Liber de septem regulis 7.1
De diabolo et corpore ejus breviter videri potest, si id quod de Domino et ejus corpore dictum est, id quoque observetur.
PL 18, 55D悪魔とその体については、主とその体について語られたことにも留意するなら、簡潔に見て取ることができる。
Liber de septem regulis 7.2
Transitus namque a capite ad corpus, eadem ratione dignoscitur, sicut per Isaiam de rege Babylonis dicitur: Quomodo cecidit Lucifer de coelo, mane oriens? contritus est in terra qui mittebatur ad omnes gentes?
PL 18, 55D実に、頭から体への移りは同じ理によって見分けられる。イザヤを通して、バビロンの王について言われているとおりである。「どのようにして天から落ちたのか、朝に昇る明けの明星〔lucifer〕よ。諸国民すべてに遣わされていた者が、地で打ち砕かれたとは」。
Liber de septem regulis 7.3
Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in monte alto super montes altos in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo.
PL 18, 56A「しかし汝は心の中で言った。『私は天に昇り、神の星々の上に私の座を据え、北の高い山々の上の高い山に座し、雲の上に昇り、いと高き者に似た者となろう』と」。
Liber de septem regulis 7.4
Nunc autem ad inferos descendisti in fundamenta terrae. et qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: hic est homo, qui concitat terram, movet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum. Civitas autem destruxit abductosque non solvit.
PL 18, 56A「しかし今、汝は冥界へ、地の基へと下った。汝を見る者たちは汝に驚き、こう言うだろう。『これが、地を駆り立て、王たちを動かし、全世界を荒れ野とした人である。〔彼は〕都を滅ぼし〔底本は Civitas(主格)。civitatem(都を)と読む〕、連れ去られた者たちを解かなかった』」。
Liber de septem regulis 7.5
Omnes reges gentium dormierant in honore, in domo sua. Tu autem projectus es in montes velut mortuus, abominatus cum omnibus qui ceciderunt in desertis gladio, et descenderunt ad inferos.
PL 18, 56A「『諸国民の王たちはみな、誉れのうちに、自分の家で眠った。しかし汝は、死者のように山々に投げ捨てられ、荒れ野で剣に倒れて冥界へ下った者たちすべてとともに、忌み嫌われた』」。
Liber de septem regulis 7.6
Quomodo venisti: sicut vestimentum sanguine conspersum non erit mundum, ita nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti.
PL 18, 56A「『どのようにして来たのか。血にまみれた衣が清くならないように、汝もまた清くはならない。汝が私の地を滅ぼし、私の民を殺したからである』」。
Liber de septem regulis 7.7
Non eris in aeternum tempus semen nequam, para, filios tuos interfice, peccatum patris tui non resurgant (Isai. XIX, 12, 22) . In regem Babylonis, et omnes reges, et omnis populus significatus, unum enim est corpus.
PL 18, 56B「『邪悪な種よ、汝は永遠の時にわたって存在することはない。備えよ、汝の子らを殺せ、汝の父の罪のゆえに〔底本は peccatum。7.57 の peccatis patris tui と同じく「父の罪のゆえに」と取った〕、彼らが立ち上がることのないように』」(イザヤ19:12, 22)〔引かれた句はイザヤ14:12–22に当たる〕。バビロンの王において、すべての王とすべての民が表されている。〔彼らは〕一つの体だからである。
Liber de septem regulis 7.8
Quomodo, inquit, cecidit de coelo lucifer, mane oriens, confractus in terra: qui mittitur ad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam. Diabolus hoc sibi promittit.
PL 18, 56B彼は言う。「どのようにして天から落ちたのか、朝に昇る明けの明星よ、地で砕かれて。諸国民すべてに遣わされる者が。しかし汝は心の中で言った。『私は天に昇り、神の星々の上に私の座を据えよう』と」。悪魔はこれを自分に約束するのである。
Liber de septem regulis 7.9
Non enim sperat retinendo in coelum posse ascendere, qui ne dejiceretur, resistere non valuit. Multo magis ista homo sperare non potest: et tamen hominem esse sic dicit: Hic est homo qui incitat terram.
PL 18, 56B実に、投げ落とされまいと抵抗できなかった者が、〔それを〕保ちつつ天に昇れると望むはずがない〔retinendo の係りは定かでない。「〔その座を〕保ちつつ」と取った〕。まして人はこれらを望むことができない。それでも〔彼は〕それが人であると、こう言う。「これは地を駆り立てる人である」。
Liber de septem regulis 7.10
Sed praeter hanc rationem, quam neque diabolus, neque homo sperare potest, se posse in coelum ascendere, et super stellas Dei sedens, similem se Deo fieri, etiam ipsa Scriptura aliud inquirendum admonet.
PL 18, 56Bしかし、悪魔も人も、天に昇れる、神の星々の上に座して自らを神に似た者にできる、と望むことはできないという、この道理のほかにも、聖書そのものが、別のことを探るよう戒めている。
Liber de septem regulis 7.11
Nam si in coelum et supra stellas Dei dicit se sedem suam positurum: quomodo in monte alto sedebit, aut super montes in aquilonem vel in nubibus ut similis sit Altissimo? non enim Altissimus in hujusmodi habet sedem.
PL 18, 56C実に、もし天に、神の星々の上に、自分の座を据えると言うのなら、どうして高い山に、あるいは北の山々の上に、あるいは雲の中に座して、いと高き者に似た者となるのか。いと高き者は、このようなものに座を持つのではない。
Liber de septem regulis 7.12
Coelum, Ecclesiam dicit: sicut procedente Scriptura videbimus. De hoc coelo cadit lucifer matutinus.
PL 18, 56C天とは教会のことを言っている。聖書が進むにつれて、我々が見るとおりである。この天から、朝の明けの明星は落ちる。
Liber de septem regulis 7.13
Lucifer enim bipertitus est: sicut Dominus dicit in Apocalypsi de se et de suo corpore: Ego sum radix et genus David, et stella splendida matutina, sponsus et sponsa (Apoc. XXII, 16) .
PL 18, 56C実に、明けの明星は二つに分かれている。主が黙示録の中で、自分と自分の体について言うとおりである。「私はダビデの根また子孫、輝く明けの星、花婿また花嫁である」(黙示録22:16)。
Liber de septem regulis 7.14
Item illic: Qui vicerit, dabo illi stellam matutinam (Apoc. II, 28) : id est, ut sit stella matutina sicut Christus, quem accepimus. Pars ergo lucifer, id est, adversum corpus, quod est diabolus, reges, et populus, cadit de coelo, et confringitur in terra.
PL 18, 56C同じくそこに、「勝つ者には、私は明けの星を与える」(黙示録2:28)とある。すなわち、我々が受けたキリストのように、明けの星となるということである。それゆえ、明けの明星の一部、すなわち敵対する体、それは悪魔と王たちと民であるが、これが天から落ち、地で砕かれる。
Liber de septem regulis 7.15
His regulis dicit Sapientia: Audite ergo reges et intelligite: discite judices finium terrae, praebete aures, qui continetis multitudinem, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est vobis potestas a Domino, et virtus ab Altissimo; qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
PL 18, 56Dこれらの規則に従って、知恵は言う。「それゆえ王たちよ、聞け、そして悟れ。地の果ての裁き人たちよ、学べ。耳を傾けよ、群衆を治め、諸民族の群れの中で自分を喜んでいる者たちよ。権能は主から、力はいと高き者から、汝らに与えられたからである。彼は汝らの業を問いただし、思いを探る」。
Liber de septem regulis 7.16
Quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem (Sap. VI, 2, 3) . Rex ergo Babylonis totum corpus est: sed pro locis intelligimus, in quam partem corporis conveniat.
PL 18, 56D「汝らは、彼の国の奉仕者でありながら、正しく裁かず、律法を守らなかったからである」(知恵の書6:2, 3)。それゆえバビロンの王は体全体である。しかし我々は、箇所に応じて、それが体のどの部分に当てはまるかを理解する。
Liber de septem regulis 7.17
Cecidit de coelo lucifer, in omne corpus potest convenire. In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, similiter, et caput: majores, qui stellarum Dei, id est, sanctorum dominum dominandum putant, cum ipsorum minores dominentur, sicut scriptum est: Major serviet minori (Gen. XXV, 25) .
PL 18, 56D「明けの明星は天から落ちた」は、体全体に当てはまりうる。「私は天に昇り、神の星々の上に私の座を据える」も同様であり、頭にも〔当てはまる〕。それは年長の者たちであって、彼らは、神の星々、すなわち聖徒たちを支配すべきだと考えているが〔底本は sanctorum dominum dominandum。本文が崩れているらしく、このように解した〕、実際には彼ら自身の年下の者たちが支配する。書かれているとおりである。「年長の者は年下の者に仕える」(創世記25:25)〔引かれた句は創世記25:23に当たる〕。
Liber de septem regulis 7.18
Huic Esau, id est, fratribus malis, sic dicit Dominus per Abdiam prophetam: Exaltans habitationem suam, dicens in corde suo: Quis me deducet ad terras?
PL 18, 57Aこのエサウ、すなわち悪しき兄弟たちに、主は預言者オバデヤを通してこう言う。「自分の住まいを高くし、心の中で『誰が私を地へ引き降ろすだろうか』と言う者よ」。
Liber de septem regulis 7.19
Si exaltatus fueris sicut aquila, et inter stellas ponas nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus (Abd. I, 3, 4) . Sedebo in monte alto super montes altos, in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13) .
PL 18, 57A「もし汝がワシのように高くされ、星々の間に巣を置くなら、そこから汝を引きずり降ろす、と主は言う」(オバデヤ1:3, 4)。「私は北の高い山々の上の高い山に座し、雲の上に昇り、いと高き者に似た者となろう」(イザヤ14:13)。
Liber de septem regulis 7.20
Mons altus, populus est superbus. Montes alti, singuli quique, qui adunati montem faciunt, id est, corpus diaboli. Multos enim esse montes malos, dicit Scriptura: Transferentur montes in corde maris (Psal. XLV, 3) .
PL 18, 57A高い山とは、高ぶる民である。高い山々とは、一人一人であり、合わさって一つの山をなす、すなわち悪魔の体である。実際、悪しき山が多くあることを聖書は言っている。「山々は海の中心へ移される」(詩篇45:3)。
Liber de septem regulis 7.21
Iterum: Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est Deus (Psal. XVII, 8) .
PL 18, 57B再び言う。「山々の基は乱され、揺るがされた。神が怒ったからである」(詩篇17:8)。
Liber de septem regulis 7.22
Nam et corpus Domini, id est, Ecclesia, mons dicitur: et singuli qui Ecclesia, faciunt montes, sicut scriptum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperia ejus (Psal. II, 6) .
PL 18, 57Bまた、主の体、すなわち教会も山と呼ばれ、教会にいる一人一人も山々をなす〔底本は qui Ecclesia, faciunt。句読が崩れているらしく、このように取った〕。書かれているとおりである。「しかし私は、彼によって王に立てられた。その聖なる山シオンの上に、彼の命令を告げ知らせる者として」(詩篇2:6)。
Liber de septem regulis 7.23
Et iterum: Perdam Assyrios in terra mea, et in montibus meis (Isa. XIV, 25) . Et iterum: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3) . Et iterum: Montes exsultabunt velut arietes, et colles velut agni ovium (Psal. CXIII, 4) .
PL 18, 57Bさらに言う。「私は私の地で、私の山々の上で、アッシリア人を滅ぼす」(イザヤ14:25)。さらに、「山々が民に平和を、丘が正義を受け取るように」(詩篇71:3)。さらに、「山々は雄羊のように、丘は羊の子羊のように躍る」(詩篇113:4)。
Liber de septem regulis 7.24
Deus in monte Sion habet sedem, et in montibus Israel, et in nubibus sanctis suis: quod est Ecclesia. Scriptum est: Timeat a facie Domini omnis terra: quoniam exsurgit de nubibus sanctis (Psal. XXXII, 8) .
PL 18, 57B神はシオンの山に座を持ち、イスラエルの山々に、またその聖なる雲に〔座を持つ〕。それが教会である。書かれている。「全地は主の面前に恐れよ。主がその聖なる雲から立ち上がるからである」(詩篇32:8)。
Liber de septem regulis 7.25
Iterum, nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6) . Iterum: Nimbus et nubes in circuitu ejus (Psal. XCVI, 2) .
PL 18, 57C再び、「私は雲に命じて、その上に雨を降らせないようにする」(イザヤ5:6)。再び、「その周りには暗雲と雲がある」(詩篇96:2)。
Liber de septem regulis 7.26
Et quod in monte Sion habitet, sic dicit: Cognoscetis, quia ego sum Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo (Ezech. XXXV, 3) .
PL 18, 57Cそして、神がシオンの山に住むことを、こう言っている。「汝らは、私が汝らの主なる神であり、私の聖なる山シオンに住む者であることを知るだろう」(エゼキエル35:3)〔引かれた句はヨエル3:17に当たる〕。
Liber de septem regulis 7.27
Et diabolus in monte sedet, sed Seir, qui est Esau, id est, fratrum malorum: quem montem Deus increpat per Ezechielem, et dicit in laetitia universae terrae desolaturum, quod adversum Israel inimicitias exerceat. Ipse est mons, ipsi montes Aquilonis.
PL 18, 57C悪魔もまた山に座する。ただしそれは、エサウ、すなわち悪しき兄弟たちであるセイルの山である。神はエゼキエルを通してその山を叱責し、イスラエルに敵意を向けたゆえに、全地の喜びのうちに荒れ果てさせると言う。これがその山、これが北の山々である。
Liber de septem regulis 7.28
In his diabolus sedet; et nubium coeli veluti dominatur. Hactenus, se similem dicit altissimo (Isa. XIV, 14) . Duae sunt partes in Ecclesia, Austri et Aquilonis, id est, Meridiana et Septentrionalis. In parte meridiana, Dominus manet.
PL 18, 57Cこれらの上に悪魔は座し、あたかも天の雲を支配するかのようである。ここまでが、彼が自らをいと高き者に似ていると言うことである(イザヤ14:14)。教会には二つの部分があり、南と北、すなわち南の部分〔meridiana。真昼の意でもある〕と北の部分である。南の部分に主はとどまる。
Liber de septem regulis 7.29
Scriptum est: Ubi pascis, ubi manes in meridiano (Cant. I, 6) ? Diabolus vero, in Aquilonem, sicut Deus dicit populo suo: Illum persequar ab Aquilone a vobis, et expellam illum in terra sine aqua, id est, in suos; et exterminabo faciem ejus in mare primum, et posteriora ejus in mare novissimum, quod est in populos primos et novissimos (Joel. XI, 10) .
PL 18, 57D書かれている。「どこで草を食ませるのか。どこで南にとどまるのか」(雅歌1:6)。悪魔は北にいる。神がその民に言うとおりである。「私は北から来る彼を汝らから追い、水のない地に追い払う」、すなわち彼の同類の中へ。「私はその顔を最初の海に、その後ろを最後の海に滅ぼす」、すなわち最初の民と最後の民の中へ(ヨエル11:10)〔引かれた句はヨエル2:20に当たる〕。
Liber de septem regulis 7.30
Instar Ecclesiae, fabricatus est iste mundus, in quo Sol oriens, non nisi per Austrum, id est, meridianum iter habet; et decursa Australi parte, invisibilis vadit in locum suum rediens.
PL 18, 57Dこの世界は教会に倣って造られた。そこで昇る太陽は、南を通る道、すなわち南の道しか持たない。そして南の部分を走り終えると、目に見えず、自分の場所へ戻って行く。
Liber de septem regulis 7.31
Sic et Dominus Deus noster Jesus Christus, Sol aeternus partem suam percurrit, unde et meridianum vocat. Aquiloni vero, id est, adversae parti non oritur: sicut iidem cum in judicium venerint, dicent: Justitiae lumen non luxit nobis (Sap. V, 6) .
PL 18, 57Dこのように、我々の主なる神イエス・キリスト、永遠の太陽も、自らの部分を走り抜ける。それゆえ彼は〔その部分を〕南とも呼ぶ。しかし北、すなわち敵対する部分には昇らない。同じ者たちが裁きに至るとき、こう言うとおりである。「正義の光は我々に輝かなかった」(知恵の書5:6)。
Liber de septem regulis 7.32
Timentibus autem Dominum, oritur Sol justitiae: et sanitas in pennis ejus, sicut scriptum est (Malach. IV, 2) .
PL 18, 58A一方、「主を畏れる者たちには、正義の太陽が昇り、その翼に癒やしがある」と書かれているとおりである(マラキ4:2)。
Liber de septem regulis 7.33
Malis vero meridie nox est: sicut scriptum est: Dum sustinent ipsi lumen, factae sunt illis tenebrae, fulgorem obscura nocte ambulaverunt, palpabunt sicut caecus parietem, et cui non sunt oculi, palpabunt et cadent meridie, quasi media nocte (Isa. LIX, 9, 10, sec. LXX) .
PL 18, 58Aしかし悪しき者たちには、真昼が夜である。書かれているとおりである。「彼ら自身が光を待ち望むあいだに、彼らには闇が生じた。輝きを〔待ちながら〕、暗い夜のうちを歩んだ。盲人のように壁を手探りし、目のない者のように手探りして、真昼に、真夜中のように倒れるだろう」(イザヤ59:9, 10; 七十人訳による)。
Liber de septem regulis 7.34
Iterum: Occidet sol meridie, et tenebricabit super terra dies luminis (Amos VIII, 9) . Iterum: Propterea nox erit vobis de visione, et tenebrae vobis erunt ex divinatione, et occidet sol super prophetas, et obscurabit super eos dies luminis (Mich. III, 6) .
PL 18, 58A再び、「真昼に太陽は沈み、光の日は地の上で暗くなる」(アモス8:9)。再び、「それゆえ、汝らには幻の代わりに夜があり、占いの代わりに闇があり、太陽は預言者たちの上に沈み、光の日は彼らの上で暗くなる」(ミカ3:6)。
Liber de septem regulis 7.35
Huic populo ex Austro comminatur Deus, sicut per Ezechielem Soor increpat, dicens: Spiritus Austri contrivit te (Ezech. XXVII, 16) .
PL 18, 58Aこの民を、神は南から脅かす。エゼキエルを通してティルス〔底本は Soor〕を叱責して言うとおりである。「南風が汝を打ち砕いた」(エゼキエル27:16)〔引かれた句はエゼキエル27:26に当たる〕。
Liber de septem regulis 7.36
Is enim confringere permittit, dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum tuum, et defluent unguenta mea (Cant. IV, 16) .
PL 18, 58B実に彼は、打ち砕くことを許して言う。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ。汝の園に吹き渡れ。そうすれば私の香油が流れ出る」(雅歌4:16)。
Liber de septem regulis 7.37
Exsurgente enim nequam spiritu, resistit Spiritus sanctus, qui Domini hortum perflat, et eliciuntur unguenta, id est, odor suavitatis offertur.
PL 18, 58B実に、邪悪な霊が起き上がるとき、聖なる霊が抵抗する。聖なる霊は主の園に吹き渡り、香油が引き出される。すなわち、芳しい香りが献げられる。
Liber de septem regulis 7.38
Et per Ezechielem, idem ex reliquiis populi mali sic dicit Deus, adducere super populum suum, partem ejusdem populi, quod est mysterium facinoris: Ecce ego super te Gog, principem Mosoch et Tobel: et congregabo te, et adducam te, et ponam te a novissimo Aquilone, et adducam super te montem Israel: et perdam arcum de manu tua sinistra, et sagittas tuas de manu dextera, et dejiciam te super montes Israel (Ezech. XXXIX, 1-4) .
PL 18, 58Bまたエゼキエルを通して、神は、悪しき民の残りの者たちから、自分の民の上に、その同じ民の一部、すなわち罪悪の奥義を引き寄せることを、同じようにこう言う。「見よ、私は汝に対する。メシェクとトバルの頭ゴグよ。私は汝を集め、連れて来て、最も遠い北から汝を置き、汝の上にイスラエルの山を導く。私は汝の左手から弓を、右手から矢を滅ぼし、汝をイスラエルの山々の上に投げ落とす」(エゼキエル39:1–4)。
Liber de septem regulis 7.39
Hoc autem geritur, a passione Domini: quoadusque de medio ejusdem mysterii facinoris discedat Ecclesia, quae detineat, ut in tempore suo detegatur impietas, sicut dicit Apostolus: Et nunc quid detineat, scitis, ut in suo tempore detegatur: Mysterium enim jam nunc operatur iniquitatis: tantum, ut qui detinens detinet modo, donec de medio fiat.
PL 18, 58Cこれは主の受難から行われ、教会がこの罪悪の奥義の中から離れ出るまで続く。教会は引き止める者であり、不敬虔が自分の時に暴かれるためである。使徒が言うとおりである。「そして今、何が引き止めているかを、汝らは知っている。それは、自分の時に暴かれるためである。実に、不法の奥義はすでに今働いている。ただ、今引き止めている者が、中から取り除かれるまで引き止めるのみである」。
Liber de septem regulis 7.40
Et tunc revelabitur ille impius (II Thess. II, 6-8) . Et in Hieremia legimus, peccatores Israel in Aquilone convenire, Domino dicente: Vade et lege sermones istos ad Aquilonem, et dic: Convertere ad me, domus Israel, dicit Dominus (Jerem. III, 3) .
PL 18, 58C「そのときに、あの不敬虔な者が現れるだろう」(二テサロニケ2:6–8)。またエレミヤの書に、イスラエルの罪人たちが北に集まることを我々は読む。主がこう言っている。「行って、これらの言葉を北に向かって読み上げ、言え。イスラエルの家よ、私に立ち返れ、と主は言う」(エレミヤ3:3)〔引かれた句はエレミヤ3:12に当たる〕。
Liber de septem regulis 7.41
Meridianum vero pars est Domini; sicut et in Job scriptum est: A meridiana parte germinabit ibi vita (Job. XI, 17) . Aquilo diaboli: Utraque autem pars, in toto mundo. Ascendam, inquit, nubes: ero similis Altissimo.
PL 18, 58C南は主の部分である。ヨブ記にも書かれているとおりである。「南の部分から、そこに生命が芽吹く」(ヨブ記11:17)。北は悪魔のものである。しかしどちらの部分も、全世界にある。彼は言う。「私は雲の上に昇り、いと高き者に似た者となろう」。
Liber de septem regulis 7.42
Nunc autem ad inferos descendes in fundamenta terrae. Qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: Hic est homo qui concitat terram, commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum. Numquid in diabolum convenit, Qui viderint te, mirabuntur super te?
PL 18, 58D「しかし今、汝は冥界へ、地の基へと下るだろう。汝を見る者たちは汝に驚き、こう言うだろう。『これは地を駆り立て、王たちを動かし、世界の全地を荒れ野とする人である』」。「汝を見る者たちは汝に驚く」は、悪魔に当てはまるだろうか。
Liber de septem regulis 7.43
Aut in regem novissimum, cum ad inferos descendes? Ipso enim ad inferos descendente, non erit qui miretur, mundo finito. Non enim dicent: Hic est homo qui concitavit terram, reges, et posuit orbem terrae totum desertum: sed incitat, et commovet et ponit.
PL 18, 58Dあるいは、冥界に下るときの最後の王に〔当てはまるのか〕。実際、彼が冥界に下るとき、世界が終わっているので、驚く者はいないだろう。実に彼らは、「これは地を駆り立てた人である。王たちを〔動かし〕、世界の全地を荒れ野とした」とは言わず、〔現在形で〕「駆り立て、動かし、荒れ野とする」と言うのである。
Liber de septem regulis 7.44
Hominem enim totum corpus dicit tam in regibus quam in populis: cujus hominis superbi partem cum Deus percutit, et ad inferos dejicit, dicimus: Hic est homo qui incitat terram, commovet reges, scilicet sanctos: Qui ponit orbem terrae totum desertum: irridentium vox est, non confirmantium, sicut ibi: Qui dissolvit templum, et triduo illud suscitat (Marc. XV, 29) .
PL 18, 58D実に「人」とは、王たちにも民にもわたって、体全体を言っている。この高ぶる人の一部を神が打ち、冥界に投げ落とすとき、我々は言う。「これは、地を駆り立て、王たち──すなわち聖徒たち──を動かす人である。世界の全地を荒れ野とする者である」と。これは嘲る者たちの声であって、確言する者たちの声ではない。次の箇所と同様である。「神殿を壊し、三日でそれを起こす者よ」(マルコ15:29)。
Liber de septem regulis 7.45
Dixit enim: Fortitudinem faciam, et sapientiam intellectus. Auferam terminos nationum, et fortitudinem illarum vastabo, et comminuam civitates cum habitantibus: et totum orbem comprehendam manu, velut nidum, et velut ova derelicta auferam, et non erit qui effugiat me, aut contradicat mihi (Isa. X, 13, 14) .
PL 18, 59A彼は言った。「私は強さを振るい、悟りの知恵を行う。私は諸民族の境を取り除き、その強さを荒らし、都市を住民とともに砕き、全世界を手に収める、巣のように。捨てられた卵を取り去るように、私は〔それを〕取り去る。私から逃れる者も、私に逆らう者もいない」(イザヤ10:13, 14)。
Liber de septem regulis 7.46
Numquid ista quae sibi promittit, valet implere? Ponit quidem orbem terrae totum desertum, sed orbem suum. Civitates autem destruxit, utique sui orbis. Est enim bipertitus, mobilis et immobilis: sicut Paralipomenon: Commoveatur a facie Domini omnis terra.
PL 18, 59A彼は、自分に約束するこれらのことを成し遂げられるのか。確かに世界の全地を荒れ野とするが、それは自分の世界である。また都市を壊したが、むろん自分の世界のものである。実に〔世界は〕二つに分かれており、動くものと動かないものとがある。歴代誌にあるとおりである。「全地は主の面前で揺れ動け」。
Liber de septem regulis 7.47
Etenim fundavit orbem terrae, qui non commovebitur. Abductosque non solvit (I Par. XVI, 30; Ps. XCV, 9). Potest, inquit, in speciem convenire; quod captivis in nullo relaxasset, sed inimicis raptum aestimans, principali tota in eos uteretur potestate.
PL 18, 59A「実に〔主は〕地の世界を据えた。それは動かされない」。「〔彼は〕連れ去られた者たちを解かなかった」(歴代誌上16:30; 詩篇95:9)〔「連れ去られた者たちを解かなかった」はイザヤ14:17 の句で、引照は直前の句に当たる〕。「これは種に当てはまりうる」と彼は言う。捕虜に対して何一つ緩めず、彼らを敵から奪った戦利品と見なして、君主の権能をすべて彼らに対して用いたということに〔当てはまる〕。
Liber de septem regulis 7.48
Quod objurgat Deus, dicens: Ego quidem iratus sum modice: ipsi autem adjecerunt in mala (Zach. I, 15) .
PL 18, 59B神はこれを叱責して言う。「私は少しだけ怒ったが、彼ら自身は悪をさらに重ねた」(ゼカリヤ1:15)。
Liber de septem regulis 7.49
Verumtamen in figuram generalitatis facta et dicta sunt, et spiritualiter implentur: dum hi qui dominantur, humilitatis subditos aut tentationis causa vel merito sibi subditos sine respectu pietatis atque communis conditionis affligunt, quibus non sufficit potestas, sed ea immoderatius uti contemnunt, quod culpat, dicens: Persequentes retributionem (Isai. I, 23) .
PL 18, 59Bしかしながら、これらは全体の象りとして行われ語られ、霊的に成就する。支配する者たちが、へりくだりのゆえに、あるいは試みのためか相応の報いとして、自分に服している者たちを、情愛と共通の境遇への顧慮なしに苦しめるときである〔humilitatis subditos … の句は崩れているらしく、このように取った〕。彼らは権能では満足せず、それを度を越して用いることを意に介さない。〔聖書は〕これを咎めて言う。「報いを追い求める者たち」(イザヤ1:23)。
Liber de septem regulis 7.50
Et iterum: Extendit manum suam ei in retribuendo (Ps. LIV, 21) . Parum est enim quod inimicus est; adhuc gestit et in subditum vindicare, sicut scriptum est: Omnes subditos vobis compungitis.
PL 18, 59Bさらに、「その者に報復するために手を伸ばした」(詩篇54:21)。実際、敵であるだけでは足りない。さらに、服する者にまで復讐したがる。書かれているとおりである。「汝らは、汝らに服する者をみな刺す」。
Liber de septem regulis 7.51
Dissimulans odisse Dominum, inimicum et vindicatorem: quod per vindictam quam soli sibi Deus exceptavit, aliquid sanctitatis usurpet. Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19) .
PL 18, 59C主を憎むことを偽り、〔自らが〕敵であり復讐者であるとして、神がただ自分一人のために取っておいた復讐によって、聖性の何ほどかを横取りしようとする〔Dissimulans … の句は崩れているらしく、このように取った〕。書かれているからである。「復讐は私のもの。私が報いる、と主は言う」(ローマ12:19)。
Liber de septem regulis 7.52
Omnes reges terrae dormierunt in honore, homo in domo sua (Isai. XIV, 18, 19) . Reges, sanctos dixit. Nam non omnes reges vel privati in domo sua dormierunt, sicut sancti in domo (sua) quam delegerunt.
PL 18, 59C「地の王たちはみな、誉れのうちに眠った。人は自分の家で」(イザヤ14:18, 19)。「王たち」とは聖徒たちのことを言った。実際、すべての王も私人も自分の家で眠ったわけではなく、聖徒たちが(自分の)選んだ家で〔眠った〕のとは違う。
Liber de septem regulis 7.53
Tu autem projectus es in montes velut mortuus abominatus, cum omnibus qui ceciderunt inserti gladio, et descendunt ad inferos. Diabolo dicit, Projectus es in montes, in quibus sedet. Denique non dixit mortuus: sed velut mortuus abominatus.
PL 18, 59C「しかし汝は、忌み嫌われた死者のように山々に投げ捨てられた。剣に刺し貫かれて倒れ、冥界へ下る者たちすべてとともに」。悪魔に言っているのである。「山々に投げ捨てられた」と、彼が座している山々にである。実に〔彼は〕「死者」とは言わず、「忌み嫌われた死者のように」と言った。
Liber de septem regulis 7.54
Adhuc enim vivit: licet ipse in suis gladio perimatur, et ad inferos descendat. Sicut enim Dominus, quidquid sui patiuntur, se pati dixit (Matth. XXV, 40) : ita et diabolus ipse in suis inculcatur, ipse abominatus confringitur, sicut scriptum est: In diminutione populi, comminutio principis (Prov. XIV, 28) .
PL 18, 59C実に彼はなお生きている。たとえ彼自身がその仲間において剣で滅ぼされ、冥界に下るとしても。主が、自分の者たちが被るものは何でも、自分が被ると言った(マタイ25:40)ように、悪魔自身もその仲間において踏みにじられ、自身が忌み嫌われて砕かれる。書かれているとおりである。「民が減ることに、君主の砕かれることがある」(箴言14:28)。
Liber de septem regulis 7.55
Diabolus ab homine suo non separatur: nec homo in quo diabolus non est, potest dicere: Ero similis Altissimo. Nec diabolus, hic homo, qui incitat terram: nisi in homine fuerit. Sicut Dominus, homo dici non potest, nisi in homine; nec homo, nisi in Christo.
PL 18, 59D悪魔は自分の人から離されない。悪魔のいない人は、「私はいと高き者に似た者となろう」と言うことができない。悪魔も、人の中にいなければ、「地を駆り立てる、この人」ではない。ちょうど主が、人の中にあるのでなければ「人」と呼ばれえず、人も、キリストの中にあるのでなければ〔そう呼ばれえない〕ように〔Sicut Dominus … の句は定かでない。このように取った〕。
Liber de septem regulis 7.56
Sed quid in quem conveniat, pro locis observandum est. Iterum corpus ipsius diaboli convenit dicens: Quomodo venisti? sicut vestimentum sanguine conspersum non est mundum, ita nec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti.
PL 18, 59Dしかし、何が誰に当てはまるかは、箇所に応じて観察しなければならない。再び、悪魔自身の体には、こう言うことが当てはまる。「どのように来たのか。血にまみれた衣が清くないように、汝もまた清くはならない。汝が私の地を滅ぼし、私の民を殺したからである」。
Liber de septem regulis 7.57
Non eris in aeternum tempus, semen nequam: para, filios tuos interfice peccatis patris tui, ut non resurgant (Isai. XIV, 19-21, sec. LXX) . Hic ostendit non convenire in speciem.
PL 18, 60A「汝は永遠の時にわたり存在しない。邪悪な種よ。備えよ、汝の子らを、父の罪のゆえに殺せ、彼らが立ち上がらないように」(イザヤ14:19–21; 七十人訳による)。ここで〔聖書は〕、これが種に当てはまらないことを示している。
Liber de septem regulis 7.58
Rex enim Babylonis, qui terram Domini vastavit, et populum occidit, id est, Nabuchodonosor mundus obiit, in aeternum vivit: corpori dicit sui cujusque temporis parare quos genuerit, interfici peccatis ejus quo ipse, qui convenitur genitus.
PL 18, 60Aバビロンの王、すなわち主の地を荒らし民を殺したネブカドネツァルは、清い者として死に、永遠に生きている。〔聖書は〕それぞれの時代の体に向かって、自分が生んだ者たちを備えよ、彼の罪のゆえに殺されるようにと言う。彼自身は、呼びかけられている者として生まれた者である〔corpori dicit … 以下の句は崩れているらしく、このように取った〕。
Liber de septem regulis 7.59
Novissimus enim rex non filios, sed fratres habere potest. Neque velut mortuus cum ad inferos descenderit, sed mortuus. Per Ezechielem sic Deus increpat regem Tyri: Quoniam exaltatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in ordine maris.
PL 18, 60A実に最後の王は、子ではなく兄弟を持ちうる。また冥界に下るときも、「死者のように」ではなく、死者である。エゼキエルを通して、神はティルスの王をこう叱責する。「汝の心が高ぶり、『私は神である』と言い、神の住まいに、海の列の中に住んだからである」。
Liber de septem regulis 7.60
Tu autem homo es, et non Deus: et dedisti cor tuum tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele? Sapientes arguerunt te sapientia tua. Numquid sapientia tua aut doctrina tua fecisti tibi virtutem et aurum et argentum thesauris tuis?
PL 18, 60A「しかし汝は人であって、神ではない。汝は汝の心を神の心のようにした。汝はダニエルより賢いのか。賢者たちが汝の知恵で汝を論駁した。汝は、汝の知恵や学によって、汝のために力と金と銀を、汝の宝庫に造ったのか」。
Liber de septem regulis 7.61
Numquid in multa doctrina tua, et in mercatu tuo multiplicasti virtutem tuam? Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei: propter hoc, ecce ego induco super te alienas pestes ex gentibus, et exinanient gladios tuos super te, et super decorem doctrinae tuae: et vulnerabunt decorem tuum in perditionem, et deponent te, et morieris morte vulneratorum in corde maris.
PL 18, 60B「汝は、汝の多くの学によって、また汝の商いによって、汝の力を増したのか。それゆえ主はこう言う。汝が汝の心を神の心のようにしたゆえに、それゆえ見よ、私は汝に対して、諸国民から異国の災いを引き入れる。彼らは汝に対して、また汝の学の美しさに対して汝の剣を抜き放ち〔底本は gladios tuos(汝の剣)。「彼らの剣」とも読める〕、汝の美しさを損なって滅びに至らせ、汝を引き降ろし、汝は海の中心で、傷つけられた者たちの死に方で死ぬ」。
Liber de septem regulis 7.62
Numquid dicturus es in conspectu interficientium te: Deus ego sum? Tu vero homo es, et non Deus. In multitudinem incircumcisorum peribis, in manibus alienorum: quia ego locutus sum, dicit Dominus.
PL 18, 60B「汝を殺す者たちの前で、『私は神だ』と言うつもりか。汝は人であって、神ではない。汝は割礼を受けない者たちの群れの中で、異国人の手によって滅びる。私が語ったからである、と主は言う」。
Liber de septem regulis 7.63
Tu es signaculum multitudinis et corona decoris: in deliciis paradisi Dei fuisti, omnem lapidem optimum habens in te alligatum; Sardium, Topazum, Smaragdum et Carbunculum et Sapphirum, et Jaspin, et argentum et aurum et Ligyrium et Achatim et Ame histum, Chrysolithum et Beryllum, et Onychium: et auro replesti thesauros tuos et apothechas tuas.
PL 18, 60C「汝は群衆の印、美の冠である。汝は神の楽園の歓びの中にいた。あらゆる最上の石を、汝に結びつけて持っていた。サルディオン、トパーズ、エメラルド、カルブンクルス、サファイア、碧玉、銀と金、リギュリオン、瑪瑙、アメジスト〔底本は Ame histum。ミーニュの刷りで t が欠けたもので、Amethistum と読む〕、クリュソリトス、ベリュロス、オニュキオン。そして金で汝の宝庫と倉を満たした」。
Liber de septem regulis 7.64
Cum Cherubin posui te in monte sancto Dei: fuisti in medio lapidum igneorum, abiisti sine macula in diebus tuis, ex qua die creatus es, donec invenirentur iniquitates tuae in te.
PL 18, 60C「私は汝をケルビムとともに神の聖なる山に置いた。汝は火の石の真ん中にいた。汝が造られた日から、汝の内に汝の不法が見いだされるまで、汝は汝の日々を、汚れなく歩んだ」。
Liber de septem regulis 7.65
A multitudine negotiationis tuae implesti promptuaria tua iniquitate et peccatis: et vulneratus es a monte Dei. Abduxit te Cherubin de medio lapidum inferorum, exaltatum est cor tuum in corde tuo: corrupta est doctrina cum decore tuo.
PL 18, 60C「汝の商いの多さによって、汝は汝の倉を不法と罪で満たした。そして汝は神の山から傷つけられた。ケルビムが汝を冥界の石の真ん中から連れ去った。汝の心は汝の中で高ぶり、汝の学は汝の美しさとともに損なわれた」。
Liber de septem regulis 7.66
Propter multitudinem peccatorum et iniquitatem negotiationis tuae, contaminata sunt sancta tua: educam ignem de medio tui, hic te devorabit.
PL 18, 60C「汝の罪の多さと商いの不法のゆえに、汝の聖なるものは汚された。私は汝の中から火を引き出し、これが汝を焼き尽くす」。
Liber de septem regulis 7.67
Et dabo te cinerem in terra tua, in conspectu omnium videntium te, et omnes qui te noverunt inter nationes, constristabuntur super te.
PL 18, 60D「私は汝を、汝の地で灰とし、汝を見るすべての者の目の前に置く。諸民族の中で汝を知っていた者はみな、汝のゆえに悲しむ」。
Liber de septem regulis 7.68
Perditio factus es, et non eris in aeternum tempus (Ezech. XXVIII, 2-19, sec. LXX) . [ Quoniam exaltatum est, inquit cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris: et in hominem convenit dicentem: Ego sum Christus; et in diabolo qui in corde maris, id est, populi habitat, sicut Deus in corde sanctorum suorum sedet.
PL 18, 60D「汝は滅びとなり、永遠に存在しない」(エゼキエル28:2–19; 七十人訳による)。[「汝の心が高ぶり、『私は神である』と言い、神の住まいに、海の中心に住んだからである」と彼は言う。これは「私はキリストである」と言う人にも当てはまる。また、海の中心、すなわち民の中に住む悪魔にも当てはまる。神が自分の聖徒たちの心の中に座すのと同じである。〔底本はここに角括弧[を置く。閉じる]は 7.70 にある〕
Liber de septem regulis 7.69
Populus, in corde maris, id est, in voluptate vel altitudine saeculi habitat, sicut in alio loco dicit Deus eidem civitati: Satiata et honorata es nimis in corde maris.
PL 18, 61A民は海の中心、すなわち世の快楽や高みの中に住む。別の箇所で神が同じ都に言うとおりである。「汝は満ち足り、海の中心でいたく栄誉を与えられた」。
Liber de septem regulis 7.70
In qua multa deduxerunt te remiges tui: Spiritus Austri contrivit te in corde maris virtutis tuae.] Tu autem homo es, et non Deus (Ezech. XXVII, 25-26) .
PL 18, 61A「多くの水の中へ、汝の漕ぎ手たちは汝を導いた〔底本は In qua multa(その中で多くを)。ミーニュの脚注は aqua と読めとし、In aqua multa と読む〕。南風が汝を、汝の力の海の中心で打ち砕いた」。]「しかし汝は人であって、神ではない」(エゼキエル27:25–26)〔最後の句は28:2に当たる〕。
Liber de septem regulis 7.71
Et diabolus in homine, homo dictus est: sicut Dominus dixit in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28) . Et interpretatus est, dicens: Qui ea seminat, diabolus est (Ibid., 39) . Homo diaboli, Deus esse non potest.
PL 18, 61A悪魔も、人の中にいるので「人」と呼ばれた。主が福音書の中で言ったとおりである。「敵である人がこれをした」(マタイ13:28)。また解き明かして言った。「それを蒔く者は悪魔である」(マタイ13:39)。悪魔の人は、神であることができない。
Liber de septem regulis 7.72
Propterea in utrumque convenit: Tu homo es, et non Deus. Dedisti cor tuum, tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele?
PL 18, 61Aそれゆえ、双方に当てはまる。「汝は人であって、神ではない。汝は汝の心を神の心のようにした。汝はダニエルより賢いのか」。
Liber de septem regulis 7.73
In Daniele, totum corpus est Ecclesiae: quia non potest esse peccati sapientior in negotiis vitae, sicut ille sapientior est in suo quam filii lucis.
PL 18, 61Aダニエルにおいて〔表されるのは〕教会の体全体である。罪の〔人〕は、生活の営みにおいて〔教会より〕賢くはありえない。かの者が自分の分野で光の子らより賢いのとは違って〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。
Liber de septem regulis 7.74
Potest etiam in speciem convenire: quoniam Daniel specialiter confundit regem Babylonis, in figuram, qui Prophetico spiritu regem superbum ad confessionem unius Dei, Ecclesiastica majestate prostravit; qui confessione suarum virtutum, et coelesti sapientia, Babylonis superstitiones evertit.
PL 18, 61B種にも当てはまりうる。ダニエルは特にバビロンの王を恥じ入らせた。それは象りとして〔の意味がある〕。彼は預言の霊をもって、高慢な王を唯一の神の告白へと、教会的な威光によって平伏させた。彼は、自らの徳の告白と天の知恵によって、バビロンの迷信を覆した。
Liber de septem regulis 7.75
Sapientes te non arguerunt sapientia tua. Non solum enim Daniel sapiens, sed etiam tres pueri, qui regem et omne regnum ejus cum ipsis diis suis, unum Dominum asserendo, eodem Deo praesente confuderunt.
PL 18, 61B「賢者たちは汝を、汝の知恵によって論駁しなかった」〔底本は non を持つ。ミーニュの脚注は「上では non が欠けている」と述べ、7.60 の引用との食い違いを示す。刷りのまま訳した〕。実に、賢者であるのはダニエルだけでなく、三人の若者もそうである。彼らは王とその全王国を、その神々ともども、唯一の主を主張することによって、同じ神が臨在するなかで恥じ入らせた。
Liber de septem regulis 7.76
Iidem nunc usque generaliter ejusdem tam externas quas intestinas Babylonis, lumine veritatis disrumpunt. Numquid in scientia tua, aut sapientia tua fecisti tibi virtutem, et aurum et argentum thesauris tuis?
PL 18, 61B同じ者たちは今に至るまで、一般に、同じバビロンの外のものも内のものも〔底本は tam externas quas intestinas。quas を quam と読み、係る名詞の欠けた所は 7.74 の「迷信」を受けると取った〕、真理の光によって打ち破る。「汝は汝の知識によって、あるいは汝の知恵によって、汝のために力と金と銀を、汝の宝庫に造ったのか」。
Liber de septem regulis 7.77
Numquid in multa scientia, aut in mercatu tuo multiplicasti tibi virtutem tuam? et exaltatum est cor tuum in virtute tua.
PL 18, 61C「汝は多くの知識によって、あるいは汝の商いによって、汝のために汝の力を増したのか。そして汝の心は汝の力のゆえに高ぶった」。
Liber de septem regulis 7.78
Putant enim superbi et beneficiorum omnipotentis Dei ingrati, sua virtute aliquid posse, et sapientia ditari, nescientes scriptum esse: Non levibus cursus, non fortibus praelium, neque sapienti panis (Eccl. IX, 11) .
PL 18, 61C実に、高ぶる者、全能の神の恩恵に感謝しない者たちは、自分の力で何かができ、知恵で富むと考えて、書かれていることを知らない。「競走は足の速い者のものではなく、戦いは強い者のものではなく、パンも賢い者のものではない」(コヘレトの言葉9:11)。
Liber de septem regulis 7.79
Et iterum: Numquid magnificabitur securis sine concisore (Isa. X, 15) ? Et non quidem prudentibus divitiae, et non scientibus gratia. Haec enim non sunt in nostra potestate, sed a Deo conferuntur. Quid enim habes, quod non accepisti?
PL 18, 61Cまた、「斧は、切る者なしに誇れようか」(イザヤ10:15)。そして、「富は賢い者のものではなく、恩寵は知識のある者のものではない」。これらは我々の権能の内にはなく、神によって授けられるからである。「実に、汝が持っているもので、受けなかったものがあるか」。
Liber de septem regulis 7.80
Si autem accepisti, quid gloriaris, tamquam non acceperis (I Cor. IV, 7) ? Et iterum: Non glorietur sapiens, in sapientia sua (Jerem. IX, 23) .
PL 18, 61C「もし受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか」(一コリント4:7)。また、「賢い者はその知恵を誇ってはならない」(エレミヤ9:23)。
Liber de septem regulis 7.81
Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei: Propterea, ecce ego induco super te alienos, pestes ex gentibus: et exinanient gladios suos super te, et super decorem scientiae tuae. (Ezech. XXVIII, 7, 8) .
PL 18, 61C「それゆえ主はこう言う。汝が汝の心を神の心のようにしたゆえに、それゆえ見よ、私は汝に対して、異国人を、諸国民から災いを引き入れる。彼らは汝に対して、また汝の知識の美しさに対して、自分たちの剣を抜き放つ」(エゼキエル28:7, 8)。
Liber de septem regulis 7.82
Etsi potest in speciem convenire, quod reges saeculi per suam superbiam, dominos se appellari patiuntur; tamen hoc quoque convenit in genus. Frequenter enim inducit Deus in Ecclesiam alienigenas, et multos in morte vulnerat.
PL 18, 61D世の王たちがその高慢によって、自分が「主」と呼ばれるのを許すことは、種に当てはまりうるとしても、これもまた類に当てはまる。実に神はしばしば異国の者たちを教会に引き入れ、多くの者を死において傷つける。
Liber de septem regulis 7.83
Sed etiam occulta persecutione multos inducit ex gentibus, in quibus tentet populum suum, et occidat nequam per similes, sic Matthatiam. Et vulnerabunt decorem tuum in perditionem. Aliquos enim non in perditionem, sed cum spe sanitatis vulnerant.
PL 18, 61Dしかし隠れた迫害によっても、神は諸国民から多くの者を引き入れ、彼らによって自分の民を試し、悪しき者を同類によって殺す。マタティアの場合のようにである〔sic Matthatiam の係りは定かでない。このように取った〕。「彼らは汝の美しさを損なって滅びに至らせる」。実に、ある者たちを、彼らは滅びにではなく、癒やしの望みをもって傷つける。
Liber de septem regulis 7.84
Et deponent te, id est, humiliabunt: et morieris morte vulneratorum in corde maris. Non diceret vulnerato, morieris morte vulneratorum: nisi quia non aperte vulneratur, et moritur: sed ipse est, in quibus vulneratur.
PL 18, 62A「彼らは汝を引き降ろし」、すなわち卑しめる。「汝は海の中心で、傷つけられた者たちの死に方で死ぬ」。傷つけられた者に対して「傷つけられた者たちの死に方で死ぬ」とは言わないだろう。そう言うのは、彼が公然と傷つけられて死ぬのではなく、傷つけられているのは、彼自身がその中にいる者たちにおいてだからにほかならない〔sed ipse est, in quibus vulneratur の句は定かでない。このように取った〕。
Liber de septem regulis 7.85
Numquid narrans narrabis in conspectu interficientium te: Deus sum ego? Id est, numquid divini generis titulis terrebis eos, quibus traditus fueris, tam spiritualiter quam carnaliter?
PL 18, 62A「汝を殺す者たちの前で、語り語るつもりか。『私は神だ』と」。すなわち、汝は、汝が引き渡された者たちを、神の血筋の称号によって、霊的にも肉的にも脅かすつもりか。
Liber de septem regulis 7.86
Tu vero homo et non Deus, in multitudine incircumcisorum periturus es manibus alienorum: quia ego locutus, dicit Dominus.
PL 18, 62A「しかし汝は人であって神ではない。割礼を受けない者たちの群れの中で、異国人の手によって滅びることになる。私が語ったからである、と主は言う」。
Liber de septem regulis 7.87
Nunc aperuit, quo genere se ille dicat Deum: dum minatur et in multitudine incircumcisorum periturum manibus alienorum: quod non convenit, nisi in eum qui sibi circumcisus videtur.
PL 18, 62A今や〔聖書は〕、彼がどのような仕方で自らを神と言うのかを明らかにした。〔神が〕、彼は割礼を受けない者たちの群れの中で、異国人の手によって滅びることになると威嚇するときである。これは、自分を割礼を受けた者と思っている者にしか当てはまらない。
Liber de septem regulis 7.88
Rex enim Tyri, mortem solam potuit timere: Nonne a circumcisis, aut cum eis moreretur. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: Haec dicit Dominus: Tu es signaculum similitudinis, et corona decoris in paradiso Dei fuisti.
PL 18, 62Bティルスの王は、死だけを恐れることができた。割礼を受けた者たちによって、あるいは彼らとともに死ぬのではないか〔Nonne a circumcisis … の句は崩れているらしく、このように解した〕。「主の言葉が私に臨んで言った。人の子よ、ティルスの君主について嘆きの歌を取り、彼に言え。主はこう言う。汝は似姿の印、美の冠であり、神の楽園にいた」〔先の 7.63 は multitudinis(群衆の印)、ここは similitudinis(似姿の印)と刷られている〕。
Liber de septem regulis 7.89
Numquid diabolo factus es paradisus, ut ipse quod paradisum perdiderit, increpetur? Homo fuit in deliciis paradisi, ipse est signaculum similitudinis, qui ad similitudinem Dei factus est.
PL 18, 62B楽園は悪魔のために造られたのか〔底本は factus es(汝は…となった)。factus est と読む〕。楽園を失ったゆえに彼自身が叱責されるというのか。楽園の歓びの中にいたのは人であり、神の似姿に造られた彼こそが、似姿の印である。
Liber de septem regulis 7.90
Signaculum autem ad decorem dixit: sicut per Aggaeum dimicantibus hujus adversum se fratribus promittit Deus Ecclesiae, dicens: Ego commovebo coelum et terram, mare et aridam; et convertam currus et sessores.
PL 18, 62B彼は「印」を美に関して言った。ハガイを通して、神が教会に、互いに戦い合う兄弟たちのさなかに〔底本は hujus。このあとの語が欠けているらしい〕約束するとおりである。「私は天と地、海と乾いた地を揺り動かし、戦車とそれに乗る者たちをひっくり返す」。
Liber de septem regulis 7.91
Et descendent equi et sessores eorum unusquisque in gladio ad fratrem suum. In die illo dicit Dominus omnipotens, accipiam te Zorobabel filium Salathiel, servum meum, et ponam te signaculum, quoniam te elegi, dicit Dominus omnipotens.
PL 18, 62B「馬とそれに乗る者たちは下り、おのおの剣をもって兄弟に向かう。その日に、と全能の主は言う、私はサラティエルの子ゼルバベル、私の僕である汝を取り、汝を印として置く。私が汝を選んだからである、と全能の主は言う」。
Liber de septem regulis 7.92
Zorobabel, omne corpus est (Aggaei II, 22-24; Eccl. XLIX, 13) . Etenim exinde nusquam legimus commotum supra se venisse Zorobabel. Hic est ex tribu Juda, qui sub Dario meruit aedificare Hierusalem.
PL 18, 62Cゼルバベルは体全体である(ハガイ2:22–24; 集会の書49:13)。実際、それ以来、ゼルバベル自身の上に揺り動かしが臨んだとは、どこにも読まない。彼はユダ部族の者で、ダレイオスの下でエルサレムを建てるにふさわしい者とされた。
Liber de septem regulis 7.93
Ipse quoque in figura fundavit domum Dei, et perfecit sicut idem Dominus dicit: Manus Zorobabel fundaverunt domum hanc, et manus ejus perficient eam (Zach. IV, 9.) Quod est autem signaculum hoc et corona speciei, sicut Deus promittit Ecclesiae dicens: Videbunt gentes justitiam tuam, et reges claritatem tuam, et vocabunt nomen tuum, quod Dominus nominavit.
PL 18, 62C彼もまた、象りとして神の家の基を据え、成し遂げた。同じ主が言うとおりである。「ゼルバベルの手がこの家の基を据え、その手がそれを成し遂げる」(ゼカリヤ4:9)。では、この印とまた麗しさの冠〔speciei〕とは何か。神が教会に約束して言うとおりである。「諸国民は汝の正義を、王たちは汝の栄光を見、主が名づけた汝の名を呼ぶ」。
Liber de septem regulis 7.94
Illud erit corona speciei in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Tu etiam non vocaberis derelicta: et terra tua non vocabitur deserta.
PL 18, 62C「それは主の手の中の麗しさの冠、汝の神の手の中の王国の冠となる。汝はまた、見捨てられた者と呼ばれず、汝の地は荒れ地と呼ばれない」。
Liber de septem regulis 7.95
Tibi etiam nomen vocabitur, voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isa. LXII, 2-4.) Homo est itaque signaculum similitudinis, et corona speciei: cujus pars, in ipso decore divinae similitudinis, et deliciis paradisi, id est, Ecclesiae perseverat.
PL 18, 62D「汝にはまた、『私の望み』という名が呼ばれ、汝の地は世界の全地〔orbis terrarum〕となる」(イザヤ62:2–4)。それゆえ人は似姿の印、麗しさの冠であり、その一部は、神の似姿の美そのものと楽園の歓び、すなわち教会の歓びの中にとどまる。
Liber de septem regulis 7.96
Altera vero pars, ne in aeternum vivat, inter ipsam atque arborem vitae, flammeus ensis evolvitur (Gen. III, 24) . Adam namque, sicut Apostolus dicit, umbra futuri est (Rom, V, 14). Sic et hi fratres, divisus est in Cain et Abel.
PL 18, 62Dもう一方の部分には、永遠に生きることのないように、それと生命の木のあいだに、燃える剣が回される(創世記3:24)。使徒が言うように、アダムは来たるべきものの影である(ローマ5:14)。同じく、これらの兄弟たちについても、〔アダムは〕カインとアベルに分けられた。
Liber de septem regulis 7.97
Omnem lapidem optimum habens in te alligatum; Sardium, et Topazium, et Smaragdum, et Carbunculum, et Sapphirum, et Jaspin, argentum et aurum, et Liguriam et Achaten et Amethistum et Chrysolitum et Beryllum et Onychium: et auro replesti thesauros tuos, et apothecas tuas in te.
PL 18, 62D「汝の中に結びつけて、あらゆる最上の石を持ち、サルディオン、トパーズ、エメラルド、カルブンクルス、サファイア、碧玉、銀と金、リギュリオン、瑪瑙、アメジスト、クリュソリトス、ベリュロス、オニュキオン。そして金で汝の宝庫と、汝の中の倉を満たした」。
Liber de septem regulis 7.98
Haec et in diabolum conveniunt, et in hominem. Isti enim duodecim lapides et aurum et argentum, omnesque thesauri diabolo adhaerent delegati. Denique, habes in te alligatum: Et iterum: Apothecas tuas in te.
PL 18, 63Aこれらは悪魔にも人にも当てはまる。実に、この十二の石も金も銀も、すべての宝も、悪魔に割り当てられたものとして付いている。実に、「汝の中に結びつけて持つ」とあり、また、「汝の倉を汝の中に」とある。
Liber de septem regulis 7.99
Sicut corpus Domini a sanctis ornatur: promittente Deo et dicente: Extolle oculos tuos in circuitu; vide omnes filios tuos, collecti sunt, et venerunt ad te.
PL 18, 63A主の体が聖徒たちによって飾られるのと同じである。神が約束して言う。「汝の目を上げて周りを見よ。汝の子らをみな見よ。彼らは集められ、汝のもとに来た」。
Liber de septem regulis 7.100
Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus illis indueris, et superimpones illos: sicut ornamentum novae nuptae, quia deserta tua et diruta, et quae ceciderunt, nunc angustiabuntur ab inhabitantibus (Isa. XLIX, 18, 19; LX, 14) .
PL 18, 63A「私は生きている、と主は言う。汝はそれらすべてを着て、新しい花嫁の飾りのようにそれらを身に着けるからである。汝の荒れ地、廃墟、倒れたものは、今や住む者たちにとって狭くなる」(イザヤ49:18, 19; 60:14)。
Liber de septem regulis 7.101
Et in Apocalypsi, eadem civitas duodecim lapidibus fundata construitur (Apoc. XXI, 19, 20) . Omnia, inquit, lapidem optimum, et enumeravit duodecim: ut ostenderet in duodenario numero perfectionem. Omnia, enim, quae fecit Deus, bona sunt (Gen. I, 25) .
PL 18, 63B黙示録でも、同じ都が十二の石で基を据えられて築かれる(黙示録21:19, 20)。「あらゆる最上の石」と彼は言い、十二を数え上げた。十二という数に完全さを示すためである。実に、「神が造ったものはすべて善い」(創世記1:25)〔引かれた句は創世記1:31に当たる〕。
Liber de septem regulis 7.102
Horum diabolus usum, non naturam mutavit. Et omnes homines excellenti sensu et potentis ingenii, aurum sunt et argentum, et lapides pretiosi secundum naturam: sed ejus erunt in cujus obsequio, natura, suis fruuntur.
PL 18, 63B悪魔はこれらの用い方を変えたのであって、本性を変えたのではない。優れた感覚と強い才能をもつ人々はみな、本性によれば金であり銀であり宝石である。しかし彼らは、その奉仕のもとで本性が自らのものを享受するところの者のものとなる〔sed ejus erunt … の句は崩れているらしく、このように解した〕。
Liber de septem regulis 7.103
Quoniam, cui se signaverit quis in obedientia: servus est ejus, cui obaudit, sive peccati, sive justitiae. Ita fit, ut et diabolus habeat aurum et argentum, et lapides pretiosos. Omnia quidem, non sua secundum originem: sed sua, secundum voluntatem.
PL 18, 63B誰であれ、服従において自らを印した者は、その者が聞き従う相手の僕である。罪の僕であれ、正義の僕であれ。こうして、悪魔もまた、金と銀と宝石を持つことになる。確かにすべては、起源に従えば彼のものではないが、意志に従えば彼のものである。
Liber de septem regulis 7.104
Nam et in Job scriptum est diabolo: Omne aurum maris sub eo est (Job. XLI, 21) . Et Apostolus, vasa aurea et argentea, dicit esse quaedam in contumeliam (II Tim. II, 20) .
PL 18, 63B実際、ヨブ記でも悪魔について書かれている。「海のすべての金は彼の下にある」(ヨブ記41:21)。また使徒は、金と銀の器にも、辱めのためのものがあると言う(二テモテ2:20)。
Liber de septem regulis 7.105
Non enim, sicut quidam putant, omnia lignea et fictilia reprobavit, cum ex eis sint aliqua in honorem, ipso dicente: Figulum luti, aliud quidem fingere in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 21) .
PL 18, 63C実際、ある者たちが思うように、使徒は木や土の器をすべて退けたのではない。その中にも、栄誉のためのものがあるからである。彼自身がこう言う。「粘土の陶工は、一つは栄誉のために、一つは辱めのために造る」(ローマ9:21)。
Liber de septem regulis 7.106
Et ex ligno, aliud ad praeparationem esse, aliud in sacrilegium: ex auro et argento, id est, ex magnis et perspicuis dixit immundos.
PL 18, 63Cまた木のものについては、一つは備えのため、一つは神聖冒瀆のためだと言い、金と銀のもの、すなわち大きく目立つものからは、汚れた者たちがいると言った。
Liber de septem regulis 7.107
Nam et in Apocalypsi: Meretrix (id est, corpus adversum) purpura, cocco, et auro, et argento, lapidibusque pretiosis ornatur: habens poculum aureum in manu, plenum exsecrationum et immunditiarum totius terrae (Apoc. XVII, 4) .
PL 18, 63C実際、黙示録でも、「娼婦(すなわち敵対する体)は、紫と緋と金と銀と宝石で飾られ、手に金の杯を持ち、それは地のすべての忌まわしさと汚れで満ちている」(黙示録17:4)。
Liber de septem regulis 7.108
Ista sunt ergo diaboli ornamenta, lapides pretiosi: quibus lapides igneos imitatur, et homo in se habet thesauros tam facinorum quam perspicuos. Ipse enim suorum portator est, quem facultates suae velut compedes ligaverunt.
PL 18, 63Cそれゆえ、これらが悪魔の飾りであり、宝石である。それによって彼は火の石を模し、人は自らのうちに、悪行の宝も、目立つ宝も持つ〔thesauros tam facinorum quam perspicuos の係りは定かでない。このように取った〕。実に彼自身が、自分の持ち物を運ぶ者であり、その財産が足枷のように彼を縛った。
Liber de septem regulis 7.109
Praeter illa, quae ab utroque sexu corporis diaboli ornanda eduntur: etiam his, quae defossa habent, insitum est cor. Ubi enim erit thesaurus, illic erit et cor hominis (Matth. VI, 21) . Vetus enim homo et terra ejus, unum corpus est: quoniam ipse quoque terra est.
PL 18, 63D悪魔の体の両性によって、飾るために差し出されるもののほかに、彼らが埋め隠して持つものにも、心が植え込まれている。「宝のある所に、人の心もあるからである」(マタイ6:21)。古い人とその地は一つの体である。彼自身もまた地だからである。
Liber de septem regulis 7.110
Unde Apostolus non solum ea, quae corpore admitti possunt, sed et avaritiam, membrum esse possidentis, ita definivit dicens: Mortificate itaque membra vestra, quae in terra sunt, fornicationem, immunditiam, passionem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus.
PL 18, 63Dそれゆえ使徒は、体によって犯されうることだけでなく、貪欲もまた持ち主の肢体であると、こう定めて言った。「それゆえ、地にある汝らの肢体を殺せ。淫行、汚れ、情念、悪しき欲望、そして偶像への隷従である貪欲を」。
Liber de septem regulis 7.111
Propter quae venit ira Dei (Coloss. III, 5, 6) . Ex qua die creatus es tu cum Cherubim, imposui te in monte sancto Dei (Ezech. XXVIII, 14) , id est in Christo, vel Ecclesia.
PL 18, 64A「これらのゆえに神の怒りが来る」(コロサイ3:5, 6)。「汝がケルビムとともに造られた日から、私は汝を神の聖なる山に置いた」(エゼキエル28:14)。すなわちキリストにおいて、あるいは教会においてである。
Liber de septem regulis 7.112
In medio lapidum igneorum fuisti, id est hominum sanctorum, qui adunati, montem Dei faciunt. Angeli enim alterius substantiae, lapides dici non possunt, quia corpus non habent.
PL 18, 64A「汝は火の石のただ中にいた」。すなわち聖なる人々のただ中にである。彼らは一つに結ばれて、神の山をなす。実に天使は別の実体であって、体を持たないので、石とは言えない。
Liber de septem regulis 7.113
Abiisti sine macula tu, in diebus tuis: ex qua die creatus es tu, donec invenirentur iniquitates tuae in te, a multitudine negotiationis tuae (Ibid., 15) .
PL 18, 64A「汝は、汝の日々を、汚れなく歩んだ。汝が造られた日から、汝のうちに汝の不法が見いだされるまで、汝の取引の多さのゆえに」(エゼキエル28:15)。
Liber de septem regulis 7.114
Lapides, Ecclesiam esse sic dicit Petrus: Ecce vos fratres, tamquam lapides vivi, coaedificamini in domos spirituales (I Pet. II, 5) .
PL 18, 64A石が教会であることを、ペトロはこう言う。「見よ、兄弟たち、汝らは生ける石のように、霊の家々へと共に築き上げられる」(一ペトロ2:5)。
Liber de septem regulis 7.115
Quam domum, igneam esse; et hanc, malos fratres ardere sic dicit Deus: Erit domus Jacob, ignis: domus autem Joseph, flamma: Domus vero Esau, stipula. Exardescent in illos et comedent eos: et non erit ignifer in domo Esau, quoniam Dominus locutus est (Abd., 18) .
PL 18, 64Aその家が火であること、またこの家が悪しき兄弟たちを燃やすことを、神はこう言う。「ヤコブの家は火となり、ヨセフの家は炎となり、エサウの家は藁となる。彼らに向かって燃え上がり、彼らを食い尽くす。エサウの家に火を担う者はいなくなる。主が語ったからである」(オバデヤ18)〔ignifer は「火を担う者」と訳した。ウルガタは「エサウの家に残る者はない」と読む〕。
Liber de septem regulis 7.116
Cum enim peccat homo dejicitur de monte Dei, et non erit ignifer, amisso Spiritu, et succendetur in cinerem.
PL 18, 64B実際、人が罪を犯すと、神の山から投げ落とされ、霊を失って、火を担う者でなくなり、灰になるまで焼かれる。
Liber de septem regulis 7.117
Peccasti, et vulneratus es a monte Dei: et abduxit te Cherubim de medio lapidum igneorum. [Cherubim, ministerium Dei est: quod exclusit universos malos de Ecclesia, sed spiritualiter.
PL 18, 64B「汝は罪を犯し、神の山から傷つけられた。ケルビムは汝を火の石のただ中から連れ去った」。[ケルビムとは神の務めである。それは、すべての悪しき者を教会から締め出したが、霊的な仕方でである〔ミーニュはここから角括弧を用いる。以下も刷りのまま写す〕。
Liber de septem regulis 7.118
Qui enim vestimentum nuptiale non habet, hic in saeculo excluditur de medio recumbentium. Denique in tenebras, id est, in obdurationem mittitur; donec in ignem in aeternum descendat. Futuro enim saeculo, nemo miscebitur choro sanctorum, qui postea excludatur.
PL 18, 64B実際、婚礼の衣を持たない者は、この世で、食卓に横たわる人々のただ中から締め出される。実に彼は闇の中へ、すなわち頑なさの中へ送られ、ついに永遠の火へ下る。来たるべき世においては、のちに締め出されるような者は誰も、聖なる者たちの合唱に混ざらないからである。
Liber de septem regulis 7.119
Exaltatum est cor tuum in decore tuo, corrupta est scientia tua in decore tuo. ] Corrupta est scientia ejus, qui sciens prudensque erat et studio affectatae sapientiae asserit dissimulata veritate, mendacium: sicut Spiritus dicit: Cum cognovissent Dominum, non ut Dominum magnificaverunt, aut gratias egerunt: sed nugati sunt in cogitationibus suis, dicentes se esse sapientes (Rom. I, 22) . [ Corrupta est scientia eorum, qui alios docent, se ipsos non docent.
PL 18, 64B「汝の心は汝の美しさのゆえに高ぶり、汝の知識は汝の美しさのゆえに損なわれた」。]知識が損なわれたとは、知っており賢明であった者が、見せかけの知恵への熱心によって、真理を隠して偽りを主張することである。霊が言うとおりである。「彼らは主を知りながら、主として崇めず、感謝もせず、その思いのうちで空しいことを語り、自分たちを賢者と言った」(ローマ1:22)。[他の者を教えながら自分自身を教えない者たちの知識が損なわれたのである。
Liber de septem regulis 7.120
Corruptus est decor, qui generi suo operum similitudine non respondet. Propter multitudinem peccatorum tuorum. In terram projeci te: In conspectu regum dedi te dehonestari (Ezech. XXVIII, 18) .
PL 18, 64C美しさが損なわれたのは、自らの類に、業の似通いによって応じないことである。「汝の罪の多さのゆえに、私は汝を地に投げた。王たちの前で、私は汝を辱められるよう与えた」(エゼキエル28:18)〔引かれた句はエゼキエル28:17〕。
Liber de septem regulis 7.121
Et diabolus est in terram, id est, in hominem, et homo de sublimitate Ecclesiae, in conculcationem, si Hieremias dicit: Dejeci de coelo in terram gloriam. In conspectu regum (Thren. II, 1) .
PL 18, 64C悪魔は地へ、すなわち人へと投げ落とされ〔est in terram の動詞は定かでない。このように取った〕、人は教会の高みから、踏みつけられる所へ〔落ちる〕。エレミヤが言うとおりである〔底本は si。sicut と読んだ〕。「私は天から地へ、栄光を投げ落とした」。「王たちの前で」(哀歌2:1)〔「王たちの前で」は哀歌の句ではなく、前節のエゼキエルの句をふたたび取り上げたもので、次の節で説かれる〕。
Liber de septem regulis 7.122
Christianorum dixit: quorum pedibus conculcatur diabolus et homo ejus; Propter multitudinem peccatorum tuorum, et iniquitatem negotiationis tuae, contaminantur sancta tua. ] Videtur veluti principalem titulum exprobrasse, corpore diaboli, negotiationis magis dicit, et thesauros, spirituales nequitiae.
PL 18, 64C〔王たちとは〕キリスト教徒たちのことだと彼は言った。その足で、悪魔とその人は踏みつけられる。「汝の罪の多さと、汝の取引の不法のゆえに、汝の聖なるものは汚される」。]彼は、いわば主要な名目を責めたように見える。悪魔の体について、彼はむしろ取引と宝を、霊的な悪を、語っている〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。
Liber de septem regulis 7.123
Sicut enim spiritualis justitiae negotiatio, est thesaurus, ut dicit Dominus: Simile est regnum coelorum homini negotiatori (Matth. XIII, 45) . Et iterum: Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Matth. VI, 20) .
PL 18, 64D実際、霊的な正義の取引は宝である。主が言うとおりである。「天の国は、商いをする人に似ている」(マタイ13:45)。また、「汝らのために、天に宝を積め」(マタイ6:20)。
Liber de septem regulis 7.124
Iterum: Dedit servis suis substantiam suam, ut negotiarentur (Luc. XIX, 13) . Iterum: Negotiatores Carthaginenses resistentib. etc. (Ezech. XXVII, 12) . Iterum: Negotiatio ejus et merces sancta Domino (Isac. XXIII, 18) .
PL 18, 64Dまた、「彼は自分の僕たちに自分の財産を与え、商いをさせた」(ルカ19:13)。また、「カルタゴの商人たちは、逆らう者たちに…云々」(エゼキエル27:12)〔底本は resistentib. etc. と略して刷り、句の後半を欠く〕。また、「その商いと報酬は主に聖なるものである」(イザヤ23:18)〔底本は Isac.。Isai. と読んだ〕。
Liber de septem regulis 7.125
Et Apostolus: Est, inquit, negotiatio magna, pietas (I Tim. VI, 6) . Ita spiritualis nequitia, negotiatio est thesaurus peccatorum, sicut Dominus dicit: Homo malus, de thesauro cordis emittit mala (Matth. XII, 35.) Et Apostolus: Thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II, 5) .
PL 18, 64Dまた使徒は言う。「敬虔は大きな商いである」(一テモテ6:6)。こうして、霊的な悪の取引とは、罪の宝のことである。主が言うとおり、「悪しき人は、心の宝から悪を出す」(マタイ12:35)。また使徒は言う。「汝は自分のために、怒りの日に怒りを積み上げている」(ローマ2:5)。
Liber de septem regulis 7.126
Propter iniquitatem, inquit, negotiationis tuae contaminantur sancta tua. Qui enim non recte sanctitate Dei utitur, suam efficit, sicut Deus dicit de sabbatis suis: Sabbata vestra odit anima mea. Educam ignem de medio tui: hic te devorabit (Isa. I, 13) .
PL 18, 65A「汝の取引の不法のゆえに、汝の聖なるものは汚される」と彼は言う。神の聖性を正しく用いない者は、それを自分のものにしてしまう。神が自分の安息日について言うとおりである。「汝らの安息日を、私の魂は憎む。私は汝のただ中から火を引き出す。それが汝を食い尽くす」(イザヤ1:13)〔後半の句はエゼキエル28:18にあたる〕。
Liber de septem regulis 7.127
Ignis, Ecclesia est: quae cum discesserit e medio mysterii facinoris, tunc pluet ignem Dominus a Domino, de Ecclesia, sicut scriptum est: Sol exortus est super terram, et Lot intravit in Segor: et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham, sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 23) .
PL 18, 65A火とは教会である。教会が罪悪の奥義のただ中から出て行くとき、そのとき主は主から、教会から、火を降らせる。書かれているとおりである。「太陽が地の上に昇り、ロトはツォアル〔Segor〕に入った。主は、ソドムとゴモラの上に、主のもとから、天から、硫黄と火を降らせた」(創世記19:23)。
Liber de septem regulis 7.128
Hic est ignis, quem supra dixit: Domus Jacob, ignis: domus autem Esau, stipula. Exardescent in eos, et comedent illos: et non erit ignifer in domo Esau (Abd., 18) .
PL 18, 65Bこれが、先に彼が言った火である。「ヤコブの家は火、エサウの家は藁。彼らに向かって燃え上がり、彼らを食い尽くす。エサウの家に火を担う者はいなくなる」(オバデヤ18)。
Liber de septem regulis 7.129
In Genesi iterum scriptum est: Cum contereret Deus omnes civitates in circuitu, commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis: cum subverteret Deus civitates, in quibus inhabitabat in eis Lot (Gen. XIX, 29.) Numquid Lot non merebatur propria justitia liberari, ut diceret Scriptura: Commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis?
PL 18, 65B創世記にもまた書かれている。「神が周囲のすべての町を砕いたとき、神はアブラハムを思い起こし、ロトを滅びのただ中から送り出した。神がロトの住んでいた町々を滅ぼしたとき」(創世記19:29)。ロトは、自らの正義によって解放されるに値しなかったから、聖書は「神はアブラハムを思い起こし、ロトを滅びのただ中から送り出した」と言ったのか。
Liber de septem regulis 7.130
Aut, In civitatibus habitabat, et non in civitate: ut diceret, Civitates, in quibus habitabat? Sed prophetia est futurae discessionis.
PL 18, 66Aあるいは、彼は「町々に住んでいて、一つの町に住んでいたのではない」ので、〔聖書は〕「彼がその中に住んでいた町々」と言ったのか。そうではなく、これは来たるべき離反の預言である。
Liber de septem regulis 7.131
Memor enim Deus promissionis ad Abraham, ejecit Lot de omnibus civitatibus Sodomorum, quibus veniet ignis ex igni Ecclesiae, quae de medio eorum educetur.
PL 18, 66A実際、神はアブラハムへの約束を覚えて、ロトをソドムの者たちのすべての町から追い出した。その町々には、その中から連れ出される教会の火から、火が来る。
Liber de septem regulis 7.132
Et dabo te in cinerem in terra tua, (Ezech. XXVIII, 18.) Id est, in hominibus vel ipsos homines in terra sua, qui in terra Dei esse noluerunt. In conspectu hominum videntium te, id est, intelligentium. Numquid diabolus in homine videri potest?
PL 18, 66A「私は汝を、汝の地で灰にする」(エゼキエル28:18)。すなわち、人々において、あるいは人々自身を、彼らの地において〔灰にする〕〔in hominibus vel ipsos homines の係りは定かでない〕。彼らは神の地にいることを望まなかった者である。「汝を見る人々の目の前で」、すなわち、理解する者たちの目の前で。悪魔が人の中に見られることがあろうか。
Liber de septem regulis 7.133
Et omnes, qui te noverunt inter nationes, contristabuntur super te (Ibid., 19.) Cum enim Dominus percutit aut detegit malos, constristantur qui eorum auxilio fulciri solent, corporis sui parte debilitata Perditio facta es: et non eris in aeternum.
PL 18, 66B「諸民族のうちで汝を知る者はみな、汝のことで悲しむ」(エゼキエル28:19)。実に、主が悪しき者たちを打ち、あるいはあばくとき、彼らの助けに支えられるのを常とする者たちは、自らの体の部分が弱められて、悲しむ。「汝は滅びとなり、永遠にいなくなる」。