Liber de septem regulis 4.1
De specie et genere loquimur, non secundum virtutem Rhetoricam humanae sapientiae, quam qui magis omnibus potuit, locutus non est, ne crucem Christi fecisset inanem, si auxilio atque ornamento sermonis, ut falsitas, indiguisset.
PL 18, 33D種と類について我々は語る。人間の知恵の修辞の力に従ってではない。それを誰よりもよくなし得た者〔パウロ〕も、そのようには語らなかった。もし偽りのように言葉の助けと飾りを必要としたのなら、キリストの十字架を空しくしてしまっただろうからである。
Liber de septem regulis 4.2
Sed loquimur secundum mysteria coelestis sapientiae magisterio Spiritus sancti. Qui in quod veritatis pretium fidem constituerit mysterii, narravit in speciem genus abscondens, ut in veterem Hierusalem, totam, quae nunc est per orbem Ecclesiam assumeret, aut in unum membrum, totum corpus, ut in Salomone.
PL 18, 33D我々はむしろ、聖なる霊の導きのもと、天の知恵の奥義に従って語る。この霊は、奥義の信仰を真理の代価として定めたうえで〔Qui in quod veritatis pretium … の係りは定かでない。そのように取った〕、類を種の中に隠して語った。たとえば、古いエルサレムにおいて、今は全世界にある教会の全体を取り込み、あるいは一つの肢体において全体の体を取り込む、ソロモンにおいてのように。
Liber de septem regulis 4.3
Sed hoc non minus occultum est, quam caetera, quae non solum specie verbi, sed etiam multiformi narratione occultantur.
PL 18, 34Aしかしこれは、ほかの隠されたことに劣らず隠れている。それらは言葉の種によってだけでなく、多様な語りによっても隠されているのである。
Liber de septem regulis 4.4
Quamobrem, Dei gratia in auxilium postulata; elaborandum nobis est, ut spiritus multiplicet ingressus legendi, eloquiumque subtile, quod ad impedimentum intellectus, speciei genus, aut generi speciem inserit: genus species ne sit, facile possit videri.
PL 18, 34Aそれゆえ、神の恩寵に助けを請い求めたうえで、我々は努めねばならない。霊が読むための入口を増し、理解を妨げるために種に類を、類に種を差し挟む巧みな語り口が、類であるか種であるかを容易に見分けられるようにするためである〔genus species ne sit は genus speciesne sit(類か種か)と読んだ〕。
Liber de septem regulis 4.5
Dum enim speciem narrat, ita in genus transit, ut transitus non statim liquido appareat: sed talia transiens ponit verba, quae in utrumque conveniant, donec paulatim speciei modum excedat, et transitus dilucidet, cum, quae a specie coeperant, nonnisi in genus convenerint, et eodem modo genus relinquit, in speciem rediens.
PL 18, 34A実に、〔霊は〕種を語るあいだに、移りがすぐにははっきり現れないように類へ移る。移りながら、双方に当てはまる言葉を置き、ついには徐々に種の限度を越え、種として始まったものが類にしか当てはまらなくなったとき、移りが明らかになる。そして同じやり方で類を離れ、種に戻る。
Liber de septem regulis 4.6
Aliquando autem a specie in genus non supradicto modo revertitur. Aliquando supradicto modo transit, et evidenter revertitur simili ordinis varietate: aut a specie in genus, aut a genere in speciem, finit narrationem.
PL 18, 34Bときには、種から類へ、上に述べたやり方ではない仕方で戻る。ときには上に述べたやり方で移り、同じような順序の変化をもって明らかに戻る。種から類へ、あるいは類から種へと、語りを終えるのである。
Liber de septem regulis 4.7
Aliquando redit ex hoc in illud non semel: et omnis narratio nec speciem excedit, nec genus praeterit, in utrumque conveniens. Haec varietas translationis et ordinis exigit fidem, quae gratiam Dei quaerat.
PL 18, 34Bときには、こちらからあちらへ一度ならず戻る。そして語り全体は、種を越えもせず類を過ぎもせず、双方に当てはまる。この移しと順序の変化は、神の恩寵を求める信仰を要する。
Liber de septem regulis 4.8
Sic Dominus per Ezechielem loquitur, et regibus eorum, qui ab Hierusalem capti et dispersi fuerant, gentium jungit adventum, et in terra, quam Patres nostri possederunt, exprimit mundum. Septem enim gentes Abrahae promissae, figura sunt omnium gentium.
PL 18, 34B主はエゼキエルを通じてこのように語る。そして、エルサレムから捕らえられ散らされた者たちの王たちに〔底本は regibus(王たちに)。文意が通らず、4.27 の egressui(出立に)と同じく、帰還を言う語の誤りかもしれない〕諸国民の到来を結びつけ、我々の父祖たちが所有した地において世界を表す。実に、アブラハムに約された七つの国民は、すべての諸国民の象りである。
Liber de septem regulis 4.9
Factus est, inquit, ad me sermo Domini, dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis et peccatis: secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam.
PL 18, 34B「主の言葉が私に臨んで言った」と彼は言う。「人の子よ、イスラエルの家はその地に住み、自分たちの道と偶像と罪によって地を汚した。彼らの道は、月経の汚れのように私の顔の前にあった」。
Liber de septem regulis 4.10
Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, quas ingressi sunt, et polluerunt illic nomen meum sanctum: dum dicunt ipsi, populus Domini hi, et de terra tua egressi sunt: et peperci illis, propter nomen tuum sanctum, quod polluerunt domus Israel in nationibus, in quas ingressi sunt illic.
PL 18, 34C「私は怒りを彼らの上に注ぎ、彼らが入っていった諸民族の中に彼らを散らした。彼らはそこで私の聖なる名を汚した。『これらは主の民であり、汝の地から出てきた者たちだ』と彼ら自らが言うあいだに。しかし私は、汝の聖なる名のゆえに〔底本は tuum(汝の)。神が自らの名を言う所なので「私の」とあるべきだが、刷りのまま訳した〕彼らを惜しんだ。イスラエルの家は、入っていったそこの諸民族の中でその名を汚したのである」。
Liber de septem regulis 4.11
Propter hoc, dic domui Israel: Haec dicit Dominus: Non vobis ego facio, domus Israel: sed propter nomen sanctum quod polluistis in nationibus, in medio quarum ingressi estis.
PL 18, 34C「このゆえに、イスラエルの家に言え。主はこう言う。イスラエルの家よ、私が行うのは汝らのためではない。汝らが入っていった諸民族の中で汚した聖なる名のためである」。
Liber de septem regulis 4.12
Illic incipit jungere genus: Et sanctificabo nomen meum, sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum Dominus, qui sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram.
PL 18, 34C彼はここで類を結びつけ始める。「私は、諸民族の中で汚された、また汝らが彼らの中で汚した私の名、あの大いなる聖なる名を聖とする。そのとき諸国民は、私が主であると知る。私は汝らにおいて、彼らの目の前で聖とされる。そして私は汝らを諸国民の中から取り、すべての地から集め、汝らの地に導き入れる」。
Liber de septem regulis 4.13
Aperte excedit speciem: Et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra: et dabo vobis carneum, et spiritum meum dabo in vos, et faciam, ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini.
PL 18, 34D彼は明らかに種を越える。「私は清い水を汝らに振りかけ、汝らはすべての偶像から清められる。私は汝らを清め、汝らに新しい心を与え、新しい霊を汝らの内に与える。汝らの肉から石の心を取り去り、肉の心を汝らに与える。私の霊を汝らの内に与え、汝らが私の正義のうちを歩み、私の裁きを守り、そして行うようにする」。
Liber de septem regulis 4.14
Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris. Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris (Ezech. XXXVI, 17, 28) .
PL 18, 34D「汝らは、私が汝らの父祖たちに与えた地に住む。汝らは私の民となり、私は汝らの神となる。私は汝らをすべての汚れから清める」(エゼキエル36:17, 28)。
Liber de septem regulis 4.15
Attingit speciem, non tamen relinquens genus: Et vocabo triticum, et multiplicabo illud: et non dabo in vos famem, et multiplicabo fructum ligni, et quae nascuntur in agro: ut non accipiatis ultra opprobrium famis, in nationibus, et reminiscemini vias vestras pessimas, cogitationes vestras non bonas, et non odietis eas ante faciem eorum in iniquitatibus vestris, et in abominationibus eorum.
PL 18, 35A彼は種に触れるが、しかし類を離れはしない。「私は小麦を呼び、それを増やす。私は汝らの上に飢えを与えない。私は木の実と野に生じるものを増やす。それは汝らが諸民族の間で、もはや飢えの辱めを受けないためである。汝らは自分たちの最悪の道、善くない考えを思い出し、自分たちの不法と彼らの忌むべき行いのゆえに、彼らの面前でそれらを憎まない〔non odietis eas … は文意が定かでない。刷りのまま訳した〕」。
Liber de septem regulis 4.16
Non propter vos, ego facio, dicit Dominus. Notum est vobis, confundimini et revertimini de viis vestris, domus Israel.
PL 18, 35A「私が行うのは汝らのためではない、と主は言う。汝らに知らせておく。イスラエルの家よ、恥じ入って、汝らの道から立ち返れ」。
Liber de septem regulis 4.17
Haec dicit Adonai Dominus: In die, qua mundabo vos ab omnibus iniquitatibus vestris, et inebriari faciam civitates, in figura terrae Judae, quae bellis vastata fuerat, coletur, propter quod fuit exterminata sub oculis omnis praetereuntis.
PL 18, 35A「アドナイなる主はこう言う。私が汝らをすべての不法から清める日に、都市を酔わせる〔底本は inebriari。「住まわせる」の誤りか〕」。ユダの地の象りにおいて、戦に荒らされていた〔地〕は耕される、それは、通りがかる誰の目にも荒れ果てていたからである〔この一句は、引用に著者の語りが混じっているらしい。そのように取った〕。
Liber de septem regulis 4.18
Et dicent, Terra illa, quae fuerat exterminata, facta est sicut hortus deliciarum, et civitates desertae et exterminatae et demolitae, munitae consederunt. Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quoniam ego sum Dominus.
PL 18, 35B「人々は言うだろう。荒らされていたあの地は、楽しみの園のようになった。荒れ果て、荒らされ、壊された都市は、堅固にされて人が住んでいる。汝らの周りに残された諸国民はみな、私が主であると知る」。
Liber de septem regulis 4.19
Aedificavi demolitas, et plantavi exterminatas: quia ego Dominus locutus sum et feci (Ibid. 29, 38) .
PL 18, 35B「壊されたものを私は建て直し、荒らされたものに私は植えた。主である私が語り、そして行ったからである」(エゼキエル36:29, 38)。
Liber de septem regulis 4.20
Apostolus quoque ingressu Jacob promissum esse introitum gentium, sic interpretatur dicens, Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur, sicut scriptum est: Veniet a Sion, qui liberet et auferat impietates ab Jacob (Rom. XI, 25, 26) .
PL 18, 35B使徒もまた、ヤコブの入場には諸国民の入場が約束されていたと、このように解釈している。「異邦人〔gentes。ここはイスラエルと対になるので異邦人と訳す〕の充満が入るまでである。そしてこのようにすべてのイスラエルが救われる。書かれているとおりである。『救う者がシオンから来て、ヤコブから不敬虔を取り除く』」(ローマ11:25, 26)。
Liber de septem regulis 4.21
Et eodem genere locutionis redit in speciem, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos.
PL 18, 35Bそして同じ語り方で種に戻り、こう言う。「福音によれば、確かに汝らのゆえに敵である」。
Liber de septem regulis 4.22
Item in Ezechiele incipit ab specie, quae conveniat et in genus, et finit in solo genere, ostendens, terram patrum mundi esse possessionem: Haec dicit Dominus: Ecce ego accipiam omnem domum Israel de medio gentium, in quas ingressi sunt illic, et congregabo eos ab omnibus qui sunt in circuitu eorum, et inducam eos in terram Israel, et princeps unus erit eorum.
PL 18, 35B同じくエゼキエルにおいて、類にも当てはまる種から始め、類だけで終える。父祖たちの地が世界の所有であることを示しつつ。「主はこう言う。見よ、私はイスラエルの家をことごとく、彼らが入っていったそこの諸国民の中から取り、彼らの周囲にいるすべての者たちから彼らを集め、イスラエルの地に導き入れる。彼らの君は一人となる」。
Liber de septem regulis 4.23
Et non erunt ultra in duas gentes, nec dividentur ultra in duo regna: ne contaminentur adhuc in simulacris suis.
PL 18, 35C「彼らはもはや二つの国民にはならず、もはや二つの王国に分かれない。それは、彼らがなおも自分たちの偶像によって汚されないためである」。
Liber de septem regulis 4.24
Et liberabo eos ab omnibus iniquitatibus eorum, quibus peccaverunt in eis, et emundabo eos, et erunt mihi in populum, et ego Dominus ero illis in Deum (Ezech. XXXVII, 21, 23) .
PL 18, 35C「私は彼らを、彼らがそこで罪を犯したすべての不法から解放し、彼らを清める。彼らは私の民となり、主である私は彼らの神となる」(エゼキエル37:21, 23)。
Liber de septem regulis 4.25
Aperte transit in genus: Et servus meus David princeps in medio eorum erit, Pastor unus omnium, qui in praeceptis meis ambulabunt, et judicia mea custodient, et facient ea, et inhabitabunt in terra sua, quam ego dedi servo meo Jacob, ubi habitaverunt patres eorum, et habitabunt in ea ipsi, et David servus meus princeps eorum in saecula, et disponam illis testamentum pacis, et testamentum aeternum erit cum illis.
PL 18, 35C彼は明らかに類へ移る。「私の僕ダビデが彼らの中で君となり、すべての者の唯一の牧者となる。彼らは私の掟のうちを歩み、私の裁きを守り、それを行う。彼らは、私が私の僕ヤコブに与えた地、彼らの父祖たちが住んだ地に住み、彼ら自身がそこに住む。私の僕ダビデは永遠に彼らの君である。私は彼らに平和の契約を定め、永遠の契約が彼らと結ばれる」。
Liber de septem regulis 4.26
Et ponam sancta mea in medio eorum in saecula, et erit habitatio mea in illis, et ero illis Deus: et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes, quia ego sum Dominus qui sanctifico eos, dum sunt sancta in medio eorum, dicit Dominus (Ibid., 24, 28) .
PL 18, 35D「私は私の聖所を彼らの中に永遠に置く。私の住まいは彼らの内にあり、私は彼らの神となり、彼ら自身は私の民となる。諸国民は、私が主であり、彼らを聖とする者であると知る。私の聖所が彼らの中にあるあいだ、と主は言う」(エゼキエル37:24, 28)。
Liber de septem regulis 4.27
Item illic egressui dispersionis Israel, gentium inserit adventum. Eremum figuram fuisse populi deserti, in quo Ecclesia nunc esse, manifestatur: et quod iidem mali quamvis una cum populo Dei ex gentibus revocentur in terram Israel, tamen in terra non sint.
PL 18, 35D同じくそこで彼は、イスラエルの離散の出立に、諸国民の到来を差し挟む。荒れ野が、今や教会のいる民の荒れ野〔populi deserti。4.29 に引かれる「諸民族の荒れ野」を言うと取った〕の象りであったことが明らかにされる。そして、同じ悪しき者たちが、神の民とともに諸国民の中から呼び戻されてイスラエルの地に入るとはいえ、それでもその地にはいない、ということも〔明らかにされる〕。
Liber de septem regulis 4.28
Vivo ego, dicit Dominus, si respondero vobis, et si ascenderit in cor vestrum hoc, et non erit, quemadmodum dicitis vos. Erimus sicut gentes, et sicut tribus terrae, ut serviamus lignis et lapidibus.
PL 18, 36A「私は生きている、と主は言う。私が汝らに答えることは決してない〔si respondero は誓いの言い回しで、否定の意に取った〕。汝らの心に上ったこのことは実現しない。汝らが『我々は諸国民のように、地の諸部族のようになり、木や石に仕えよう』と言うようには」。
Liber de septem regulis 4.29
Vivo ego, dicit Dominus, nisi in manu forti et brachio excelso, et in ira effusa regnabo super vos, et educam vos de populis et recipiam vos de regionibus, in quibus dispersi estis in manu forti et brachio excelso, et ira effusa, et adducam vos in desertum populorum, et disputabo ad vos facie ad faciem: quemadmodum disputavi ad patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus, et redigam vos sub virga mea, et inducam vos in numero, et eligam impios de vobis et desertores: quoniam ex transmigratione eorum educam eos, et in terram Israel non intrabunt, et cognoscetis, quia ego sum Dominus (Ezech. XX, 31, 38) .
PL 18, 36A「私は生きている、と主は言う。確かに、強い手と高く上げた腕と注がれた怒りをもって、私は汝らの上に王として治める。私は汝らを諸民族の中から導き出し、汝らが散らされた諸地方から、強い手と高く上げた腕と注がれた怒りをもって受け入れ、汝らを諸民族の荒れ野に連れて行き、そこで汝らと顔と顔を合わせて論じる。私がエジプトの地の荒れ野で汝らの父祖たちと論じたように、そのように汝らを裁く、と主は言う。私は汝らを私の杖の下に置き、数に入れて導き入れ、汝らの中から不敬虔な者と背き去る者を選び出す。彼らをその移住の地から導き出すが、彼らはイスラエルの地には入らない。汝らは、私が主であることを知る」(エゼキエル20:31, 38)。
Liber de septem regulis 4.30
Item illi captivitati montium Israel promittit Deus ubertatem, et multiplicationem populorum usque in finem: Quoniam, inquit, dederunt terram tuam sibi in possessionem cum jucunditate inhonorantes animas, atque exterminaverunt in vastationem: propterea, propheta super terram Israel, et dic montibus et collibus, et rivis et nemoribus: Haec dicit Dominus: Ecce ego in zelo meo, et in ira mea locutus sum, propter quod opprobrium gentium portatis.
PL 18, 36B同じくそのイスラエルの山々の捕囚について、神は豊かさと、終わりに至るまでの民の増加を約束する。「なぜなら」と彼は言う、「彼らは汝の地を、喜びのうちに魂を辱めつつ自分たちの所有として与え、荒廃に至るまで荒らしたからである。それゆえ、イスラエルの地について預言し、山々と丘、谷川と森に言え。主はこう言う。見よ、私は熱情と怒りをもって語った、汝らが諸国民の辱めを負っているからである」。
Liber de septem regulis 4.31
Ecce ego levabo manum meam super nationes, quae sunt in circuitu vestro. Hi injuriam suam accipient: vestri autem montes, Israel, uvam et fructum vestrum manducabit populus meus, qui appropinquat venire.
PL 18, 36B「見よ、私は汝らの周囲にいる諸民族の上に手を挙げる。彼らは自らの辱めを受ける。しかしイスラエルよ、汝らの山々については、汝らのブドウと実を、近づき来る私の民が食べる」。
Liber de septem regulis 4.32
Quia ecce ego super vos, et colemini, et seminabimini: et multiplicabo super vos totam domum Israel usque in finem, et habitabuntur civitates, et quae desolatae erant, aedificabuntur (Ezech. XXXVI, 5, 10) .
PL 18, 36C「見よ、私は汝らに向かう。汝らは耕され、種を蒔かれる。私は汝らの上に、イスラエルの家全体を終わりまで増やし、都市は住まわれ、荒れ果てていたものは建て直される」(エゼキエル36:5, 10)。
Liber de septem regulis 4.33
Item illic velut in novissima resurrectione, prima significatur: Locutus est, inquit, ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec, omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, interiit spes nostra, exspiravimus.
PL 18, 36C同じくそこで、あたかも最後の復活において〔語るかのように〕、最初の〔復活〕が示される。「彼は私に語って言った」と彼は言う、「人の子よ、これらの骨はイスラエルの家全体である。彼らは言う。『我々の骨は枯れた。我々の望みは滅びた。我々は息絶えた』」。
Liber de septem regulis 4.34
Propterea propheta et dic; Haec dicit Dominus: Ecce ego aperiam monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel, et scietis, quia ego Dominus, cum aperiam sepulcra vestra, et educam de monumentis populum meum, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis: et ponam vos super terram vestram, et scietis quia ego sum Dominus (Ezech. XXXVII, 11, 14) .
PL 18, 36C「それゆえ預言して言え。主はこう言う。見よ、私は汝らの墓を開き、汝らを墓から導き出し、イスラエルの地に導き入れる。私が汝らの墓穴を開き、私の民を墓から導き出すとき、汝らは私が主であると知る。私は私の霊を汝らの内に与え、汝らは生きる。私は汝らを汝らの地に置き、汝らは私が主であると知る」(エゼキエル37:11, 14)。
Liber de septem regulis 4.35
Numquid perspicue, cum resurrexerimus, tunc sciemus Dominum, et non nunc, cum per baptismum resurgimus? Aut mortui poterunt dicere: Arida facta sunt ossa nostra (Ibid., 11) , ut merito mortuis id promissum esse credamus?
PL 18, 36D我々が復活したそのときに主を知り、洗礼によって復活する今には知らない、というのが明白だろうか。それとも、死者が「我々の骨は枯れた」(エゼキエル37:11)と言い得るのだろうか。それで我々が、これは死者たちに約束されたものだと信じるのは当然だというのか。
Liber de septem regulis 4.36
Quid enim est sacramenti, ne in ambiguum veniret, aperuit Deus. Nam de novissima carnis resurrectione, neminem Christianum credimus dubitare.
PL 18, 36D実に、何が秘義であるかを、曖昧さに陥ることのないように、神は明らかにした。最後の肉の復活については、どのキリスト教徒も疑わないと我々は信じるからである。
Liber de septem regulis 4.37
Et Dominus secundum Joannem has resurrectiones manifestat, dicens: Amen dico vobis: quia, qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte ad vitam.
PL 18, 36Dそして主は、ヨハネ〔の福音書〕によれば、これらの復活を明らかにして言う。「アーメン、汝らに言う。私の言葉を聞き、私を遣わした者を信じる者は、永遠の生命を持ち、裁きに至らず、死から生命へと移る」。
Liber de septem regulis 4.38
Amen dico vobis, quoniam venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent. Sicut enim habet Pater vitam in se: sic dedit Filio vitam habere in semetipso.
PL 18, 37A「アーメン、汝らに言う。時が来る、今がその時である。そのとき死者は神の子の声を聞き、聞いた者は生きる。父が自分の内に生命を持つように、そのように子にも、自分の内に生命を持つことを与えたからである」。
Liber de septem regulis 4.39
Et potestatem dedit ei et judicium facere: quia filius hominis est (Joan. V, 24, 27) . Jungit novissimam resurrectionem: Nolite mirari hoc: quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et exient qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui autem mala fecerunt, in resurrectionem judicii (Ibid., 28, 29) .
PL 18, 37A「また、裁きを行う権能も彼に与えた。彼が人の子だからである」(ヨハネ5:24, 27)。彼は最後の復活を結びつける。「これを驚くな。時が来る。そのとき墓の中にいる者はみな神の子の声を聞き、善を行った者は生命の復活へ、悪を行った者は裁きの復活へと出てくる」(ヨハネ5:28, 29)。
Liber de septem regulis 4.40
Primo dixit, mortui qui audierint, vivent. Secundo, omnes, qui in monumentis sunt, exient.
PL 18, 37A彼は第一に、「聞いた死者は生きる」と言った。第二に、「墓の中にいる者はみな出てくる」と言った。
Liber de septem regulis 4.41
Item quod in uno homine totum corpus significetur, in Regum libro promittit Deus David, de Salomone dicens: Suscitabo regnum ejus: ipse aedificabit mihi domum (II Reg. VII, 15) .
PL 18, 37A同じく、一人の人において全体の体が表されることを、神は王たちの書において、ダビデにソロモンについて言って約束する。「私は彼の王国を起こす。彼自身が私のために家を建てる」(サムエル記下7:15)〔引かれた句はサムエル記下7:12–13に当たる〕。
Liber de septem regulis 4.42
Conveniunt ista: sed excedit speciem, dicens: Et dirigam thronum ejus usque in aeternum. Item in utrumque: Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium.
PL 18, 37Bこれらは〔ソロモンに〕当てはまる。しかし彼は種を越えて、こう言う。「私は彼の王座を永遠に至るまで堅くする」。同じく、双方に当てはまるものとして、「私は彼の父となり、彼は私の子となる」。
Liber de septem regulis 4.43
Et si venerit injustitia ejus, arguam eum in virga hominum, et in artibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli, a quibus abstuli a conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus.
PL 18, 37B「もし彼の不義が来るなら、私は人の杖と人の子らの技〔artibus は plagis(打撃)の誤りか〕で彼を戒める。しかし私の慈しみを、私が自分の前から取り去った者たちから取り去ったようには、彼から取り去らない。彼の家は信実となる」。
Liber de septem regulis 4.44
Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et thronus ejus erit confirmatus usque in aeternum (Ibid., 13, 16) .
PL 18, 37Bまたも種を越える。「彼の王国は私の前に永遠であり、彼の家は信実となる」。またも種を越える〔底本は同じ句を繰り返して刷っている〕。「彼の王国は私の前に永遠であり、彼の王座は永遠に至るまで堅くされる」(サムエル記下7:13, 16)。
Liber de septem regulis 4.45
Quod autem videtur in excessus specie thronum Christi promittere in aeternum, thronum filii hominis promittit, et ita Corpus Christi, id est, Ecclesiae.
PL 18, 37Cところで、越えた種のうちにキリストの王座を永遠に約束しているように見えるものは、人の子の王座を約束しており、したがってキリストの体、すなわち教会のことである。
Liber de septem regulis 4.46
Non enim propter David promisit Deus regnaturum Christum: cui ante constitutionem mundi promisit hanc claritatem. Et per Isaiam sic dicit Deus Christo: Magnum tibi erit istud: ut voceris puer meus, et statuas tribus Jacob, et Israel dispersionem convertas.
PL 18, 37C実に神は、ダビデのゆえにキリストが王として治めると約束したのではない。世界の設立の前に、神はキリストにこの栄光を約束したのである。また神はイザヤを通じて、キリストにこう言う。「汝にとってこれは大いなることとなる。汝が私の僕〔puer〕と呼ばれ、ヤコブの諸部族を立て、イスラエルの離散を立ち返らせることは」。
Liber de septem regulis 4.47
Ecce posui te in testamentum generis, in lumen gentium, ut sis in salutem usque in novissimum terrae (Isa. XLIX, 6) .
PL 18, 37C「見よ、私は汝を、種族の契約として、諸国民の光として置いた。汝が地の果てに至るまで救いとなるために」(イザヤ49:6)。
Liber de septem regulis 4.48
Quid majus Filio Dei vocari puer meus, et Israel dispersionem convertere, aut per cum factum esse ipsum Israel et coelum et terram, et quae in eis sunt visibilia et invisibilia? Sed ei dixit magnum esse, qui Filio Dei mixtus est ex semine David.
PL 18, 37C神の子にとって、「私の僕」と呼ばれ、イスラエルの離散を立ち返らせることと、彼によってイスラエル自身も、天も地も、そこにある見えるものも見えないものも造られたこととでは、どちらが大きいか〔底本は per cum。per eum と読む〕。しかし神は、ダビデの子孫から出て神の子と一つにされた者に対して、それを大いなることと言ったのである。
Liber de septem regulis 4.49
Omnis enim promissio Abrahae et David, ipsa est, ut semen eorum misereretur ei, cujus sunt omnia, et esset cohaeres in aeternum: non propter eos regnaret Christus, qui est omnium rex a Patre constitutus.
PL 18, 37D実に、アブラハムとダビデへの約束はすべて、その子孫が、万物がその者のものである者と混ぜ合わされ〔底本は misereretur(憐れむ)。前節の mixtus est に合わせ、misceretur と読んだ〕、永遠に共同の相続人となることである。万人の王として父によって定められたキリストが王として治めるのは、彼らのゆえにではない。
Liber de septem regulis 4.50
Quid dicimus de Salomone? cum Deo est, an post idololatriam reprobatus est? Si cum Deo dixerimus: impunitatem spondebimus idolorum cultoribus. Non enim dicit Scriptura, poenitentiam egisse Salomonem, aut recepisse sapientiam.
PL 18, 37Dソロモンについて我々は何と言うか。彼は神とともにいるのか、それとも偶像崇拝ののち見捨てられたのか。神とともにいると言うなら、偶像の崇拝者に罰を免れることを請け合うことになる。実に聖書は、ソロモンが悔い改めを行ったとも、知恵を取り戻したとも言っていない。
Liber de septem regulis 4.51
Si autem reprobatum dixerimus: occurrit vox Dei, quae dicit, nec terrae quidem regnum auferre Salomoni propter David, sicut scriptum est in libro Regum: Disrumpens disrumpam regnum tuum de manu tua: et dabo illud servo tuo.
PL 18, 37Dだが見捨てられたと言うなら、神の声が立ちはだかる。それは、ダビデのゆえに、ソロモンから地上の王国さえ取り去らないと言うのである。列王記に書かれているとおりである。「私は汝の王国を、引き裂きつつ汝の手から引き裂く。それを汝の僕に与える」。
Liber de septem regulis 4.52
Verum, in diebus tuis non faciam haec, propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud. Verum omne regnum non accipiam, sceptrum unum dabo filio tuo: propter David servum meum, et propter Hierusalem civitatem, quam elegi, (III Reg. XI, 11, 14) .
PL 18, 38A「ただし、汝の日々にはこれを行わない。汝の父ダビデのゆえに。汝の子の手からそれを取る。ただし王国をすべては取らない。私の僕ダビデのゆえに、また私が選んだ都エルサレムのゆえに、一つの笏を汝の子に与える」(列王記三11:11, 14)。
Liber de septem regulis 4.53
Quid enim prodest David, si propter eum filius ejus regnum terrae consequeretur, coeleste perditurus?
PL 18, 38A実に、もし彼のゆえにその子が地の王国を得て、天の〔王国〕を失うことになるなら、ダビデに何の益があろうか。
Liber de septem regulis 4.54
Quo manifestum est, cum Deo esse Salomonem: cui regnum quidem terrae ablatum non est propter David, quod et dixerat: Arguam in virga hominum peccata ejus: misericordiam autem meam non auferam ab eo (II Reg. VII, 14) .
PL 18, 38Aこれによって、ソロモンが神とともにいることは明らかである。ダビデのゆえに、地の王国が彼から取り去られなかったのは確かであり、神はこうも言っていた。「私は人の杖で彼の罪を戒める。しかし私の慈しみを彼から取り去らない」(サムエル記下7:14)。
Liber de septem regulis 4.55
Quod si neque reprobatus est, neque idolorum cultores regnum Dei possident: manifestuum est, figuram fuisse Ecclesiae bipartitae, Salomonem, cujus latitudo cordis et sapientia, sicut arena maris, et idololatria horribilis.
PL 18, 38Aもし彼が見捨てられもせず、偶像の崇拝者が神の国を所有することもないとすれば、ソロモンは二つに分かれた教会の象りであったことは明らかである〔底本は manifestuum。manifestum と読む〕。その心の広さと知恵は海の砂のようであり、偶像崇拝は恐ろしいものであった。
Liber de septem regulis 4.56
Disrumpens, inquit, disrumpam regnum tuum de manu tua: verum in diebus tuis non faciam. De manu filii tui accipiam illud. Jugis operationis est, disrumpens disrumpam: sicut benedicens benedicam, et multiplicans multiplicabo semen tuum.
PL 18, 38B「引き裂きつつ私は汝の王国を汝の手から引き裂く」と彼は言う、「ただし汝の日々には行わない。汝の子の手からそれを取る」。「引き裂きつつ引き裂く」は継続する働きである。それは「祝福しつつ祝福し、増やしつつ汝の子孫を増やす」と同じである。
Liber de septem regulis 4.57
Ostendit enim semper futurum Salomonem in filio, id est, in posteris: cujus posthumis Salomonis temporibus non aufert Deus regnum, secundum promissa Patrum: sed corrigit illud usque in aeternum, ut auferat jugiter secundum idololatriam Salomonis, in suo peccato perseverantis.
PL 18, 38B実に〔神は〕、ソロモンがつねに子において、すなわち子孫において〔続いて〕あることを示している。ソロモンの死後の時代に、神は、父祖たちへの約束に従って、その〔子孫〕から王国を取り上げない。むしろ永遠に至るまでそれを正す。それは、自分の罪に留まるソロモンの偶像崇拝に応じて、絶えず取り上げるためである〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。
Liber de septem regulis 4.58
Alias, quomodo de manu Salomonis disrumpens disrumpit aut non disrumpit, si non nunc est Salomon in filiis bonus aut malus? Quod autem dicit: Verum, non omne regnum accipio: in speciem redit, incipiens aliam figuram in filio Salomonis et servo.
PL 18, 38Bさもなければ、引き裂きつつ引き裂く者が、ソロモンの手から引き裂く、あるいは引き裂かないとは、どうしてなのか。今やソロモンが子らにおいて善い者あるいは悪い者であるのでないならば。「ただし、王国をすべては取らない」と言うところで、彼は種に戻り、ソロモンの子と僕において別の象りを始める。
Liber de septem regulis 4.59
In Jesu Nave quoque sic dicit Dominus, manifestans in uno homine futurum corpus ostendit: sed hoc loco malum tantummodo.
PL 18, 38Cヨシュア記〔Jesu Nave〕においても主はこのように言い、一人の人において将来の体を明らかにして示している。ただしこの箇所では悪い〔体〕だけである。
Liber de septem regulis 4.60
Peccavit, inquit, populus et transgressus testamentum, quod disposui ad illos, furati sunt de anathemate, miserunt in vasa sua (Jos. VIII, 11) : cum solus Achar de tribu Juda id fecisset.
PL 18, 38C「民は罪を犯し」と彼は言う、「私が彼らに定めた契約を破った。彼らは聖絶すべき物〔anathema〕から盗み、自分たちの器に入れた」(ヨシュア記8:11)〔引かれた句はヨシュア記7:11に当たる〕。実際にそれを行ったのはユダ族のアカンただ一人であったのに。
Liber de septem regulis 4.61
Quod corpus semper futurum intelligens Jesus, sic ait, cum eum occideret: Exterminet te Deus sicut et hodie (Ibid., 25) .
PL 18, 38Cヨシュアは、この体がつねに将来あることを悟り、彼を殺すとき、こう言った。「神が今日と同じく汝を滅ぼすように」(ヨシュア記8:25)〔引かれた句はヨシュア記7:25に当たる〕。
Liber de septem regulis 4.62
Illud autem multo magis necessarium est scire: omnes omnino civitates Israel et gentium, vel provincias quas Scriptura alloquitur, aut in quibus aliquid gestum refert figuram esse Ecclesiae. Aliquas quidem partis malae tantum, aliquas bonae, aliquas vero utriusque.
PL 18, 38Cところで、次のことを知るのははるかに必要である。イスラエルと諸国民のすべての都市、あるいは聖書が語りかける諸地方、またその中に何かが行われたと語る所は、すべて教会の象りである。ある都市は悪い部分だけの、ある都市は善い部分の、またある都市は双方の〔象り〕である。
Liber de septem regulis 4.63
Et si sint aliqua, quae etiam in gentes, quae foris sunt videantur convenire: in parte tamen, quae intus est, convenitur omne corpus adversum, sicut in Israel captivo, promittitur gentibus ad Deum reditus.
PL 18, 38Dそして、外にいる諸国民にも当てはまるように見えるものがあるとしても、それでも内にある部分において、敵対する体の全体が呼びかけられている〔omne corpus adversum の係りは定かでない。そのように取った〕。たとえば捕囚のイスラエルにおいて、諸国民に神への帰還が約束されるように。
Liber de septem regulis 4.64
Impossibile est enim legem loqui ei, qui in lege non est: de eo loqui, ad ipsum tamen non: et sive alicubi sine ista occasione non in Israel specialiter alienigenas alloquitur, intus omnimodo credendi sunt: quoniam, etsi eveniebat specialiter quod prophetatum est, Ecclesia tamen est.
PL 18, 38D実に、律法のうちにいない者に律法が語ることは不可能である。〔律法は〕その者について語ることはあっても、その者自身に向けては語らない。もしどこかで、この機会なしに、イスラエルに特別にではなく外国人に語りかけるなら、その者たちは何としても内にいる者と信じなければならない。預言されたことが特別に起こったとしても、それでも教会なのだからである〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。
Liber de septem regulis 4.65
Proprietas denique non omnibus speciebus convenit. Nam et Damascus et Tyrus et Soor et aliae multae usque nunc exstant, quas Deus penitus tolli, nec restaurari dixerat.
PL 18, 38D実に、固有の性質はすべての種に当てはまるわけではない。ダマスコもティルスもソル〔Soor。4.103 ではティルスを指す名だが、ここではティルスと並べて挙げられている〕も、ほかの多くも今に至るまで存続しているが、神はそれらを徹底的に取り除き、再建されないと言っていたのである。
Liber de septem regulis 4.66
In alienigenis autem civitatibus Ecclesiam conveniri apertum est in Ezechiele, cui cum Dominus diceret, praedicere interitum in Theman, quae est Esau, et in Dagon, quod est idolum allophylorum, intellexit parabolam esse adversum Hierusalem et templum.
PL 18, 39A外国の都市に教会が呼びかけられていることは、エゼキエルにおいて明らかである。主は彼に、エサウの〔都〕であるテマンと、異民族〔allophyli。ギリシア語〕の偶像であるダゴンについて、滅びを告げよと言ったが、彼はそれがエルサレムと神殿に対する譬えであると悟った。
Liber de septem regulis 4.67
Factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, confirma faciem tuam super Theman, respice in Dagon, propheta in silvam summam Nages: Audi verbum Domini.
PL 18, 39A「主の言葉が私に臨んで言った」と彼は言う、「人の子よ、汝の顔をテマンに向けて堅くし、ダゴンを見よ。ナゲスの最も高い森〔Nages は南の地(ネゲブ)の名を写したものらしい〕に向かって預言せよ。主の言葉を聞け」。
Liber de septem regulis 4.68
Haec dicit Dominus: Ecce, ego incendam in te ignem, et comedet in te omne lignum viride, et omne lignum aridum.
PL 18, 39A「主はこう言う。見よ、私は汝の中に火を燃やす。それは汝の中のすべての緑の木とすべての枯れた木を食い尽くす」。
Liber de septem regulis 4.69
Non exstinguetur flamma incensa et cumburetur in ea omnis facies a subsolano usque ad aquilonem, ut cognoscat omnis caro, quia ego Dominus succendi illud, non exstinguetur ultra. Et dixi, non, Domine.
PL 18, 39A「燃え上がった炎は消えず、すべての顔が日の昇る方から北に至るまで、その中で焼かれる。すべての肉なる者は、主である私がそれに火を点けたと知る。それはもはや消えない。そして私は言った。『いいえ、主よ』と」。
Liber de septem regulis 4.70
Ipsi dicunt ad me: Nonne parabola est haec, quae dicitur (Ezech. XX, 45, 49) ? Et factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Propterea, fili hominis, propheta et confirma faciem tuam ad Hierusalem, respiciens sancta eorum: et prophetabis super terram Israel.
PL 18, 39B「彼らは私に言う。『これは、語られている譬えではないか』」(エゼキエル20:45, 49)。「主の言葉が私に臨んで言った」と彼は言う、「それゆえ、人の子よ、預言し、汝の顔をエルサレムに向けて堅くし、彼らの聖所を見て、イスラエルの地について預言せよ」。
Liber de septem regulis 4.71
Haec dicit Dominus: Ecce ego educam gladium meum de vagina sua: et disperdam de te inimicum et injustum.
PL 18, 39B「主はこう言う。見よ、私は私の剣をその鞘から抜き出し、汝の中から敵と不義の者を滅ぼす」。
Liber de septem regulis 4.72
Sic exiet gladius meus de vagina sua super omnem carnem a subsolano usque ad aquilonem, et sciet omnis caro, quia ego sum Dominus, qui emisi gladium meum de vagina sua, non egredietur ultra.
PL 18, 39B「こうして私の剣はその鞘から出て、日の昇る方から北に至るまで、すべての肉なる者の上に及ぶ。すべての肉なる者は、主である私が私の剣をその鞘から抜いたと知る。それはもはや出ることはない」。
Liber de septem regulis 4.73
Confirma, inquit, faciem tuam, super Theman, et respice in Dagon (Ezech. XXI, 1, 5) . Et interpretatus est dicens: Confirma faciem tuam ad Hierusalem, et respice in sancta eorum. Et ostendit in omnem Hierusalem, dicens: Disperdam de te inimicum et injustum.
PL 18, 39B「汝の顔をテマンに向けて堅くし、ダゴンを見よ」と彼は言う(エゼキエル21:1, 5)。そして彼は解釈して言った。「汝の顔をエルサレムに向けて堅くし、彼らの聖所を見よ」。そして彼はエルサレム全体に向けて示して言った。「私は汝の中から敵と不義の者を滅ぼす」。
Liber de septem regulis 4.74
Ita futurum generaliter ait: Sic exiet gladius meus super omnem carnem a subsolano usque ad aquilonem.
PL 18, 39Cこのように、それが全般的に起こることを彼は言う。「こうして私の剣は、日の昇る方から北に至るまで、すべての肉なる者の上に出る」。
Liber de septem regulis 4.75
Ostendit in Hierusalem esse Theman, quam illic Deus interficit, et Dagon, et omnia exsecrabilia gentium operante filio David Salomone in filiis suis, quo etiam evidenter dejecta templa Dei et demolita, atque spiritualiter exusta, projecit in torrentem, id est, saeculum, qui nascitur filius David Josias, ut disrumpatur altare in Bethel, sicut scriptum est: Altare, altare, haec dicit Dominus, Ecce filius nascetur de domo David: Josias nomen illi (III Reg. XIII, 2) .
PL 18, 39C彼は、テマンがエルサレムの内にあることを示している。神はそこでそれを殺す。またダゴンと、諸国民のあらゆる忌むべきものも〔エルサレムの内にある〕。ダビデの子ソロモンがその子らにおいてそれを行ったのである。それゆえまた、ダビデの子として生まれるヨシヤは、神の神殿を明らかに倒し壊し、霊的に焼いて、谷川、すなわち世へと投げ捨てた〔quo … projecit の係りは定かでない。quo を「それゆえ」と取り、templa Dei(神の神殿)を projecit の目的語と取った〕。ベテルの祭壇が引き裂かれるためである。書かれているとおりである。「祭壇よ、祭壇よ、主はこう言う。見よ、ダビデの家から一人の子が生まれる。その名はヨシヤである」(列王記三13:2)。
Liber de septem regulis 4.76
Ninive civitas alienigenarum, bipartitae Ecclesiae figura est. Sed quia ordinem lectionem interpretando prosequi, longum est: satis erit, quod specie convenire non potest dicere.
PL 18, 39Cニネベ、異国人の都は、二つに分かれた教会の象りである。だが、本文の順序を解釈しながら追うのは長くなるので、種には当てはまり得ないことを言えば十分であろう。
Liber de septem regulis 4.77
Erat, inquit, Ninive civitas magna (Jonae III, 3) : adeo, cum esset adversa Deo, ut metropolis Assyriorum, quae et Samariam delevit, et omnem Judaeam semper oppressit: sed in figura Ecclesiae praedicante Jona, id est, Christo, omnis omnino liberata est.
PL 18, 39C「ニネベは大きな都であった」と彼は言う(ヨナ3:3)。神に敵対していたときには、アッシリア人の首都として、サマリアを滅ぼし、ユダヤ全土をつねに圧迫したほどであった〔adeo の係りは定かでない。このように取った〕。しかし教会の象りとして、ヨナ、すなわちキリストが宣べると、すべてがことごとく解き放たれた。
Liber de septem regulis 4.78
Eadem Ninive omnino insequenti Propheta peritura describitur, cui praedicans Dominus: Signum est Jonae in ventre ceti (Matth. XII, 40; Luc. XI, 30) .
PL 18, 39D同じニネベが、あとに続く預言者によって、ことごとく滅びるものと描かれる。主はそのニネベに宣べて言う。「ヨナのしるしは大魚の腹の中にある」(マタイ12:40; ルカ11:30)〔cui praedicans Dominus の係りは定かでない。そのように取った〕。
Liber de septem regulis 4.79
Atque ut et ipse Propheta ostendit, non esse illam civitatem specialem, interponit aliqua, quae speciei modum excedant. Non erat, inquit, finis gentilibus illius: cum esset civitas unius gentis.
PL 18, 39Dそして預言者自身も、その都が特定の都ではないことを示すために、種の限度を越えるいくつかのことを差し挟む。「その異邦人たち〔gentilibus。民の意か〕には終わりがなかった」と彼は言う。その都は一つの国民の都であったのに。
Liber de septem regulis 4.80
Et iterum: Multiplicasti mercatus tuos super astra coeli, id est, Ecclesiam. Et iterum: Super quem non venit malitia tua semper?
PL 18, 40Aそしてまた、「汝は汝の商いを天の星の上にまで増やした」。すなわち教会の上にである。そしてまた、「誰の上に、汝の悪意はつねに及ばなかったか」。
Liber de septem regulis 4.81
Numquid potuit unius civitatis malitia, super omnem hominem, aut semper venisse, nisi illius, quam Cain fratris sanguine fundavit nomine filii sui, id est, posteritatis? Manifestius adhuc docet Propheta, Ecclesiam esse Ninive.
PL 18, 40A一つの都の悪意が、あらゆる人の上に、しかもつねに及び得たであろうか。カインが兄弟の血をもって、自分の子の名、すなわち子孫の名によって建てた〔都〕を除いては。預言者は、ニネベが教会であることを、さらに明らかに教える。
Liber de septem regulis 4.82
Et extendet, inquit, manum suam in Aquilonem (id est, populum solis alienum adversus Meridianum) et perdet Assyrium (Soph. II, 13) .
PL 18, 40A「彼は手を北に(すなわち、南に対して太陽に縁のない民に)伸ばし、アッシリアを滅ぼす」と彼は言う(ゼファニヤ2:13)。
Liber de septem regulis 4.83
Et illud: Ninive, exterminium sine aqua in desertum: et pascentur in medio ejus greges, omnes bestiae terrae et cameleonti, et hirci in laquearibus ejus cubabunt, et bestiae vocem dabunt in fossis ejus, et corvi in portis ejus, quoniam cedrus altitudo ejus.
PL 18, 40Aまたこうも言う。「ニネベは水のない荒れ野の中へ荒廃となる。その真ん中で群れが草を食み、地のあらゆる獣とカメレオンも〔草を食む〕。雄山羊は天井の梁の間に伏し、獣は溝の中で声を上げ、カラスは門のところで〔鳴く〕。その高さはスギのようだったからである」。
Liber de septem regulis 4.84
Civitas contemnens, quae habitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et non est post me (Ibid., 13, 15) . Et adhuc: Quomodo facta est in exterminio, pascua bestiarum? Omnis, qui transit per illam, sibilabit et movebit manus suas (Ib., 15) .
PL 18, 40B「侮る都、望みのうちに住み、心の中で『私こそいる。私のあとには誰もいない』と言う都」(ゼファニヤ2:13, 15)。またさらに、「どうして荒廃となり、獣の牧場となったのか。そこを通り過ぎる者はみな口笛を吹き、手を振る」(ゼファニヤ2:15)。
Liber de septem regulis 4.85
O illustris et redempta civitas, columba, quae audivit vocem, non recepit disciplinam, in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquavit. Principes ejus in ea, ut leones frementes; judices ejus, ut lupi Arabiae, non relinquentes in mane.
PL 18, 40B「ああ、名高く贖われた都よ、声を聞いたハトは、戒めを受け入れず、主に信頼せず、自らの主に近づかなかった。その中の君たちは唸る獅子のよう、裁き人たちはアラビアの狼のようで、朝まで何も残さない」。
Liber de septem regulis 4.86
Prophetae ejus, spiritu elati, viri contemptores. Sacerdotes ejus prophetant sacra, et conscelerant legem; Dominus autem justus, in templo ejus non faciet injustum (Soph. III, 1, 5) . Aegyptus item bipartita est.
PL 18, 40B「その預言者たちは霊に高ぶる者、侮る者たちである。その祭司たちは聖なるものを預言し〔prophetant は profanant(汚す)の誤りか〕、律法を犯す。しかし正しい主は、その神殿で不義を行わない」(ゼファニヤ3:1, 5)。エジプトもまた二つに分かれている。
Liber de septem regulis 4.87
Ecce, inquit, Dominus sedet super nubem levem, et venit in Aegyptum (Isa. XIX, 1, 3) . [Nubes, corpus est spirituale post Baptismum, et claritas filii hominis.
PL 18, 40B「見よ」と彼は言う、「主は軽い雲の上に座り、エジプトに来る」(イザヤ19:1, 3)。[雲は、洗礼ののちの霊的な体であり、人の子の栄光である〔角括弧はミーニュの刷りのまま。次の節で閉じる〕。
Liber de septem regulis 4.88
Primus est enim adventus Domini jugiter corpore suo venientis, sicut dicit: Amodo videbitis venientem in nubibus coeli] et comminuentur manufacta Aegypti a facie illius, et cor ipsorum minorabitur in illis, et exsurgent Aegyptii super Aegyptios et expurgabit homo fratrem suum et homo proximum suum, et pugnabit civitas contra civitatem, et exsurget gens super gentem (Matth. XXIV, 30) , id est, Aegyptus super Aegyptum, et lex supra legem, sensus scilicet diversitate sub una lege: Et turbabitur spiritus Aegyptiorum in ipsis, et cogitationes eorum dispergam.
PL 18, 40Cというのも、主の第一の到来とは、自らの体においてたえず来る主の到来だからである。「今から後、汝らは〔人の子が〕天の雲のうちに来るのを見る」と言っているとおりである。]「エジプトの手で造られたものは彼の顔の前で砕かれ、彼らの心はその中で衰える。エジプト人はエジプト人に立ち上がり、人は兄弟を攻め〔底本は expurgabit(除き去る)。ミーニュの脚注は expugnabit(攻める)と読めとし、それに従う〕、人は隣人を〔攻め〕、都は都に、国民は国民に立ち向かって戦う」(マタイ24:30)〔この引照は前の「今から後…」の句に付くものらしい(引かれた句はマタイ26:64)。ここの引用はイザヤ19:1–2〕。すなわち、エジプトはエジプトに、法は法に対して、すなわち一つの法のもとでの意味の違いによってである。「エジプト人の霊は彼らの中で乱され、私は彼らの考えを散らす」。
Liber de septem regulis 4.89
Et postquam nunc generi speciem, nunc genus speciei miscuisset, adjecit, dicens: Die autem illo erit altare Domini in regione Aegyptiorum, et tituli ad terminos ejus Domino. Erit autem in signum in aeternum Domino, in regione Aegyptiorum (Isa. XIX, 19) .
PL 18, 40Cそして、ときに類に種を、ときに種に類を混ぜたのち、彼は付け加えて言った。「その日、エジプト人の地方に主の祭壇があり、その境に主のための柱がある。それはエジプト人の地方で、主のためにとこしえのしるしとなる」(イザヤ19:19)。
Liber de septem regulis 4.90
Non dixit: licebit esse altare ad terminos Aegypti in aeternum: sed, erit. Ezechiel vero apertius ostendit totum mundum esse Aegyptum, dicens: O dies! quia prope est dies Domini, dies nubis, finis gentium erit: et veniet gladius super Aegyptios.
PL 18, 40D彼は「エジプトの境に永遠に祭壇があることが許されるであろう」とは言わず、「あるであろう」と言った。エゼキエルはさらに明らかに、全世界がエジプトであると示して言う。「ああ、その日よ。主の日は近い、雲の日。諸国民の終わりとなる。剣がエジプト人の上に臨む」。
Liber de septem regulis 4.91
Et jungit speciem: Et erit tumultus in Aethiopia, et cadent vulnerati in Aegypto, et cadent fundamenta ejus, Persae et Cretes, et Lydi, et omnes commesticii, et filii testamenti mei, gladio cadent in ea cum ipsis (Ezech. XXX. 3-5) .
PL 18, 40Dそして種を結びつける。「エチオピアに騒乱が起こり、傷ついた者がエジプトで倒れ、その基は崩れる。ペルシア人、クレタ人、リディア人、あらゆる混じり者〔commesticii は commixti の誤りか〕、私の契約の子らも、剣によってその中で、彼らとともに倒れる」(エゼキエル30:3–5)。
Liber de septem regulis 4.92
Hoc autem factum est, cum post excidium descenderent in Aegyptum, et occiderentur illic a Nabuchodonosor secundum Hieremiae prophetationem. Fiet autem et generaliter, novissimo die, quando cum Aegyptiis filii testamenti ceciderint, Aegyptiorum more viventes.
PL 18, 41Aこれは、破壊ののち彼らがエジプトに下り、そこでエレミヤの預言に従ってネブカドネツァルに殺されたときに起こった。しかしまた全般的にも起こる。最後の日、契約の子らがエジプト人の習いに従って生きつつ、エジプト人とともに倒れるときである。
Liber de septem regulis 4.93
Item per Ezechielem minatur Deus regi Aegyptiorum, et ejus multitudini, quod essent terribiles in sanctos, inter circumcisos deputati: quod non convenit, nisi in eos, qui sibi circumcisione, id est, sacris blandiuntur.
PL 18, 41A同じくエゼキエルを通じて、神はエジプト人の王とその群衆を、聖なる者たちに対して恐るべき者であり、割礼を受けた者たちの間に数えられた者であるとして脅す。それは、割礼によって、すなわち聖なる儀式によってうぬぼれる者たちにしか当てはまらない。
Liber de septem regulis 4.94
Quoniam igitur dedit timorem suum super terram vitae: ut dormiret in medio incircumcisorum vulneratus gladio Pharao, et omnis multitudo ejus cum ipso, dicit Dominus.
PL 18, 41A「それゆえ、彼は自分の恐れを生命の地の上に与えたので、剣に傷ついたファラオは、割礼を受けていない者たちの真ん中で、その全群衆とともに眠ることになる、と主は言う」。
Liber de septem regulis 4.95
Et illic a genere ad speciem: Haec dicit Dominus: Circumjaciam te super terram populorum multorum et extraham te in hamo meo, et extendam te super campi tui: et constituam super te omnes aves coeli, et saturabo omnes bestias universae terrae: et dabo carnes tuas super montes, et saturabo sanguine tuo colles, et rigabitur terra ab his, quae de te procedunt; a multitudine tua in montibus vepres implebo abs te, et cooperiam coelum cum exstingueris, et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam, et lunae non lucebit lumen ejus.
PL 18, 41Aそしてそこでは、類から種へ移る。「主はこう言う。私は多くの民の地の上に汝を投げ広げ、私の釣り針で汝を引き上げ、汝の野の上に汝を延べ広げる。私は汝の上にあらゆる天の鳥を置き、全地のあらゆる獣を満腹させ、汝の肉を山々の上に置き、汝の血で丘を満たす。地は汝から出るものによって潤される。汝の群衆によって、山々の茨〔vepres。valles(谷)の誤りか〕を汝で満たす。汝が消されるとき、私は天を覆い、その星々を暗くし、太陽を雲で隠す。月はその光を輝かさない」。
Liber de septem regulis 4.96
Omnia quae lucent lumine in coelo obscurabuntur, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus. Jungit speciem: Et exasperabo cor populorum multorum: cum ducam captivitatem tuam in nationes, in terram, quam non noveras (Ezech. XXXII, 4-8) .
PL 18, 41B「天に光で輝くものはみな暗くなり、私は汝の地の上に闇を置く、と主は言う」。彼は種を結びつける。「私は多くの民の心をいら立たせる。汝の捕囚を、諸民族のもとへ、汝の知らなかった地へ導くときに」(エゼキエル32:4–8)。
Liber de septem regulis 4.97
Excedit speciem: Et contristabuntur super te multae nationes, et reges earum, mentis alienatione stupebunt, cum volabit gladius meus super facies eorum, in medio eorum erit ad ruinam ex die ruinae tuae.
PL 18, 41B種を越える。「多くの諸民族は汝のゆえに悲しみ、その王たちは精神の錯乱のうちに茫然とする。私の剣が彼らの顔の上を飛ぶとき、彼らの真ん中で、それは汝の倒れる日から、破滅に至る」。
Liber de septem regulis 4.98
Redit ad speciem: Quoniam haec dicit Dominus: Gladius regis Babylonis venit tibi in gladiis gigantum, et dejiciam virtutem tuam, pestes a nationibus omnes, et pendent contumeliam Aegypti, et conteretur omnis virtus ejus.
PL 18, 41C種に戻る。「主はこう言うからである。バビロンの王の剣が、巨人たちの剣とともに汝に来る。私は汝の力を打ち倒す。諸民族からのあらゆる災い〔pestes a nationibus omnes の係りは定かでない〕、彼らはエジプトの侮辱を負い〔pendent は perdent(滅ぼす)の誤りか〕、その力はことごとく砕かれる」。
Liber de septem regulis 4.99
In genus: Et perdam omnia pecora aqua multa: et non turbabit eam pes hominis ultra, et vestigium pecorum non calcabit eam. Tunc requiescent aquae eorum, et flumina eorum, ut oleum habebunt, dicit Dominus (Ibid. 9-14) .
PL 18, 41C類へ〔移る〕。「私はあらゆる家畜を多くの水のほとりから滅ぼす。もはや人の足がそれを濁らせず、家畜の足跡がそれを踏まない。そのとき彼らの水は静まり、彼らの川は油のようになる、と主は言う」(エゼキエル32:9–14)。
Liber de septem regulis 4.100
Species: Et dabo Aegyptum in interitum, et desolabitur terra cum plenitudine sua, et dispergam omnes inhabitantes in ea (Ibid., 15) . Genus: Et scient, quia ego Dominus sum.
PL 18, 41C種。「私はエジプトを滅びに渡す。地はそこに満ちるものとともに荒れ果て、私はそこに住むすべての者を散らす」(エゼキエル32:15)。類。「そして彼らは、私が主であると知る」。
Liber de septem regulis 4.101
Operiam, inquit, coelum, cum exstingueris: et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam et lunae non lucebit lumen ejus.
PL 18, 41C「私は天を覆う」と彼は言う、「汝が消されるとき。私はその星々を暗くし、太陽を雲で隠す。月はその光を輝かさない」。
Liber de septem regulis 4.102
Omnia, quae lucent lumine in coelo obscurabuntur super te: et dabo tenebras super terram tuam (Ezech. XXXII, 7, 8) . [In passione Domini, non in terra Aegypti tantum fuerunt tenebrae: sed in toto orbe.
PL 18, 41D「天に光で輝くものはみな、汝の上で暗くなり、私は汝の地の上に闇を置く」(エゼキエル32:7, 8)。[主の受難において、闇はエジプトの地だけでなく、全世界にあった。
Liber de septem regulis 4.103
Sed nec, capta Aegypto, obstupuerunt gentes, exspectantes ruinam suam ex die ruinae ejus. Nam et de Soor sic scriptum est: Haec dicit Dominus ad Soor: Nonne, a die ruinae tuae, in gemitu vulneratorum, dum interficiuntur gladio, in medio tui commovebuntur insulae, et discedent a sedibus suis omnes principes maris, et auferent mitras et vestem aurium suarum: dispoliabunt se in stupore mentis, stupebunt et timebunt in interitu tuo, et ingemiscent super te, et accipient lamentationem et dicent tibi: Quomodo destructa est de mari civitas illa laudabilis, quae dedit timorem suum omnibus inhabitantibus in ea? et timebunt insulae ex die ruinae tuae (Ezech. XXVI, 15-18, sec. LXX) : Ad clamorem vocis tuae, gubernatores tui timore timebunt, et discedent de navibus omnes remiges tui et vectores et proretae maris super terram stabunt, et ululabunt super te voce sua, et clamabunt super te amarum, et imponent super caput suum terram, et cinerem sternent, et accipient super te lamentationem filiorum, lamentum Soor.
PL 18, 41Dしかし、エジプトが取られたときにも、諸国民は、その滅びの日から自分たちの滅びを待ちつつ茫然とすることはなかった。実に、ソル〔Soor。ここはティルスを指す〕についても次のように書かれている。「主はソルにこう言う。汝の滅びの日から、剣で殺される傷ついた者たちの呻きの中で、汝の真ん中で島々は揺れ動くではないか。海のすべての君たちは座を離れ、頭巾と耳の衣〔vestem aurium。文意が定かでない。語のとおりに訳した〕を取り去り、茫然として身ぐるみを脱ぎ、汝の滅びに茫然とし恐れ、汝のために呻き、哀歌を受けて、汝に言うだろう。『海から、どうしてあの名高い都は壊されたのか。その中に住むすべての者に自分の恐れを与えた都は』と。島々は汝の滅びの日から恐れる」(エゼキエル26:15–18、七十人訳による)。「汝の声の叫びに、汝の舵取りたちは恐れおののき、汝のすべての漕ぎ手と乗客は船を離れ、海の船首の見張りたちは地の上に立つ。彼らは声を上げて汝のために叫び、汝のために苦々しく叫び、頭に土をかぶり、灰を敷き、汝のために子らの哀歌、ソルの嘆きを受ける」。
Liber de septem regulis 4.104
Quantum invenisti mercedis de mari? Satiasti gentes multitudine tua, et a commixtione tua locupletasti omnes reges terrae. Nunc autem contristata es in mari, in profundo aquae commixtio tua, et omnis congregatio tua in medio tui.
PL 18, 42A「汝は海からどれほどの代価を得たか。汝は汝の群衆で諸国民を満たし、汝の混交〔commixtio〕で地のすべての王を富ませた。しかし今、汝は海で打ちひしがれ、水の深みに汝の混交があり、汝のすべての集まりが汝の真ん中にある」。
Liber de septem regulis 4.105
Ceciderunt omnes remiges tui: omnes qui inhabitant insulas contristati sunt super te, et remiges eorum mentis alienatione stupuerunt, et lacrymatus est vultus eorum super te.
PL 18, 42B「汝の漕ぎ手はみな倒れた。島々に住む者はみな汝のゆえに悲しみ、彼らの漕ぎ手たちは精神の錯乱のうちに茫然とし、彼らの顔は汝のゆえに涙に濡れた」。
Liber de septem regulis 4.106
Mercatores eorum de gentibus exsibilabunt te: perditio facta es, ultra non eris in aeternum, dicit Dominus (Ezech. XXVII, 28-36, sec. LXX) .] Numquid in unam insulam conveniunt, quae dicta sunt: aut sola potuit locupletare omnes reges terrae?
PL 18, 42B「彼らの商人たちは、諸国民の中から汝をあざけって口笛を吹く。汝は滅びとなった。もはや永遠に存在しない、と主は言う」(エゼキエル27:28–36、七十人訳による)。]これらの言葉は、ただ一つの島に当てはまるのか。それとも、その島だけが地のすべての王を富ませ得たのか。
Liber de septem regulis 4.107
Sed aliqua relinquimus locis opportunis: quibus etsi strictim dicuntur, videri possunt. Tyrus bipartita est, sicut per Isaiam dicitur, qui post multa speciei et generis, hoc quoque adjecit, dicens: Erit post septuaginta annos Tyrus, sicut canticum fornicariae.
PL 18, 42Bしかし我々はいくつかの事柄を、ふさわしい箇所に残しておく。それらは簡潔に述べられても、見えてくるはずである。ティルスは二つに分かれている。イザヤを通じて言われるとおりである。彼は種と類について多く語ったのち、これも付け加えて言った。「七十年の後、ティルスは遊女の歌のようになる」。
Liber de septem regulis 4.108
Accipe citharam angularem, civitas fornicaria, oblita bene citharizare, multa cantica canta: ut tui commemoratio fiat.
PL 18, 42B「隅の〔angularem。文意が定かでない。語のとおりに訳した〕竪琴を取れ、遊女の都、上手に弾くことを忘れた者よ。多くの歌を歌え。汝が思い出されるように」。
Liber de septem regulis 4.109
Et erit post septuaginta annos, respectionem faciet Deus Tyri, et iterum restituetur in antiquum (Isa. XXIII, 15-17) .] Numquid credibile est, universa regna terrarum, Tyrum venisse negotiandi causa?
PL 18, 42C「七十年の後、神はティルスを顧み、ティルスは再び旧に復する」(イザヤ23:15–17)。]〔閉じの角括弧のみで、対応する開きは本文に無い〕地のすべての王国が、商いをするためにティルスに来たなどと、信じられようか。
Liber de septem regulis 4.110
Quod si veniant; quae utilitas, praedixisse futura Tyro commercia omnibus regnis terrae, si non Tyrus, Ecclesia est, in qua omne terrarum negotium est aeternae vitae?
PL 18, 42Cもし来るとしても、ティルスに、地のすべての王国との将来の通商をあらかじめ告げることに、何の益があろうか。もしティルスが教会、つまりそこで地のあらゆる商いが永遠の生命のためにある場でないなら。
Liber de septem regulis 4.111
Sequitur enim et ostendit, quod sit ejus negotium, dicens: Et erit negotiatio ejus et merces sancta Domino (Isa. XXIII, 15-17) . Non enim in illis colligitur: sed illis, qui habitant in conspectu Domini.
PL 18, 42C実に、続けて、その商いが何であるかを示して言う。「その商いと報酬は主に聖なるものとなる」(イザヤ23:15–17)〔引かれた句は23:18にあたる〕。それは彼らの内に蓄えられるのではなく、主の前に住む者たちのために〔蓄えられる〕。
Liber de septem regulis 4.112
Omnis negotiatio ejus, edere et bibere et repleri, in signum memoriae in conspectu Domini (Ibid. 18) . Si ergo negotiatio ejus, sancta Domino: quomodo potest omnibus esse regnis, nisi ubique fuerit ista Tyrus?
PL 18, 42C「その商いはすべて、食べ、飲み、満たされることであり、主の前で記念のしるしとなる」(イザヤ23:18)。それゆえ、その商いが主に聖なるものであるなら、それがすべての王国のものであり得るのは、このティルスがどこにでもあるのでなければ、どうしてだろうか。
Liber de septem regulis 4.113
Sequitur enim aperte, ostendit quid sit Tyrus, dicens: Ecce Dominus corrumpet orbem terrarum, et vastabit illum, et nudabit faciem ejus: disperget eos, qui inhabitant in eo, et erit populus sicut sacerdos (Isa. XXIV, 1-6) . [Num illius orbis, cujus negotiatio sancta Domino? et famulus sicut Dominus et famula sicut domina.] Et erit emens sicut et vendens: et qui debet, sicut ille cui debetur; et qui foenerat, sicut ille qui foeneratur: quia corruptione corrumpetur terra, et vastabitur vostatione terra.
PL 18, 42D実に続けて、ティルスが何であるかを、はっきり示して言う。「見よ、主は世界を滅ぼし、それを荒れ地とし、その顔をあらわにする。そこに住む者たちを散らし、民は祭司のようになる」(イザヤ24:1–6)。[その商いが主に聖なるものである、あの世界のことであろうか。「召使いは主人のように、女の召使いは女主人のようになる」。]「買う者は売る者のようになり、借りている者は貸している者のようになり、利息を取る者は利息を取られる者のようになる。滅びによって地は滅ぼされ、荒らされて地は荒らされるからである〔底本は vostatione。vastatione と読む〕」。
Liber de septem regulis 4.114
Os enim Domini locutum est haec. Planxit terra, curvatus est orbis terrae, planxerunt alti terrae. Terra autem facinus admisit, propter eos, qui inhabitant in ea: quia transierunt legem, et mutaverunt jussa testamenti aeterni.
PL 18, 42D「主の口がこれらを語ったからである。地は嘆き、世界は曲がり、地の高き者たちは嘆いた。地は、そこに住む者たちのゆえに悪事を犯した。彼らが律法を踏み越え、永遠の契約の命令を変えたからである」。
Liber de septem regulis 4.115
Propterea ergo maledictio comedit terram: quia peccaverunt, qui inhabitant in ea. Propter hoc egentes erunt, qui inhabitant terram (Isa. XXIV, 1-6) . [Numquid illi gentes esse possunt, quibus in omnibus regnis terrae negotiatio est edere, et bibere, et repleri, non quodam tempore, sed in signum memoriae in conspectu Domini?
PL 18, 43A「それゆえ呪いが地を食い尽くした。そこに住む者たちが罪を犯したからである。このゆえに、地に住む者たちは乏しくなる」(イザヤ24:1–6)。[あの者たち―地のあらゆる王国で、その商いが、食べ、飲み、満たされることであり、それも一時のことではなく、主の前で記念のしるしとなる者たち―が、諸国民であり得ようか。
Liber de septem regulis 4.116
Et relinquentur homines pauci. Lugebit vitis, lugebit vinum. Gement omnes quorum jocundatur anima. Cessabit jocunditas tympano, cum cessabit impudicitia et divitiae impiorum. Numquid sanctorum cessabit vox citharae?
PL 18, 43A「少数の人が残される。ブドウは嘆き、ぶどう酒は嘆く。魂が喜んでいた者はみな呻く。不品行と不敬虔な者たちの富が尽きるとき、太鼓の喜びは尽きる」〔引用の範囲は定かでない。最後の問いは著者の言葉と取った〕。聖なる者たちの竪琴の声が尽きるだろうか。
Liber de septem regulis 4.117
Confusi sunt: non biberunt merum, amarum factum est vinum illis, qui bibunt illud. Deserta est omnis civitas: plaudent omnes ne introeant, ululate divini, ubique cessabit omnis jocunditas terrae, et relinquentur civitates desertae, et domus derelictae peribunt (Ibid., 6-8) .] Haec omnia erunt terrae in medio gentium.
PL 18, 43A「彼らは恥じ入った。純粋なぶどう酒を飲まなかった。ぶどう酒は、それを飲む者たちにとって苦くなった。すべての都は荒れ果てた。すべての者が〔家を〕閉ざし〔底本は plaudent(手を打つ)。claudent(閉ざす)と読む〕、〔誰も〕入らないようにする。ぶどう酒のために〔底本は divini。de vino の崩れと読む〕嘆け。至る所で地のあらゆる喜びは尽き、荒れ果てた都市は残され、見捨てられた家々は滅びる」(イザヤ24:6–8)〔引かれた句はイザヤ24:6–12に当たる〕。]「これらすべては、諸国民の真ん中で、地に起こる」。
Liber de septem regulis 4.118
Si deserta est omnis civitas; quae sunt gentes, in quarum medio ista faciant? Etsi aliqua horum videntur imperspicue fieri, tamen omnia spiritualia sunt.
PL 18, 43Bすべての都が荒れ果てているなら、〔人々が〕その真ん中でこれらのことを行う諸国民とは何か。たとえこれらのうちのあるものが不明瞭に起こるように見えても、すべては霊的なことである。
Liber de septem regulis 4.119
Omnem civitatem desertam spiritualiter mortuam dicit: sed Tyri illius meretricis, non cujus negotiatio sancta toto orbe. Hierusalem autem relinquentur homines pauci, salvo utique statu eorum, qui perimunt.
PL 18, 43B彼はすべての都が荒れ果てていると言うが、それは霊的に死んだという意味であり、あの遊女であるティルスのことであって、その商いが全世界で主に聖なるものとされているティルスのことではない。しかしエルサレムには少数の人が残される。滅ぼす者たちの身分は、いずれにせよ無傷のままで〔salvo utique statu eorum, qui perimunt の係りは定かでない〕。
Liber de septem regulis 4.120
Pauci relinquentur ex eis, quos spiritualiter mortuos dicit: qui per recordationem vixerunt, quos Ecclesiasticus non interfecerit: sicut multis in locis legimus. Sed quia propositum nobis implendum est, duobus contenti sumus exemplis.
PL 18, 43B少数の者が、彼が霊的に死んだと言う者たちのうちから残される。すなわち記憶によって生き、教会の者〔Ecclesiasticus。教会に属する者の意に取った〕が殺さなかった者たちである。我々が多くの箇所で読むとおりである。しかし、我々に課された目的を果たさねばならないので、二つの例で満足する。
Liber de septem regulis 4.121
Minatur Deus ignem ex igni Israel, regi Assyriorum, id est, adverso corpori, et dicit ad Syrum vel ad stipulam, post paululum, ignem futuros.
PL 18, 43B神は、イスラエルの火から出る火で、アッシリア人の王、すなわち敵対する体を脅す。そしてシリア人あるいは藁に向かって、あと少しののち火となるであろうと言う〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。
Liber de septem regulis 4.122
Mittet, inquit, Dominus sabaoth, in tuum honorem, ignominiam: et in claritatem tuam, ignem ardentem: et ardebit Israel lumen, et erit tibi ignis, et sanctificabit illud in flamma ardente (scilicet lumen Israel), et manducabit quasi fenum, silvam.
PL 18, 43C「万軍の主は」と彼は言う、「汝の名誉の代わりに不名誉を、汝の栄光の代わりに燃える火を送る。イスラエルの光は燃え、汝にとって火となり、燃える炎の中でそれを聖とする(すなわち、イスラエルの光を)。それは干し草のように森を食い尽くす」。
Liber de septem regulis 4.123
In illo die ardebunt montes: et per praecipitia fugiunt, quasi qui fugit a flamma ardente; et qui remanserint ab illis, numerabuntur, et puer scribet illos (Esa. X, 16-19) . Qui remanserint, inquit, ab illis. Non enim potest ignis, qui comburit ardere?
PL 18, 43C「その日、山々は燃える。人々は断崖を通って逃げる、燃える炎から逃げる者のように。彼らのうちに残った者は数えられ、少年がそれらを書き記す」(イザヤ10:16–19)。「彼らのうちに残った者は」と彼は言う。実に、燃やす火が燃えることはできないのか〔Non enim potest ignis, qui comburit ardere? は文意が定かでない〕。
Liber de septem regulis 4.124
Qui autem ex combustis superaverint, ignis efficientur. In Zacharia tegimus, illos remeare quos Ecclesia non occiderit, quod ad se convertantur: caeteros vero spiritualiter cruciatibus interficere.
PL 18, 43Cしかし、焼かれた者のうちから生き残る者は、火となる。ゼカリヤの書において我々は読む〔底本は tegimus(覆う)。legimus と読む〕、教会が殺さなかった者たちは、〔教会に〕立ち返るがゆえに戻り、残りの者たちは〔教会が〕霊的に責め苦によって殺す、と。
Liber de septem regulis 4.125
Siquidem stantibus oculos eruat, et carnes tabescere faciat: Habitabit, inquit, in Israel confidens: et haec erit strages, qua caedet Deus populos, quotquot militaverunt adversus Israel.
PL 18, 43Cというのも、〔神は〕立っている者たちの目をえぐり、肉を腐らせるからである。「彼はイスラエルに安心して住む」と彼は言う、「そして、これが、神がイスラエルに敵対して戦ったすべての民を打ち倒す殺戮となる」。
Liber de septem regulis 4.126
Tabescent carnes eorum stantibus eis sub pedes suos: et oculi eorum fluent a foraminibus suis, et lingua eorum tabescet in ore eorum.
PL 18, 43D「彼らが自分の足で立っているうちに、彼らの肉は腐れ、目は眼窩から流れ出、舌は口の中で腐る」。
Liber de septem regulis 4.127
Et erit in illa die alienatio magna super illos, et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et implebitur manus ejus, manu proximi ejus (id est, caecus caecum ducens).
PL 18, 43D「その日、彼らの上に大きな錯乱が起こり、各人が隣人の手をつかみ、その手は隣人の手に満たされる」(すなわち、盲人が盲人を導く)。
Liber de septem regulis 4.128
Et Judaea praeliabitur in Hierusalem, et colliget viros omnium populorum, et aurum, et argentum, et vestem, in multitudinem nimis.
PL 18, 43D「ユダヤはエルサレムで戦い、すべての民の男たちと、金と銀と衣を、非常に大きな数で集める」。
Liber de septem regulis 4.129
Et haec erit strages equorum, et mulorum, camelorum, et asinorum, et omnium pecorum, quae sunt in castris illis secundum stragem istam.
PL 18, 43D「そして、その陣営にいる馬、騾馬、駱駝、驢馬、すべての家畜の殺戮が、この殺戮に従って起こる」。
Liber de septem regulis 4.130
Et erit, quicumque relicti fuerint ex omnibus gentibus convenientibus super Hierusalem, et ascendent quotannis adorare regem Domini Deum omnipotentem, celebrare diem festum scenopegiae (Zach. XVI, 11-16) . Elam alienigenarum est.
PL 18, 44A「そして、エルサレムに攻め寄せたすべての諸国民から生き残った者は誰でも、毎年上って来て、王である主、全能の神を礼拝し、仮庵の祭りを祝う」(ゼカリヤ16:11–16)〔引照の章の番号は刷りのまま。引かれた句は14章にあたる〕。エラムは異国人のものである。
Liber de septem regulis 4.131
Hic speciali jungit generalem, monstratque bipertitam. Haec dicit Dominus: Confringam Nair arcus, in Elam principatus eorum. Et excedit speciem. Superducam, inquit, quatuor ventos, a quatuor cardinibus coeli, nec erit gens quae illuc non veniat, quae expellat Elam.
PL 18, 44Aここで彼は、特殊なものに一般を結びつけ、〔エラムが〕二つに分かれていることを示す。「主はこう言う。私はナイル〔Nair。何を指すか定かでない〕の弓を砕く。エラムにある彼らの君主権を〔砕く〕」。そして種を越える。「私は」と彼は言う、「四つの風を、天の四つの隅から連れて来る。エラムを追い出すために、そこに来ない国民はない」。
Liber de septem regulis 4.132
Redit in speciem: Et terrebo illos, coram inimicis eorum, qui quaerunt animas eorum, et superducam eos secundum iram indignationis meae, et mittam post eos gladium meum, donec consumat eos.
PL 18, 44A種に戻る。「私は彼らの敵の前で、彼らの魂を求める者たちの前で、彼らを恐れさせる。私は私の怒りの憤りに従って彼らに〔災いを〕もたらし、彼らを滅ぼし尽くすまで私の剣を彼らのあとに送る」。
Liber de septem regulis 4.133
Jungit genus: Et ponam sedem meam in Elam: et perdam inde regem et potentes. Erit in novissimis diebus in aeternum captivitatem, Elam, dicit Dominus (Jerem. XXV, 35-38, sec. LXX; sed juxta. Vulg.
PL 18, 44A類を結びつける。「私は私の座をエラムに据え、そこから王と有力者たちを滅ぼす。終わりの日々に、永遠に、捕囚を〔底本は captivitatem(対格)で動詞を欠き、構文が崩れている。語のとおりに訳した〕、エラムよ、と主は言う」(エレミヤ25:35–38、七十人訳による。ただしウルガタでは)
Liber de septem regulis 4.134
XLIX, 35-39) .] Numquid credendum est non fuisse gentem, quae non venerit ad expugnandam Elam, aut illic sedes Domini, cujus captivitatem vertit, nisi Ecclesiastica sit figura?
PL 18, 44B(エレミヤ49:35–39〔前節の引照の続き〕)。]エラムを攻めに来なかった国民は一つもなかった、あるいはそこに主の座があり、〔主が〕その捕囚を元に戻した、などと信じるべきであろうか。教会の象りでないならば、そうは信じられない。
Liber de septem regulis 4.135
Quae vero species: Sinistrae tantum sunt, ut Sodoma, sicut scriptum est: Audite verbum Domini, principes Sodomorum (Isa. I, 10) , et quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus: ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apoc. XI, 8) .
PL 18, 44Bでは種について言えば、左の部分だけのものがある。ソドムがそうである。「ソドムの君侯たちよ、主の言葉を聞け」(イザヤ1:10)と書かれており、また、「霊的にソドム、エジプトと呼ばれる〔都〕、そこで彼らの主も十字架につけられた」(黙示録11:8)とある。
Liber de septem regulis 4.136
Ex his Sodomis exiet Loth, quod est, discessio, ut reveletur homo peccati (II Thess. II, 3) . Babylon civitas adversus Hierusalem: totus mundus est in parte sua, quam in hac Israel.
PL 18, 44Bこれらのソドムからロトが出る。ロトとは離反のことで、罪の人が現れるためである(二テサロニケ2:3)。バビロンはエルサレムに敵対する都である。全世界は、このイスラエルの中にあるよりも、自らの部分〔バビロンの側〕にある〔quam 以下の比較は定かでない。「このイスラエルの中にあるのではなく」とも取れる〕。
Liber de septem regulis 4.137
Haec convenientur: Visio, inquit, adversus Babylonem, et dicit adversus orbem terrarum venturos sanctos Dei milites: Tollite vicem et exsultate vicem illis, nolite timere, exhortamini; manus aperite magistratus: quia ecce ego praecipio.
PL 18, 44Bこれらは〔バビロンに〕当てはまる〔底本は convenientur。conveniunt と読む〕。彼は「バビロンに対する幻」と言い、また、神の聖なる兵士たちが全世界に対して来ると言う。「声を上げよ。彼らに向かって声を高めよ〔底本は vicem(番)、exsultate(歓呼せよ)。vocem(声)、exaltate(高めよ)と読む〕。恐れるな、励ませ。官たちよ、手を開け。見よ、私が命じる」。
Liber de septem regulis 4.138
Sanctificati sunt et vocati gigantes veniunt iram meam lenire gaudentes simul et injuriam facientes.
PL 18, 44C「彼らは聖別され、召されている。巨人たちが、私の怒りを和らげに来る。ともに喜びながら、また不正を加えながら」。
Liber de septem regulis 4.139
Vox multarum gentium in montibus similis gentium multarum, vox regum et gentium collectarum (Isa. XIII, 1-4, sec. LXX) : cum Babylonem gens et rex Medorum everterit. Sequitur enim et dicit, qui sint isti reges, et quae Babylon.
PL 18, 44C「多くの国民の声が山々にある。多くの国民のような声、王たちと集められた国民たちの声」(イザヤ13:1–4、七十人訳による)。メディア人の民と王がバビロンを覆すときのことである。実に彼は続けて、これらの王たちが誰であり、バビロンが何であるかを語る。
Liber de septem regulis 4.140
Deus sabaoth praecepit genti bellatrici venire de longinquo, de summo fundamento coeli. Deus et bellatores ejus corruperunt universum orbem terrae. Ululate, proximus est enim dies Domini, et contritio a Deo aderit.
PL 18, 44C「万軍の神は、戦う民に、遠くから、天の最も高い基から来るよう命じた。神とその戦士たちは全地の世界を損なった。嘆け、主の日は近いからである。神のもとから砕きが臨む」。
Liber de septem regulis 4.141
Propter hoc omnes manus resolventur, et omnis anima hominis trepidabit, Turbabuntur legati parturientis, et parietes circumstantes, alius ad alium expavescent, et facies eorum sicut flamma commutabuntur.
PL 18, 44C「このゆえに、すべての手は萎え、人間のすべての魂は震える。産婦の使者たち〔legati parturientis。文意が通りにくい。語のとおりに訳した〕は乱れ、周りの壁もまた〔乱れ〕、互いに恐れおののき、その顔は炎のように変わる」。
Liber de septem regulis 4.142
Ecce enim dies Domini insanabilis venit indignationis et irae ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo (Ibid., 4-9) . [ Diem Domini, ex quo passus est, dicit: ex quo spiritualiter interficitur mundus, interficiente exercitu Dei: dum ejus lumen iniqui non vident, sicut serventur, dicens: Stella enim coeli exterioris et omnia luminaria ejus, lumen dabunt et tenebrescet, et non permanebit lumen ejus.
PL 18, 44D「見よ、主の日が来る、癒えることのない、憤りと怒りの日が。地の世界を荒れ地とし、そこから罪人たちを滅ぼすために」(イザヤ13:4–9)。[主の日とは、〔主が〕受難したとき以来の日を言う〔passus est の主語は定かでない〕。そのとき以来、世は霊的に殺される、神の軍勢が殺すことによって。不正な者たちはその光を見ない。救われるように〔sicut serventur。語形・意味とも定かでない〕と言って、こう言う。「実に外の天の星々とそのすべての光る物は、光を与え、また暗くなり、その光は留まらない」。
Liber de septem regulis 4.143
Et infligam mortuis terrae mala, et injustis peccata eorum, et perdam injuriam scelestorum, et injuriam superborum humiliabo.] Et erunt qui remanserint (id est quos supradicti milites non occiderint), honorati magis quam aurum, quod non tetigit ignem, et homo honoratus erit magis quam lapis ex Saphir: Coelum enim indignabitur, et terra commovebitur a fundamentis, propter animationem irae Dei in die, qua aderit indignatio ejus.
PL 18, 44D「私は地の死者たちに災いを下し、不正な者たちにその罪を〔下し〕、悪人たちの不正を滅ぼし、高ぶる者たちの不正を低くする」。]「そして残る者たち(すなわち前述の兵士たちが殺さなかった者)は、火に触れなかった金よりも尊ばれ、人はサフィルの石〔Saphir は地名(オフィル)を言うらしい〕よりも尊ばれる。天は怒り、地は土台から揺れ動くからである。神の怒りの燃え立ちのゆえに、その憤りが臨む日に」。
Liber de septem regulis 4.144
Jungit speciem: Et erit qui relictus est: quasi capreola fugiens, et sicut ovis errans, et non erit qui colligat, ut homo ad populum suum convertatur, et venire in tribum suam festinet.
PL 18, 45A種を結びつける。「残された者は、逃げるノロジカのように、迷う羊のようになり、集める者もいない。それで人は自分の民のもとへ帰り、自分の部族へ来ようと急ぐ」。
Liber de septem regulis 4.145
Qui enim inciderit, superabitur; et si qui collecti sunt, gladio cadent, et filiae eorum, in conspectu eorum cadent, et domus eorum diripient, et uxores eorum habebunt.
PL 18, 45A「実に、〔敵の手に〕落ちた者は打ち負かされ、集められた者たちがいても、剣によって倒れ、その娘たちは彼らの目の前で倒れ、その家々は〔敵が〕奪い、その妻たちを〔敵が〕所有する」。
Liber de septem regulis 4.146
Ecce, excito vobis Medos, qui non computant pecuniam, neque auro opus est illis (Isa. XIII, 10-17) . [Subtiliter inserit genus: cum enim estis, non opus est auro et argento: nisi Ecclesiasticus, qui fruitur spiritualiter vita.
PL 18, 45A「見よ、私は汝らに向けてメディア人を呼び起こす。彼らは金銭を数えず、金を必要としない」(イザヤ13:10–17)。[巧みに類を挿入している。この者たちには金も銀も要らないのだから〔底本は cum enim estis。ミーニュの脚注は estis を「おそらく istis」とし、それに従う〕。霊的に生命を享受する教会の者でなければ〔そうではない〕。
Liber de septem regulis 4.147
Sagittationes juvenum confringent, et filiis vestris non miserebuntur, et super nepotes vestros non parcent oculi eorum (Ibid., 18) .] Omnia spiritualiter, sicut de eadem Babylone, scripta sunt: Felix est, qui obtinebit, et collidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9) .
PL 18, 45B「彼らは若者たちの弓矢を打ち砕き、汝らの子らを憐れまず、汝らの孫たちに彼らの目は容赦しない」(イザヤ13:18)。]すべては、同じバビロンについて書かれたことと同じく、霊的に〔解されねばならない〕。「幸いなるかな、制し、その幼子らを岩に打ち砕く者は」(詩篇136:9)。
Liber de septem regulis 4.148
Neque enim regem Medorum, quod obtinuerit adversus Babylonem, dixit felicem, et non Ecclesiasticos, qui obtinent et collidunt filios Babylonis ad petram scandali. Obtinet autem, sicut scriptum est: Qui obtinet modo, teneat, donec de medio fiat (II Thess. II, 7) .
PL 18, 45Bメディア人の王が、バビロンに対して制したからといって、彼を幸いと言ったのではない。そうではなく、制して、バビロンの子らをつまずきの岩に打ち砕く、教会の者たちを〔幸いと言ったのである〕。制するとは、こう書かれているとおりである。「今制している者は、取り除かれるまで保て」(二テサロニケ2:7)。
Liber de septem regulis 4.149
Et post multa speciei et generis, clausura periochiae aperte omnes ostendit esse Babylonem, et eos in terra atque in montibus suis, id est in Ecclesia perdere.
PL 18, 45B種と類について多くを語ったあと、この章句〔periochia〕の結びは、すべてがバビロンであること、また〔神が〕彼らを自らの地と山々の上で、すなわち教会において滅ぼすことを、明らかに示している。
Liber de septem regulis 4.150
Haec dicit Dominus: Ponam Babylonem desertum: ut inhabitent in ea erici, et erit in nihilum, et ponam illud luti voraginem in perditionem.
PL 18, 45C「主はこう言う。私はバビロンを荒れ地とし、そこにハリネズミが住み、それは無に帰す。私はそれを滅びのための泥の淵とする」。
Liber de septem regulis 4.151
Haec dicit Dominus sabaoth, dicens: quomodo dixi, sic erit: et quemadmodum cogitavi, sic perseverabit, ut perdam Assyrios in terra mea et in montibus meis, et erunt in conculcatione, et auferetur ab eis jugum eorum, et gloria ab humeris eorum auferetur.
PL 18, 45C「万軍の主はこう言う。私が言ったとおり、そうなる。私が考えたとおり、そうあり続ける。私の地と私の山々でアッシリア人を滅ぼすために。彼らは踏みにじられるものとなり、彼らのくびきは取り去られ、その栄光は彼らの肩から取り去られる」。
Liber de septem regulis 4.152
Haec cogitatio, quam cogita it Dominus in orbem terrae totum, et haec manus alta super omnes gentes orbis terrae. Deus enim sanctus quod cogitavit, quis disperget, et manum illam fortem quis avertet (Isa. XIV, 22-27) ]?
PL 18, 45C「これは、主が全地の世界について考えた考え〔底本は cogita it と二語に分かれて刷られる。cogitavit と読む〕であり、これは地の世界のすべての諸国民の上に挙げられた手である。聖なる神が考えたことを誰が散らすのか。その強い手を誰がそらすのか」(イザヤ14:22–27)]?
Liber de septem regulis 4.153
Quotiescumque autem post excidium minatur ruinae civitatis habitationem bestiarum, spiritus immundos dicit habitaturos in hominibus, quos sanctus Spiritus deseruit. Non enim hanc injuriam possunt interfecti habitatores, aut ruinam sentire.
PL 18, 45Cしかし、都の滅亡のあとに、その廃墟が獣の住みかとなると脅すたびに、〔彼は〕聖なる霊が見捨てた人々の中に汚れた霊が住むことを言っているのである。殺された住民たちが、この不正や廃墟を感じ取ることはできないからである。
Liber de septem regulis 4.154
Sermones (inquit Amos) quos vidit super Hierusalem, et coepit. In tribus impietatibus Damasci et in quatuor non aversabor eam, eo quod secabant serris ferreis in utero habentes (Amos I, 1-3) .
PL 18, 45Dアモスは「彼がエルサレムについて見た言葉」と言い、〔語り〕始める。「ダマスコの三つの不敬虔のゆえに、また四つのゆえに、私は彼女に背を向けない。彼らが、身ごもった者たちを鉄の鋸で切り裂いたからである」(アモス1:1–3)。
Liber de septem regulis 4.155
Et iterum: In tribus impietatibus Idumaeae et in quatuor non aversabor eam, propterea quod persecutus est in gladio fratrem suum (Ibid., 11) . Et multas alias civitates alienigenarum in Ecclesiae figura convenit.
PL 18, 45Dまた、「イドマヤの三つの不敬虔のゆえに、また四つのゆえに、私は彼女に背を向けない。彼が剣で自分の兄弟を追ったからである」(アモス1:11)。〔聖書は〕異国人の他の多くの都をも、教会の象りに当てはめている。
Liber de septem regulis 4.156
Ubicumque aut Idumaeam, Theman, Bosor, Seir nominat, fratres malos significat. Sunt autem possessiones Esau. Serras vero ferreas: homines dicit duros et asperos, qui secant parturientes Ecclesias.
PL 18, 45Dイドマヤ、テマン、ボツラ、セイルと名指すところはどこでも、悪しき兄弟たちを意味する。これらはエサウの所有地である。「鉄の鋸」とは、産みつつある教会たちを切り裂く、硬く荒々しい人々のことである。
Liber de septem regulis 4.157
Item: omnes gentes quae sub coelo sunt, in civitate Dei iram Dei bibere et illic percuti, Jeremias testatur, dicens: Sic dicit Dominus Deus Israel: Accipe calicem vini meri de manu tua, et potabis omnes gentes ad quas ego mitto te: et voment et insanient a facie gladii, quem ego mitto in medio illarum.
PL 18, 46Aまた、天の下にあるすべての諸国民が神の都で神の怒りを飲み、そこで打たれることを、エレミヤは証言して言う。「イスラエルの神である主はこう言う。汝の手から〔底本は de manu tua。次節の「主の手から杯を受け取り」に合わず、de manu mea(私の手から)とあるべきところ〕混ぜ物のないぶどう酒の杯を取り、私が汝を遣わすすべての諸国民に、汝は飲ませる。彼らは、私が彼らの間に送る剣の面前で、吐き、狂う」。
Liber de septem regulis 4.158
Et accepi calicem de manu Domini, et potavi gentes ad quas misit me Dominus ad ipsas Hierusalem et civitates Judae, et reges ejus, et principes ejus: ut ponerentur in desolatione, et in devastatione, et in sibilatione, et Pharaonem regem Aegypti, et pueros ejus, et potentes ejus, universum populum ejus, et omnes promiscuos ejus, et reges omnes alienigenarum, Ascalonem et Gazam et Accaron, et quae contra faciem Azoti, et Idumaeam et Moabitem, et filios Ammon, et regem Tyri, et regem Sidonis, et reges qui trans mare sunt, et Dedan et Theman et Bosor, et omnem circumtunsam a facie, et omnes promiscuos qui commorantur in deserto, et omnes reges Elam, et omnes reges Persarum, et universos reges a subsolano, qui longe et qui juxta sunt, unumquemque ad fratrem suum, et omnia regna terrae quae super faciem terrae sunt, et dices illis: Haec dicit Dominus omnipotens: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadetis et surgetis a facie gladii, quem ego mitto in medium vestrum.
PL 18, 46A「私は主の手から杯を受け取り、主が私を遣わした諸国民に飲ませた。エルサレムとユダの諸都市、その王たち、その君侯たちに〔飲ませ〕、荒れ地とし、荒廃とし、嘲りの的とした。またエジプトの王ファラオ、その従者たち、その有力者たち、その民のすべて、そのすべての雑多な者たち、異国人のすべての王たち、アシュケロン、ガザ、エクロン、アシュドドの面前にあるもの、イドマヤ、モアブ人、アンモンの子ら、ティルスの王、シドンの王、海の向こうにいる王たち、デダン、テマン、ボツラ、顔の周りを刈り込んだすべての者〔底本は circumtunsam。circumtonsam と読む〕、荒れ野に宿るすべての雑多な者たち、エラムのすべての王たち、ペルシア人のすべての王たち、日の昇る方のすべての王たち、遠くにいる者も近くにいる者も、各人をその兄弟のもとへ、また地の面にあるすべての地の王国に〔飲ませた〕。汝は彼らに言え。『全能の主はこう言う。飲め、酔え、吐け。汝らは倒れ、そして起き上がる〔surgetis は刷りのまま訳した。文意からは「起き上がらない」とあるべきところか〕、私が汝らの間に送る剣の面前で』」。
Liber de septem regulis 4.159
Et ad eos qui noluerunt accipere calicem, ita ut bibant, dices: Sic dicit Dominus: Bibentes bibetis, quia in civitate in qua invocatum est nomen meum, super ipsam incipio vexare vos: et vos purgatione non eritis purgati, quia gladium ego invoco super inhabitantes terram (Jerem. XXV, 15-29) .] Potabis, inquit, Hierusalem, civitates Juda, et reges ejus et principes ejus.
PL 18, 46B「また、杯を受け取って飲もうとしなかった者たちに、汝は言え。『主はこう言う。汝らは必ず飲む。私の名が呼ばれた都で、まさにその上で、私は汝らを苦しめ始めるからである。汝らは浄めによって浄められることはない。私は地に住む者たちの上に剣を呼び寄せるからである』」(エレミヤ25:15–29)。]彼は言う。「汝は、エルサレム、ユダの諸都市、その王たち、その君侯たちに飲ませる」と。
Liber de septem regulis 4.160
Deinde dicit: Et universa regna terrae, quae super faciem terrae sunt: ut ostenderet, ab speciali Hierusalem transitum fecisse ad generalem, in qua sunt omnes gentes terrae, quas illic Deus percutiet, sicut et interpretatus est, dicens: Quoniam in civitatem in qua invocatum est nomen meum, in ipsa incipio vexare vos, et vos purgatione non eritis purgati.
PL 18, 46C次に彼は言う。「また、地の面にあるすべての地の王国にも」。これは、〔彼が〕特定のエルサレムから一般のエルサレムへ移ったことを示すためである。一般のエルサレムには地のすべての諸国民がいて、神はそこで彼らを打つ。彼自身がこう解釈して言っているとおりである。「私の名が呼ばれた都で、まさにその上で、私は汝らを苦しめ始める。汝らは浄めによって浄められることはない」。
Liber de septem regulis 4.161
Numquid Jeremias, cum esset in corpore qui de Judaeae carcere numquam, nisi tractus, isset in Aegyptum: perspicue adjecto mero in calice id potum daret omnibus gentibus quae sub coelo sunt, aut nunc per Ecclesiam prophetat?
PL 18, 46Cエレミヤは、体にあったとき、ユダヤの牢から、引かれる場合でなければ決してエジプトへ行かなかった人であるのに、杯に混ぜ物のないぶどう酒を注ぎ入れて、それをはっきりと、天の下にあるすべての諸国民に飲ませたのだろうか。それとも今、教会を通して預言しているのか。
Liber de septem regulis 4.162
Quod si tunc quoque et nunc in Ecclesia locus est, manifestum est, et omnes gentes, ad quas ille Jeremias loquitur, conveniri in principali eorum parte.
PL 18, 46Cもし、そのときにも今にも、教会の中に〔彼の〕場〔locus。意味は定かでない。このように取った〕があるのなら、そのエレミヤが語りかけるすべての諸国民も、その主要な部分において〔教会に〕当てはまることは明らかである。
Liber de septem regulis 4.163
Si quid enim summum Sathanas, si quid grave, si quid dextrum in suo corpore habet: coelestibus miscuit, ut bellantium mos est, fortibus fortes opponere.
PL 18, 46Dもしサタンが自分の体の中に何か最高のもの、何か重いもの、何か右のものを持っているなら、〔彼は〕それを天のものと混ぜた。戦う者たちの習いが、強者に強者を対抗させることだからである。
Liber de septem regulis 4.164
Unde Apostolus dicit, non esse sanctis pugnam adversus humanitatem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12) .
PL 18, 46Dこのゆえに使徒は、聖なる者たちの戦いは人間に対するものではなく、天上にある悪の霊的なものに対するものだ、と言う(エフェソ6:12)。