ティコニウスfl. c. 370–390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Liber de septem regulis

Caput V 第V章

Tyconius · Liber de septem regulis · PL 18, 46D · 88 sectiones

Liber de septem regulis 5.1

1

Temporum quantitas in Scripturis frequenter mistica est tropo synecdoche; aut legitimis numeris, qui multis modis positi sunt, et pro loco intelligendi. Synecdoche vero, aut a parte totum est, aut a toto pars. Hoc tropo, 400 annos servivit Israel in Aegypto.

PL 18, 46D

聖書における時の量は、しばしば提喩(シュネクドケー)〔部分で全体を、全体で部分を言う言い方〕という比喩〔tropus〕によって、あるいは正しい数〔legitimi numeri〕によって、神秘の意味を帯びる。正しい数は多くの仕方で置かれ、理解されるべき箇所に応じて〔意味が決まる〕。提喩とは、部分から全体を言うか、全体から部分を言うかである。この比喩によって、イスラエルはエジプトで400年仕えた。

Liber de septem regulis 5.2

2

Nam dicit Deus Abrahae: Sciens scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et dominabuntur eorum et affligent eos annis 400 (Gen. XV, 13) . Exodi autem Scriptura dicit: 430 annos fuisse in Aegypto (Exod. XII, 40) . An non omni tempore servivit?

PL 18, 47A

実に神はアブラハムに言う。「汝は必ず知る。汝の子孫は自分のものでない地で寄留者となり、〔その地の者たちは〕彼らを支配し、400年のあいだ彼らを苦しめる」(創世記15:13)。ところが出エジプト記は、エジプトに430年いたと言う(出エジプト記12:40)。では、いつの時も仕えていたのではないのか。

Liber de septem regulis 5.3

3

Quaerendum ergo, ex quo tempore: quod invenire facile est. Dicit enim Scriptura non serviisse populum, nisi post mortem Joseph, et omnium fratrum ejus, et omnium saeculi illius.

PL 18, 47A

それゆえ、いつからかを問わねばならない。それは容易に見いだされる。実に聖書は、ヨセフとその兄弟たちすべて、またその世の人々すべてが死んだのち以外には、民は仕えなかったと言う。

Liber de septem regulis 5.4

4

Filii autem Israel creverunt et multiplicati sunt, et Cethaei fuerunt et praevaluerunt, multiplicabat autem eos terra.

PL 18, 47A

「イスラエルの子らは増え、数を増し、あふれるほどになり〔底本は Cethaei。ミーニュの脚注は、七十人訳出エジプト記1:7 の「あふれ出るほどになった」に当たる語とし、そう訳した〕、強くなった。地は彼らを増やしていた」。

Liber de septem regulis 5.5

5

Exsurrexit autem rex alter super Aegyptum, qui ignorabat Joseph, et dixit genti suae: Ecce gens filiorum magna Israel multitudo, et valent super nos. Venite ergo circumveniamus eos (Exod. I, 7-10) .

PL 18, 47A

「だが、ヨセフを知らない別の王がエジプトに立ち、自分の民に言った。『見よ、イスラエルの子らの民は大きな群れとなり、我々を凌ぐ力がある。さあ、彼らを欺こう』」(出エジプト記1:7–10)。

Liber de septem regulis 5.6

6

Si autem post mortem Joseph coepit servire populus, et 530 annis, ex quibus in Aegypto demoratus est, deducimus 80 annos regni Joseph (regnavit enim a 30 annis usque in 110) erunt reliqui servitutis Israel, anni 340, quod Deus dixit 400.

PL 18, 47B

もし民がヨセフの死後に仕え始めたのなら、〔彼らがエジプトに〕滞在した530年〔底本の数。そのままでは計算が合わない。ミーニュの脚注は、出エジプト記12:40 に従って430年とあるべきで、80を引けば残りは350年になる、とする〕から、ヨセフの治世80年(彼は30歳から110歳まで治めたからである)を引くと、イスラエルの隷従の残りは340年となる。神が言ったのは400年である。

Liber de septem regulis 5.7

7

Si autem omne tempus peregrinationis suae servivit Israel, plus est quam Deus dixit. Si ex morte Joseph secundum Scripturae sanctae fidem, minus est. Quo manifestum est, 100 a toto partem esse. Nam post 300 annos, pars aliorum, 100 anni sunt.

PL 18, 47B

もしイスラエルが寄留の全期間仕えたのなら、神が言ったより多くなる。もし聖なる聖書の信ずべき語りに従ってヨセフの死から数えるなら、少なくなる。これによって、100年が全体に対する部分であることは明らかである。実に300年のあとの、他の〔年々の〕部分は、100年である〔この文の意味は定かでない。語のとおりに訳した〕。

Liber de septem regulis 5.8

8

Propterea dixit, 400 annos. Si hic in omni summa temporis, ut puta post 9 dies est, aut post 9 menses: primus dies mensis 10 est, sicut scriptum: In utero matris figuratus sum caro 10 mensium coagulatus in sanguine (Sap. VI, 2) .

PL 18, 47B

それゆえ神は400年と言った。もしここで、時の総数全体において、たとえば9日の後、あるいは9か月の後であっても、10か月目の初日は10か月目である、というのと同じである〔この文の構文は整っていない。「…というのと同じである」と補って取った〕。こう書かれているとおりである。「私は母の胎の中で肉として形づくられ、10か月のあいだ血の中で固められた」(知恵の書6:2)〔引かれた句は知恵の書7:1–2〕。

Liber de septem regulis 5.9

9

Sicut autem in prima parte temporis cujusque tempus est, ita in novissima hora totus dies sit; reliquiae mille annorum, mille anni sunt. Sex dies sunt mundi aetas, id est 6000 annorum.

PL 18, 47C

しかし、どの時の最初の部分もその時であるように、最後の一時もまた一日全体であるとせよ。千年の残りは千年である。六日は世の時代、すなわち6000年である。

Liber de septem regulis 5.10

10

In reliquiis sexti dici, id est mille annorum natus est Dominus, passus et resurrexit. Item reliquae mille annorum dictae sunt mille anni primae resurrectionis.

PL 18, 47C

第六の日の残り、すなわち千年の残りに、主は生まれ、受難し、復活した。同じく、千年の残りが、最初の復活の千年と呼ばれた。

Liber de septem regulis 5.11

11

Sicut enim reliquiae sextae feriae, id est, tres horae, totus dies est, unus ex tribus sepulturae Domini: ita reliquiae sexti dici majoris quo surrexit Ecclesia, totus dies est, mille anni. Hoc enim tropo, constant tres dies et tres noctes.

PL 18, 47C

実に、金曜日〔feria sexta〕の残り、すなわち三時間が一日全体であって、主の埋葬の三日のうちの一日であるように、教会が復活した、より大いなる第六の日の残りもまた一日全体、千年である。この比喩によって、三日と三夜が成り立つ。

Liber de septem regulis 5.12

12

Noctis autem et diei, 24 horae unum tempus est, nec adjiciuntur noctes diebus, nisi certa ratione. Alias, dies solos dicimus, sicut Apostolus dicitur mansisse apud Petrum 15. Numquid opus erat dicere, totidem diebus et noctibus?

PL 18, 47C

夜と昼の24時間は一つの時であり、確かな理由なしには、昼に夜は加えられない。ほかの場合には、我々は日だけを言う。たとえば使徒はペトロのもとに15日とどまったと言われる。それと同数の昼と夜、と言う必要があっただろうか。

Liber de septem regulis 5.13

13

Sic enim scriptum est: Vespere et mane dies unus (Gen. 1-5) . Quod si nox et dies, unum tempus est: novissima hora diei, et diem totum et noctem transactam retinet. Similiter et novissima hora noctis, totam diem et noctem futuram.

PL 18, 47D

実にこう書かれている。「夕があり朝があって、一日」(創世記1–5)〔引かれた句は創世記1:5〕。もし夜と昼が一つの時であるなら、昼の最後の一時は、昼全体と過ぎた夜を保ち、同様に、夜の最後の一時は、昼全体と来たるべき夜を保つ。

Liber de septem regulis 5.14

14

Hora enim pars est utriusque temporis. Hora qua sepultus est Dominus, pars est sextae feriae cum sua nocte quae transierat, et hora noctis, qua surrexit, imminentis est pars diei.

PL 18, 47D

実に一時は、どちらの時の部分でもある。主が葬られた一時は、金曜日の、それに属して過ぎた夜とともにある部分であり、主が復活した夜の一時は、差し迫った昼の部分である。

Liber de septem regulis 5.15

15

Caeterum, si neque in die praesenti nox est praeterita, neque in nocte praesenti dies crastinus: non die resurrexit Dominus, sed nocte. Quoniam dies ab ortu solis est, sicut scriptum est: Luminare majus initium dici (Ibid., 16) .

PL 18, 47D

そうでなければ、もし現在の昼に過ぎた夜がなく、現在の夜に翌日の昼がないなら、主は昼に復活したのではなく、夜に復活したことになる。昼は日の出から始まるからである。こう書かれているとおりである。「大きいほうの光るものは昼の初め」(創世記1:16)。

Liber de septem regulis 5.16

16

Dominus autem ante solis ortum resurrexit. Nam Marcus dicit: Oriente sole (Matth. XVI, 2) , non orto, sed oriente, id est, ad ortum eunte: Lucas autem, diluculo (Luc. XXIV, 1) . Sed ne de hac locutione ambigeretur, alii Evangelistae aperte noctem fuisse testantur.

PL 18, 48A

ところが主は日の出の前に復活した。実にマルコは言う。「日が昇りつつあるときに」(マタイ16:2)〔引かれた句はマルコ16:2〕。昇ったのではなく、昇りつつある、すなわち日の出に向かっている、という意味である。ルカは「明け方に」と言う(ルカ24:1)。しかしこの言い方について疑いが生じないよう、他の福音書記者たちは、夜であったことを明らかに証言している。

Liber de septem regulis 5.17

17

Nam Matthaeus nocte dicit venisse mulieres ad monumentum, et vidisse Dominum (Matth. XXVIII, 1) . Joannes vero, cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX. 1) . Si autem Dominus ante solem, id est, ante initium diei resurrexit, nox illa, pars erat illucescentis diei.

PL 18, 48A

実にマタイは、女たちが夜に墓に来て、主を見たと言う(マタイ28:1)。ヨハネは、「まだ暗かったとき」と言う(ヨハネ20:1)。もし主が太陽の前に、すなわち昼の初めの前に復活したなら、その夜は、明けゆく昼の一部であった。

Liber de septem regulis 5.18

18

Quod et competit operibus Dei, ut non dies obscuraretur in noctem, sed nox lucescat in diem. Ipsa enim nox illuminatur, et efficitur dies: quod est figura eorum, quae facta erant in Christo.

PL 18, 48A

これは神の業にもふさわしい。昼が夜へと暗くなるのではなく、夜が昼へと明るくなるのである。実に夜そのものが照らされて昼となる。これはキリストにおいて起こったことの象りである。

Liber de septem regulis 5.19

19

Quoniam Deus qui dixit: De tenebris lumen fulgere in cordibus nostris (II Cos. IV, 6) . Qui illuminavit tenebras, sicut scriptum est: Tenebrae tuae sicut meridies erunt (Isa. LVIII, 10) .

PL 18, 48B

「闇から光が、我々の心の中に輝き出よ」と言った神は(二コリント4:6)〔底本は II Cos.。二コリントと解した〕、闇を照らした。書かれているとおりである。「汝の闇は真昼のようになる」(イザヤ58:10)。

Liber de septem regulis 5.20

20

Et: Nox transivit, dies autem appropinquavit; sicut in die decenter ambulemus (Rom. XIII, 12) . Prius est enim quod carnale est, deinde quod spirituale. Dies ergo primus et novissimus, a toto pars est.

PL 18, 48B

また、「夜は過ぎ、昼が近づいた。昼のようにふさわしく歩もう」(ローマ13:12)。実に、肉的なものが先で、その次に霊的なものである。それゆえ、最初の日と最後の日は、全体に対する部分である。

Liber de septem regulis 5.21

21

Solus medius plenus fuit, a vespera in vesperam, secundum conditionem atque praeceptum. Sicut Moysi dicit: A vespera in vesperam obscuravi diem sabbatorum (Lev. XXIII, 33) .

PL 18, 48B

ただ中の日だけが、創造と命令に従って、夕から夕まで満ちていた。〔主が〕モーセに言うとおりである。「夕から夕まで、汝らは安息日を祝う〔底本は obscuravi(私は暗くした)。ミーニュの脚注は、ウルガタに従って celebrabitis(汝らは祝う)、あるいは七十人訳に従って sabbatizabitis(汝らは安息を守る)と読めとし、それに従う〕」(レビ記23:33)〔引かれた句はレビ記23:32〕。

Liber de septem regulis 5.22

22

Quidam autem dicunt, ex die computandum: quoniam Dominus tres dies et noctes dixit, non tres noctes et dies. Sed hoc non longa ratione destruitur. Si enim ex die initium sepulturae, in nocte finis: si autem in die finita est, a nocte coepit.

PL 18, 48B

ある者たちは、昼から数えるべきだと言う。主は「三日と三夜」と言ったのであって、「三夜と三日」とは言わなかったからだ、と。しかしこれは、長い論証を要さずに退けられる。実に、埋葬の始まりが昼であれば、終わりは夜である。しかし昼に終わったのなら、夜から始まったことになる。

Liber de septem regulis 5.23

23

Nam si dies utrimque concluditur, plus erit unus dies. Dicunt praeterea, non posse in die esse noctem praeteritam, nec in nocte diem futurum: separatos tres dies et noctes oportere assignari, computante primum diem, quo crucifixus est: alterum, trium horarum reparatarum, tertium sabbati, erit Domini dies 4.

PL 18, 48C

実に、もし昼が両端で閉じられるなら、一日が余計になる。さらに彼らは言う。昼の中に過ぎた夜があることも、夜の中に来たるべき昼があることもできない。三日と三夜は別々に割り当てられねばならない、と。〔その計算では〕最初に、〔主が〕十字架につけられた日を数え、第二に、取り戻された三時間〔の日〕、第三に安息日を数えるなら、主の日が四日目になる。

Liber de septem regulis 5.24

24

Qui autem hanc circumventionem vitant, consentiunt a nocte quidem computandum: sed noctes a diebus debere separari, dicentes, in 3 horis tenebrarum importunarum primam noctem, alteram sabbati, tertiam illucescentis Dominicae.

PL 18, 48C

しかし、この欺きを避ける者たちは、確かに夜から数えるべきだとは同意するが、夜は昼から分けねばならないとして、時ならぬ闇の3時間に最初の夜が、安息日に第二の夜が、明けゆく主日に第三の夜があると言う。

Liber de septem regulis 5.25

25

Noctes quidem veluti tres sunt, sed dies duo. Primus in tribus horis post tenebras: secundus, sabbati. Non enim qui separatos dies promit, potest dicere in nocte qua resurrexit, fuisse diem futurum.

PL 18, 48C

夜は確かにいわば三つだが、昼は二つである。第一は闇のあとの3時間、第二は安息日である。実に、昼を別々に示す者は、〔主が〕復活した夜に来たるべき昼があった、と言うことはできない。

Liber de septem regulis 5.26

26

Quod si id consentiat, consentiat necesse est, in reliquis diei sextae feriae, fuisse noctem praeteritam. Quae si tenebrae importunae fuerunt, tres tamen horae lucis, ejusdem sunt diei: nec amiserunt ordinem, quominus pars essent diei ac noctis suae.

PL 18, 48D

もしこのことに彼が同意するなら、金曜日の残りに過ぎた夜があったことにも同意せざるをえない。もしその〔三時間の〕闇が時ならぬものであったとしても、光の3時間は同じ日のものであり、自らの昼と夜の部分であるという秩序を失ってはいない。

Liber de septem regulis 5.27

27

Taceo 3 horas tenebrarum noctem esse non potuisse, quod praeter ordinem fuerint conditionis Dei. Quidquid enim signi est, non turbat elementorum rationabilem cursum.

PL 18, 48D

私は、闇の3時間が夜でありえなかったことには触れずにおく。それは神の創造の秩序の外にあったからである。実に、しるしであるものは何であれ、元素の理にかなった運行を乱さない。

Liber de septem regulis 5.28

28

Non enim quia stetit sol et luna diebus Josue (Jos. X, 13) et Ezechiae (IV Reg. XX, 10) , solus sol reversus est: aliquid cursus inter solem et lunam mutilatum est et detractum, vel additum diei aut nocti, et nova exinde coepit temporum aut neomeniae supputatio, quam statuit Deus in solem et lunam, esse in temporum dies et annos, sicut in Genesi scriptum est (Gen. I, 17) .

PL 18, 49A

実に、ヨシュアの日々(ヨシュア記10:13)とヒゼキヤの日々(列王記四20:10)に、太陽と月が止まり、〔また〕太陽だけが戻ったからといって、太陽と月のあいだの運行の何かが損なわれて取り去られたり、昼や夜に加えられたりしたのではなく、そこから新しい時の、あるいは新月の計算が始まったのでもない。その計算は、神が太陽と月に定め、時々の日と年のためにあらしめたものである。創世記に書かれているとおりである(創世記1:17)〔引かれた句は創世記1:14 に当たる〕。

Liber de septem regulis 5.29

29

Multo magis in illo die, nihil turbatum est, cui non sunt adjectae 3 horae tenebrarum, ut essent 15.

PL 18, 49A

ましてあの日には、何も乱れなかった。その日には、15時間にするために闇の3時間が加えられたのではなかった。

Liber de septem regulis 5.30

30

Namque si solem obscuratum, et rursum ostensum diem dicimus, quod nomen, quem ordinem damus ipsi diei, qui fuisse dicitur, inter sextam feriam et sabbatum, nisi bis sabbatum fuit et hebdomada illa 8 dies habuit?

PL 18, 49A

実に、もし太陽が暗くなり、再び現れたものを我々が昼と言うなら、金曜日と安息日のあいだにあったと言われるその日そのものに、どんな名、どんな順序を与えるのか。安息日が二度あり、あの週が8日あったというのでなければ。

Liber de septem regulis 5.31

31

Certe, si contentio ratione minime sedari potest, compendio probamus, 3 horas tenebrarum non pertinere ad sepulturam Domini, eo quod adhuc viveret.

PL 18, 49A

確かに、争いが理によっては全く鎮められないのなら、我々は手短に証明する。闇の3時間は主の埋葬には属さない。主がまだ生きていたからである。

Liber de septem regulis 5.32

32

Non enim potuit esse in corde terrae, nisi ex quo mortuus vel sepultus est, quod factum est in tribus horis sextae feriae, intra duodecimam.

PL 18, 49B

実に主は、死んで葬られた時以後でなければ、地の中心にいることはできなかった。それは金曜日の三時間、第十二時までのうちに起こった。

Liber de septem regulis 5.33

33

Quoniam post occasum solis, non licebat Judaeis sepelire: cum esset pura coena initium sabbati sicut Joannes dicit (Joan. XIII, 2; XIX, 42) . Illic ergo, propter coenam puram Judaeorum, quoniam proximum fuerat monumentum posuerunt Jesum.

PL 18, 49B

ユダヤ人たちは日没後には葬ることが許されなかったからである。ヨハネが言うように、清い食事〔coena pura。安息日の前の日、備えの日をこう呼ぶらしい〕が安息日の初めだったのである(ヨハネ13:2;19:42)。そこで、ユダヤ人たちの清い食事のゆえに、墓が近かったので、そこにイエスを置いた。

Liber de septem regulis 5.34

34

Dies autem noctibus dignitate, non novitatis ordine praeferuntur; ut omnes masculi primogeniti sunt, sicut dictum est: Genuit filios et filias, et obiit (Gen. V) . Quod contra legem naturae fit, ut omnes illi masculos primum genuissent.

PL 18, 49B

昼は夜よりも、品位において優先されるのであって、新しさの順序においてではない。たとえば、男子がみな初子であるのと同じである。「彼は息子たちと娘たちをもうけ、そして死んだ」と言われている(創世記5章)。それは自然の法に反して起こることであり、あの者たちがみな、まず男子をもうけたことになってしまう。

Liber de septem regulis 5.35

35

Nobis autem totum tempus, dies est. Omnia nova sunt, figurae transierunt. Ex legitimis numeris sunt, septenarius, denarius, duodenarius.

PL 18, 49B

我々にとっては、時の全体が昼である。すべては新しくなり、象りは過ぎ去った。正しい数には、七の数、十の数、十二の数がある。

Liber de septem regulis 5.36

36

Idem est autem numerus, et cum multiplicatur: ut septuaginta, vel septingenti, vel toties in se: ut septies septem, aut decies deni. Sed aut perfectionem significant, aut a parte totum, aut simplicem summam. Perfectionem, ut septem spiritus.

PL 18, 49C

数は、掛け合わされるときも同じ数である。たとえば70、700、あるいは自らに何度も掛けたもの、すなわち七かける七、十かける十である。しかしそれらは、完全を示すか、部分で全体を示すか、単なる総数を示すかである。完全を示す例は、七つの霊である。

Liber de septem regulis 5.37

37

Ecclesiae septem (Apoc. I, 4-11) . Aut ut dicit: Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164) : aut septies tantum recipiet in isto saeculo (Matth. XXII; Eccl. XXXV, 13) .

PL 18, 49C

〔また〕七つの教会がある(黙示録1:4–11)。あるいは、「一日に七度、私は汝をほめたたえる」(詩篇118:164)と言うように。あるいは、「この世で七倍を受ける」(マタイ22;集会の書35:13)〔マタイ22章にこの句は見当たらない〕とあるように。

Liber de septem regulis 5.38

38

Similiter, denarius, ut alius Evangelista dicit: Centies tantum recipiet in isto saeculo (Marc. X, 30) .

PL 18, 49C

同様に、十の数がある。別の福音書記者が言うとおりである。「この世で百倍を受ける」(マルコ10:30)。

Liber de septem regulis 5.39

39

Et Daniel, angelorum et coeli vel Ecclesiae innumerabilem multitudinem denario numero complexus est, dicens: Mille millia apparebant illi, et decies millies denaria circumsistebant (Dan. VII, 10) , Et David: Currus, inquit, Dei decies millies tantum (Psal. LXVII, 18) Et de omni tempore, David: in mille saecula (Psal. CIV, 8) .

PL 18, 49C

またダニエルは、天使たちと天、あるいは教会の数えきれない群れを、十の数で包んで言った。「千の千が彼の前に現れ、一万倍の十ずつの者〔decies millies denaria。数の言い方は不明瞭で、語のとおりに訳した〕が周りに立っていた」(ダニエル7:10)。ダビデも言う。「神の戦車は一万倍」(詩篇67:18)。また全時間について、ダビデは「千の世にまで」と言う(詩篇104:8)。

Liber de septem regulis 5.40

40

Item, per duodenarium de omni Ecclesia dictum est 14400 et duodecim tribus (Apoc. VII, 4, 5) , omnes gentes, sicut: Judicabitis duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .

PL 18, 49D

同様に、十二の数によって、教会全体について、14万4千〔底本は14400。ミーニュの脚注は、引かれた黙示録の箇所に従って144000と読めとし、それに従う〕と十二部族が言われた(黙示録7:4, 5)。それはすべての諸国民のことであり、「汝らはイスラエルの十二部族を裁く」(マタイ19:28)とあるとおりである。

Liber de septem regulis 5.41

41

A parte totum: quoniam centum tempus legitimis numeris difinitur, ut in Apocalypsi: Habebitis pressuram 10 dies (Apoc. IV, 10) : cum significet usque in finem. Septuaginta autem in Babylone, idem tempus esse, importunum est nunc probare.

PL 18, 49D

部分で全体を言う場合。定まった時〔底本は centum(100)。ミーニュの脚注は certum(定まった)とし、それに従う〕は、正しい数によって定められるからである。黙示録に「汝らは10日のあいだ苦難を受ける」(黙示録4:10)〔引かれた句は黙示録2:10〕とあるのは、終わりまでを意味している。バビロンでの70〔年〕が同じ時であることを、今ここで証明するのは時宜を得ない。

Liber de septem regulis 5.42

42

Praeter legitimos etiam numeros, quodcumque tempus in quocumque numero frequenter breviavit scriptura, sicut supradictum tempus, Hora appellatum est, dicente Apostolo: Novissima hora est (I Joan. II, 18) .

PL 18, 49D

正しい数以外でも、聖書は、どのような数の時であれ、しばしば短縮した。たとえば前述の時は、使徒が「最後の一時である」と言うことで、「一時」と呼ばれた(一ヨハネ2:18)。

Liber de septem regulis 5.43

43

Et dies: sicut, Ecce, nunc dies salutationis (II Cor. VI, 2) . Et annum praedicare: sicut per Isaiam: Praedicare annum Domino acceptabilem (Isa. LVI, 2) .

PL 18, 50A

また日である。「見よ、今は救いの日」(二コリント6:2)〔底本は salutationis(挨拶の)。ミーニュの脚注は、おそらく salvationis か salutis であるとし、二コリント6:2 とそれが拠るイザヤ49:8 の語が「救い」であることを挙げる。salutis と読む〕。また年を宣べることもそうで、イザヤを通して「主に受け入れられる年を宣べる」(イザヤ56:2)〔引かれた句はイザヤ61:2〕とある。

Liber de septem regulis 5.44

44

Quoniam non ille, quo Dominus praedicavit, solus fuit acceptabilis: sed et iste quo praedicat, sicut dictum est: Tempore accepto exaudivi te (Isa. XLIX, 8) ; et Apostolus interpretatur: Ecce nunc tempus acceptabile (II Cor. VI, 2) .

PL 18, 50A

主が宣べた年だけが受け入れられたのではなく、〔主が〕宣べる今の年もそうだからである。こう言われている。「受け入れられる時に私は汝を聞いた」(イザヤ49:8)。使徒は解釈して言う。「見よ、今は受け入れられる時」(二コリント6:2)。

Liber de septem regulis 5.45

45

Finis denique hujus anni, id est, judicii junxit, dicens: Praedicare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis. Et David: Benedices, inquit, coronam anni benignitatis tuae (Psal. LXIV, 12) .

PL 18, 50A

実に彼は、この年の終わり、すなわち裁き〔の日〕を結びつけて言った。「主の受け入れられる年と、報いの日を宣べる」。またダビデは言う。「汝は、汝の厚意〔benignitas〕の年の冠を祝福する」(詩篇64:12)。

Liber de septem regulis 5.46

46

Aliquando hora, dies et menses, annus est, sicut in Apocalpysi: Parati in horam, et diem, et mensem, et annum (Apoc. IX, 15) , quod est, tres anni et dimidium. Ibidem, menses pro annis: Datum est ei delere homines, menses quinque (Ibid., 5) .

PL 18, 50A

ときに、一時も、一日も、月々も、一年である。黙示録に「一時と一日と一月と一年のために備えられた」(黙示録9:15)とあるとおりで、これは三年半のことである。同じ箇所では、月が年の代わりである。「彼に、五か月のあいだ人間たちを滅ぼすことが許された」(黙示録9:5)。

Liber de septem regulis 5.47

47

Aliquando, dies denario numero 100 dies sunt, sicut in Apocalypsi: Dies mille ducenti sexaginta (Apoc. XI, 3) ; nam millies ducenties sexagies centeni centum vigenti sex millia dies sunt, qui sunt anni trecenti quinquaginta, mensibus tricenorum dierum.

PL 18, 50B

ときに、日は十の数によって100日である。黙示録に「千二百六十日」(黙示録11:3)とあるとおりである。実に、1260に100ずつを掛けると十二万六千日となり、これは、各月三十日として、三百五十年である。

Liber de septem regulis 5.48

48

Ibidem: unus mensis denario numero, 100 menses, ut: Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Ibid., 2) . Nam quadragies bis centeni, 4200 menses sunt, qui sunt anni trecenti quinquaginta.

PL 18, 50B

同じ箇所で、一月は十の数によって100か月である。たとえば「彼らは聖なる都を四十二か月のあいだ踏みにじる」(黙示録11:2)。実に、42の100倍は4200か月で、これは三百五十年である。

Liber de septem regulis 5.49

49

Tempus, aut annus est, aut 100 anni: sicut tempus, et tempora, et dimidium temporis (Dan. VII, 25; XII, 7) , quod est, aut 3 anni et dimidius, aut 350.

PL 18, 50B

「時」とは、一年であるか、100年である。「一つの時、二つの時、そして時の半分」(ダニエル7:25;12:7)とあるとおりで、これは3年半か、350年である。

Liber de septem regulis 5.50

50

Item: Unus dies aliquando centum annis sunt; sicut de Ecclesia scriptum est: Jacere in civitate, ubi et Dominus ejus crucifixus est, et post tres dies et dimidium (Apoc. XI, 8, 11) .

PL 18, 50C

同様に、一日はときに百年である。教会について書かれているとおりである。「〔教会は〕都に横たわり、そこでその主も十字架につけられ、また三日半ののち」(黙示録11:8, 11)。

Liber de septem regulis 5.51

51

Et oportet filium hominis Hierusalem ire, et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere (Matth. XX, 18; Marc. X, 33; Luc. XVIII, 32) . Ipse enim tertio die resurrexit.

PL 18, 50C

「また、人の子はエルサレムに行き、長老たち、大祭司たち、律法学者たちから多くの苦しみを受け、殺され、三日ののちに復活せねばならない」(マタイ20:18;マルコ10:33;ルカ18:32)。実に彼自身は第三の日に復活した。

Liber de septem regulis 5.52

52

Generatio aliquoties et centum anni sunt: sicut Dominus dicit Abrahae: Quarta autem generatione revertetur huc (Gen. XV, 16) .

PL 18, 50C

世代は、ときに100年でもある。主がアブラハムに言うとおりである。「第四の世代に、ここに戻る」(創世記15:16)。

Liber de septem regulis 5.53

53

In Exodo vero, non de servitutis, sed de totius peregrinationis tempore dictum est: Quinta autem generatione, ascendit populus ex Aegypto (Exod. XII, 42) , id est, post 430 annos.

PL 18, 50C

出エジプト記では、隷従の時ではなく、寄留全体の時について言われている。「第五の世代に、民はエジプトから上った」(出エジプト記12:42)〔引かれた句は出エジプト記13:18 に当たる〕。すなわち430年のあとである。

Liber de septem regulis 5.54

54

Item generatio, aliquoties 10 anni sunt: sicut Jeremias dicit: Eritis in Babylonia, usque ad generationes septem (Baruch. VI, 2) . Ternarium numerum, eumdem esse, qui et denarius, idem plenius in Evangelio deprehenditur.

PL 18, 50C

同様に、世代はときに10年である。エレミヤが言うとおりである。「汝らは七世代までバビロンにいる」(バルク6:2)。三の数が十の数と同じであることは、同じく福音書において、さらに十分に見いだされる。

Liber de septem regulis 5.55

55

Matthaeus enim dicit: tribus servis creditam Domini substantiam (Matth. XXV, 13) . Lucas vero decem (Luc. XIX, 13) : quos decem in tres redigit, dum et ipse a tribus dicit exactem rationem.

PL 18, 50D

マタイは、主人の財産が三人の僕に託されたと言う(マタイ25:13)〔引かれた句はマタイ25:14–15〕。ルカは十人と言う(ルカ19:13)。その十人を彼は三人にまとめている、彼自身も三人から決算を取ったと言う〔底本は exactem。ミーニュの刷りでは母音の字がつぶれているが、exactam と読む〕からである。

Liber de septem regulis 5.56

56

Aliquoties unus dies mille anni sunt: sicut scriptum est: Qua die gustaveritis ex arbore, morte moriemini (Gen. II, 17) . Et septem dies primi, 7000 anni sunt.

PL 18, 50D

一日は、ときに千年である。こう書かれている。「その木から食べる日に、汝らは必ず死ぬ」(創世記2:17)。そして最初の七日は7000年である。

Liber de septem regulis 5.57

57

Sex diebus operatus est Deus, et requievit ab omnibus operibus suis die septimo, et benedixit et sanctificavit illum (Ibid., 2, 3) . Dominus autem dicit: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17) .

PL 18, 50D

「神は六日のあいだ働き、七日目に、そのすべての業から休み、その日を祝福し聖別した」(創世記2:2–3)。ところが主は言う。「私の父は今に至るまで働いている」(ヨハネ5:17)。

Liber de septem regulis 5.58

58

Sicut enim istum mundum sex diebus operatus est: ita mundum spiritualem, qui est Ecclesia, per 6000 annos operatur, cessaturus die septimo quem benedixit, fecitque in aeternum.

PL 18, 51A

実に、神はこの世界を六日のあいだ働いて造ったように、霊的な世界、すなわち教会を、6000年にわたって働いて造っており、七日目にやめる。その日を彼は祝福し、永遠のものとした。

Liber de septem regulis 5.59

59

Id est quod Dominus inter caetera mandata nihil aliud crebrius praecepit quam observemus et diligamus diem sabbatorum. Qui autem praecepta Dei facit, sabbatum Dei diligat: id est, septimum diem quietis aeternae.

PL 18, 51A

これはすなわち、主が他の戒めの中で、我々が安息日を守り愛することほど頻繁に命じたものはない、ということである。神の戒めを行う者は、神の安息日を愛せよ。すなわち、永遠の休息である第七の日を。

Liber de septem regulis 5.60

60

Propterea Deus hortatur populum non intrare portas Hierusalem cum onere in die sabbati, et minatur portis, et intrantibus per eas et exeuntibus, sicut Hieremiae mandat, dicens: Vade, sta in portis filiorum populi tui, in quas ingrediuntur reges Juda et egrediuntur, et in omnibus portis Hierusalem, et dices ad eos: Audite verbum Domini, qui intratis portas istas.

PL 18, 51A

それゆえ神は、安息日に荷を負ってエルサレムの門に入らぬよう民に勧め、門と、そこを通って出入りする者たちを脅す。エレミヤに命じて言うとおりである。「行って、汝の民の子らの門、ユダの王たちが入り、また出て行く門、またエルサレムのすべての門に立て。そして汝は彼らに言え。『これらの門に入る者たちよ、主の言葉を聞け』」。

Liber de septem regulis 5.61

61

Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite tollere onera in die sabbatorum, et nolite exire portas Hierusalem, et nolite ferre onera de domibus vestris in die sabbatorum, sicut mandavi patribus vestris: et non obaudierunt in auribus suis, et induraverunt cervicem suam super patres suos, ut me non audirent, neque perciperent disciplinam.

PL 18, 51B

「主はこう言う。汝らの魂を守れ。安息日に荷を担ってはならない。エルサレムの門から出てはならない。安息日に汝らの家から荷を運び出してはならない。私が汝らの父祖たちに命じたとおりに。だが彼らは耳で聞き従わず、父祖たちにまさって首をかたくなにし、私に聞こうとせず、訓戒を受け入れようともしなかった」。

Liber de septem regulis 5.62

62

Eritque si me audieritis, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbatorum, ut non faciatis omne opus vestrum, et sanctificetis diem sabbatorum, et intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes in sede David.

PL 18, 51B

「また、こうなる。もし汝らが私に聞き従い、――と主は言う――、安息日にこの都の門を通して荷を運び入れず、汝らのいかなる業も行わず、安息日を聖別するなら、この都の門を通って、ダビデの座に座る王たちと君侯たちが入る」。

Liber de septem regulis 5.63

63

Et ascenden es in currus et equos, ipsi principes eorum viri Juda, qui inhabitant Hierusalem.

PL 18, 51B

「そして、車と馬に乗って上りながら〔底本は ascenden es と二語に分かれる。ミーニュの刷りで t が欠けたもので、ascendentes と読む〕、ユダの人々、エルサレムに住む彼らの君侯たち自身が〔入る〕」。

Liber de septem regulis 5.64

64

Et habitabitur civitas haec in aeternum, et venient de civitatibus Juda, et de civitatibus Hierusalem, et de terra Benjamin, et de terra campestri, et de terra quae ad austrum, afferentes holocausta et incensa, et manna, et thus, ferentes laudationem in domo Domini.

PL 18, 51C

「この都には永遠に人が住み、ユダの町々から、エルサレムの町々から、ベニヤミンの地から、平野の地から、南にある地から、人々は焼き尽くす献げ物と香、マナ〔manna。ここでは七十人訳が穀物の献げ物を言う語を音写したもの。底本のまま「マナ」と訳した〕と乳香を携え、賛美を携えて主の家に来る」。

Liber de septem regulis 5.65

65

Et si me non audieritis, ut sanctificetis diem sabbatorum, ut non portetis onera, neque intretis per portas Hierusalem: succendam ignem in portis ejus, et consumet domos Hierusalem, et non extinguetur (Jerem. XVII, 19-27) .

PL 18, 51C

「もし汝らが、安息日を聖別し、荷を担わず、エルサレムの門を通って入らないよう、私に聞き従わないなら、私はその門に火を付け、火はエルサレムの家々を焼き尽くし、消えることはない」(エレミヤ17:19–27)。

Liber de septem regulis 5.66

66

Sufficeret breviter mandasse non operari sabbatis. Ut quid: Nolite inferre onera per portas Hierusalem? Aut, si opus erat: et operis speciem diceret, id est, nolite inferre per portas. Non enim aliqui per muros et tecta inferebant onera in civitatem.

PL 18, 51C

簡潔に、安息日に働くなと命じれば足りたであろう。それなのになぜ、「エルサレムの門を通して荷を持ち込むな」と言うのか。あるいは、もし〔特定の業を挙げる〕必要があったのなら、業の種類を、すなわち「門を通して持ち込むな」と言ったであろう〔この文の論旨は取りにくい。「門を通して」という言い添えには隠れた意味がある、という論と取った〕。実に、城壁や屋根を越えて荷を都に運び入れる者などはいなかった。

Liber de septem regulis 5.67

67

Hierusalem bipertita est, et portae ejus bipertitae. Per portas inferorum exitur de Hierusalem sancta: et per easdem intratur in maledicta. Qui autem intrant per portas, intrant in aeternam.

PL 18, 51C

エルサレムは二つに分かれ〔bipertita は bipartita の別綴り〕、その門も二つに分かれている。冥界の門を通って人は聖なるエルサレムから出、同じ門を通って呪われたエルサレムに入る。門を通って入る者たちは、永遠の〔エルサレム〕に入る〔次節冒頭の Hierusalem が、この aeternam に続く〕。

Liber de septem regulis 5.68

68

Hierusalem, ut reges in curribus, et in equis, sedentes in sede David, sicut per Isaiam: Adducent filii filiorum ex omnibus gentibus donum Deo cum equis et curribus in splendore multorum, cum umbraculis in sanctam civitatem (Isa. LVI, 20) .

PL 18, 51D

エルサレムに〔入る〕。その様は、車や馬に乗り、ダビデの座に座る王たちのようである。イザヤを通して言われるとおりである。「子らの子らが、すべての諸国民の中から神への贈り物を、馬と車に載せ、多くの者の輝きの中、日除けとともに、聖なる都へ運んで来る」(イザヤ56:20)〔引かれた句はイザヤ66:20〕。

Liber de septem regulis 5.69

69

Portae sanctae civitatis Jerusalem, Christus est, et vicarii ejus, custodes legis: interficientes vero prophetas et lapidantes ad se missos. Porta diabolus est, et vicarius ejus pseudoapostoli praevaricatores legis, claves regni coelorum alto sensu abscondentes.

PL 18, 51D

聖なる都エルサレムの門は、キリストとその代理者たちである。〔代理者たちは〕律法を守る者たちであるが、しかし預言者たちを殺し、自分たちに遣わされた者たちを石で打つ者たちでもある〔interficientes 以下は代理者たち、すなわちモーセの座に着く者たち(5.70–71)を言うと取った〕。〔もう一方の〕門は悪魔であり、その代理者は、律法に背反する偽使徒たちで、天の国の鍵を深い意味の中に隠している。

Liber de septem regulis 5.70

70

Ipsi sunt portae, quae non vincunt Ecclesiam, quae supra petram fundata est. Quoniam fundamentum Dei stat, sicut scriptum est: Cognovit Deus, qui sunt ejus (II Tim. II, 19) . Si quis autem per praecepta praesidentium cathedrae Moysi introiit, per Christum intrat.

PL 18, 52A

彼らこそ、岩の上に建てられた教会に打ち勝たない門である。神の土台は立っているからで、こう書かれているとおりである。「神は、自分に属する者たちが誰かを知った」(二テモテ2:19)。モーセの座に着く者たちの戒めを通して入った者は、キリストを通して入る。

Liber de septem regulis 5.71

71

Ipsius enim sunt praecepta, ipse exponit onus peccatorum suorum, et sine illo non intrat in requiem sabbati. Si quis vero non per praecepta, sed per facta praesidentium cathedrae Moysi intrat, filius est gehennae magis quam ipsi.

PL 18, 52A

実にその戒めはキリストのものである。〔戒めを通して入る〕その者自身が自分の罪の荷を降ろすのであり、それなしには安息日の休息に入らない〔ipse と sine illo の指すものは定かでない。ipse を入る者、illo を荷を降ろすことと取った〕。しかしもし誰かが、モーセの座に着く者たちの戒めを通してではなく、その行いを通して入るなら、その者は、彼ら以上にゲヘナの子である。

Liber de septem regulis 5.72

72

Et requiescentibus universis, qui ante sabbatum manna collegerunt: ille cum onere suo inveniatur in die sabbati, in quo non est, manna colligere, neque onus exponere.

PL 18, 52A

安息日の前にマナを集めた者たちがみな休んでいるとき、あの者は、自分の荷を負ったまま安息日に見いだされるとする。その日には、マナを集めることも、荷を降ろすこともできない。

Liber de septem regulis 5.73

73

Quia nolunt audire vocem filii Dei clamantis in Ecclesia et dicentis: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. XI, 28) . Isti sunt fures, qui non per januam veram, sed per portas suas intrant in suam Hierusalem.

PL 18, 52A

神の子が教会の中で叫び、こう言う声を、彼らは聞こうとしないからである。「労苦し、重荷を負う者は、皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。彼らは盗人であり、真の戸口からではなく、自分たちの門から、自分たちのエルサレムに入る。

Liber de septem regulis 5.74

74

Et succendet Deus ignem in portis Hierusalem, et comburet itinera ejus, et non exstinguetur. Ignis enim qui specialis Hierusalem portas exussit, exstinctus est.

PL 18, 52B

神はエルサレムの門に火を付け、その道筋を焼き尽くし、それは消えない。実に、特定のエルサレムの門を焼いた火は、消えた。

Liber de septem regulis 5.75

75

Apostolus autem sabbatum, et alia legis mandata, figuram esse futuri, sic ait: Nemo ergo judicet vos in cibo et potu aut in parte dici festi, aut neomeniae, aut sabbatorum: quod est umbra futuri (Coloss. II, 16) .

PL 18, 52B

使徒は、安息日と他の律法の命令は来たるべきものの象りであると、こう言っている。「それゆえ、食べ物や飲み物について、あるいは祭りの日〔底本は dici。ミーニュの刷りでは字がつぶれているが、diei と読む〕や新月や安息日の一部について、誰も汝らを裁いてはならない。それらは来たるべきものの影である」(コロサイ2:16)。

Liber de septem regulis 5.76

76

Multis in locis, unius temporis diversi eventus in sepeciem separatim describi duo tempora fecerunt, quasi ex ordine se insequentia.

PL 18, 52B

多くの箇所で、一つの時の異なる出来事が、種において〔底本は sepeciem。speciem と読む〕別々に描かれたために、二つの時ができた。あたかも順序に従って続くかのように。

Liber de septem regulis 5.77

77

In genere autem, uno tempore et uterque eventus: Si 14 anni sub Joseph, ubertatis et sterilitatis 7 anni sunt tantum (Gen. XLI) , id est omne tempus passionis Domini, in cujus figura factus est Joseph dominus Aegypti, cum esset 30 annorum.

PL 18, 52B

ところが類においては、一つの時に両方の出来事がある。もしヨセフのもとでの14年が、豊作と不作とを合わせて、ただの7年にすぎないなら(創世記41章)、それは主の受難の全時である。その象りとして、ヨセフは30歳のときエジプトの主となった。

Liber de septem regulis 5.78

78

Qui sunt itaque nobis 7 anni ubertatis et saturitatis: idem caeteri 7 sterilitatis et famis. Isto enim tempore minatur Dominus divitibus famem, pauperibus vero saturitatem. Promittit haec bona; et mala duplicis temporis uno tempore futura.

PL 18, 52C

したがって我々にとって、豊作と満腹の7年は、不作と飢えの残りの7年と同じである。実にこの時に主は、富む者たちには飢えを、貧しい者たちには満腹を脅し示す。主はこれらの良いことを約束し、〔また〕二重の時の悪いことが一つの時に起こることを〔約束する〕。

Liber de septem regulis 5.79

79

Testatur scriptura Exodi (Exod. X) , quia manifestum est, omnium plagarum Aegypti immunem esse Israel: et per tres dies tenebrarum lumen habuisse.

PL 18, 52C

イスラエルがエジプトのすべての災いを免れていたことは明らかであり、三日の闇のあいだも光を持っていたことを、出エジプト記の聖書は証言する(出エジプト記10章)。

Liber de septem regulis 5.80

80

Quod nunc spiritualiter geritur, sicut Deus eidem Pharaoni postea comminatus est dicens: Dabo tenebras super terram tuam (Ibid. 2) . Aliquoties unum tempus in multas dividit partes: quarum singulae totum tempus sint.

PL 18, 52C

これは今、霊的に行われている。神が後に同じファラオに脅して言ったとおりである。「私は汝の地の上に闇を置く」(出エジプト記2)〔底本の刷りのまま。引かれた句はエゼキエル32:8 に当たる〕。ときに〔聖書は〕一つの時を多くの部分に分け、その一つひとつが全時となる。

Liber de septem regulis 5.81

81

Sic annus quo fuit Noe in arca, dividitur in omnes numeros. Quoties tamen temporum mentio est, quaternarius numerum specialiter tempus est a Domini passione usque in finem.

PL 18, 52C

そのように、ノアが箱舟にいた年は、あらゆる数に分けられる。だが、時への言及があるたびに、四の数は〔底本は quaternarius numerum。numerum は余分らしく、quaternarius numerus と読んだ〕、とりわけ主の受難から終わりまでの時である。

Liber de septem regulis 5.82

82

Quaternarius est autem, quoties aut plenus est, aut post tertium pars quarti, ut 340 aut tres et dimidio. Caeteri vero (nam pro locis intelligendi sunt), signa sunt, non manifestae definitiones. Quadraginta ergo diluvii dies totum tempus est.

PL 18, 52D

四の数となるのは、それが満ちているとき、あるいは第三のあとの第四の部分であるとき、たとえば340〔数が崩れているらしい。刷りのまま写した〕、あるいは三と半分のときである。その他〔の数〕は(箇所に応じて理解されるべきだからである)、しるしであって、明確な定義ではない。ゆえに洪水の四十日は全時である。

Liber de septem regulis 5.83

83

Nam isti sunt 40 anni in Aegypto, et 40 anni in eremo, et 40 dies jejunii Domini et Moysi et Ecclesiae, quibus in Ecclesia jejunat Ecclesia, id est, abstinet a mortuorum voluptatibus.

PL 18, 52D

実に、これらは、エジプトでの40年、荒れ野での40年、主とモーセと教会の断食の40日であり、教会はそのあいだ教会において断食する、すなわち死者たちの快楽を断つ。

Liber de septem regulis 5.84

84

Idem 40 dies quibus manducat et bibit Ecclesia cum Domino post resurrectionem 40 anni sunt quibus erat Ecclesia manducans et bibens sub Salomone, pace undique versum profunda, premente tamen eos bipertito Salomone: sicut eadem Ecclesia dicit: Pater unus oppressit nos (III Reg. XII, 30) .

PL 18, 53A

同じ40日、すなわち復活のあと、教会が主とともに食べ、飲む40日は、教会がソロモンのもとで食べ飲んでいた40年であり、四方に深い平和があった。ただし、二つに分かれたソロモンが〔bipertito は bipartito の別綴り〕彼らを圧迫してはいた。教会自身が言うとおりである。「一人の父が我々を圧迫した」(列王記三12:30)〔引かれた句は列王記三12:4 に当たる〕。

Liber de septem regulis 5.85

85

Quadraginta dies, fuit aqua in statu suo, et totidem defecit: ut bis et defectio aquae 10 mense, id est perfecto tempore compleretur. Sed in genere, non ita est, ut quodam tempore invalescat, et deinde deficiat.

PL 18, 53A

40日のあいだ、水はそのままの状態にあり、同じだけの日数、減った。こうして、二度〔の40日〕と、水が減る10か月目とが、すなわち完全な時が、満ちるのである〔ut bis et defectio aquae 10 mense … の構文は崩れているらしく、意味を補って取った〕。しかし類においては、ある時に水が増し、その後に減る、というようにはならない。

Liber de septem regulis 5.86

86

Quoniam tempore quo valescit carnaliter, eodem deficit spiritualiter, ut ipsa elatio sit defectio, usque dum perficiatur tempus. Sic mundus regnans ponitur sub pedibus Ecclesiae filii hominis.

PL 18, 53A

というのも、肉的に力を増す時と同じ時に、霊的には衰えるからで、その高ぶりそのものが衰えである。時が成就するまで。このように、支配する世は、人の子の教会の足もとに置かれる。

Liber de septem regulis 5.87

87

Qui sunt itaque 40 dies, exsolvit peccata Juda, et Israel 149, quod est unum atque idem. Et 7 mense sedit Arca, idem tempus: Et deficiebat aqua usque in 10 mensem, idem tempus. Exivit de arca 12 mense (Gen. VII, 14) . Hic est annus libertatis Domini acceptabilis.

PL 18, 53A

それゆえ、40日〔の日数〕がユダの罪を償い、149〔日〕がイスラエルの〔罪を償う〕〔この文は構文が崩れ、149 の数も崩れているらしい〕。これは同じ一つのことである。箱舟は7か月目に止まった。同じ時である。水は10か月目まで減り続けた。同じ時である。〔ノアは〕12か月目に箱舟から出た(創世記7:14)〔引かれた句は創世記8:14 に当たる〕。これが、主に受け入れられる解放の年である。

Liber de septem regulis 5.88

88

Quo completo, manifestabitur Ecclesia, mundi pertransisse diluvium. Unaquaeque pars hujus anni, idem annus est. Quale si diceret, exiit de Arca quadragesimo die, aut mense 7 aut 10.

PL 18, 53B

これが成就したとき、教会が世の洪水を渡り終えたことが明らかになる〔manifestabitur Ecclesia … pertransisse の構文は不整で、このように取った〕。この年のどの部分も、同じ年である。あたかも、「〔ノアは〕四十日目に箱舟から出た」、あるいは「七か月目、あるいは十か月目に」と言うかのようである。