ティコニウスfl. c. 370–390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Liber de septem regulis

Caput III 第III章

Tyconius · Liber de septem regulis · PL 18, 22A · 162 sectiones

Liber de septem regulis 3.1

1

Auctoritas divina est, neminem aliquando ex operibus legis justificari potuisse. Eadem auctoritate firmissimum est, non defuisse, qui legem facerent, et justificarentur.

PL 18, 22A

どの時代にも、律法の業によって義とされえた者は一人もいないというのは、神の権威である。同じ権威によって、律法を行って義とされた者がいなかったわけではないということも、きわめて確かである。

Liber de septem regulis 3.2

2

Scriptum est: Quaecumque lex loquitur, his dicit qui in lege sunt: ut omne os obstruatur, et subjectus fiat omnis mundus Deo. Quia non justificatur ex lege omnis caro in conspectu ejus. Per legem enim agnitio peccati (Rom. III, 19, 20) .

PL 18, 22B

書かれている。「律法が語ることはみな、律法の下にある者たちに語られる。それは、すべての口がふさがれ、全世界が神の下に置かれるためである。律法によっては、いかなる肉も彼の前で義とされないからである。実に律法によって罪の認識が来る」(ローマ3:19, 20)。

Liber de septem regulis 3.3

3

Iterum: Peccatum vestri non dominabitur. Non enim estis sub lege (Rom. VI, 4) . Iterum: Et nos in Christum credimus: ut justificemur ex fide, et non ex operibus legis (Gal. II, 16) .

PL 18, 22B

また〔言う〕。「罪は汝らを支配しない。汝らは律法の下にいないからである」(ローマ6:4)〔刷りのまま。引かれた句はローマ6:14に当たる〕。また、「我々もキリストを信じた。それは、律法の業によらず、信仰によって義とされるためである」(ガラテヤ2:16)。

Liber de septem regulis 3.4

4

Iterum: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnimodo ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Gal. III, 21, 22) .

PL 18, 22B

また〔言う〕。「もし命を与えうる律法が与えられていたなら、正義は確かに律法によるものであっただろう。しかし聖書はすべてを罪の下に閉じ込めた。それは、約束がイエス・キリストの信仰によって、信じる者たちに与えられるためである」(ガラテヤ3:21, 22)。

Liber de septem regulis 3.5

5

Sed dicet quis: a Christo, et infra non justificat lex, suo tamen tempore justificavit. Huic occurrit auctoritas apostoli Petri, qui, cum gentes a fratribus cogerentur sub jugo legis, sic ait: Quid tentatis Dominum imponere volentes jugum super collum discentium, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10) .

PL 18, 22B

しかし誰かが言うであろう。キリスト以後は律法は義としないが、それでも自らの時には義とした、と。これに、使徒ペトロの権威が対抗する。彼は、異邦人〔gentes〕が兄弟たちによって律法のくびきの下に強いられていたとき、こう言う。「なぜ汝らは主を試みて、弟子たちの首にくびきを負わせようとするのか。それは我々の父祖たちも我々も負うことができなかったものである」(使徒言行録15:10)。

Liber de septem regulis 3.6

6

Et apostolus Paulus: Cum essemus, inquit, in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum afferrent morti (Rom. VII, 5) .

PL 18, 22C

また使徒パウロは言う。「我々が肉にあったとき、律法による罪の情念が、死に実を結ばせるために、我々の肢の中で働いていた」(ローマ7:5)。

Liber de septem regulis 3.7

7

Et contra, idem Apostolus dicit: Justitia, quae ex lege est, conservatus sine querela (Philipp. III, 6) . Quod si tanti Apostoli auctoritas deesset: quid dici potuit contra testimonium Domini dicentis: Ecce! vere Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47) .

PL 18, 22C

逆に、同じ使徒は言う。「律法による正義によって、非難なく守られた」(フィリピ3:6)〔底本は conservatus(守られた)。conversatus(過ごした)と読めるかもしれない〕。もしこれほどの使徒の権威が欠けていたとしても、主の証言に対して何が言えただろうか。主は言う。「見よ、まことのイスラエル人、その人には偽りがない」(ヨハネ1:47)。

Liber de septem regulis 3.8

8

Quod et si Dominus hoc testimonium non dignaretur perhibere: quis tam sacrilegus, quis tam tumore stuporis elatus diceret, Moysen et Prophetas, vel omnes Sanctos justitiam non fecisse, aut justificatos non esse? cum Scriptura dicat de Zacharia et uxore ejus: Erant justi ambo in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine querela (Luc. I, 6) .

PL 18, 22C

また主がこの証言をよしとしなかったとしても、誰がこれほど瀆聖的で、これほど愚鈍の腫れに思い上がって、モーセと預言者たち、あるいはすべての聖徒が正義を行わなかった、あるいは義とされなかったなどと言うだろうか。聖書は、ザカリアとその妻について言っているのである。「二人とも神の前に正しく、神のすべての戒めと義の定めのうちを、非難なく歩んでいた」(ルカ1:6)。

Liber de septem regulis 3.9

9

Et Dominus non venerit vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13) . Lex autem, quomodo justificari potuit a peccato, quae ad hoc data est: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum (Rom. V, 20) .

PL 18, 22D

また、主は義人ではなく罪人を招くために来た(マタイ9:13)〔non venerit は前節の cum Scriptura dicat に続く接続法と取った〕。ところで律法は、どうして罪から義とされることができたのか。律法はそのために与えられたのである。「律法は、罪が増し加わるために、あとから入り込んだ」(ローマ5:20)〔justificari の主語は定かでない。「律法によって〔人が〕罪から義とされる」と取った〕。

Liber de septem regulis 3.10

10

Illud autem scire debemus et tenere: numquam omnino interceptum esse semen Abrahae, ab Isaac usque ad hodiernum. Semen autem Abrahae non carnale, sed spirituale, quod non ex lege est, sed ex repromissione est.

PL 18, 22D

しかし、我々は次のことを知り、保たねばならない。アブラハムの子孫は、イサクから今日に至るまで、決して断ち切られたことがない。アブラハムの子孫は、肉的なものではなく霊的なものであり、律法によるのではなく、約束〔repromissio〕によるものである。

Liber de septem regulis 3.11

11

Alterum enim semen carnale est, quod ex lege est a monte Sina, Quod est Agar in servitute generans. Ille quidem, qui ex ancilla carnaliter natus est. Qui autem ex libera, ex promissione (Gal. IV, 23, 24) .

PL 18, 22D

もう一方の子孫は肉的であり、シナイ山からの律法によるもので、これは隷従のうちに生むハガルである。「確かに、女奴隷から肉によって生まれた者がいる。自由な女から〔生まれた〕者は、約束による」(ガラテヤ4:23, 24)。

Liber de septem regulis 3.12

12

Non esse autem semen Abrahae, nisi quod ex fide est, Apostolus dicit: Cognoscitis ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae (Gal. III, 7) ? Et iterum: Vos autem, fratres secundum Isaac, promissionis filii estis (Gal. IV, 28) .

PL 18, 23A

アブラハムの子孫とは信仰による者のほかにないと、使徒は言う。「それゆえ汝らは知っているか。信仰による者たち、これらがアブラハムの子らであることを」(ガラテヤ3:7)。また、「しかし兄弟たちよ、汝らはイサクにならう、約束の子らである」(ガラテヤ4:28)。

Liber de septem regulis 3.13

13

Semen ergo Abrahae, non ex lege, sed ex promissione est, quod ex Isaac jugiter transit. Si autem constat semen Abrahae, quod ex fide est, constat, quia numquam fuit ex lege. Non enim potuit ex lege esse, et ex fide. Lex enim et fides, diversa res est.

PL 18, 23A

それゆえアブラハムの子孫は、律法によるのではなく約束によるものであり、イサクを通して絶えず移ってゆく。もしアブラハムの子孫が信仰によるものと決まるなら、それは決して律法によるものではなかったと決まる。律法によって、また信仰によって、ということはありえなかったからである。律法と信仰は別のものだからである。

Liber de septem regulis 3.14

14

Quia lex non est fidei, sed operum. Sicut scriptum est: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in eis (Gal. III, 12) . Abraham ergo fide semper filios habuit, lege numquam.

PL 18, 23A

律法は信仰のものではなく、業のものだからである。書かれているとおり、「律法は信仰によるのではない。それらを行う者は、それらによって生きる」(ガラテヤ3:12)。それゆえアブラハムは信仰によって常に子らをもち、律法によってはけっしてもたなかった。

Liber de septem regulis 3.15

15

Non enim ex lege promissio est Abrahae, aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem ipsi sunt haeredes, vacua est fides, et vacua est promissio. Lex enim iram operatur.

PL 18, 23A

アブラハムあるいはその子孫に、世界の相続人となるという約束があるのは、律法によるのではなく、信仰の正義によるのである。もし律法による者たちがみずから相続人であるなら、信仰は空しく、約束も空しい。実に律法は怒りをもたらす。

Liber de septem regulis 3.16

16

Si ergo nec fides, nec promissio Abrahae destrui potest, ab ortu sui jugiter mansit. Nec, data lege, impedita est: quominus Abrahae filii secundum promissionem fidei generentur.

PL 18, 23B

それゆえ、アブラハムの信仰も約束も壊されえないのなら、それは起こりの時から絶えず続いた。律法が与えられても妨げられなかった。アブラハムの子らが信仰の約束に従って生まれることを、妨げなかった。

Liber de septem regulis 3.17

17

Dicit enim Apostolus, post quadringentos et triginta annos datam legem non obfuisse, nec destruxisse promissionem: Si enim ex lege, jam non ex promissione. Abrahae autem, per repromissionem donavit Deus (Ibid., 18) . Et alio loco: Lex ergo adversus promissa Dei?

PL 18, 23B

使徒は、四百三十年後に与えられた律法は、妨げにならず、約束を壊さなかったと言う。「もし律法によるのなら、もはや約束によらない。しかし神は、約束を通してアブラハムに与えた」(ガラテヤ3:18)。また別の箇所で、「では律法は神の約束に反するのか」。

Liber de septem regulis 3.18

18

Absit (Ibid., 21) . Videmus legem ad promissa non pertinere, nec aliquando alteram in alteram impegisse, sed utramque ordinem suum tenuisse. Quia sicut lex numquam fidei obfuit, ita nec fides legem destruxit.

PL 18, 23B

「決してそうではない」(ガラテヤ3:21)。我々は、律法が約束に関わらず、一方が他方にぶつかったことは一度もなく、どちらも自らの秩序を保ったことを見る。律法が信仰を妨げたことがなかったように、信仰も律法を壊さなかったからである。

Liber de septem regulis 3.19

19

Sicut scriptum est: Legem ergo destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus (Rom. III, 31) , id est, firmamus: invicem namque firmant. Ergo filii Abrahae non ex lege sunt, sed ex fide per repromissionem.

PL 18, 23C

書かれているとおり、「では我々は信仰によって律法を壊すのか。決してそうではない。むしろ律法を立てる」(ローマ3:31)。すなわち、固めるのである。互いに固め合うからである。それゆえアブラハムの子らは、律法によるのではなく、約束を通した信仰によるのである。

Liber de septem regulis 3.20

20

Quaerendum autem quemadmodum hi, qui ex operibus legis negantur potuisse justificari, in lege positi, et legem operantes, justificati fuerint.

PL 18, 23C

ところで、問うべきである。律法の業によっては義とされえないとされる者たちが、律法の中に置かれ、律法を行いながら、どのようにして義とされたのか。

Liber de septem regulis 3.21

21

Quaerendum praeterea, cur post promissionem fidei, quae nullo modo destrui potest, data est lex, quae non est ex fide: ex cujus operibus nemo justificaretur, quia, Quotquot ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.

PL 18, 23C

さらに問うべきである。決して壊されえない信仰の約束ののちに、なぜ、信仰によるものではない律法が与えられたのか。その業によっては誰も義とされなかったのに。「律法の業による者はすべて、呪いの下にいる」からである。

Liber de septem regulis 3.22

22

Scriptum est enim: Maledictus qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea (Gal. III, 10) .

PL 18, 23C

実に書かれている。「律法の書に書かれたすべてのことのうちにとどまってそれらを行う、ということをしない者は呪われる」(ガラテヤ3:10)。

Liber de septem regulis 3.23

23

Apostolus denique huic quaestioni prospiciens, cum asserat omnimodo filios Abrahae dono Dei semper fuisse per fidem, non per legem factorum, ex alterius persona respondit sibi, dicens: Quid ergo lex factorum (Rom. III, 27) ?

PL 18, 23D

実に使徒は、この問いを見越して、アブラハムの子らは常に神の賜物によって、信仰を通して〔子〕であって、行いの律法によるのではないと、あくまで主張しながら、他の者の立場から自分に答えた。言うのである。「では行いの律法とは何か」(ローマ3:27)〔刷りのまま。「では律法とは何か」の句はガラテヤ3:19にある〕。

Liber de septem regulis 3.24

24

Id est: Si ex fide filii, cur data est lex factorum, cum sufficeret promissio generandis filiis Abrahae, et fide essent nutriendi? Quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Gal. III, 11; Heb. X, 30) .

PL 18, 23D

すなわち、もし子らが信仰によるのなら、なぜ行いの律法が与えられたのか。アブラハムの子らを生むには約束で足り、彼らは信仰によって育てられればよかったのに。「正しい者は信仰によって生きる」からである(ローマ1:17;ガラテヤ3:11;ヘブライ10:30)〔刷りのまま。ヘブライ10章の引かれた句は10:38に当たるらしい〕。

Liber de septem regulis 3.25

25

Antequam enim se interrogasset: Quid ergo lex factorum? jam dixerat, ut viverent, qui ex fide justificari non possent, hoc modo: Quoniam autem ex lege nemo justificatur apud Deum: justus autem ex fide vivit (Gal. III, 11) .

PL 18, 23D

実に、「では行いの律法とは何か」と自問する前に、彼は、信仰によって義とされえない者たちが生きるために、すでにこう言っていた。「律法によっては誰も神のもとで義とされないが、正しい者は信仰によって生きる」(ガラテヤ3:11)〔底本は ex fide。文意からは ex lege(律法によって)と読めるが、刷りのまま訳した〕。

Liber de septem regulis 3.26

26

Ostendit praeterea, dictum esse per Prophetam, Ex fide vivit: ut manifestum fieret, quemadmodum viverent, qui legem facere non possent. Sed minus lucet, quid sit: Justus ex fide vivit (Habac. II, 4) .

PL 18, 24A

さらに彼は、「信仰によって生きる」が預言者を通して言われたことを示す。律法を行えなかった者たちがどのように生きたかが明らかになるように、である。しかし、「正しい者は信仰によって生きる」(ハバクク2:4)が何であるかは、あまり明らかでない。

Liber de septem regulis 3.27

27

Non enim potuit quisquam justus in lege positus vivere, nisi opera legis fecisset, et omnia opera: sin minus, maledictus esset. Dedit Deus legem, et dixit: Non concupisces (Exod. XX, 17; Deut. V, 21) .

PL 18, 24A

実に、律法の中に置かれた正しい者は、律法の業、しかもすべての業を行わなければ、生きることができなかった。さもなければ呪われた。神は律法を与え、言った。「欲してはならない」(出エジプト記20:17;申命記5:21)。

Liber de septem regulis 3.28

28

Statim occasione accepta, peccatum, per mandatum operatum est omnem concupiscentiam. Necesse est enim passiones peccatorum, quae per legem sunt, operari in membris ejus, qui in lege est.

PL 18, 24A

すぐさま、罪は機会をとらえて、戒めを通してあらゆる欲望を働かせた。実に、律法による罪の情念が、律法の中にいる者の肢の中で働くのは必然である。

Liber de septem regulis 3.29

29

Propterea ea data est: ut abundaret peccatum (Rom. V, 20) , quia virtus peccati, lex. Venundatus autem sub peccato, jam non quod vult operatur bonum, sed quod non vult malum: consentit enim legi, secundum interiorem hominem.

PL 18, 24A

そのために律法は与えられた。罪が満ちあふれるためである(ローマ5:20)。罪の力は律法だからである。罪の下に売られた者は、もはや欲する善を行わず、欲しない悪を行う。内なる人に従えば、律法に同意するからである。

Liber de septem regulis 3.30

30

Expugnatur autem aliter lege membrorum, trahiturque captivus, neque aliquando liberari potuit, nisi sola gratia per fidem.

PL 18, 24B

しかし他方では、肢の法によって攻め落とされ、捕らわれの者として引きずられ、信仰を通した恩寵だけによらなければ、解放されることは決してできなかった。

Liber de septem regulis 3.31

31

Est autem magnum crimen perfidiae, non attendisse genus armorum, quibus violentia peccati expugnaretur, et e contra, magnificae fidei est inquisisse et vidisse.

PL 18, 24B

罪の暴力を攻め落とすための武器の種類に注意を払わなかったのは、背信という大きな罪過である。逆に、それを探し求めて見いだしたのは、壮大な信仰のなすことである。

Liber de septem regulis 3.32

32

Est ergo sacrilega mens, et male de Deo sentiens, quae cum legem nullo modo humanitus posse fieri, et ad ulciscendum paratam videret; non intellexerit esse aliquod remedium vitae: nec fieri potuisse, ut bonus Deus, qui sciebat legem non potuisse fieri, alterum vitae aditum non reliquisset: et adversum homines, quos ad vitam fecerat, undiqueversum vitae vias clausisset.

PL 18, 24B

それゆえ、瀆聖的で、神について悪く思う精神がある。それは、律法が人間の力ではけっして成し遂げられえず、報復のために備えられていると見ながら、生命のための何らかの救いの手立てがあることを悟らなかった。また、律法が成し遂げられえないことを知っていた善なる神が、生命へのもう一つの入口を残さず、生命のために造った人間たちに対して、あらゆる方面から生命の道を閉ざすことは、ありえなかったことも〔悟らなかった〕。

Liber de septem regulis 3.33

33

Hoc fides non tulit, non admisit. Sed cum infirmitate carnis, et virtute peccati urgeretur: Deus dedit claritatem.

PL 18, 24B

これを信仰は耐えず、認めなかった。肉の弱さと罪の力に迫られるとき、神は栄光〔claritas。ここでは「明らかさ(照らし)」の意とも読める〕を与えた。

Liber de septem regulis 3.34

34

Sciens Dominum bonum et justum, et viscera suae miserationis contra opera manuum suarum non clausisse: intellexit esse iter ad vitam, et faciendae legis remedium vidit.

PL 18, 24C

〔信仰は〕主が善にして義であり、自らの憐れみの心の奥底を、その手の業に対して閉ざしてはいないことを知って、命への道があると悟り、律法を行うための救いを見た。

Liber de septem regulis 3.35

35

Deus enim cum diceret: Non concupisces; non denudavit, quemadmodum id provenire posset, sed vere atque decise dixit: Non concupisces; quoniam id reperiendum reliquit. Si enim mandaret a se proventum postulari, legem destruxerat et fidem.

PL 18, 24C

神は「汝は欲してはならない」と言ったとき、それがどうして起こりうるかを明かさず、ただ真実にきっぱりと「汝は欲してはならない」と言った。それを見出すべきものとして残したからである。もし〔神が〕その成就を自分〔神〕に求めよと命じたのなら、律法も信仰も壊したことになる。

Liber de septem regulis 3.36

36

Ut quid enim legem daret, si legem in omnibus factorum polliceretur? Aut quid fidei relinqueretur, si fidem, auxilium pollicendo, praeveniret?

PL 18, 24C

もし神が行いのすべてにおいて律法の成就を約束するのなら、何のために律法を与えたのか。あるいは、助けを約束することで信仰に先んじるのなら、信仰には何が残されるのか。

Liber de septem regulis 3.37

37

Nunc autem bono fidei dedit legem, ministram mortis: ut amatores vitae, fide vitam viderent, et justi, fide viverent, qui opus legis non ex sua virtute, sed ex Dei dono fieri posse crederent. Lex enim a carne fieri non potest: quae cum facta non fuerit, punit.

PL 18, 24C

だが今や、信仰の益のために、死に仕えるものである律法を与えた。それは、命を愛する者たちが信仰によって命を見、義人たちが信仰によって生きるためである。彼らは、律法の業は自分の力によってではなく神の賜物によって成しうると信じた。律法は肉によっては成しえず、成されなければ罰するからである。

Liber de septem regulis 3.38

38

Quae ergo spes homini faciendae legis, et fugiendae mortis: nisi opis et misericordiae Dei, quam fides invenit? Caro legi Dei subjecta non est; neque enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

PL 18, 24D

それゆえ、律法を行い死を免れる望みが人にあるとすれば、神の助けと慈しみのほかにない。信仰がそれを見出すのである。「肉は神の律法に服していない。服しえないからである。肉にある者は神を喜ばせることができない」。

Liber de septem regulis 3.39

39

Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; siquidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 7, 9) . Ostendit Spiritum Dei et Christi, idem esse.

PL 18, 24D

「だが汝らは肉にあるのではなく、霊にある。神の霊が汝らのうちにあるならば。キリストの霊を持たない者は、その者のものではない」(ローマ8:7, 9)。〔使徒は〕神の霊とキリストの霊が同じであることを示している。

Liber de septem regulis 3.40

40

Ostendit praeterea, qui Spiritum Dei habuerit, in carne non esse. Si ergo unus est Spiritus Dei et Christi; prophetae et sancti quia Spiritum Dei habuerunt, Spiritum Christi habuerunt.

PL 18, 24D

さらに、神の霊を持つ者は肉にはいないことを示している。したがって、神の霊とキリストの霊が一つであるなら、預言者たちと聖徒たちは神の霊を持っていたのだから、キリストの霊を持っていた。

Liber de septem regulis 3.41

41

Si spiritum Dei habuerunt, in carne non fuerunt, et legem fecerunt: quia caro est inimica in Deum, et legi ejus subjecta non est.

PL 18, 25A

神の霊を持っていたなら、肉にはおらず、律法を行った。肉は神に敵対し、その律法に服していないからである。

Liber de septem regulis 3.42

42

Qui ergo ad Deum confugit, accepit Spiritum Dei, quo accepto, mortificata est caro; qua mortificata, potuit facere legem spiritualis, liberatus a lege, quia justo non est posita. Et iterum: Si Spiritu Dei agimini, non estis sub lege (Gal. V, 18) .

PL 18, 25A

それゆえ、神のもとへ逃れた者は神の霊を受けた。これを受けて肉は殺された。肉が殺されたとき、霊的な者として律法を行うことができた。律法から解かれたのは、律法が義人のために置かれたのではないからである。また別の箇所でこう言う。「神の霊に導かれているなら、汝らは律法の下にいない」(ガラテヤ5:18)。

Liber de septem regulis 3.43

43

Qua re manifestum, quia patres nostri, qui Spiritum Dei habuerunt, non fuerunt sub lege. Quamdiu enim quis in carne est, id est, Spiritum Dei non habet, dominatur ei lex.

PL 18, 25A

したがって、神の霊を持っていた我々の父祖は律法の下にいなかったことは明らかである。人が肉にある間は、すなわち神の霊を持たない間は、律法がその人を支配するからである。

Liber de septem regulis 3.44

44

Si autem tradiderit se gratiae, moritur legi, et facit in illo legem spiritus, mortua carne, quae legi Dei subjecta esse non potest.

PL 18, 25A

しかし恩寵に自らを委ねるなら、律法に対して死に、その人のうちで霊が律法を行う〔spiritus は主語とも「霊の」とも取れる。主語と取った〕。神の律法に服しえない肉が死んでいるからである。

Liber de septem regulis 3.45

45

Quod enim gerebatur, id etiam nunc geritur, non enim quia sub lege non sumus, cessavit interdictio illa concupiscentiae, et non magis aucta est; sed nos in revelatam gratiam concurrimus per fidem, edocti a Domino, opus legis de ejus misericordia postulare et dicere: Fiat voluntas tua: Et, Libera nos a malo (Matth. VI, 10, 13) .

PL 18, 25B

行われていたことは、今も行われている。我々が律法の下にいないからといって、あの欲望の禁止が止んだのではなく、またいっそう強まったのでもない〔et non magis aucta est は、「むしろ強まったのではないか」とも読める〕。我々は、啓示された恩寵へと、信仰によって駆け込むのである。主に教えられて、律法の業をその慈しみから求め、こう言う。「汝の意志が成れ」、また「我々を悪から救い出せ」(マタイ6:10, 13)。

Liber de septem regulis 3.46

46

Illi autem in non revelatam per eamdem fidem coacti metu mortis, quam ministra lege parato gladio intentari videbant. Lex data est, donec veniret semen, cui promissum est et evangelizare fidem.

PL 18, 25B

しかし彼らは、同じ信仰を通じて、まだ啓示されていない〔恩寵〕へと、死の恐れに駆り立てられた。律法が仕え手となって、抜かれた剣を突きつけるのを見たからである。「律法は、約束を受けた子孫が来るまで、また〔その子孫が〕信仰を福音として告げるまで、与えられた」〔cui promissum est et evangelizare fidem の係りは定かでない。「約束を受けた子孫が来て、信仰を福音として告げるまで」と取った〕。

Liber de septem regulis 3.47

47

Antea vero, lex cogebat in fide; quasi sine lege non possit exprimi fides, ad exquirendam Dei gratiam, eo quod peccatum virtutem non haberet.

PL 18, 25B

それ以前には、律法が〔人々を〕信仰へと強いていた〔Antea と lex cogebat の係りが定かでない。律法の授与以前の話とすると文意が通らず、本文が崩れているらしく、そのまま訳した〕。あたかも律法なしには信仰が引き出されえないかのように、神の恩寵を求めさせたのである。罪が力を持たなかったからである。

Liber de septem regulis 3.48

48

Data vero lege, passiones quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, urgentes in peccatum, ut vel necessitate, urgerentur in fide, quae imploraret gratiam Dei in auxilio tolerantiae.

PL 18, 25B

律法が与えられると、律法によって生じる情念が我々の肢体のうちで働き、罪へと駆り立てた。それは、せめて必要に迫られて、信仰へと駆り立てられるためである。その信仰は、耐え忍ぶ助けを求めて神の恩寵に懇願するものである。

Liber de septem regulis 3.49

49

Custodiam carceris passi sumus, lege minante mortem, et undiqueversum insuperabili muro ambientem, cujus ambitus sola una janua fuit gratia.

PL 18, 25C

我々は牢獄の監禁を耐えた。律法は死をもって脅し、あらゆる側から乗り越えがたい壁で我々を取り囲んでいた。その囲いのただ一つの門が、恩寵であった。

Liber de septem regulis 3.50

50

Huic januae custos, fides praesidebat: ut nemo illum carcerem effugeret, nisi cui fides aperuisset; et qui hanc januam non pulsaret, intra septa legis moreretur. Legem paedagogum passi sumus, qui nos cogeret studere fidei, qui nos cogeret in Christo.

PL 18, 25C

この門には、信仰が番人として立っていた。信仰が開いた者のほかは誰もその牢獄から逃れず、この門を叩かない者は律法の囲いの内で死ぬようにである。我々は律法を養育係として受けた。それは我々を信仰に励むよう強い、キリストへと強いるものであった。

Liber de septem regulis 3.51

51

Dicit enim Apostolus, propterea datam legem, ut nos custodia sua concluderet in fidem, quantum futurum erat revelari in Christo, qui est finis legis, quo vixerunt omnes, qui fidem gratiae Dei exquisierunt.

PL 18, 25C

使徒は、律法が与えられたのは、その監禁によって我々を信仰へと閉じ込めるためだと言う。その信仰は、やがてキリストにおいて啓示されるはずのものであった。キリストは律法の終わりであり、彼によって、神の恩寵の信仰を求めた者は皆生きた。

Liber de septem regulis 3.52

52

Prius, inquit, quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in fidem, quam futurum erat revelari. Lex itaque paedagogus noster fuit in Christo (Gal. III, 24) : ut ex fide justificemur. Lex, inquam, fides erat demonstratrix.

PL 18, 25D

「信仰が来る前、我々は律法の下に見張られ、やがて啓示されるはずの信仰へと閉じ込められていた」と彼は言う。「したがって律法は、キリストにおける我々の養育係であった」(ガラテヤ3:24)。我々が信仰によって義とされるためである。私は言うが、律法は信仰を指し示すものであった〔底本は fides(主格)。ミーニュの脚注は fidei とし、それに従う〕。

Liber de septem regulis 3.53

53

Sed dicet quis: si in utilitate fidei data est lex, cur non ab origine seminis Abrahae, siquidem juge fuit? Revera, juge fuit. Jugis et fides, ut genitrix filiorum Abrahae. Jugis et lex, per dignoscentiam boni et mali.

PL 18, 25D

しかし誰かが言うであろう。信仰の益のために律法が与えられたのなら、なぜアブラハムの子孫の始まりから与えられなかったのか。子孫は絶えることなく続いたのに、と。実に、絶えることなく続いた。信仰もまた絶えることがなく、アブラハムの子らを生む母であった。律法もまた絶えることがなく、善と悪の見分けによって〔続いた〕。

Liber de septem regulis 3.54

54

Sed post promissionem filiorum Abrahae, multiplicatis eis secundum carnem, multiplicandum erat et semen Abrahae, quod non est ex fide.

PL 18, 25D

だが、アブラハムの子らへの約束ののち、彼らが肉によって増えたので、信仰によらないアブラハムの子孫もまた増えねばならなかった。

Liber de septem regulis 3.55

55

Quae multiplicatio, evenire non possit sine adjutorio legis multiplicatae, et multitudo in fidem necdum revelatam, sicut jam dictum est, vel necessitate deduceretur.

PL 18, 25D

この増加は、増し加えられた律法の助けなしには起こりえなかったであろうし、群衆も、すでに述べたように、まだ啓示されていない信仰へと、せめて必要によって導かれたであろう。

Liber de septem regulis 3.56

56

Providentia itaque Dei, sanctum ex augendo gubernandoque semen Abrahae, ut severitate et metu legis, multi compellerentur in fidem, et semen fulciretur usque ad fidei revelationem: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum.

PL 18, 26A

それゆえ、神の摂理は、アブラハムの子孫を増やし導くにあたって聖なるものであった〔底本は sanctum ex augendo gubernandoque semen Abrahae で、語形が崩れているらしく、このように解した〕。それは、律法の厳しさと恐れによって多くの者が信仰へと強いられ、子孫が信仰の啓示まで支えられるためである。「律法が入り込んだのは、罪が増し加わるためであった」。

Liber de septem regulis 3.57

57

Ubi, inquit, multiplicatum est peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20) . Non dixit, nata, sed superabundavit. Ab initio enim data est fugientibus legis molestias atque dominium.

PL 18, 26A

「罪が増し加わったところに、恩寵は満ちあふれた」と彼は言う(ローマ5:20)。「生じた」とは言わず、「満ちあふれた」と言った。初めから、〔恩寵は〕律法の煩いと支配を逃れる者たちに与えられていたからである。

Liber de septem regulis 3.58

58

Abundavit autem multiplicata lege, superabundavit vero in omnem carnem, revelata in Christum.

PL 18, 26A

〔恩寵は〕律法が増し加えられたときに豊かになり、キリストにおいて啓示されて、すべての肉に満ちあふれた。

Liber de septem regulis 3.59

59

Qui veniens restaurare, quae in coelo, et quae in terra, evangelizavit fidem his, qui proxime et qui longe (Is. LVII, 19; Ephes. II, 17) , id est, peccatoribus Israel et gentibus. Justi enim Israel ex fide, in eamdem fidem vocati sunt.

PL 18, 26A

彼は来て、天にあるものと地にあるものを回復し、「近くにいる者にも遠くにいる者にも」信仰を福音として告げた(イザヤ57:19; エフェソ2:17)。すなわち、イスラエルの罪人たちと諸国民に〔告げた〕。イスラエルの義人たちも、信仰によって、同じ信仰へと召されたのである。

Liber de septem regulis 3.60

60

Idem namque spiritus, eadem fides, eadem gratia per Christum semper data est. Quorum plenitudinem veniens, remoto legis velamine, omni genti largitus est, quae modo, non genere a futuris differebant. Aliter enim numquam fuit semen Abrahae.

PL 18, 26B

同じ霊、同じ信仰、同じ恩寵が、キリストによって常に与えられていた。彼は来て、律法の覆いを取り除いたのち、その充満をすべての民に与えた。これら〔以前に与えられた霊・信仰・恩寵〕は、後に来るものと、様態〔modo〕において異なっていたのであり、類〔genus〕において異なっていたのではない。さもなければ、アブラハムの子孫は決して存在しなかったことになる。

Liber de septem regulis 3.61

61

Quod si quisquam praeter fidem justificatus est: filius Abrahae non fuit. Quoniam filius Abrahae dici non potest, si ex lege, et non sicut Abraham, ex fide justificatus est.

PL 18, 26B

もし誰かが信仰によらずに義とされたのなら、その者はアブラハムの子ではなかった。律法によって義とされ、アブラハムのように信仰によって義とされたのでないなら、アブラハムの子とは呼ばれえないからである。

Liber de septem regulis 3.62

62

Ab eadem namque imagine gratiae et spiritus, in eamdem transisse Ecclesiam, docet Apostolus, dicens: Nos autem omnes, revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem commutamur, a claritate in claritatem (II Cor. III, 18) .

PL 18, 26B

教会が恩寵と霊の同じ像から同じ〔像〕へと移ったことを、使徒は教えて言う。「だが我々は皆、覆いを除かれた顔で神の栄光を見つめつつ、同じ像へと変えられていく、栄光〔claritas〕から栄光〔claritas〕へと」(二コリント3:18)。

Liber de septem regulis 3.63

63

Dicit et ante passionem Domini gloriam fuisse, et negat ex lege excludi, id est, exprimi, produci, effici potuisse. Unde, manifestum est, ex fide fuisse. Ubi ergo, inquit, gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Et numquid operum?

PL 18, 26C

彼は、主の受難の前にも栄光〔gloria〕があったと言い、それが律法から取り出される〔excludi〕こと、すなわち絞り出され、生み出され、成し遂げられることはありえなかったと言う〔excludi は普通は「締め出す」の意だが、著者はこれを exprimi などと言い換えており、「取り出す」の意に取っている。gloria は栄光とも誇りとも取れるが、gloriatio(誇り)と区別して栄光と訳した〕。したがって、それが信仰によるものであったことは明らかである。「では誇りはどこにあるか」と彼は言う。「それは締め出された〔exclusa est。著者は取り出された意に取る〕。いかなる法によってか。業の〔法〕によってか」。

Liber de septem regulis 3.64

64

Non; sed per legem fidei (Rom. III, 27, 28) . Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei in justitiam (Rom. IV, 3) . Ad gloriam ex eadem gloria transivimus: quae non fuit ex lege. Si ex operibus fuit, habet gloriam, sed non ad Deum.

PL 18, 26C

「否、信仰の法によってである」(ローマ3:27, 28)。「聖書は何と言っているか。アブラハムは神を信じた。それは彼に義と認められた」(ローマ4:3)。我々は栄光から同じ栄光へと移ったのであり、それは律法によるものではなかった。もし業によるのなら、栄光は持つが、神に対してではない。

Liber de septem regulis 3.65

65

Etenim impossibile est, sine gratia Dei, habere aliquam gloriam. Una est enim gloria, et uno genere semper fuit. Nemo enim vicit, nisi cui Deus vicerit, quod non est ex lege: sed qui fecerit. In fidem autem, Deus infirmum facit adversarium nostrum.

PL 18, 26C

というのも、神の恩寵なしに何らかの栄光を持つことは不可能だからである。栄光は一つであり、常に一つの類として存在した。神が勝たせた者でなければ、誰も勝たなかった。それは律法によるのではなく、〔律法の言うところでは〕行った者によることになる〔sed qui fecerit の係りは定かでない。このように取った〕。信仰においては、神は我々の敵を弱くする。

Liber de septem regulis 3.66

66

Propterea, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31) . Si enim quod vincimus, nostrum non est: non est ex operibus, sed ex fide. Nihil est igitur quod ex nobis gloriemur. Nihil enim habemus, quod non accepimus.

PL 18, 26D

「それゆえ、誇る者は主において誇れ」(一コリント1:31)。我々が勝つものが我々のものでないなら、それは業によるのではなく、信仰による。したがって、我々には、自分から誇るべきものは何もない。受けていないものを、我々は何も持っていないからである。

Liber de septem regulis 3.67

67

Si sumus, ex Deo sumus: ut magnitudo virtutis sit Dei, et non ex nobis. Omne opus nostrum, fides est. Quae quanta fuerit, tantum Deus operatur in nobis.

PL 18, 26D

もし我々が存在するなら、神によって存在する。力の偉大さが神のものであり、我々から出たものではないためである。我々のあらゆる業は信仰である。その信仰がどれほどのものであれば、それだけ神は我々のうちに働く。

Liber de septem regulis 3.68

68

Cum in hoc gloriatur Salomon fuisse non ex homine; sed ex Dei dono esse hominis continentia: Cum scivi, inquit, quia aliter non possum esse continens, nisi Deus dederit.

PL 18, 26D

ソロモンは、人の自制は人に由来するのではなく神の賜物によるとして、この点で誇っている。彼は言う。「私は、神が与えなければ別の仕方では自制できないと知ったとき」と。

Liber de septem regulis 3.69

69

Et hoc ipsum erat sapientiae, scire, cujus hoc donum esset, Adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21) . Judicio Salomonis credendum est, non ex operibus, sed ex gratia Dei, omnes justificatos, qui scierunt opus legis a Deo implendum, quo possint gloriari.

PL 18, 26D

「そして、この賜物が誰のものであるかを知ること自体が、知恵に属していた。私は主のもとに赴き、懇願した」(知恵の書8:21)。ソロモンの判断に従って、次のことを信じねばならない。すなわち、律法の業は神によって成就されるべきものであり、それによって誇ることができると知った者たちは、みな、業によってではなく神の恩寵によって義とされたのである。

Liber de septem regulis 3.70

70

Dicit autem Apostolus: Ut omnis caro non glorietur in conspectu Dei (I Cor. I, 29) . Mali omnimodo, quod Deum non cognoverunt: justi, quod non suum, sed Dei sint opus.

PL 18, 27A

使徒は言う。「すべての肉が神の前で誇ることのないように」(一コリント1:29)。悪しき者たちは全く〔誇れない〕。神を知らなかったからである。義人たちも〔誇れない〕。彼ら自身が、自分の業ではなく神の業だからである。

Liber de septem regulis 3.71

71

Inutilia, inquit, et abjecta elegit Deus, quae non sunt: ut ea, quae sunt, evacuarentur, ut non glorietur in conspectu Dei omnis caro.

PL 18, 27A

「無益なもの、卑しいもの、存在しないものを、神は選んだ。存在するものを無にするためであり、すべての肉が神の前で誇ることのないためである」と彼は言う。

Liber de septem regulis 3.72

72

Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est vobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctimonia, et redemptio: ut secundum quod scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (Ibid., 28-30) .

PL 18, 27A

「だが神によって、汝らはキリスト・イエスのうちにある。彼は神から汝らのために、知恵となり、正義となり、聖化となり、贖いとなった。それは、書かれているとおり、『誇る者は主において誇れ』となるためである」(一コリント1:28-30)。

Liber de septem regulis 3.73

73

Et iterum: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis (Ephes. II, 8) . Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis glorietur: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo.

PL 18, 27A

また言う。「汝らは恩寵によって、信仰を通して救われた。これは汝らから出たものではない」(エフェソ2:8)。「神の賜物であり、業によるのではない。誰も誇ることのないためである。我々は彼の作品であり、キリストにおいて造られたのである」。

Liber de septem regulis 3.74

74

Sic nulla caro aliquando ex lege, id est ex operibus justificari potest, ut omnis justus ex Deo gloriam haberet.

PL 18, 27B

このように、いかなる肉も、律法によって、すなわち業によって、義とされることはありえない。それは、すべての義人が神から栄光を持つためである。

Liber de septem regulis 3.75

75

Est aliud, quod nemo glorietur in conspectu Dei: Deus enim sic suis operatur, ut sit quod et dimittat: Nemo est enim mundus a sorde, nec si unius diei sit vita ejus (Job. XIV, 4) .

PL 18, 27B

もう一つ、誰も神の前で誇ってはならない理由がある。神はその者たちのために、赦すべきものが残るように働くのである。「誰も汚れから清い者はいない。たとえその命が一日であっても」(ヨブ記14:4)。

Liber de septem regulis 3.76

76

Et David dicit: Non introeas in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2) . Et Salomon in dedicatione templi: Non est, inquit, homo qui non peccavit (III Reg. VIII, 46) .

PL 18, 27B

またダビデは言う。「汝の僕とともに裁きに入るな。生きている者は誰も汝の前で義とされないからである」(詩篇142:2)。またソロモンは神殿の奉献において、「罪を犯さなかった人はいない」と言う(列王記三8:46)。

Liber de septem regulis 3.77

77

Et iterum: Tibi soli deliqui (Ps. L, 6) . Quis enim gloriabitur castum se habere cor? Aut quis gloriabitur, mundum esse a peccato? Parum fuit de corde casto, id est, a cogitationibus, nisi et a peccato se mundum nemo gloriaretur.

PL 18, 27B

また言う。「汝にのみ私は罪を犯した」(詩篇50:6)。「誰が、自分の心は貞潔だと誇るだろうか。あるいは誰が、自分は罪から清いと誇るだろうか」。貞潔な心、すなわち思いからの清さについてだけでは、不十分であった。罪からも自分は清いと誰も誇ることがない、というのでなければ〔不十分であった〕〔Parum fuit … nisi … nemo gloriaretur の係りは定かでない。このように取った〕。

Liber de septem regulis 3.78

78

Omnis victoria non ex operibus, sed Dei miseratione conceditur, sicut scriptum est: Qui te coronat in miseratione et misericordia (Ps. CIV, 4) . Et mater martyrum filio suo sic dicit: Ut illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (II Machab. VII, 29) .

PL 18, 27C

あらゆる勝利は、業によってではなく、神の憐れみによって与えられる。書かれているとおりである。「汝に憐れみと慈しみの冠を授ける者」(詩篇104:4)〔引かれた句は詩篇102:4に当たる〕。また殉教者たちの母は、自分の子にこう言う。「あの憐れみのうちに、汝の兄弟たちとともに汝を受け取るために」(マカバイ二7:29)。

Liber de septem regulis 3.79

79

Justi autem perfecerunt voluntatem Dei voto atque conatu, qui nituntur et concupiscunt Deo servire, non tamen in lege.

PL 18, 27C

義人たちは、願いと努力によって神の意志を成し遂げた。彼らは努めて神に仕えることを切望する者であるが、律法においてそうしたのではない。

Liber de septem regulis 3.80

80

Quae si justificasset, omnes justi unius essent meriti, quia parem de omnibus exigit observationem: sin minus, operaretur maledictio: si autem disparis erat meriti, quis quantum credidit sibi dari, tantum gratiae Dei miserentis accepit, transformatus a gloria in gloriam, sicut a Dei spiritu, id est, ex eodem in eumdem?

PL 18, 27C

もし律法が義としたのなら、すべての義人は同じ功績を持ったであろう。律法はすべての者に等しい遵守を要求するからである。さもなければ呪いが働いたであろう。だが功績に差があったのなら、各人は、自分に与えられると信じた分だけ、憐れみ深い神の恩寵を受け、栄光から栄光へと、神の霊によるように、すなわち同じ者から同じ者へと、変えられたのではないか。

Liber de septem regulis 3.81

81

Tale est enim, quia post Christum fides data est: quale, quia Spiritus sanctus, cum semper omnes prophetae et justi eodem spiritu vixerunt. Non enim aliter vivere potuerunt, quam spiritu fidei. Quotquot enim sub lege fuerunt, occisi sunt.

PL 18, 27D

信仰がキリストの後に与えられたと言うのは、聖なる霊がキリストの後に〔与えられた〕と言うのと同じことである〔底本の tale … quale の対応から、このように補った〕。預言者たちも義人たちもみな、常に同じ霊によって生きたにもかかわらず、である。彼らは信仰の霊によらずには生きえなかった。律法の下にいた者は皆、殺されたからである。

Liber de septem regulis 3.82

82

Quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) . Et tamen dicit Dominus de eodem Spiritu: Nisi ego abiero, ille non veniet (Joan. XVI, 7) , cum et Apostolis jam dedisset eumdem spiritum.

PL 18, 27D

「文字は殺し、霊は生かすからである」(二コリント3:6)。それでも主は、同じ霊について言う。「私が去らなければ、あの者は来ない」(ヨハネ16:7)。主はすでに使徒たちにも同じ霊を与えていたのに、である。

Liber de septem regulis 3.83

83

Apostolus autem dicit, eumdem spiritum apud antiquos fuisse: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum (II Cor. IV, 13) .

PL 18, 27D

使徒は、同じ霊が古い時代の人々にもあったと言う。「同じ信仰の霊を持つ者として、書かれているとおり、『私は信じた。それゆえ語った』と」(二コリント4:13)。

Liber de septem regulis 3.84

84

Eumdem spiritum fidei, dixit habuisse eumdem, qui dixit: Credidi propter quod locutus sum (Ps. CXV, 1) : et id confirmat, dicens: Et nos credimus; ideoque et loquimur. Dicendo: Et nos, ostendit et illos eodem spiritu fidei credidisse.

PL 18, 28A

彼は、〔我々の持つ〕同じ信仰の霊とは、「私は信じた。それゆえ語った」(詩篇115:1)と言った者が持っていたのと同じ霊である、と言ったのである。そして彼はこのことを確証して言う。「我々もまた信じる。それゆえ語る」と。「我々もまた」と言うことで、あの人々もまた同じ信仰の霊によって信じたことを示している。

Liber de septem regulis 3.85

85

Unde manifestum est, quia haec justi non ex lege, sed spiritu fidei semper habuerunt. Quidquid per Dominum venit, plenitudo est, cujus pars fuit per eumdem.

PL 18, 28A

したがって、義人たちはこれらを、律法によってではなく信仰の霊によって、常に持っていたことは明らかである。主を通して来たものはすべて充満であり、その一部は、同じ主を通して〔すでに〕あった。

Liber de septem regulis 3.86

86

Sicut parvulus, qui cum nihil minus habeat a viro, tamen vir non est, et per incrementa non novorum, sed eorumdem membrorum, in eum venit plenitudo corporis, ut sit perfectus, idem tamen qui fuerat parvulus.

PL 18, 28A

それは、幼子のようなものである。幼子は成人に比べて何も欠けてはいないが、それでも成人ではない。そして、新しい肢体によってではなく同じ肢体の成長によって、体の充満が彼に至り、完成した者となる。それでも、幼子であった者と同じ者である。

Liber de septem regulis 3.87

87

Revera non erat in omnibus Spiritus sanctus ante passionem Domini; sed in illis qui per ipsum praesentem credebant, ut ipso victore, et cuncta perficiente, signati perficerentur.

PL 18, 28A

実際、主の受難の前には、聖なる霊はすべての者のうちにいたのではなく、主自身が居合わせることによって信じた者たちのうちにいた。それは、主自身が勝利者となってすべてを成し遂げたとき、印を押された者たちが完成されるためである。

Liber de septem regulis 3.88

88

Nam justi, quos hic invenit, habuerunt Spiritum sanctum, ut Simeon et Nathanael, et Zacharias, et Elisabeth, et Anna vidua filia Phanuel. Promissio a lege separata est; neque cum sit diversa, immisceri potest.

PL 18, 28B

主がここで見いだした義人たちは、聖なる霊を持っていた。シメオン、ナタナエル、ザカリア、エリサベト、そしてファヌエルの娘でやもめのアンナのような者たちである。約束は律法から切り離されている。両者は異なるものであるから、混ぜ合わされることはありえない。

Liber de septem regulis 3.89

89

Non conditio infirmat promissionem; cogimur autem nos loqui ea, quae sine igne doloris audire non possumus.

PL 18, 28B

条件が約束を無効にするのではない。しかし我々は、痛みの火なしには聞くことのできないことを、語らざるをえない。

Liber de septem regulis 3.90

90

Dicunt enim quidam, qui promissionum firmitatem, et quae ex lege est, transgressionem nesciunt: promisisse quidem Deum Abrahae, omnes gentes (sed salvo libero arbitrio), si legem custodissent.

PL 18, 28B

というのは、約束の堅固さと、律法に由来する違反とを知らない者たちが、こう言うのである。神はたしかにアブラハムに、すべての諸国民を約束した(ただし自由意志は損なわれないものとして)、もし彼らが律法を守るならば、と。

Liber de septem regulis 3.91

91

Et si pericula imperitiae quorumdam justorum salute patefacere prodest; sed cum de Deo omnipotente sermo est, moderari dicenda debemus, ne silenda reputando memoremus, et ex ore nostro, aliena licet, audiantur.

PL 18, 28B

たとえ、ある者たちの無知の危険を、義人たちの救いのために明らかにすることが益になるとしても、全能の神について語るときには、言うべきことに節度を保たねばならない。黙すべきことを考えながら思い起こしてしまい〔ne silenda reputando memoremus の語法は定かでない。このように取った〕、たとえ他人のものであっても、我々の口から聞かれることのないようにするためである。

Liber de septem regulis 3.92

92

Quare cum tremore loquentes, sua cuique pericula consideranda relinquamus. Manifestum est, praescisse Deum, futuros de libero arbitrio, quos Abrahae promisit, aut non futuros.

PL 18, 28B

それゆえ、震えつつ語る我々は、各人にとっての危険は各人が考えるにまかせよう。神は、アブラハムに約束した者たちが自由意志によって〔約束にあずかる者に〕なるか、ならないかを、あらかじめ知っていたことは明らかである。

Liber de septem regulis 3.93

93

Alterum est duorum: si futuros, finita quaestio est; si non futuros, fidelis Deus non promitteret.

PL 18, 28C

二つのうち一つである。なるのなら、問題は終わりである。ならないのなら、信実な神は約束しなかったであろう。

Liber de septem regulis 3.94

94

Aut si hoc est statutum apud Deum, tunc promissos dare, si promissi vellent: profecto diceret, ne servus ejus ac credens, quia, quod promisit, potens est et facere, ludificaretur Abraham. Promissio autem illa est, quae nihil conditionis incurrit.

PL 18, 28C

あるいは、約束された者たちが望むならそのとき与える、と神のもとで定められているのなら、神は必ずそう言ったであろう。そうでなければ、神の僕であり信じる者であるアブラハムが、神は約束したことを行う力もあると信じて、欺かれることになるからである。だが約束とは、条件を何も負わないものである。

Liber de septem regulis 3.95

95

Sin minus; nec promissio est firma, nec fides integra. Quid enim stabile remanebit in Dei promissione, aut in Abrahae fide, si id, quod promissum et creditum est, in eorum, qui promissi sunt, penderet arbitrio?

PL 18, 28C

そうでないなら、約束は確かではなく、信仰は完全ではない。約束され信じられたことが、約束された者たちの決定にかかっているのなら、神の約束にも、アブラハムの信仰にも、何が確固として残るだろうか。

Liber de septem regulis 3.96

96

Ergo et Deus alienum promisit, et Abraham incaute credidit. Ut quid etiam ipsa promissio, debitum postmodum facta est, dicente Deo: Benedicentur in te omnes gentes terrae, pro eo quod audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 18) ?

PL 18, 28C

それなら神は他人のものを約束し、アブラハムは不用意に信じたことになる。なぜ約束そのものが、その後に負債となったのか。神はこう言っている。「汝のうちに地のすべての諸国民が祝福される。汝が私の声を聞き、私のために汝の愛する子を惜しまなかったゆえに」(創世記22:18)〔引かれた句は創世記22:16–18に当たる〕。

Liber de septem regulis 3.97

97

Neque autem ex his, quibus facile est, et adversum Abrahae meritum liberi arbitrii calumnia strepere; etiam post mortem ipsius Abrahae, debitorem se ipsius confirmat Deus, et propter eum, se facturum, quod ejus filio promittebat, dicens: Ero tecum, et benedicam te.

PL 18, 28D

しかし我々は、アブラハムの功績に対してさえ、自由意志を言い立てる讒言でわめき立てることを容易とする者たちの〔一人では〕ない〔Neque autem ex his … の述語が欠けており、「我々は…の一人ではない」と補った〕。アブラハム自身の死後にさえ、神は自らが彼に負う者であることを確かにし、彼のゆえに、その子に約束していたことを自分が行うと言って、こう言う。「私は汝とともにいて、汝を祝福する」。

Liber de septem regulis 3.98

98

Tibi enim et semini tuo dabo terram hanc, et statuam jurationem meam, quam juravi Abrahae patri tuo, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnes gentes terrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocem meam (Gen. XXVI, 3-5) .

PL 18, 28D

「というのは、汝と汝の子孫に私はこの地を与え、汝の父アブラハムに私が誓った誓いを立てる。私は汝の子孫を天の星のように増やし、汝と汝の子孫に地のすべての諸国民を与える。汝の父アブラハムが私の声を聞いたゆえである」(創世記26:3-5)。

Liber de septem regulis 3.99

99

Ecce firmatum est debitum Abrahae. Non enim potuit per liberum arbitrium, post mortem amittere, quod vivus meruerat; noluerunt autem gentes credere. Quid faciet Abraham, cui debetur? quomodo accipiet fidei et tentationis suae debitum, cujus debere Deo securus fuit?

PL 18, 29A

見よ、アブラハムへの負債は確かなものとなった。生きて功績を得たものを、自由意志によって死後に失うことはありえなかったからである。だが〔仮に〕諸国民が信じようとしなかったとしよう。負債を負われているアブラハムは、どうするだろうか。神が負うと確信していた、自らの信仰と試練への負債を、どのように受け取るだろうか。

Liber de septem regulis 3.100

100

Cui si dictum est: Dabo quod promisi, et reddam quod juravi (Ibid., 4) : si voluerint gentes, non crederet, sed exspectaret fortuitum. Si conditione opus est, cum operario esse debet, non cum mercede.

PL 18, 29A

彼に「私は約束したものを与え、誓ったものを返す」(創世記26:4)と言われたのであっても、それが「もし諸国民が望むなら」という条件であったなら、彼は信じず、成り行きを待つことになったであろう。条件が必要なら、それは労働者との間にあるべきで、報酬との間にあるべきではない。

Liber de septem regulis 3.101

101

Operarius enim potest velle accipere aut nolle, non merces reddi aut non reddi. Omnes enim gentes in mercedem fidei datae sunt Abrahae, sicut Deus dicit: Merces tua multa est (Gen. XV, 1) . Non enim si futuri essent, et non quia futuri erant, promisit.

PL 18, 29A

労働者は、受け取ることを望むことも望まないこともできるが、報酬が支払われるか支払われないかを〔望むことは〕できない。すべての諸国民は、信仰の報酬としてアブラハムに与えられたのである。神が言うとおりである。「汝の報酬は大きい」(創世記15:1)。神は、彼らが〔信じる者に〕なるならば〔という条件で〕約束したのではなく、なるはずであったから約束したのである〔底本は et non quia。論旨(3.130「聞くと予見したから約束した」)から、sed quia の意に取った〕。

Liber de septem regulis 3.102

102

Quia non propter fidem Abrahae, placuit Deo, salvas fore omnes gentes: quas non modo ante fidem Abrahae, sed ante mundi constitutionem possedit. Sed quaesivit fidelem, cui id donaret, ex quo esset, cui id futurum statuerat.

PL 18, 29B

アブラハムの信仰のゆえに、すべての諸国民が救われることを神がよしとしたのではない。神は彼らを、アブラハムの信仰の前からだけでなく、世界の創造の前から所有していた。しかし神は、これを与えるべき信仰ある者を探した。その者から〔諸国民が〕出ることになり、その者のために、神はこれが将来そうなると定めていたのである。

Liber de septem regulis 3.103

103

Abraham ergo non id meruit, ut essent, qui futuri erant, quos Deus elegerat, et conformes imaginis filii sui futuros esse praeviderat.

PL 18, 29B

したがって、アブラハムは、将来存在するはずの者たち、神が選び、その子の像に似た者となると予見していた者たちが存在することを、功績として得たのではない。

Liber de septem regulis 3.104

104

In Genesi namque de praescientia Dei omnes gentes Abrahae promissas, Scriptura testatur, dicens: Abraham autem fiens fiet, et erit in gentem magnam et multam et benedicentur in eo omnes gentes terrae (Gen. XXVI, 16) .

PL 18, 29B

創世記において、すべての諸国民が神の予知に基づいてアブラハムに約束されたことを、聖書はこう言って証言している。「アブラハムは確かに、大きく数多い国民となり、地のすべての諸国民が彼のうちで祝福される」(創世記26:16)〔引かれた句は創世記18:18に当たる〕。

Liber de septem regulis 3.105

105

Sciebat etiam quia disponebat Abraham filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant vias Domini, facere justitiam et judicium, ut superducat Deus in Abraham quaecumque locutus est ad eum. Invenimus autem et conditiones, ut: Si me audieritis, et volueritis.

PL 18, 29B

神はまた知っていた。「アブラハムは自分の子らと、自分のあとの家の者とに申し渡す、主の道を守り、正義と裁きを行うようにと。それは、神がアブラハムに語ったことをすべて、神がアブラハムの上にもたらすためである」。しかし我々は条件も見いだす。たとえば、「もし汝らが私に聞き、望むなら」がそうである。

Liber de septem regulis 3.106

106

Ubi praescientia Dei, ubi firmitas promissionis in hujusmodi conditionibus? Dixit etiam Apostolus, propterea ex fide, et non ex lege, datam esse promissionem, ut firma esset promissio (Rom. IV, 16) .

PL 18, 29C

このような条件の中に、神の予知はどこにあるか、約束の堅固さはどこにあるか。使徒もまた、約束が信仰によって与えられ、律法によってではないと言った。それは約束が確かなものとなるためである(ローマ4:16)。

Liber de septem regulis 3.107

107

Lex, inquit, iram operatur; ubi etiam non est lex, neque transgressio (Ibid., 15) . Propterea ex fide ut secundum gratiam firma esset promissio omni semini. Recte, ut firma esset promissio. Adjecit enim, conditione non est firma.

PL 18, 29C

「律法は怒りを生む。律法のないところには違反もない」と彼は言う(ローマ4:15)。「それゆえ信仰によるのは、約束がすべての子孫に対して恩寵に従って確かなものとなるためである」。まことに、約束が確かなものとなるため、である。というのは、条件によっては確かでない、ということを付け加えたからである。

Liber de septem regulis 3.108

108

Satis enim stultum est credere, in totum corpus convenire, quod bipartito corpori dicitur. Absit ut his dicat Deus: Si me audieritis, quos sciebat audituros, quos antequam faceret, noverat in imagine Dei perseveraturos, quos et promisit.

PL 18, 29C

二つに分かれた体に向けて言われることが、全体の体に当てはまると信じるのは、まったく愚かである。神が、聞くことを知っていた者たち、造る前から神の像にとどまり続けると知っていた者たち、そして約束した者たちに、「もし汝らが私に聞くなら」と言うことは、あってはならない。

Liber de septem regulis 3.109

109

Non est data conditio, id est lex, nisi impiis et peccatoribus: ut aut ad gratiam confugiant, aut justius puniantur, si irritam fecerint.

PL 18, 29D

条件、すなわち律法は、不敬虔な者たちと罪人たちにしか与えられなかった。彼らが恩寵へ逃れるか、あるいは、これを無にしたならより義しく罰せられるためである。

Liber de septem regulis 3.110

110

Ut quid lex ad justos, quibus lex non est posita, qui propitio Deo legem sine lege faciunt, qui serviunt, quid ad imaginem et similitudinem Dei et Christi vivunt, qui volentes, boni sunt?

PL 18, 29D

律法を置かれていない義人たちにとって、律法は何のためにあるのか。彼らは、神が好意を向けるなかで、律法なしに律法を行い、〔神に〕仕え、神とキリストの像と似姿に従って生き〔底本は quid。qui と読む〕、自ら進んで善であるのに。

Liber de septem regulis 3.111

111

Qui enim sub lege est, metu mortis, non est talis, misericors, non est imago Dei. Displicet illi lex: sed timet ultricem, nec perficere potest; quod non voto, sed necessitate faciendum putat.

PL 18, 29D

死の恐れから律法の下にある者は、そのような者ではなく、慈しみ深くなく、神の像ではない。律法は彼の気に入らない。だが彼は報復する律法を恐れ、〔律法を〕成し遂げることもできない。願いによってではなく必要によって行うべきものと考えているからである。

Liber de septem regulis 3.112

112

Tradatur necesse est, propriae voluntati; ut voluntas profecto praemium recipiat, quia animam non miscuit voluntati Dei. Displicet illi, quod Deus voluit. Etenim voluntate malus est, qui necessitate bonus est. Lex operi impedimentum est, non voluntati.

PL 18, 29D

彼は自分自身の意志に引き渡されざるをえない。〔その悪しき〕意志が当然の報いを受けるためである。魂を神の意志に混ぜなかったからである。神が望んだことが彼の気に入らない。実に、必要によって善である者は、意志においては悪である。律法は業にとっては妨げであるが、意志にとってはそうではない。

Liber de septem regulis 3.113

113

Non est conjunctus Deo, qui si mali poena non esset, malum sequeretur. Nec voluntatem Dei facit, qui gemit quod non suam faciat. Non est misericors, qui timet esse crudelis. Sub lege est, servus est. Non furtum odit, sed poenam metuit.

PL 18, 30A

悪に刑罰がなければ悪に従うであろう者は、神に結ばれていない。自分の意志を行えないことを嘆く者は、神の意志を行っていない。残酷であることを恐れる者は、慈しみ深くはない。律法の下にある者は奴隷である。彼は盗みを憎むのではなく、刑罰を恐れるのである。

Liber de septem regulis 3.114

114

Furetur autem necesse est, persuasus et victus, qui carnalis est sub virtute peccati, Spiritum Dei non habens.

PL 18, 30A

盗むことは、説き伏せられ打ち負かされた者にとって必然である。その者は罪の力の下にある肉的な者であり、神の霊を持たない。

Liber de septem regulis 3.115

115

Qui autem amat bonum, imago Dei est, fide Dominica vivit, et haeres, jam non est ancillae filius (Gal. IV, 30, 31) , qui accepit legem in timore; sed liberae, secundum Isaac, qui non accepit Spiritum servitutis in timore: sed adoptionem filiorum, clamantem Abba pater (Rom. VIII, 15) .

PL 18, 30A

だが善を愛する者は神の像であり、主に由来する信仰によって生き、跡取りであって、もはや女奴隷の子ではない(ガラテヤ4:30, 31)。女奴隷の子は、恐れのうちに律法を受けた者である。そうではなく、自由な女の子、イサクにならう子であり、恐れのうちにある奴隷の霊を受けず、子とされること、すなわち「アッバ、父よ」と叫ぶ〔霊〕を受けた者である(ローマ8:15)。

Liber de septem regulis 3.116

116

Qui diligit Deum, non timet serviliter. Scriptum est, timor enim servilis, cum odio est disciplinae. Filii autem cum honore patris. Aliud est timere ex lege, aliud pro veneratione tremendae Dei majestatis.

PL 18, 30B

神を愛する者は、奴隷のようには恐れない。書かれている。奴隷的な恐れは教えへの憎しみを伴い、子らのそれは父への敬いを伴う〔Scriptum est と引照を欠く。出典は特定できない〕。律法から恐れるのと、畏るべき神の威光への崇敬から恐れるのとは、別のことである。

Liber de septem regulis 3.117

117

Ejusmodi similes sunt patri suo, qui in coelis: commemorati et docti amant bonum, oderunt malum.

PL 18, 30B

このような者たちは、天にいる自分の父に似ている。彼らは思い起こさせられ、教えられて、善を愛し、悪を憎む。

Liber de septem regulis 3.118

118

Sine lege sunt, liberi sunt, ipsi promissi sunt: non ipsi dicitur: Si me audieritis, potest etenim audire: numquid conveniet in eum, quem Deus nondum praevidit auditurum? Et justi quidem, quos Deus praesciit (Ibid., 29) , sunt in ista lege.

PL 18, 30B

彼らは律法なしにあり、自由であり、まさに約束された者たちである。彼らには、「もし汝らが私に聞くなら」とは言われない。彼らは聞くことができるのだから〔potest etenim audire の係りは定かでない。このように取った〕。この条件は、神がまだ聞くと予見していない者に当てはまるだろうか。しかし、神があらかじめ知った義人たち(ローマ8:29)は、たしかにこの律法の中にいる。

Liber de septem regulis 3.119

119

Dicitur et ipsis: si me audieritis; sed alia causa, non quia possunt non audire: sed ut semper solliciti sint suae salutis, et certi exitus sui.

PL 18, 30B

彼らにも「もし汝らが私に聞くなら」と言われる。しかしそれは別の理由からである。聞かないことがありうるからではなく、自らの救いに常に心を砕き、自らの結末について確かであるためである〔certi exitus sui は、次節「誰も自分が予知された者の数に入っていると確信しているわけではない」と合わない。本文が崩れているかもしれないが、刷りのまま訳した〕。

Liber de septem regulis 3.120

120

Non enim securus est unusquisque ex numero se esse praescitorum, Apostolo dicente: Ne ipse reprobus fiam (I Cor. IX, 27) .

PL 18, 30B

各人は、自分が予知された者の数に入っていると確信しているわけではない。使徒が言うからである。「私自身が棄てられた者とならないように」(一コリント9:27)。

Liber de septem regulis 3.121

121

Non est ergo illis, irae operatrix ista lex, sed fidei exercitium, quo jugiter Dei gratiam quaerant laborantes, ut perficiatur quod in illis Deus praevidit, et de libero arbitrio fuerint in vitam destinati.

PL 18, 30C

したがって、彼らにとってこの律法は、怒りを生むものではなく、信仰の鍛錬である。彼らはそれによって、労しつつ絶えず神の恩寵を求め、神が彼らにおいて予見したことが成就し、彼らが自由意志によって命へと定められた者となるようにする。

Liber de septem regulis 3.122

122

Alias impossibile est non audire eum, quem Deus auditurum praevidit, promisit, juravit. In quam vero partem lex proprie conveniat, licet uni detur corpori, Dominus in Evangelio declarat, dicens Apostolis: Si haec scitis, beati estis si feceritis ea.

PL 18, 30C

そうでなければ、神が聞くと予見し、約束し、誓った者が聞かないことは、ありえない。律法がどの部分に特に当てはまるかは、たとえそれが一つの体に与えられているとしても、主が福音書で使徒たちに言って明らかにしている。「これらのことを知っているなら、それを行うならば、汝らは幸いである」。

Liber de septem regulis 3.123

123

Non de omnibus dico vobis: Ego scio, quos elegi (Joan. XIII, 17, 18) . Magna brevitas ostendentis unum corpus et separantis. Si enim diceret: Non de omnibus vobis dico; aut, non de omnibus dico, non ostenderet unum corpus.

PL 18, 30C

「私は皆について汝らに言うのではない。私は、誰を選んだかを知っている」(ヨハネ13:17, 18)。一つの体を示しつつ分けているのであり、これは大いなる簡潔さである。もし「私は汝ら皆について言うのではない」、あるいは「私は皆について言うのではない」と言ったのなら、一つの体を示すことにはならなかったであろう。

Liber de septem regulis 3.124

124

Nunc autem non de omnibus dico: ostendit quia et si non de omnibus, de illis tamen dixit. Sicut quis dicat, non de toto te dixi, duo enim corpora mixta sunt, velut unum, et in commune, unum corpus laudatur aut increpatur.

PL 18, 30C

ところが今、「私は皆について言うのではない」と言ったのは、皆についてではなくても、彼らについては言ったことを示している。たとえば、ある人が「私はあなた全体について言ったのではない」と言うようなものである。二つの体が、一つであるかのように混ぜ合わされており、共通して一つの体が称賛され、あるいは叱責されるからである。

Liber de septem regulis 3.125

125

Sicut in Exodo, cum quidam contra vetitum, Sabbatis exisset ut manna colligeret, ait Deus Moysi: Quousque non vultis audire legem meam (Exod. XVI, 26) ? cum Moyses semper audierit. Quid de illa lege dicimus, quae aperte promissioni videtur adversa?

PL 18, 30D

出エジプト記でも同様である。ある者が禁令に反して安息日に出て行きマナを集めたとき、神はモーセに言った。「いつまで汝らは私の律法に聞こうとしないのか」(出エジプト記16:26)〔引かれた句は出エジプト記16:28に当たる〕。モーセはいつも聞いていたのに、である。約束に明らかに反すると見える、あの律法について、我々は何と言うか。

Liber de septem regulis 3.126

126

Scriptum est in Isaia: Si me audisses, Israel, esset sicut arena maris numerus tuus (Isa. XLVIII, 18) . Ecce increpatur Israel, quod vitio suo non fuerit factus sicut arena maris. Superest intelligere, quia si semper non audierit, semper exiguus erit.

PL 18, 30D

イザヤに書かれている。「イスラエルよ、汝が私に聞いていたなら、汝の数は海の砂のようになっていたであろう」(イザヤ48:18)。見よ、イスラエルは、自らの欠陥のゆえに、海の砂のようにならなかったとして叱責されている。あとは次のことを理解すればよい。もし常に聞かなかったのなら、常に少数であろう、と。

Liber de septem regulis 3.127

127

Et ubi firmitas promissionum? Sed hoc fit, quia prius volumus intelligere, quam credere et fidem rationi subjicere. Si autem credamus omnimodo ita fieri, ut Deus juravit, dabit rationem fides.

PL 18, 30D

では、約束の確かさはどこにあるのか。しかしこうなるのは、我々が信じる前に理解しようとし、信仰を理性に従わせようとするからである。だが、神が誓ったとおりに、あらゆる点でことが起こると信じるなら、信仰が理を与えるであろう。

Liber de septem regulis 3.128

128

Quam perfidum est ratione quaerere, et intelligimus firmitatem majorem esse promissionum, quam putamus infirmitatem.

PL 18, 31A

理性によって探求するとは、何と背信的なことか。そうして我々は、約束の確かさの方が、我々が弱さと思っているものよりも大きいと理解する〔et intelligimus の接続は定かでない。ut intelligamus とも読める〕。

Liber de septem regulis 3.129

129

Hoc enim dictum: Si audisset Israel, commemoratio est justitiae Dei, et confirmatio promissionum, dispositione Dei quosdam factos ad mortem, quosdam vero ad vitam.

PL 18, 31A

「イスラエルが聞いていたなら」と言われたこのことは、神の正義の想起であり、約束の確証である。すなわち、神の配剤によって、ある者は死へ、ある者は命へと造られた、ということである。

Liber de septem regulis 3.130

130

Propterea, praesentibus dixit, Si me audissetis: ut manifestum fieret, quia quos promisit, ut arenam futuros, ideo promisit, quia praevidit audituros. Ante Dominum enim Christum, cum hoc dictum est, numquam fuit semen Abrahae, sicut arena maris?

PL 18, 31A

それゆえ、居合わせた者たちに「もし汝らが私に聞いていたなら」と言ったのは、次のことが明らかになるためである。砂のようになるはずだと神が約束した者たちを、神は聞くと予見したから約束したのである。実に、主キリストの前、これが言われたときに、アブラハムの子孫が海の砂のようであったことは、決してなかったのではないか。

Liber de septem regulis 3.131

131

Quod probare facile est. Primum, quia in Christo promisit hanc multitudinem: Non in seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16) . Deinde, quia omnes gentes promisit, quod ante Christum fieri non potuit.

PL 18, 31A

これを証明するのは容易である。第一に、神はこの数の多さを、キリストにおいて約束した。「子孫たちにおいて、多くのものにおけるようにではなく、一つのものにおけるように、『そして汝の子孫に』と。それはキリストである」(ガラテヤ3:16)。次に、神はすべての諸国民を約束したが、それはキリスト以前には起こりえなかった。

Liber de septem regulis 3.132

132

Et si fuit ante Dominum numerus filiorum Israel sicut arena maris: sed cum falsis fratribus, qui non sunt filii Abrahae. Non enim, quia omnes ex Abraham, omnes filii Abrahae; aut quia Israel, omnes Israel.

PL 18, 31B

たとえ主の前にイスラエルの子らの数が海の砂のようであったとしても、それは偽りの兄弟たちとともにであり、彼らはアブラハムの子ではない。「すべての者がアブラハムから出たからといって、すべての者がアブラハムの子なのではなく、イスラエルだからといって、すべての者がイスラエルなのではない」。

Liber de septem regulis 3.133

133

Sicut Apostolus, cum se Anathema optaret esse pro Israel (Rom. IX, 3) , quorum esset filiorum adoptio et testamenta, ostendit, non esse cujusmodi filios Abrahae, sed de affectu carnalis necessitudinis dolere, quod ex ipso numero non essent.

PL 18, 31B

使徒が、子とされることも契約も彼らのものであったイスラエルのために、自分が呪われた者となることを願ったとき(ローマ9:3)、彼らがアブラハムの子らと言えるような者ではなく、ただ肉による縁の情から、彼らがその数の中にいないことを悲しんでいるのだと示したのも、同様である。

Liber de septem regulis 3.134

134

Non quod promissio Dei excidisset, dicens: Non tamen excidit sermo Dei, non enim omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israel, neque quia sunt semen Abrahae, omnes filii sunt: sed in Isaac vocabitur tibi semen: id est, non qui sunt filii carnis, hi sunt filii Dei: sed filii promissionis deputantur in semen (Ibid., 6-8) .

PL 18, 31B

これは神の約束が失われたからではない。使徒は言う。「しかし神の言葉は失われたのではない。イスラエルから出た者がみなイスラエルなのではなく、またアブラハムの子孫だからといって、みなが子なのではない。イサクにおいて、汝の子孫が呼ばれる」。すなわち、「肉の子らが神の子らなのではなく、約束の子らが子孫と見なされるのである」(ローマ9:6-8)。

Liber de septem regulis 3.135

135

Ergo in antiqua multitudine non fuit Abrahae semen: nisi illis, qui secundum Isaac fidei et promissionis filii erant.

PL 18, 31C

したがって、昔の群衆の中で、アブラハムの子孫であったのは、イサクにならう信仰と約束の子らであった者たちだけである。

Liber de septem regulis 3.136

136

Etiam hoc exemplum inducit: Si fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris: reliquiae liberabuntur, id est, exiguum (Isa. X, 12: Ose. I, 10) . Et, nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus (Isa. I, 9) .

PL 18, 31C

彼はこの例も挙げる。「イスラエルの子らの数が海の砂のようであっても、残りの者が救い出される」。すなわち、わずかな者である(イザヤ10:12; ホセア1:10)〔引かれた句はイザヤ10:22に当たる〕。また、「万軍の主が我々に子孫を残さなかったなら、我々はソドムのようになっていた」(イザヤ1:9)。

Liber de septem regulis 3.137

137

Ipsae reliquiae fuerunt semen Abrahae: ne omnis Judaea, ut Sodoma esset. Iterum cum assereret, numquam Deum haereditatem suam reliquisse: sed sicut in adventu Domini, pars Israel salva facta est: ita semper fuisse. Quid, inquit, dicit responsum divinum?

PL 18, 31C

この残りの者こそが、アブラハムの子孫であった。ユダヤ全体がソドムのようにならないためである。彼はまた、神は自分の相続を決して捨てなかったと、すなわち、主の到来においてイスラエルの一部が救われたように、常にそうであったと主張して、言う。「神の応答は何と言っているか」。

Liber de septem regulis 3.138

138

Reliqui mihi septem millia vivorum, qui non curvaverunt genu ante Bahal (III Reg. XVIII, 19; Rom. XI, 4) .

PL 18, 31D

「私は自分のために、七千の生きている者たちを残した。彼らはバアルの前にひざをかがめなかった」(列王記三18:19; ローマ11:4)〔底本は vivorum(生きている者たち)。ローマ11:4 の virorum(男たち)の誤りとも見える。引かれた句は列王記三19:18に当たる〕。

Liber de septem regulis 3.139

139

Sic nunc reliquiae secundum electionem salvae factae sunt, dicendo: Si nunc in hoc tempore: ostendit et ante sic factum in Israel, ut reliquiae, id est, modicum salvum fieret.

PL 18, 31D

このように今、残りの者が選びに従って救われたと、「今この時にも」と言いながら、彼は、以前もイスラエルにおいて、残りの者が、すなわちわずかな者が救われるように行われたことを示している。

Liber de septem regulis 3.140

140

Si autem, nec fides, nec ratio persuadet fidei, qui promissus fuerat, dictum esse: Si me audisses, Israel; esset sicut arena maris numerus tuus (Isa. XLVIII, 18) . Et Jacob, qui antequam nasceretur, datus est: idem libero arbitrio postmodum reprobatus est.

PL 18, 31D

だが、約束されていた者に対して、「イスラエルよ、汝が私に聞いていたなら、汝の数は海の砂のようになっていたであろう」(イザヤ48:18)と言われたことを、信仰も理性も納得させないのなら〔文が完結しておらず、本文が崩れているらしい。前半はこのように解した〕、生まれる前に与えられたヤコブも、同じ者がのちに自由意志によって退けられた〔ことになる〕。

Liber de septem regulis 3.141

141

Sicut Osee dicit: Judicium Domini ad Judam, ut vindicet in Jacob, secundum vias ejus, et secundum studia ejus retribuet ei (Ose. XII, 2) : quia in utero supplantavit fratrem suum, et in laboribus suis invaluit ad Deum, et invaluit cum angelo, potens factus est (Gen. XXV, 23; Rom. IX, 10) .

PL 18, 31D

ホセアは言う。「ユダに対する主の裁きは、ヤコブにおいて罰することであり、その道に従い、その熱意に従って彼に報いる」(ホセア12:2)。それは、「彼は胎内で兄弟の足をすくい、その労苦において神に対して強くなり、天使と戦って強くなり、力ある者となった」からである(創世記25:23; ローマ9:10)〔引かれた句はホセア12:3–4に当たる〕。

Liber de septem regulis 3.142

142

Si autem constat, in Jacob dilectum consummasse, non est idem qui in laboribus invaluit ad Deum et supplantator, sed duo in uno corpore. Figura est enim duplicis seminis Abrahae, id est duorum populorum in uno utero matris Ecclesiae luctantium.

PL 18, 32A

ヤコブのうちで愛された者が事を成し遂げたことが明らかなら、労苦において神に対して強くなった者と、足をすくう者とは、同一ではなく、一つの体の中の二つの者である。これは、アブラハムの二重の子孫の象りであり、すなわち、母なる教会の一つの胎内で戦っている二つの民の象りだからである。

Liber de septem regulis 3.143

143

Unus est, secundum electionem de praescientia dilectus: Alter electione suae voluntatis, iniquus. Jacob autem et Esau, in uno sunt corpore, ex uno semine. Sed quod perspicue duo procreati sunt: ostensio est duorum populorum.

PL 18, 32A

一方は、選びに従い、予知に基づいて愛された者であり、他方は、自らの意志の選びによって、不法の者である。ヤコブとエサウは、一つの体の中に、一つの子孫から出ている。しかし明白に二人が生み出されたことは、二つの民の指し示しである。

Liber de septem regulis 3.144

144

Et ne quis putaret, ita perspicue fore separatos duos populos: ostensum est, ambos in uno corpore futuros in Jacob, qui et dilectus vocatus est, et fratris supplantator expressus. Itaque in duobus quantitas expressa est, non qualitas separationis.

PL 18, 32A

二つの民がこれほど明白に分けられると誰かが考えることのないように、両者が一つの体の中に、ヤコブにおいてあることが示された。ヤコブは、愛された者とも呼ばれ、兄弟の足をすくう者とも表された。だから、二人において表されたのは量であって、分離の質ではない。

Liber de septem regulis 3.145

145

Caeterum, ambo qui separati sunt in uno futuri, antequam dividuntur, ostensi sunt. Et Isaac, venit, inquit, frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam (Gen. XXVII, 35) .

PL 18, 32B

なお、分けられた二人は、分けられる前に、一つのうちにあることになる者として示された。そしてイサクは言う。「汝の兄弟が欺きをもって来て、汝の祝福を受けた」(創世記27:35)。

Liber de septem regulis 3.146

146

Nisi ita locutio mystica sit, breviter ostendentis duo in uno corpore: nonne contra rationem est, ut benedictionem in proximum dolose acceperit, Scriptura dicente: Qui non juravit proximo in dolo; iste accipiet benedictionem a Domino (Psal. XXIII, 4) ?

PL 18, 32B

もしこの言い方が、一つの体の中の二つのものを簡潔に示す奥義の語りでないなら、隣人に対して欺いて祝福を受けたということは、道理に反するのではないか。聖書は言う。「欺きをもって隣人に誓わなかった者、彼は主から祝福を受ける」(詩篇23:4)。

Liber de septem regulis 3.147

147

Numquam autem Jacob, id est Ecclesia venit ad benedictionem, non comitante dolo, id est, falsis fratribus.

PL 18, 32B

ヤコブ、すなわち教会が、欺き、すなわち偽りの兄弟たちを伴わずに祝福に至ったことは、決してない。

Liber de septem regulis 3.148

148

Sed non, quia innocentia et dolus simul veniunt ad benedictionem, simul benedicuntur: quia qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12) , et unum semen pro qualitate terrae, provenit.

PL 18, 32B

しかし、無垢と欺きが一緒に祝福に来るからといって、一緒に祝福されるのではない。「受け入れることのできる者は受け入れよ」(マタイ19:12)。そして一つの種は、土地の質に応じて実を結ぶのである。

Liber de septem regulis 3.149

149

Non est autem contrarium, quod malum fratrum videtur supplantasse, quia non dixit: In utero supplantavit Esau, sed fratrem suum.

PL 18, 32C

兄弟たちの悪が足をすくったように見えることは、矛盾ではない。「胎内でエサウの足をすくった」とは言わず、「自分の兄弟の〔足をすくった〕」と言っているからである。

Liber de septem regulis 3.150

150

Esau autem, ubique signum est, et nomen malorum: Jacob autem, utrorumque: illa ratione, quod pars mala simulet se Jacob, et sine dubio, uno nomine: pars autem bona, non potest se simulare Esau. Est hoc nomen malorum tantum: illud vero bipartitum.

PL 18, 32C

エサウはどこにおいても、悪しき者たちのしるしであり、名である。ヤコブはどちらの者たちのものでもある。それは、悪い部分は自らをヤコブと装い、疑いなく同じ一つの名で〔呼ばれる〕が、善い部分はエサウを装うことができないからである。こちらは悪しき者たちだけの名であり、あちらは二つに分かれたものである。

Liber de septem regulis 3.151

151

Caeterum de libero arbitrio, nec Jacob omne semen bonum, nec Esau omne malum, sed ex utroque utrumque. Ex Abraham ita bipartitum semen ostensum est.

PL 18, 32C

ただし自由意志に関しては、ヤコブの子孫がすべて善なのでもなく、エサウの〔子孫が〕すべて悪なのでもなく、どちらからも両方が出る。アブラハムから、このように二つに分かれた子孫が示された。

Liber de septem regulis 3.152

152

Natum est unum ex ancilla in figura (Gal. IV, 22) : ut ostenderetur etiam servos futuros ex Abraham, et recessit cum sua matre.

PL 18, 32C

女奴隷から一人が、象りとして生まれた(ガラテヤ4:22)。それは、アブラハムから奴隷となる者たちも出ることを示すためであり、その者は母とともに去った。

Liber de septem regulis 3.153

153

Postquam vero recessit, inventum est in alterius semine, quod est ex libera, quod est ex Israel, qui accepit legem in monte Sina, quod est Agar in servitute generans.

PL 18, 32D

だが去った後、それはもう一方の子孫の中に見いだされた。すなわち、自由な女から出た者、シナイ山で律法を受けたイスラエルから出た者であり、それは奴隷状態へと産むハガルである。

Liber de septem regulis 3.154

154

Illic in eodem populo secundum Isaac ex libera promissionis filii, id est, sancti et fideles multi procreati sunt. Separatis itaque a credentibus figuris Israel et Esau, in uno populo totum postmodum provenit.

PL 18, 32D

そこで、同じ民の中に、自由な女から出た、イサクにならう約束の子らが、すなわち聖徒たちと信仰ある者たちが多く生み出された。こうして、イスラエル〔底本は Israel。信じる者たちから分けられた象りとして前の節のイシュマエル(女奴隷の子)を言うらしく、Ismael の誤りかもしれない〕とエサウという象りが、信じる者たちから分けられたのち、全体がその後、一つの民の中で現れた。

Liber de septem regulis 3.155

155

Illic ab origine utrumque testamentum Agar et Isaac; sed pro tempore alterum sub alterius nomine delituit et delitescit, quia neque revelato novo quiescit vetus generando. Non ergo dixit, Agar, quae in servitutem generans.

PL 18, 32D

そこには初めから、ハガルとイサクという二つの契約があった。しかし、時に応じて、一方は他方の名のもとに隠れ、今も隠れている。新しい契約が啓示されても、旧い契約は産むことをやめないからである。それゆえ彼は、「奴隷状態へと産んだハガル」とは言わなかった〔底本は quae in servitutem generans。使徒はガラテヤ4:24 で「産む」(generans)と言っているので、論旨からは「産んだ」と過去に言わず、今も「産む」と言った、の意らしい。本文が崩れているらしく、このように解した〕。

Liber de septem regulis 3.156

156

Oportet autem simul ambos crescere usque ad messem. Sicut ergo tunc sub professione veteris Testamenti latuit novum, id est, gratia, quod secundum Isaac promissionis filios generaret ex libera, quod in Christo revelatum est: ita et nunc obtinente nova, non desunt servitutis filii generante Agar, quod in Christo revelabitur.

PL 18, 33A

刈り入れまで、両方が一緒に育たねばならない。したがって、あの時、旧約の名のもとに新約、すなわち恩寵が隠れていたように——それは、自由な女からイサクにならう約束の子らを産むものであり、キリストにおいて啓示された——、今も、新しいものが優勢であるあいだ、ハガルが産むことで奴隷状態の子らが絶えることはない。そのことはキリストにおいて明らかにされるであろう。

Liber de septem regulis 3.157

157

Confirmat Apostolus, id nunc quoque inter fratres geri, quod tunc inter illos gerebatur, dicens: Vos autem, fratres secundum Isaac, promissionis filii estis. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus est, persequebatur spiritualem, ita et nunc (Ibid. 28, 29) .

PL 18, 33A

使徒は、あの時彼らの間で行われていたことが、今も兄弟たちの間で行われていることを確証して言う。「だが汝らは、兄弟たちよ、イサクにならう約束の子らである。しかし、あの時、肉によって生まれた者が霊的な者を迫害したように、今もそうである」(ガラテヤ4:28, 29)。

Liber de septem regulis 3.158

158

Et necessario addidit, sed quid dicit Scriptura? Expelle ancillam et filium ejus: non enim cohaeres erit filius ancillae, filio liberae (Ibid., 30) . Quod autem dixit, sicut tunc persequebatur; ita et nunc, non est inane.

PL 18, 33A

彼は必然的に、こう付け加えた。「しかし聖書は何と言っているか。女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、自由な女の子とともに相続人とはならないからである」(ガラテヤ4:30)。「あの時迫害したように、今もそうである」と彼が言ったのは、むなしい言葉ではない。

Liber de septem regulis 3.159

159

Apostolus enim interpretatus est persequebatur. Nam Scriptura dicit: Ludebat Ismael cum Isaac (Gen. XXI, 9) . Numquid fratres, qui circumcisiones Galatis praedicebat, aperte illos, et non per lusum, id est, sine indicio persecutionis insequebatur?

PL 18, 33B

実際、使徒は「迫害した」と解釈した。聖書は、「イシュマエルはイサクと戯れていた」と言うからである(創世記21:9)。ガラテヤの人々に割礼を説いていた兄弟たちは、彼らをあからさまに追っていたのであって、戯れによって、すなわち迫害の兆しを見せずに追っていたのではなかったのだろうか。

Liber de septem regulis 3.160

160

Sicut ergo de genere ludendi persecutorem dixit: ita et istos, qui Filios Dei, velut per communem utilitatem, id est, disciplinam legis, a Christo separare, et matri suae Agar, filios militant.

PL 18, 33B

それゆえ、使徒が戯れという類のことから〔イシュマエルを〕迫害者と言ったように、この者たちをも〔迫害者と言った〕。彼らは、共通の益のように見せて、すなわち律法の教えによって、神の子らをキリストから引き離し、自分たちの母ハガルの子らとしようと努めている〔militant を不定詞 separare を伴う「努める」の意に取った。本文が崩れているらしい〕。

Liber de septem regulis 3.161

161

Alia enim non est causa, qua filii diaboli irrepant, ad explorandam libertatem nostram, et simulent se fratres, et in Paradiso nostro velut Dei filios ludere: quam de subacta libertate filiorum Dei glorientur, qui portabunt judicium, qualescumque illi fuerint, qui omnem sanctum persecuti sunt, qui prophetas occiderunt, qui semper Spiritui sancto restiterunt; inimici crucis Christi, negantes Christum in carne, dum ejus membra oderunt, corpus peccati, filii exterminii, ministerium facinoris, qui veniunt secundum operationem Satanae in omni virtute, signis et prodigiis, spiritualia nequitiae in coelestibus: quos Dominus Christus, quem in carne persequuntur, interficiet spiritu oris sui, et destruet manifestatione adventus sui.

PL 18, 33B

悪魔の子らが忍び込み、我々の自由を探り、兄弟を装い、我々の楽園で神の子らのように戯れるのには、神の子らの自由が屈服させられたことを誇るためのほかに、理由はない。彼らは、どのような者であれ、裁きを負う者たちである。すべての聖なる者を迫害し、預言者たちを殺し、常に聖なる霊に逆らった者たちであり、キリストの十字架の敵であり、肉においてキリストを否む者であって、それは彼の肢体を憎むことによる。罪の体、滅びの子ら、罪悪の奥義〔底本は ministerium(務め)。二テサロニケ2:7 の mysterium facinoris と読んだ。次節の ministeriis をミーニュの脚注が mysteriis とするのも、この読みを支える〕、サタンの働きに従って、あらゆる力と徴と不思議をもって来る者であり、天上にある悪の霊的なものである。この者たちを、彼らが肉において迫害している主キリストは、その口の霊で滅ぼし、その到来の顕現によって打ち壊す。

Liber de septem regulis 3.162

162

Tempus est enim, quod haec non ministeriis, sed aperte dicantur, imminente discessione, quod est revelatio hominis peccati, discedente Lot a Sodomis.

PL 18, 33C

実に今や、これらが奥義ではなく〔底本は ministeriis。ミーニュの脚注は mysteriis とし、それに従う〕、あからさまに語られるべき時である。離反が迫っており、それは罪の人の啓示であり、ロトがソドムから去るときである。