ティコニウスfl. c. 370–390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Liber de septem regulis

Caput I 第I章

Tyconius · Liber de septem regulis · PL 18, 15C · 50 sectiones

Liber de septem regulis 1.1

1

Dominum ejusque corpus, id est, Ecclesiam, Scriptura loquitur (II Tim. I, 20) , sola ratio discernit: dum quid cuique conveniat, persuadet; sed quia tanta est vis veritatis, extorquet.

PL 18, 15C

主とその体、すなわち教会のことを聖書は語る(二テモテ1:20)〔刷りのまま。二テモテ1章に20節は無く、引かれた句は定かでない〕が、何が各々に当てはまるかを見分けるのは理性だけである。理性は、何が各々に当てはまるかを説き伏せる。だが真理の力はそれほど大きいので、〔同意を〕強いて引き出す。

Liber de septem regulis 1.2

2

Alias ulla persona convenitur, quam duplicem esse, diversa duorum officia edocent. Sic per Isaiam: Hic, inquit, peccata nostra fert, et pro nobis dolet, et ipse vulneratus est propter facinora nostra.

PL 18, 15C

他の箇所でも、ある一人の人物が取り上げられるが、その人物が二重であることを、二人のそれぞれ異なる務めが教える。たとえばイザヤを通して、こう言う。「この者は我々の罪を負い、我々のために悲しみ、彼自身も我々の罪悪のゆえに傷つけられた」。

Liber de septem regulis 1.3

3

Deus tradidit illum pro peccatis nostris, etc. (Isa. LIII, 4, 6, sec. LXX) , quae in Dominum convenire omnis Ecclesiae ore celebratur.

PL 18, 15C

「神は彼を我々の罪のゆえに引き渡した、云々」(イザヤ53:4, 6、七十人訳による)。これらが主に当てはまることは、全教会の口によって唱えられている。

Liber de septem regulis 1.4

4

Sequitur autem et dicit de eodem: Et Deus vult eum purgare a plaga, et vult Deus a dolore auferre illi lucem, et formare illum prudentia (Ibid., 10, 11) .

PL 18, 15D

続いて、同じ者について言う。「神は彼を傷から清めようとし、神は苦痛から〔取り去り〕、彼に光を〔示そう〕とし、知恵によって彼を形づくろうとする」(イザヤ53:10, 11)〔底本は a dolore auferre illi lucem(苦痛から彼に光を取り去る)。本文が崩れているらしく、次節の ostendere lucem に合わせて「苦痛から〔取り去り〕彼に光を〔示す〕」と解した〕。

Liber de septem regulis 1.5

5

Numquid ei, quem tradidit pro peccatis nostris, vult ostendere lucem, et eum formare prudentia, cum ipse sit lux et sapientia Dei? et non corpori ejus? Quare manifestum est, sola ratione videri posse quando a capite ad corpus transitum faciat.

PL 18, 15D

我々の罪のために引き渡した者に、神は光を示し、知恵によって形づくろうと望むのか。彼自身が神の光であり知恵であるというのに。そうではなく、その体に対してではないのか。したがって、〔聖書が〕いつ頭から体へと移るかは、理性だけで見て取れることが明らかである。

Liber de septem regulis 1.6

6

Daniel quoque lapidem de monte praecisum impegisse in corpus regnorum mundi, et in pulverem comminuisse Dominum dicit. Montem vero effectum, et implevisse universam terram corpus ejus.

PL 18, 16B

ダニエルもまた、山から切り出され、世の諸王国の体に打ち当たって粉々に砕いた石は、主であると言う。また、山となって全地を満たしたものは、その体であると〔言う〕。

Liber de septem regulis 1.7

7

Non enim sicut quidam dicunt, in contumeliam regni Dei, invictaeque haereditatis Christi, quod non sine dolore dico. Dominus totum mundum potestate (Matth. XXVIII, 18) , et non sui corporis plenitudine occupavit.

PL 18, 16B

なぜなら、ある者たちが言うように、主が全世界を権能(マタイ28:18)によって占めたのであって、自らの体の充満によってではない、というのではないからである。〔そう言うのは〕神の国とキリストの不敗の相続への侮辱であり、こう言うのは痛みなしにではない。

Liber de septem regulis 1.8

8

Dicunt enim eo monte mundum impletum; quod liceat Christiano in omni loco, quod antea non nisi in Sion licebat, offerre. Quod si ita est, non opus erat dicere, ex lapide montem effectum, et incrementis mundum coepisse.

PL 18, 16B

彼らは、その山によって世が満たされたと言う。すなわち、キリスト教徒は、以前はシオンでしか許されなかった〔献げ物を〕、どの場所でも献げてよいのだ、と。もしそうなら、石から山ができ、増し加わって世を〔満たし〕始めたと言う必要はなかった。

Liber de septem regulis 1.9

9

Dominus enim noster Christus, ante mundi constitutionem (Joan. XVII, 2) , hanc habuit claritatem, et cum homo ille, Dei filius fuerit, non paulatim, ut lapis, sed uno tempore accepit omnem pietatem in coelo et in terra.

PL 18, 16B

我々の主キリストは、世の創造の前に(ヨハネ17:2)〔刷りのまま。引かれた句はヨハネ17:24に当たるらしい〕この栄光を持っていた。そして、あの人は神の子であったので、石のように少しずつではなく、一度に、天と地のあらゆる権能〔底本は pietatem(慈しみ)。ミーニュの脚注は potestatem とし、それに従う〕を受けた。

Liber de septem regulis 1.10

10

Lapis autem incrementis factus est mons, et crescendo terram omnem texit. Quod si potestate implesset universam terram, non corpore, lapidi non compararetur. Potestas enim res est impalpabilis, lapis vero corpus palpabile.

PL 18, 16C

ところが石は、増し加わって山となり、成長して全地を覆った。もし彼が全地を権能によって満たしたのであって、体によってではないのなら、石にたとえられはしなかったであろう。権能は触れえないものだが、石は触れうる体だからである。

Liber de septem regulis 1.11

11

Nec sola ratione monstratur corpus, non caput crescere: sed etiam Apostolica auctoritate firmatur: Crescatis, inquit, per omnia in eum, qui est caput Christus, ex quo omne corpus constructum et connexum, per omnem tactum subministrationis in mensuram uniuscujusque partis, incrementum corporis facit, in aedificationem sui (Ephes. IV, 15, 16) .

PL 18, 16C

体が成長し、頭は成長しないことは、理性だけで示されるのではなく、使徒の権威によっても確かめられる。使徒は言う。「汝らは、すべてにおいて、頭であるキリストへと成長せよ。この者から、全身は組み立てられ結び合わされ、あらゆる接触による補給を通じ、各部分の分に応じて、体の成長をなし、自らを建て上げる」(エフェソ4:15, 16)。

Liber de septem regulis 1.12

12

Et iterum: Non tenetis caput, ex quo omne corpus per tactum et conjunctione constructum et subministratum, crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 29) . Non ergo caput quod ex origine idem est, sed corpus crescit ex capite. Ad propositum redeamus.

PL 18, 16C

また〔使徒は〕言う。「汝らは頭を保っていない。この者から、全身は接触と結合によって組み立てられ補給されて、神の成長へと成長する」(コロサイ2:29)〔刷りのまま。コロサイ2章に29節は無く、引かれた句はコロサイ2:19に当たるらしい〕。したがって、成長するのは、起源において同一である頭ではなく、頭から出る体である。本題に戻ろう。

Liber de septem regulis 1.13

13

Scriptum est de Domino et ejus corpore; quid cui conveniat, ratione discernendum: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis: in manibus ferent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum.

PL 18, 16D

主とその体について書かれていて、何が誰に当てはまるかは理性によって見分けねばならない。「彼は汝について、自らの天使たちに命じた。汝のすべての道で汝を守るように、と。彼らは汝を手で支え、汝の足が石に打ち当たらぬようにする」。

Liber de septem regulis 1.14

14

Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem, et draconem. Quoniam in me speravit, eripiam eum, protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocavit me, et ego exaudiam eum, cum eo sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.

PL 18, 17A

「汝はアスプとバシリスクの上を歩み、獅子と竜を踏みつける。彼は私に望みを置いたから、私は彼を救い出し、彼を守ろう。彼は私の名を知ったから。彼は私を呼び求めた。私は彼に応えよう。苦難のうちに私は彼とともにいて、彼を救い出し、彼に栄光を与えよう」。

Liber de septem regulis 1.15

15

Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum (Psal. XC, 11-16) . Numquid de cujus obsequio mandavit angelis suis Deus, eidem ostendit salutare suum, et non corpori ejus?

PL 18, 17A

「長い日々をもって私は彼を満たし、私の救いを彼に示そう」(詩篇90:11–16)。神が、その奉仕について自らの天使たちに命じたその者自身に、神は自らの救いを示すのか。そうではなく、その体に対してではないのか。

Liber de septem regulis 1.16

16

Iterum: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornatu (Isa. LXI, 10, sec. LXX) . Unum corpus dixit utriusque sexus sponsi et sponsae: sed quid in Dominum, quid in Ecclesiam conveniat, ratione cognoscitur.

PL 18, 17A

また〔言う〕。「花婿として彼は私に頭飾りを着け、花嫁として私を飾りで飾った」(イザヤ61:10、七十人訳による)。彼は、花婿と花嫁という両性の一つの体を語った。しかし、何が主に、何が教会に当てはまるかは、理性によって知られる。

Liber de septem regulis 1.17

17

Et idem Dominus dicit in Apocalypsi: Ego sum sponsus et sponsa (Apoc. XVIII, 23) . Et iterum: Exierunt obviam sponso et sponsae (Matth. XXV, 1) .

PL 18, 17B

同じ主は黙示録でも言う。「私は花婿であり花嫁である」(黙示録18:23)〔刷りのまま。黙示録18:23は「花婿と花嫁の声」を言う句で、引かれた句は定かでない〕。また〔言う〕。「彼らは花婿と花嫁を迎えに出て行った」(マタイ25:1)。

Liber de septem regulis 1.18

18

Et iterum, quid capiti et corpori, ratione discernendum sit per Isaiam declaratur: Sic dicit Dominus Christo Domino meo, cujus ego tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes (Isa. XLV, 1-3) .

PL 18, 17B

また、何が頭に、何が体に当てはまるかは理性によって見分けねばならないことが、イザヤを通して明らかにされる。「主は、私の主キリストにこう言う。私は彼の右手を取った。諸国民が彼に聞き従うようにと」(イザヤ45:1–3)。

Liber de septem regulis 1.19

19

Sequitur et dicit, quod non nisi corpori conveniat: Et dabo tibi thesauros absconditos et invisibiles aperiam tibi, ut scias quoniam ego sum Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel, propter Jacob puerum meum, et Israel electum meum.

PL 18, 17B

続いて、体にしか当てはまらないことを言う。「私は汝に、隠された宝を与え、見えない宝を汝に開こう。汝が、私が主であり、汝の名を呼ぶ者、イスラエルの神であることを知るために。私の僕ヤコブと私の選んだイスラエルのゆえに〔そうする〕」。

Liber de septem regulis 1.20

20

Propter testamentum enim quod disposuit Patribus, ad agnoscendum se, Deus aperit corpori Christi thesauros invisibiles, quos oculus non vidit, nec auris audivit, nec illi in cor hominis ascenderunt (I Cor. II, 9) , sed nec obturati hominis, qui non est in corpore Christi: Ecclesiae autem revelavit Deus per Spiritum sanctum ista quidem, quamvis hoc gratiae Dei sit.

PL 18, 17B

神は、父祖たちに定めた契約のゆえに、自らを知らしめるために、キリストの体に見えない宝を開く。それは、目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に上ったこともないもの(一コリント2:9)であり、〔頑なな人、キリストの体の中にいない人の心にも〕上ってはいない〔底本は sed nec obturati hominis で、語が省かれており、このように補った。ミーニュの脚注は obturati(閉ざされた)を obdurati(頑なな)とし、それに従う〕。しかし神は、教会にはこれらを聖なる霊によって啓示した。もっとも、これは神の恩寵に属することではあるが。

Liber de septem regulis 1.21

21

Adhibita tamen ratione, aliquando facilius videntur. Sunt alia in quibus hujusmodi ratio minus claret; eo quod, sive in Domino, sive in corpore ejus recta conveniat dictum. Quamobrem sola et majore Dei gratia videri possunt.

PL 18, 17C

それでも理性を用いれば、ときにはより容易に見える。しかし、この種の理性があまり明らかでないものもある。主においても、その体においても、語られたことがそのまま当てはまるからである。それゆえ、それらはただ神のより大いなる恩寵によってのみ見ることができる。

Liber de septem regulis 1.22

22

Sic in Evangelio: Amodo, inquit, videbitis filium hominis sedentem ad dextram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64) . Alio loco dicit: Non visuros venientem in nubibus coeli, nisi novissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae.

PL 18, 17C

福音書ではこうである。彼は言う。「今から汝らは、人の子が神の力の右に座し、天の雲に乗って来るのを見る」(マタイ26:64)。別の箇所では、地のすべての部族が、天の雲に乗って来る者を見るのは、最後の日に嘆きながらのときだけだ、と言う。

Liber de septem regulis 1.23

23

Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. XXIV, 30) . Utrumque autem fieri necesse est.

PL 18, 17C

「そのとき、人の子が天の雲に乗って来るのを見る」(マタイ24:30)。そして、この両方が起こらねばならない。

Liber de septem regulis 1.24

24

Sed primo corporis est adventus, id est Ecclesiae jugiter venientis in eadem claritate invisibili; deinde capitis, id est, Domini in manifesta claritate. Si enim diceret: Amodo videbitis venientem, solius corporis intelligendus esset adventus.

PL 18, 17D

しかし、まず体の到来であり、すなわち同じ見えない栄光のうちに絶えず来る教会の〔到来〕であり、次に頭の、すなわち主の、明らかな栄光における〔到来〕である。もし彼が「今から汝らは来るのを見る」とだけ言ったなら、体だけの到来と解されねばなるまい。

Liber de septem regulis 1.25

25

Si autem videbitis, capitis adventus. Nunc vero amodo, inquit, videbitis venientem, quoniam corpore suo jugiter venit nativitate et similium passionum claritate.

PL 18, 17D

しかし、もし「汝らは見る」〔とだけ言う〕なら、頭の到来である。ところが今は、「今から、汝らは来るのを見る」と彼は言う。それは、彼が自らの体によって、〔その体の〕生まれと、同様の受難の栄光とによって、絶えず来るからである。

Liber de septem regulis 1.26

26

Si enim renati Christi membra efficiuntur, et membra quae corpus efficiunt, Christus est qui venit, quoniam nativitas adventus est sicut scriptum est: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) .

PL 18, 17D

実に、新たに生まれた者たちがキリストの肢となり、体をなす肢となるなら、来るのはキリストである。生まれは到来だからである。書かれているとおり、「彼はこの世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1:9)。

Liber de septem regulis 1.27

27

Et iterum: Generatio vadit, et generatio venit (Eccle. I, 4) . Et iterum: Sicut audistis, quia Antichristus venit (I Joan. II, 18) . Iterum de eodem corpore: Si enim iste qui venit, alium Christum praedicat (II Cor. XI, 4) .

PL 18, 18A

また〔言う〕。「世代は去り、世代は来る」(コヘレトの言葉1:4)。また、「汝らが聞いたとおり、反キリストが来る」(一ヨハネ2:18)。さらに同じ体について、「実に、来るこの者が別のキリストを宣べ伝えるなら」(二コリント11:4)。

Liber de septem regulis 1.28

28

Unde Dominus, cum de signo adventus sui interrogaretur, de illo adventu suo coepit disputare, qui ab inimico corpore signis et prodigiis imitari potest: Cavete, inquit, ne quis vos seducat (Matth. XXIV, 4) .

PL 18, 18A

それゆえ主は、自らの到来のしるしについて問われたとき、敵の体がしるしと不思議によって真似ることのできる、自らのあの到来について論じ始めた。彼は言う。「誰も汝らを惑わさぬよう気をつけよ」(マタイ24:4)。

Liber de septem regulis 1.29

29

Multi venient, in nomine meo, id est in nomine corporis mei. Novissimo autem adventu Domini, id est, consummationis totius adventus ejus, nemo, ut aliqui putant, moreretur. Sed quo plenius ista dicantur, ordini suo relinquamus.

PL 18, 18A

「多くの者が私の名で来る」。すなわち私の体の名で、ということである。ところで、主の最後の到来すなわちその到来全体の完成においては、ある者たちが考えるように、誰も死にはしないであろう〔moreretur の法は定かでない。「誰も死なないであろう」と取った〕。しかし、これらがより十分に語られるよう、それぞれの順序に委ねよう。

Liber de septem regulis 1.30

30

Nec illud erit absurdum, quod ex uno totum corpus volumus intelligi, ut Filium hominis Ecclesiam, quoniam Ecclesia, id est Filii Dei redacti in unum corpus, dicti sunt Filius Dei, dictus unus homo, dicti etiam Deus, sicut per Apostolum: Super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4) .

PL 18, 18A

また、一つのものから全体の体を理解しようとするのは、不条理ではない。たとえば人の子を教会として〔理解する〕。教会、すなわち一つの体にまとめられた神の子らは、神の子と呼ばれ、一人の人と呼ばれ、さらに神とも呼ばれるからである。使徒を通してこうある。「神と呼ばれ、あるいは崇められるすべてのものの上に」(二テサロニケ2:4)。

Liber de septem regulis 1.31

31

Qui dicitur Deus, Ecclesia est. Quod autem colitur, Deus summus est: ut in templo Dei sedeat, ostendens se, quod ipse sit Deus, id est, quod ipse sit Ecclesia. Quasi diceret: In templo Dei sedeat, ostendens se quod ipse sit Dei templum.

PL 18, 18B

神と呼ばれる者は、教会である。崇められる者は、いと高き神である。「神の神殿に座し、自らが神であると示す」ためであり、すなわち自らが神であると、つまり自らが教会であると示すためである。あたかも「神の神殿に座し、自らが神の神殿であると示す」と言うかのようである。

Liber de septem regulis 1.32

32

Aut in Deo sedeat, ostendens se, quod ipse sit Deus. Sed hunc intellectum non minus, ut novimus, voluit obscurare Daniel de rege novissimo: In Dominum, inquit, locus ejus glorificabitur (Dan. XI, 38, sec. LXX) : id est clarificabitur, velut Ecclesiam in loco Ecclesiae, in loco sancto, abominatione vastationis, in Deum, id est, in Ecclesiam subornavit.

PL 18, 18B

あるいは「神のうちに座し、自らが神であると示す」と〔言うかのようである〕。しかし、我々が知るとおり、この理解をダニエルもまた、最後の王について劣らず隠そうとした。彼は言う。「主へと、その場所は栄光を受ける」(ダニエル11:38、七十人訳による)。すなわち、輝かされる〔という意味〕であり、あたかも〔その王が〕教会の場所、聖なる場所に、荒らす忌むべきものによって、教会を神へ、すなわち教会へと偽って仕立て上げたかのようである〔最後の文は構文が崩れており、subornavit の主語と目的語が定かでない。このように取った〕。

Liber de septem regulis 1.33

33

Et Dominus totum populum, sponsam dicit et sororem. Et Apostolus Virginem sanctam, et adversum corpus, hominem peccati. Et David totam, Christum, Ecclesiam dicit: Faciens misericordias Christo suo David, et semini ejus usque in saeculum (Psal. XVII, 51) .

PL 18, 18C

また主は、全体の民を、花嫁、また姉妹と呼ぶ。また使徒は〔全体を〕聖なるおとめ〔と呼び〕、これに対立する体を、罪の人〔と呼ぶ〕。またダビデは、教会全体をキリストと呼ぶ。「自らのキリスト、ダビデとその子孫に、世に至るまで慈しみを施して」(詩篇17:51)。

Liber de septem regulis 1.34

34

Et apostolus Paulus, corpus Christi, Christum appellat: Sicut enim unum corpus est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum corpus sunt: sic et Christus (I Cor. XII, 12) , id est Christi corpus, quod est Ecclesia.

PL 18, 18C

使徒パウロも、キリストの体をキリストと呼ぶ。「体は一つであって、多くの肢をもち、一つの体のすべての肢は、多くあっても一つの体であるように、キリストもそうである」(一コリント12:12)。すなわち、教会であるキリストの体のことである。

Liber de septem regulis 1.35

35

Iterum: Gaudeo in passionibus pro vobis: et repleo, quae desunt pressurarum Christi (Coloss. I, 24) , id est, Ecclesiae. Nihil enim defuit Christi passionibus: quoniam sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus. Sic ergo adventum Christi pro locis accipiemus.

PL 18, 18C

また、「私は汝らのための苦しみを喜び、キリストの艱難に欠けているものを満たす」(コロサイ1:24)。すなわち教会の〔艱難に欠けているもの〕である。キリストの受難には何も欠けていなかったからである。弟子は師のようになれば足りる、とあるとおりである。こうして我々は、キリストの到来を、〔聖書の〕箇所に応じて解することにしよう。

Liber de septem regulis 1.36

36

Item in Exodo, omnes filios Dei, unum filium, et omnes primogenitos Aegyptiorum, primogenitum esse, sic Deo dicente, cognoscimus: Haec dices, inquit, Pharaoni: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte populum meum, ut serviat mihi.

PL 18, 18D

同じく出エジプト記でも、神がこう語ることで、すべての神の子らが一人の子であり、エジプト人のすべての長子が一人の長子であることを、我々は知る。神は言う。「ファラオにこう言え。主はこう言う。イスラエルは私の長子である。私は汝に言った。私の民を去らせよ、私に仕えるように、と」。

Liber de septem regulis 1.37

37

Tu autem noluisti dimittere eum (Exod. IV, 22) . Unde ergo: Ecce ego occidam filium tuum primogenitum.

PL 18, 18D

「しかるに汝は、彼を去らせようとしなかった」(出エジプト記4:22)。それゆえ、「見よ、私は汝の長子を殺す」。

Liber de septem regulis 1.38

38

Et David, vineam Domini, unum filium, sic ait: Deus virtutum, convertere: respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et perfice eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX, 15) .

PL 18, 18D

またダビデは、主のブドウ畑を一人の子として、こう言う。「力の神よ、立ち返れ。天から見よ、そして見て、このブドウ畑を訪れ、汝の右手が植えたものを完成させよ。また、汝が自らのために強めた人の子の上にも」(詩篇79:15)。

Liber de septem regulis 1.39

39

Et Apostolus filium Dei dicit, qui filio Dei mixtus est: Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos, in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei, ex semine David secundum carnem.

PL 18, 19A

また使徒は、神の子と混じり合った者を神の子と言う。「イエス・キリストの僕パウロ、召された使徒、神の福音のために選び分けられた者。この福音は、神があらかじめ自らの預言者たちを通して、聖書の中で、自らの子について約束したものであり、その子は彼のために、肉によればダビデの子孫から生まれた者となった」。

Liber de septem regulis 1.40

40

Qui praedestinatus est filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 1-4) .

PL 18, 19A

「その子は、聖化の霊に従い、我々の主イエス・キリストの死者からの復活によって、力において神の子と予定された」(ローマ1:1–4)。

Liber de septem regulis 1.41

41

Si diceret de filio suo, ut ex resurrectione mortuorum, unum filium ostenderet; nunc autem, de filio, inquit, suo, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri.

PL 18, 19A

もし彼が「自らの子について」と言い、続けて「死者の復活による」と言うなら、一人の子を示すことになろう。ところが今は、「自らの子について」と言い、さらに「我々の主イエス・キリストの死者からの復活による」と言う〔文が切り詰められており、ut ex resurrectione 以下の係りは定かでない。このように補って取った〕。

Liber de septem regulis 1.42

42

Sed qui factus sit filius Dei ex resurrectione Christi, apertius ostendit de filio suo, quia factus est ei, ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est filius Dei.

PL 18, 19A

しかし、キリストの復活によって神の子とされたのが誰かを、彼は「自らの子について」でより明らかに示す。この者が、肉によればダビデの子孫から彼のために生まれた者となったのであり、神の子と予定された者である。

Liber de septem regulis 1.43

43

Dominus etenim noster, non est praedestinatus filius Dei, quia Deus est, et coaequalis est Patri, qui ex quo creatus est, hoc est. Sed ille, cui secundum Lucam dicit in baptismo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) .

PL 18, 19B

実に、我々の主は、神の子と予定されたのではない。神であり、父と同等であり、創造されたときからそのままの者だからである〔qui ex quo creatus est, hoc est の文意は定かでない。このように取った〕。そうではなく、ルカによれば洗礼のときに〔父が〕彼に語ったその者、すなわち「汝は私の子。今日、私は汝を生んだ」(詩篇2:7)と〔語りかけられた者が、予定されたのである〕。

Liber de septem regulis 1.44

44

Qui ex semine David, mixtus est principali Spiritui, et factus est ipse filius Dei, ex resurrectione Domini nostri Jesu Christi: id est, dum resurgit in Christo semen David: non ille, de quo ait ipse David: Sic dicit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1) .

PL 18, 19B

ダビデの子孫から出たこの者は、主たる霊と混じり合い、我々の主イエス・キリストの復活によって、自ら神の子となった。すなわち、キリストにおいてダビデの子孫がよみがえるとき〔そうなる〕。ダビデ自身が「主は私の主にこう言う」(詩篇109:1)と言う、あの者ではない。

Liber de septem regulis 1.45

45

Itaque facti sunt duo, una caro, Verbum caro factum est (Joan. I, 14) , et caro Deus: quia non ex sanguine, sed ex Deo nati sumus. Apostolus dicit: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico, in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32) .

PL 18, 19B

こうして、二つは一つの肉となった。「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)。そして肉は神である。我々は血からではなく、神から生まれたからである。使徒は言う。「二人は一つの肉となる。この秘義は大きい。私は、キリストと教会において、と言う」(エフェソ5:31, 32)。

Liber de septem regulis 1.46

46

Unum namque semen promisit Deus Abrahae; ut quanticumque Christi miscerentur, unus esset in Christo, sicut Apostolus dicit: Omnes vos, unum estis in Christo Jesu.

PL 18, 19C

神はアブラハムに一つの子孫を約束した。キリストに混じり合う者がどれほど多くても、キリストにおいて一つであるためである。使徒が言うとおり、「汝らはみな、キリスト・イエスにおいて一つである」。

Liber de septem regulis 1.47

47

Si autem vos unum estis in Christo Jesu: ergo Abrahae semen estis, et secundum promissionem haeredes (Gal. III, 28, 29) . Distat autem, inter unum estis: et unus estis. Quotiescumque alter alteri voluntate miscetur uni, unum sunt.

PL 18, 19C

「もし汝らがキリスト・イエスにおいて一つであるなら、汝らはアブラハムの子孫であり、約束による相続人である」(ガラテヤ3:28, 29)。ところで、「汝らは一つのものである〔unum estis〕」と「汝らは一人である〔unus estis〕」とのあいだには違いがある。一方が他方と意志によって一つに混じり合うとき、そのたびごとに、彼らは一つのもの〔unum〕である。

Liber de septem regulis 1.48

48

Sicut Dominus dicit: Ego et Pater, unum sumus (Joan. X, 3) . Quotiescumque autem et corporaliter miscentur, et in unam carnem duo solidantur: unum sunt corpus.

PL 18, 19C

主が言うとおり、「私と父とは一つ〔unum〕である」(ヨハネ10:3)〔刷りのまま。引かれた句はヨハネ10:30に当たる〕。しかし、体としても混じり合い、二人が一つの肉に固められるとき、そのたびごとに、彼らは一つの体である。

Liber de septem regulis 1.49

49

Itaque in capite suo filius est Dei; et Deus in corpore suo, filius est hominis, qui quotidie nascendo venit, et crescit in templum sanctum Dei. Templum enim bipartitum est.

PL 18, 19C

こうして彼は、自らの頭においては神の子である。また神は、自らの体において人の子であり、日々生まれることによって来て、神の聖なる神殿へと成長する。神殿は二つに分かれているからである。〔Deus in corpore suo の主語と述語の取り方は定かでない。刷りの句読のまま訳した。et Deus を前に付けて「頭においては神の子であり神であり、体においては人の子である」とも読める〕

Liber de septem regulis 1.50

50

Cujus pars altera, quamvis lapidibus magnis exstruatur, destruitur: neque in eo lapis super lapidem relinquetur. Istius nobis jugis adventus cavendus est, donec de medio ejus discedat Ecclesia.

PL 18, 19D

その神殿の一方の部分は、大きな石で築かれていても、壊される。「そこには石の上に石が残らない」。この神殿の絶えざる到来には、教会がその中から去るまで、我々は用心せねばならない。