omnipotens, ut ab his jam sese auctore magistrisIn reliquum doctrina fluens decurreret aevum.Qualiter ex uno paradisi fonte legunturQuattuor ingentes procedere cursibus amnesEx quibus in totum sparguntur flumina mundum.Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex se,Sed, Domino tradente, gerit, sub munere puroSuscipiet, puro dispenset munere, possitUt dispensator, non ut mercator haberi,Davidisque modis vitam cantare futuram;
PL 19, 651A全能者が。この教師たちから、自らを創始者として教えが流れ、残りの世へと流れ下るように。楽園の一つの泉から四つの大河が流れ出ると読まれるように。そこから川々が全世界へ撒かれる。実に誰であれ、神性の業を、自らは持たず、主が伝えるのを受けて担う者は、清い贈り物のもとで受け、清い贈り物として分配するなら、商人でなく管理人と見なされうる、そしてダビデの調べで来たるべき命を歌いうる。
Carmen paschale 3.0.19
Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam,Aspicit invalidum, dimenso corpore mancum,Seminecem membris, non totum vivere, cujusArida torpentem damnarat dextera partem;Imperioque medens, gelidam recalescere palmamPraecipit, et reduci divino more saluti,Sicut semper agit, nil tollit, et omnia reddit.En iterum veteres instaurans lubricus artesIlle chelydrus adest, nigri qui felle veneni
PL 19, 652A「私は主の安息に入る、商いを知らぬから」と。それから会堂の目立つ広間に入り、無力な男を見る。均衡を欠いて〔dimenso corpore の意味は定かでない。体の釣り合いを失った意と取った〕不具で、肢体は半ば死に、全体では生きず、その枯れた右手が麻痺した部分を断罪していた。命令によって癒しつつ、冷えた手のひらが再び温まるよう命じる。神の習いに従い、救いが戻るよう、常にそうするように、何も奪わず、すべてを返す。見よ、再び、古い術を新たにして、滑りやすいあの毒蛇が居合わせ、黒い毒の胆汁で
Carmen paschale 3.0.20
Lividus, humano gaudet pinguescere tabo,Quodque per alternos toties disperserat aegrosVirus, in unius progressus viscera fudit:Cui vocem, lumenque tulit, triplicique furoreSaucia membra tenens, mutum quatiebat, et orbum.Tunc Dominus mundi, lux nostra, et sermo parentis,Sordibus exclusis, oculos atque ora novavit;Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt.Venerat et mulier, morbo contracta vetusto,Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducis
PL 19, 654A青黒く、人の膿で太ることを喜び、何度も代わる代わる病人に撒き散らしてきた毒を、一人の内臓へ進み入って注いだ。その者から声と光を奪い、三重の狂気で傷ついた肢体を捕らえ、口をきけず盲いた者を揺さぶっていた。そのとき世の主、我々の光、親の言葉は、汚れを締め出し、目と口を新たにした。言葉は言葉によって、光は光によって立ち上がる。また、古い病に縮んだ女が来ていた。老いではなく、震え、呻き、曲がり、うつむいた
Carmen paschale 3.0.21
Vultibus, et solam despectans cernua terram.Quae, Domino miserante, juges post octo decemqueMembra levat messes, coelumque, ac sidera tandemCernit, et ardentem solis reminiscitur orbem,Totum erecta videns; quia quos malus opprimit hostis,Ima petunt; quos Christus alit, sine labe resurgunt.Cumque dehinc populum sese in deserta secutum,Ut typicus Moyses, verusque propheta, videretAntiquam sentire famem, majoribus actisAntiquam monstravit opem; tunc alite multo
PL 19, 655A顔で、地だけを見下ろしてうなだれた女が。彼女は、主が憐れみ、十八の連なる収穫の後肢体を起こし、ついに天と星々を見て、燃える太陽の円を思い出す、全く身を起こして見ながら。悪しき敵が押さえつける者は低い所を求め、キリストが養う者は、汚れなく立ち上がる。その後、荒れ野に自分に従った民が予型のモーセのように、また真の預言者として、昔の飢えを感じるのを見たとき、より大きな業で昔の助けを示した。そのとき多くの鳥で
Carmen paschale 3.0.22
Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit.Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplumQuinque dedit victum per milia quinque virorum.Caetera turba latet, numero nec clauditur ulloMaxima parvorum legio, vel maxima matrum.Quodque magis stupeas, cophinos ablata repleruntFragmina bissenos, populisque vorantibus aucta,Quae redit a cunctis, non est data copia mensis.Jamque senescentem calidi sub caerula pontiOceano rapiente diem, cum pallor adesset
PL 19, 656A肉の豊かな食を与えたが、今度は二匹の魚で増した。そのとき十分なマナを降らせたが、今度は五つのパンで豊かな食物を、五千人の男たちに与えた。残りの群衆は隠れ、数に閉じ込められない、子らの最大の軍勢、母らの最大の〔群れ〕も。さらに驚くべきは、取り除かれた断片が十二の籠を満たしたこと。民が食べるにつれて増え、皆から戻る量が、食卓に与えられた量ではなかったことだ〔この行の係りは定かでない。残りが与えられた量より多かった意と取った〕。すでに衰えゆく日を、熱い海の青のもと、海洋が奪い、青ざめた
Carmen paschale 3.0.23
Noctis, et astriferas induceret hesperus umbras,Discipuli, solo terris residente magistro,Undosum petiere salum, fluctuque tumente,Torva laborantem jactabant aequora puppim,Adversus nam flatus erat; tunc noctis opacaeTempore calcatas Dominus superambulat undas,Et vasti premit arva freti, glaucisque fluentisCircumfusa sacras lambebant marmora plantas.Miratur stupefacta cohors, sub calle pedestriNavigeras patuisse vias: at Petrus amicam
PL 19, 657A夜の色が来て、宵の明星が星を帯びた影を導き入れたとき、弟子たちは、師が陸に一人残ったまま、波立つ海を目指し、波がふくらむと、荒々しい海が苦闘する舟を揺さぶった。風が逆だったからだ。そのとき暗い夜の時、主は踏まれた波の上を歩き、広い海の野を踏み、青緑に流れる周りに満ちた海面が聖なる足をなめた。驚いた一団は、歩く道の下に船の通る道が開いたのを驚嘆する。だがペトロは友の
Carmen paschale 3.0.24
Doctus habere fidem, Christumque agnoscere semper,In medias descendit aquas, quem dextra levavitLabentem Domini, nil tanto in gurgite passum:Cui portus fuit illa manus, pelagique viatorLibera per vitreos movit vestigia campos.Genesar inde soli, Domino veniente, coloniInfirmos traxere suos, ut fimbria saltemVix attacta Dei morbis mederetur acerbis;Et quoquot tetigere, jugem sensere salutem.Quam pretiosa fuit, quae numquam vendita vestis,
PL 19, 658A信を持つすべを心得て、いつもキリストを認め、水のただ中へ下りた。滑り落ちる彼を主の右手が引き上げた。これほどの深淵で何も被らなかった。その手は彼にとって港となり、海の旅人は自由な足取りでガラスのような野を進んだ。次にゲネサレの土地の農夫たちは、主が来ると自分たちの病人を引いて来た、せめて神の衣の房がかろうじて触れるだけでも、苛烈な病を癒すように、と。触れた者はみな、絶えぬ救いを感じ取った。決して売られなかった衣は何と貴重であったか、
Carmen paschale 3.0.25
Ipsa omnes modici redimebat munere fili!Hinc Tyrias partes, Sidoniaque arva petentemAnxia pro natae vitio, quam spiritus atrisVexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat,Se canibus confessa parem, qui more sagaciSemper odoratae recubant ad limina mensae,Assueti refluas dominorum lambere micas.Vox humilis, sed celsa fides, quae, sospite nata,De cane fecit ovem, gentisque in sentibus ortamCompulit Hebraei de gramine vescier agri.
PL 19, 659Aそれ自身がすべての者を、わずかな糸の賜物で贖った。それから、テュロスの地域とシドンの野を目指す者に、娘の病のために不安な、霊が黒い刺で苦しめていた娘のために、カナンの女が乞うた。自分は犬に等しいと告白し、犬は賢いやり方でいつも匂いのする食卓の戸口に伏し、主人たちの流れ落ちるくずをなめるのに慣れている。声は低いが信は高く、その信が、娘が救われ、犬を羊に変え、異邦の民の茨の中に生まれた者をヘブライの野の草で養われるようにした。
Carmen paschale 3.0.26
Alta dehinc subiens montis juga, plebe sequente,Millia caecorum, claudorum millia passim,Leprososque simul populos, surdasque catervas,Invalidasque manus, et quidquid debile vulgiVenerat, in priscum componit motibus usum,Et revocata suis attemperat organa nervis.Dumque medens aegrum refovet virtute tumultum,Tertia lux aderat, sterilique in caespite nullumContigerat plebs tanta cibum, nimiosque laboresNutribat geminanda fames, si saucia callem
PL 19, 660Aそれから山の高い尾根に登ると、民衆が従い、盲人の幾千、足の不自由な者の幾千が至る所に、重い皮膚病の民もともに、耳の聞こえぬ群衆も、力なき手も、民衆のうち弱いものが何であれ来ていて、動きにおいて元の使い方に整え、呼び戻された器官を自らの筋に調える。癒しつつ力で病んだ騒ぎを和らげるうち、三日目が来ていた。不毛の草地で民はこれほど多く何も食物に触れておらず、過度の労苦を二倍の飢えが養うであろう、傷ついた群衆が
Carmen paschale 3.0.27
Turba per ingentem dapibus jejuna rediret.Qua flexus pietate Deus, qui semper egentumPanis adest, victumque locis sine frugibus infert,Pisciculis paucis et septem panibus agmenPavit enorme virum, praeterque infirma secundiSexus et aetatis saturavit quattuor illicMillia vescentum; plus ut mireris, et auctasDisce fuisse dapes, epulas nutrivit edendoVulgus, et attritae creverunt morsibus escae.Relliquiasque suas, sportarum culmina septem,
PL 19, 661A食物を欠いたまま大きな道を帰るなら。この慈しみに動かされた神は、常に乏しい者のパンとして居合わせ、実りのない所へ食糧をもたらし、わずかな小魚と七つのパンで、巨大な男の群れを養った。第二の性と年齢の弱い者を除き、そこで四千人が食べて満ちた。さらに驚くべきこととして、食事が増えたと知れ。人々は食べるうちに宴を育て、噛み砕かれた食物は増えた。自分の残りもの、籠七つの山を、
Carmen paschale 3.0.28
Expavit fugitiva fames, ubi, fragmine sumpto,Vidit abundantem modico de semine messem.Nec tamen humano quamvis in corpore Christum,Matris ab occasu mortalia membra gerentem,Clam fuit esse Deum, quia non absconditur unquamUrbs in monte sedens, modio nec subditur ardensLychnus, anhelantem sed spargens altius ignem,Cunctis lumen agit: radians nam testibus amploDiscipulis fulgore tribus, velut igneus ardorSolis, in aetheream versus splendore figuram,
PL 19, 662A逃げゆく飢えは恐れた、断片を取ってわずかな種から豊かな刈り入れを見たときに。それでも、人の体にあるとはいえ、キリストが、母の没する所から〔Matris ab occasu の意味は定かでない。母から受けた死すべき本性から、の意と取った〕死すべき肢体を担っていても、神であることは隠れなかった。山の上に座す町は決して隠されず、燃える灯火は升の下に置かれず、喘ぐ火をより高く広げて、すべての者に光をもたらす。実に、証人たちに輝いて、三人の弟子たちに広い輝きを放ち、火のような熱の太陽のように、輝きによって天空の姿へ変わり、
Carmen paschale 3.0.29
Vicerat ore diem, vestemque tuentibus ipsamCandida forma nivis Domini de tegmine fulsit.O meritum sublime trium, quibus illa videreContigit in mundo, quae non sunt credita mundo!Quid quod et Heliam, et clarum videre Moysem?Ignotos oculis viderunt lumine cordis,Ut major sit nostra fides, hunc esse per orbemPrincipium ac finem, hunc Alpha viderier, hunc Ω.Quem medium tales circumfulsere prophetae,Alter adhuc vivens, alter stans limine vitae.
PL 19, 663Aその顔で昼に勝ち、見る者には衣そのものが、雪の白い姿で主の覆いから輝いた。ああ、三人の崇高な功よ。彼らは、世で世に信じられなかったものを見ることができた。エリヤと輝くモーセをも見たのは、どれほどのことか。目には知られぬ者たちを、心の光で見た。我々の信がいっそう大きくなるように、この者が世界において始まりであり終わりであり、この者がアルファ、この者がオメガ(Ω)と見られるように。そのような預言者たちが、その中心の者を取り巻いて輝いた。一人はなお生きて、一人は命の戸口に立って。
Carmen paschale 3.0.30
Sidereoque sono, Meus est hic Filius, aiens,Ostendit verbo genitum vox patria Christum.Postquam corporeos virtus regressa per artusTexit adoratam carnis velamine formam,Seque palam Dominus populis dedit, ecce repenteVir humilis, moesto dejectus lumina vultu,Procedit, supplexque manus, et brachia tendit,Imploratque gemens: unus mihi filius, unusEst, Domine: horrenda lacerat quem spiritus ira,Nec linquit, nisi mergat aquis, aut ignibus atris
PL 19, 664A天の響きで、「これは私の子である」と言いつつ、父の声は、言葉で、生まれた者であるキリストを示した。力が体の肢体を通って戻ったのち、拝まれた姿を肉の覆いで覆い、主が民の前に姿を現すと、見よ、たちまち謙遜な男が、悲しい顔で目を伏せて進み出て、嘆願しつつ手と腕を伸ばし、呻いて乞う、「私には子が一人、ただ一人いる、主よ。恐ろしい怒りで霊が引き裂き、水に沈めるか、黒い火で」
Carmen paschale 3.0.31
Opprimat, atque animam dubia sub morte fatiget.Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furoreRedde mihi, vel redde sibi, ne caeca potestasExpellat trepidam subtracto lumine vitam.Dixerat, et genua amplectens, genibusque volutansHaerebat, Dominusque pio jam pectore votisAnnuerat; tunc praedo furens, ac noxius hostis,Cui possessa diu est alieni fabrica juris,Pervasa migrare domo compulsus, in iramTollitur accensam, correptaque carpere membra
PL 19, 666A「押さえつけ、魂を不確かな死のもとで疲れさせるまで離れない。どうか、猛りを追い払い、双方を憐れんで、この子を私に返せ、あるいはこの子自身に返せ、盲目の力が光を奪って、震える命を追い出さぬように」。そう言い、膝を抱き、膝にひれ伏してすがった。主はすでに慈しみの胸で願いに頷いていた。そのとき、荒れ狂う略奪者、有害な敵は、その者は、他人の権利の仕組みを長く占有していたが、侵した家を出るよう迫られ、燃え上がる怒りへ持ち上げられ、掴んだ肢体を引き裂こうと
Carmen paschale 3.0.32
Nititur, et frustra, Domino prohibente, laborans,Fugit in obscuras, puero vivente, tenebras.Rex etiam solus regum, et Dominus dominantumNon dedignatus, Petro piscante, tributumSolvere Caesareum, medii de gurgite pontiHamum ferre jubet, gerulum didrachmatis aurei.Incola mox pelagi pendentia fila momordit,Jussa tributa ferens, graviorque onerante metallo,Vilis honor piscis pretio majore pependit.Discipulisque suis se percunctantibus, aulae
PL 19, 667A努めるが、主が禁じるので空しく苦労し、子が生きたまま、暗い闇へ逃げた。王の中のただ一人の王、支配者たちの主は、ペトロが釣りをして、皇帝の税を払うことをも軽んじず、海の真ん中の深みから金の二ドラクマ貨の運び手となる鉤を携えよと命じる。海の住人はまもなく垂れた糸に噛みつき、命じられた税を運び、重い金属に押されて重く、安い誉れの魚は、より大きな値で吊り下がった。弟子たちが自分に問うと、宮廷の
Carmen paschale 3.0.33
Coelestis regni quis possit major haberi?Ut Deus, et doctor mirabilis, Omnibus, inquit,Celsior est humilis, cunctisque potentior ibit,Qui cunctis subjectus erit, seseque minorem,Demissa cervice, feret, velut iste videturParvulus; et monstrat puerum consistere parvum.Scilicet ingenium teneri sectemur ut aeviNon annis, sed mente, jubet, quia mollior aetasNil pompae mortalis amat, non ambit honorem,Nec resupina tumet; sic purae semita vitae,
PL 19, 668A天の国で、誰が最も大きいと見なされうるか、と。神であり、驚くべき教師として言う、「謙虚な者はすべての者より高く、すべての者より力強く進む。すべての者に従う者は、自らをより小さいと首を垂れて担う、この幼子が見えるように」。そして幼い子が立つのを示す。つまり、柔らかな年の気質に、年ではなく心において我々が倣うよう命じる。柔らかな年ごろはこの世の見せびらかしを何も愛さず、誉れを求めず、反り返って膨れもしないからだ。こうして純粋な命の小道は、
Carmen paschale 3.0.34
Quantum prona solo, tantum fit proxima coelo:Mens etenim vergens, altum petit, altaque vergit,Inferiorque gradus, quo vult descendere, surgit.Ecce humilem Dominus de stercore tollit egenum,Et facit egregios inter residere tyrannos:At contra tumidum pugnaci mente rebellemPraecipitem coelo sub tartara jussit abire.Parva loquor, si facta Dei per singula curram,Et speciale bonum, cum sit generale, revolvam.
PL 19, 669A地に向かって傾くほど、天にいっそう近くなる。心は傾いて高みを求め、高みへ傾き、下りたいと望む段が、かえって上がる。見よ、主は卑しい貧者を糞土から起こし、傑出した支配者たちのあいだに座らせる。だが逆に、争う心で膨れて反抗する者を、天から真っ逆さまにタルタルスの下へ行くよう命じた。私が語るのは小さなことだ。もし神の業を一つ一つ巡るなら、特別な善を、一般のものであるのに、繰り返し述べるなら。