Liber de septem regulis 6.1
Recapitulationes sunt istae partes ab initio usque in finem: sicut Adam usque Enoch, id est, Ecclesiae translationem, septem generationes, quod est, omne tempus.
PL 18, 53B繰り返し〔recapitulatio〕とは次のようなものである。始めから終わりに至る諸部分、たとえばアダムからエノクまで、すなわち教会が移されるまでの七つの世代であり、これが全時である。
Liber de septem regulis 6.2
Rursus ab Adam usque ad Noe, id est, reparationem, decem generationes, quod est omne tempus: et a Noe usque ad Abraham decem generationes.
PL 18, 53B再び、アダムからノアまで、すなわち回復までの十の世代があり、これが全時である。またノアからアブラハムまでも十の世代がある。
Liber de septem regulis 6.3
Nam et centum anni, quibus ab Arca fabricata est, omne tempus est quo Ecclesia fabricatur, et eo tempore, in diluvio pereuntibus universis, gubernatur. Quod prudentibus plenius investigandum data via relinquimus.
PL 18, 53Cまた、箱舟が造られた百年も全時であり〔底本は quibus ab Arca fabricata est。ab は余分らしく、「箱舟が造られた百年」と取った〕、それは教会が造られる時である。その時のあいだ、すべての者が洪水で滅びる中で、〔教会は〕舵を取られる。このことは、賢い者たちがさらに十分に究めるように、道を示して〔彼らに〕残しておく。
Liber de septem regulis 6.4
Quoniam ne copia Scripturae interpretando foret; singula persequenda, et ea quae hunc intellectum forte impediunt, removenda non putavimus, alio properantes.
PL 18, 53C聖書の豊富さが解釈において〔重荷と〕ならぬよう〔ne copia Scripturae interpretando foret は語を欠くらしく、このように補った〕、我々は、個々の例を逐一たどること、またこの理解をたまたま妨げるものを取り除くことは必要でないと考えた。別の所へ急いでいたからである。
Liber de septem regulis 6.5
Inter regulas quibus spiritus lege signavit: quo luminis via custodiretur, nonnihil custodit recapitulatione sigillum ea subtilitate, ut continuatio magis narrationis, quam recapitulatio videatur.
PL 18, 53C霊が法によって印した諸規則のうち、光の道が守られるようにと〔印された〕ものの中で、繰り返しの封印は、繰り返しというより語りの続きと見えるほどの巧みさで、いくらか〔道を〕守っている〔nonnihil custodit の係りは定かでない。このように取った〕。
Liber de septem regulis 6.6
Aliquoties enim sic recapitulat: Tunc illa hora, illo die, eo tempore; sicut Dominus loquitur in Evangelio, dicens: Die qua exivit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes (Gen. XIX, 24) .
PL 18, 53C実に、〔霊は〕ときにこのように繰り返す。「その時、その時刻に、その日に、その時に」と。主も福音書の中でこう言って語っている。「ロトがソドムから出た日に、天から火を降らせ、すべての者を滅ぼした」(創世記19:24)〔主の言葉として引かれた句はルカ17:29〕。
Liber de septem regulis 6.7
Secundum haec, erunt dies filii hominis (Matth. XXIV, 37) , quando revelabitur illa ora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere ea, et qui in agro similiter non revertatur retro (Matth. XIII, 15, 16) . Meminerit uxoris Lot (Luc. XVII, 32) .
PL 18, 53D「これに従って、人の子の日々があるだろう」(マタイ24:37)。そのとき、すなわち、かの時刻〔底本は ora。hora と読む〕が現れるときに、「屋根の上にいる者は、家にあるその道具を取りに降りてはならない。同じく畑にいる者も、後ろへ引き返してはならない」(マタイ13:15, 16)〔引かれた句はルカ17:31〕。「ロトの妻を思い起こせ」(ルカ17:32)。
Liber de septem regulis 6.8
Numquid illa hora, qua Dominus revelatus fuerit adventu suo, non debet quis converti ad ea, quae sua sunt, et uxoris Lot meminisse, et non antequam reveletur?
PL 18, 53D主がその到来によって現れるその時刻に〔はじめて〕、人は自分のものへと向き直ってはならず、ロトの妻を思い起こさねばならないのであって、現れる前にはそうではない、というのか。
Liber de septem regulis 6.9
Dominus autem illa hora, qua revelatus fuerit, jussit ista observari: non solum ut abscondendo quaerentibus gratiorem faceret veritatem; sed etiam, ut totum illud tempus, diem vel horam esse monstraret.
PL 18, 53Dしかし主は、自分が現れるその時刻に、これらを守るよう命じた。それは、隠すことによって、求める者たちに真理をいっそう好ましいものにするためだけでなく、その時の全体が一日であり一時刻であることを示すためでもあった。
Liber de septem regulis 6.10
Eadem itaque hora, id est, tempore, ista observanda mandavit: sed antequam reveletur. Eadem quidem hora: sed in qua parte horae, ratione agnoscitur.
PL 18, 54Aこうして主は、同じ時刻、すなわち同じ時に、これらを守るよう命じたが、それは現れる前のことである。同じ時刻ではあるが、その時刻のどの部分においてかは、理によって見分けられる。
Liber de septem regulis 6.11
Aliquoties autem non sunt recapitulationes hujusmodi, sed futurae similitudines, sicut Dominus dicit: Cum videritis, quod dictum est per Danielem prophetam, tunc qui in Judaea sunt, fugient in montes (Matth. XXIV, 15; Dan. IX, 27) . Et inducit finem.
PL 18, 54Aしかしときには、このような繰り返しではなく、来たるべきものの類似がある。主が言うとおりである。「預言者ダニエルによって語られたことを汝らが見るとき、そのときユダヤにいる者たちは山へ逃げる」(マタイ24:15; ダニエル9:27)。そして終わりを導き入れる。
Liber de septem regulis 6.12
Quod autem Daniel dixit: In Africa geritur neque eodem tempore finis. Sed quoniam licet non in eo tamen titulo futurum est. Propterea tunc dixit, id est, cum similiter factum fuerit per orbem: quod est discessio et revelatio hominis peccati.
PL 18, 54Aダニエルが語ったこと〔憎むべき荒廃〕は、アフリカで行われており、終わりも同じ時ではない。しかし、たとえその名目〔titulus〕の下でなくとも、それは起こることになる。それゆえ「そのとき」と言ったのであり、すなわち、同じように世界じゅうで起こったときのことである。それは離反であり、罪の人の現れである〔底本の本文は崩れているらしく、このように解した〕。
Liber de septem regulis 6.13
Hoc genere locutionis dicit Spiritus in Psalmis. Cum converterit Dominus captivitatem Sion: facti sumus velut consolati: Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes, magnificavit Dominus facere cum illis.
PL 18, 54A霊は詩篇の中でこの語り方で言っている。「主がシオンの捕囚を転じたとき、我々は慰められた者のようになった。そのとき、我々の口は喜びで満たされ、我々の舌は歓呼で満たされた。そのとき、諸国民の中で彼らは言うだろう。主は彼らとともに大いなることをなした」。
Liber de septem regulis 6.14
Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes (Psal. CXXV, 1-3) . Dicendo vero: Cum averterit Dominus captivitatem Sion: tunc dixerunt in gentibus. Nunc avertet, inquit. Tunc dicent in gentibus. Nos enim gentes, quorum captivitatem avertit.
PL 18, 54B「主は我々とともに大いなることをなし、我々は喜ぶ者となった」(詩篇125:1–3)。実に、「主がシオンの捕囚を転じたとき、そのとき彼らは諸国民の中で言った」と言うことで、「今転じるだろう」と言っているのである。「そのとき彼らは諸国民の中で言うだろう」と。我々こそ、その捕囚を転じられた諸国民である。
Liber de septem regulis 6.15
Sicut illorum in figuram, tempus habemus dicentes: Magnificavit Dominus facere cum eis, magnificavit Dominus facere nobiscum.
PL 18, 54B彼らの象りとして、我々はその時を持ち、こう言う。「主は彼らとともに大いなることをなし、主は我々とともに大いなることをなした」。
Liber de septem regulis 6.16
De similitudine itaque tempus suum et nostrum, unum fecit et junxit, dicens: Tunc dicent in gentibus, id est, cum similiter gentibus fecerit. Nec illud praetereundum puto, quod spiritus sine mysteriis vel allegoria aliud intelligi voluit.
PL 18, 54Bこうして、類似によって、彼らの時と我々の時を一つとし、結びつけたのである。「そのとき彼らは諸国民の中で言うだろう」と言うことで、すなわち、〔主が〕同じように諸国民にもなしたときに、という意味である。また私は、霊が奥義や寓意なしに、別のことを理解させようとしたことも、見過ごしてはならないと考える。
Liber de septem regulis 6.17
Super Joannem multi Pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. In isto cognoscite spiritus Dei. Omnis spiritus qui solvit Jesum, et negat in carne venisse, de Deo non est, sed hic de Antichristo est.
PL 18, 54Cヨハネにある〔底本は Super Joannem。ヨハネの書にある語と解した〕。「多くの偽預言者がこの世に出て来た。これによって神の霊を知れ。イエスを解き、〔彼が〕肉において来たことを否む霊はみな、神からのものではなく、これは反キリストからのものである」。
Liber de septem regulis 6.18
Quod audistis quoniam venit, et nunc in isto mundo praesens est (I Joan. IV, 3) . Numquid omnis qui non negat Jesum in carne venisse, Spiritum Dei habet?
PL 18, 54C「汝らが聞いたとおり、それは来たのであり、今この世にすでにいる」(一ヨハネ4:3)。イエスが肉において来たことを否まない者はみな、神の霊を持つのか。
Liber de septem regulis 6.19
Sed hanc negationem, in opere non in voce esse, et unumquemque non ex professione, sed ex fructibus intelligi debere: in omni Epistola qua non nisi de fructibus bonis et malis scripsit, subtiliter admonet, eodem genere locutionis, sicut dicit: In isto cognoscimus eum, si praecepta ejus custodiamus (I Joan. II, 3, 4) .
PL 18, 54Cそうではなく、この否認は言葉ではなく行いにあること、人はおのおの、告白によってではなく実によって理解されるべきことを、彼は、善い実と悪い実についてのみ書いたその手紙全体の中で、同じ語り方で、巧みに戒めている。こう言うとおりである。「これによって我々は彼を知る、もし彼の掟を守るなら」(一ヨハネ2:3, 4)。
Liber de septem regulis 6.20
Qui autem dicit: Quoniam cognovi eum et mandata ejus non servat, mendax est. Numquid ex professione dixit intelligi fratrem qui Deum nescit, et non ex operibus? Et qui dixerit, quoniam diligit Deum, et fratrem suum odit: mendox est (1 Joan. IV, 20) .
PL 18, 54C「『私は彼を知った』と言いながら、その命令を守らない者は、偽り者である」。彼は、神を知らない兄弟が告白によって理解されると言ったのか、業によってではなく。また「神を愛すると言いながら、自分の兄弟を憎む者は、偽り者である」(一ヨハネ4:20)〔底本は mendox。ミーニュの刷りでは母音の字がつぶれている。前の句と同じく mendax と読む〕。
Liber de septem regulis 6.21
Si enim ut dicit, diligit Deum: doceat operibus, adhaereat Deo, diligat Deum in fratre. Si credit Christum incarnatum; quiescat odire membra Christi. Si credit Verbum carnem factum: quid persequitur in carne, Verbum caro factum (Joan. I, 14) .
PL 18, 54Dもし彼が言うとおりに神を愛するのなら、業によって示し、神に結びつき、兄弟の中に神を愛すべきである。もしキリストが受肉したと信じるのなら、キリストの肢体を憎むことをやめるべきである。もし言葉が肉となったと信じるのなら、なぜ肉において、肉となった言葉を迫害するのか(ヨハネ1:14)。
Liber de septem regulis 6.22
Quid persequitur verbum in carne? Quod dixit Dominus: Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis in me credentibus, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) : non operetur malum in Christi carne, id est, in servis ejus, quoniam Dominus et Ecclesia, una caro est.
PL 18, 54Dなぜ肉において言葉を迫害するのか。主が言ったこと、「私を信じる私の兄弟たちの最も小さな者の一人にしたかぎり、それは私にしたのである」(マタイ25:40)。〔だから〕キリストの肉において、すなわちその僕たちにおいて、悪を行ってはならない。主と教会は一つの肉だからである。
Liber de septem regulis 6.23
In qua carne si credit esse hominem: cur non diligit, aut quod crudelius est, cur odit, sicut scriptum est: Qui non diligit fratrem, permanet in morte (I Joan. III, 14) . Et, qui fratrem suum odit, homicida est (Ibid., 14) .
PL 18, 55Aその肉に人がいると信じるのなら、なぜ愛さないのか。あるいは、もっと残酷なことに、なぜ憎むのか。書かれているとおりである。「兄弟を愛さない者は、死のうちにとどまる」(一ヨハネ3:14)。そして、「自分の兄弟を憎む者は、人殺しである」(一ヨハネ3:14)〔引かれた句は3:15に当たる〕。
Liber de septem regulis 6.24
Aliud majus evidentius signum cognoscendi Antichristi non esse dixit, quam qui negat in carne, idem odit fratrem?
PL 18, 55A肉において〔キリストを〕否む者が、同じく兄弟を憎む者でもあるということより大きく明白な、反キリストを知る徴は別にないと、彼は言ったのではないか。
Liber de septem regulis 6.25
Tale autem quod dicit: Quoniam qui negaverit Christum in carne, de Deo non est (II Joan. XVII) : quale, Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) : cum multi dicant Dominum Jesum, ipso contestante: Non omnes qui mihi dicunt, Domine, Domine, introibunt in regnum coelorum (Matth. VII, 21) .
PL 18, 55Aまた、彼が「肉においてキリストを否む者は、神からのものではない」(二ヨハネ17)〔引かれた句は二ヨハネ7に当たる〕と言うことは、「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言うことはできない」(一コリント12:3)と同じ類である。多くの者が「主イエス」と言っているのに、主自身が証しして言うとおりである。「私に『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではない」(マタイ7:21)。
Liber de septem regulis 6.26
Sed hoc loco Apostolus, neminem posse dicere Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto secundum conscientiam dixit (I Cor. XII, 3) , secundum interiorem hominem, non secundum solam professionem, ut ostenderet illis, qui dicunt Dominum JESUM, nihil minus habere ab his, qui charismatum generibus extolluntur.
PL 18, 55Bしかしこの箇所で使徒が、聖なる霊によらなければ誰も主イエス・キリストと言うことはできないと言ったのは、良心に従って〔言うこと〕である(一コリント12:3)。すなわち内なる人に従ってであって、ただ告白だけに従ってではない。それは、主イエスと言う者たちが、賜物〔charismata〕の種々によって高ぶる者たちに劣らず〔霊を〕持っていることを、彼らに示すためであった。
Liber de septem regulis 6.27
Sed unum atque eumdem Spiritum possidere omnem, qui Dominum Jesum crediderit, idem operibus credidisse monstraverit. Nemo, inquit, potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto: Divisiones autem sunt charismatum, idem vero spiritus.
PL 18, 55Bそうではなく、主イエスを信じた者はみな、同じく業によって信じたことを示すなら、唯一同じ霊を持つのである。彼は言う。「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言うことはできない。賜物の区分はあるが、霊は同じである」。
Liber de septem regulis 6.28
Et divisiones ministeriorum sunt: et idem Dominus (Ibid., 4, 5) . Solvere autem Jesum, est non facere quod Jesum fecisse confitetur, sicut idem Dominus dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 20) .
PL 18, 55B「務めの区分もあるが、主は同じである」(一コリント12:4–5)。さて、イエスを解くとは、イエスがなしたと自分が告白することをなさないことである。同じ主が言うとおりである。「これらの最も小さな掟の一つを解き、そのように人々に教える者は、天の国で最も小さい者と呼ばれる」(マタイ5:20)〔引かれた句はマタイ5:19に当たる〕。
Liber de septem regulis 6.29
Et quid sit solverit, ex consequentibus aperit, dicens: Qui autem fecerit, et sic docuerit. Hanc ergo negationem, operum esse, non vocis, et Paulus apostolus confirmat dicens: Dominum scire confitentur, factis autem negant (Tit. I, 16) .
PL 18, 55Cそして「解く」とは何かを、続く言葉から明らかにして、こう言う。「しかし、行い、そのように教える者は」。この否認が言葉のものではなく業のものであることを、使徒パウロも確証して言う。「彼らは主を知っていると告白するが、行いによっては否んでいる」(テトス1:16)。
Liber de septem regulis 6.30
Et iterum: habentes formam pietatis, virtutem autem ejus negantes (II Tim. III, 5) . Hoc sensu dicit quosdam fratres, Christum non voce sancte praedicare, sed corde. Nam voce sancte praedicant.
PL 18, 55Cまた重ねて、「敬虔の形は保ちながら、その力を否んでいる」(二テモテ3:5)。この意味で彼は、ある兄弟たちがキリストを、声ではなく心で聖なるものとして宣べ伝えていると言う〔底本のとおり。直後の文と合わず、voce と corde が入れ替わっているらしい〕。実際、彼らは声では聖なるものとして宣べ伝えているのである。
Liber de septem regulis 6.31
Consentit denique praedicationi eorum, et mandat audiri, dicens: Quid interest sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philipp. I, 18) . Dominum enim Christum Antichristus non voto, sed occasione praedicat.
PL 18, 55C実に〔パウロは〕彼らの宣教に同意し、それが聞かれるよう命じて言う。「口実によってであれ、真理によってであれ、キリストが告げ知らされるなら、何の違いがあろう」(フィリピ1:18)。反キリストは主キリストを、願いからではなく、口実によって宣べ伝えるのである。
Liber de septem regulis 6.32
Alio tendens, per Christi nomen ingreditur: quo sibi viam sternat, quo sub Christi nomine, ventri pareat, et his (quod turpe est dicere), sanctitatis et simplicitatis nomen imponat, signis et prodigiis cubiculorum opera Christum esse asseverans.
PL 18, 55D別の所を目指しつつ、キリストの名によって入り込む。自分に道を敷くため、キリストの名の下で腹に従うため、またこれらに──言うのも恥ずかしいことだが──聖性と純朴の名を付けるためであり、しるしと不思議によって、寝室の業がキリストであると言い張る〔cubiculorum opera Christum esse の係りは定かでない。このように取った〕。
Liber de septem regulis 6.33
Quos salubri cautione vitare admonet Apostolus dicens: Filiis abstinete vos a simulacris (I Joan. V, 21) .
PL 18, 55D使徒は、これらの者たちを健全な用心によって避けるよう戒めて言う。「子らよ、偶像から身を遠ざけよ」(一ヨハネ5:21)〔底本は Filiis。呼びかけの filii と取った〕。