Liber de septem regulis 2.1
Regula bipartiti corporis Domini multo necessarior et a nobis tanto diligentius perspicienda, et per omnes Scripturas ante oculos habenda est.
PL 18, 19D主の二つに分かれた体の規則は、はるかにいっそう必要であり、我々によってそれだけ入念に見届けられ、すべての聖書を通じて目の前に置かれねばならない。
Liber de septem regulis 2.2
Sicut enim, ut supra dictum est, a capite ad corpus ratione sola videtur: ita a parte corporis ad partem, a dextra ad sinistram, vel a sinistra ad dextram reditus in supradicto capite claret.
PL 18, 20A実に、先に述べたように、頭から体への移りが理性だけによって見て取れるのと同じく、体の一部分から他の部分へ、右から左へ、あるいは左から右への戻りも、上に挙げた箇所において明らかである〔in supradicto capite の caput は「頭」ではなく、上に引いた聖句(イザヤ45章)の箇所を言うと取った〕。
Liber de septem regulis 2.3
Dum enim dicit uni corpori: Thesauros aperiam tibi invisibiles, ut scias, quoniam ego sum Deus, et assumam te (Isa. XLV, 3) : et adjecit: Tu autem me non cognovisti, quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me Deus, et nesciebas me (Ibid., 4, 5) .
PL 18, 20A実に、神が一つの体に、「私は汝に見えない宝を開こう、汝が、私が神であることを知るために。そして私は汝を引き取ろう」(イザヤ45:3)と言い、さらに「しかるに汝は私を知らなかった。私が神であり、私のほかに別の神はなく、汝は私を知らなかったのに」(イザヤ45:4, 5)と付け加えている。
Liber de septem regulis 2.4
Numquid, licet unum corpus alloquitur, in unam mentem convenit, thesauros invisibiles aperiam tibi, ut cognoscas, quoniam ego sum Deus, propter puerum meum Jacob: Et tu autem me non cognovisti? In eadem: et non accepit Jacob, quod Deus promisit.
PL 18, 20A一つの体に語りかけているとはいえ、〔その言葉は〕一つの精神に当てはまるのだろうか。「私は汝に見えない宝を開こう、汝が、私が神であることを、私の僕ヤコブのゆえに知るために」と、「しかるに汝は私を知らなかった」とが。同じ〔精神〕において、ヤコブは神が約束したものを受けなかったことになる〔In eadem の係りは定かでない。このように取った〕。
Liber de septem regulis 2.5
Aut in unam mentem non convenit: Tu autem me non cognovisti, et nesciebas me: Nesciebas enim non dicitur, nisi ei, qui jam scit.
PL 18, 20Aそうでなければ、一つの精神には当てはまらない。「しかるに汝は私を知らなかった。汝は私を知らなかった」。「汝は知らなかった」は、すでに知っている者にしか言われないからである。
Liber de septem regulis 2.6
Non cognovisti autem illi dicitur, qui licet ad hoc vocatus sit, ut cognosceret, et ejusdem corporis sit visibiliter, et Deo labiis quidem appropinquet; corde tamen separatus sit. Huic dicit, tu autem me non cognovisti.
PL 18, 20B「汝は知らなかった」と言われるのは、知るために召されていながら、目に見える形では同じ体に属し、唇では確かに神に近づくが、心では離れている者に対してである。この者に、「しかるに汝は私を知らなかった」と言う。
Liber de septem regulis 2.7
Iterum: Ducam caecos in viam, quam non noverunt, et semitas quas non cognoverunt, calcabunt: et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam, et non derelinquam eos. Ipse autem conversi sunt retro (Isa. XLII, 16, 17) .
PL 18, 20Bまた〔言う〕。「私は盲人たちを、彼らの知らなかった道に導き、彼らの知らなかった小道を彼らは踏むだろう。私は彼らのために闇を光に、曲がったものを真っすぐなものに変えよう。これらの言葉を私は行い、彼らを見捨てない。しかし彼ら自身は背を向けた」(イザヤ42:16, 17)〔底本は Ipse autem conversi sunt。Ipsi と読む〕。
Liber de septem regulis 2.8
Numquid, quos dixit non derelinquam, iidem conversi sunt retro, et non pars eorum? Iterum dicit Dominus ad Jacob: Noli timere, quia tecum sum. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligam te. Dicam Aquiloni, da; et Africo, noli vetare.
PL 18, 20B「見捨てない」と彼が言った者たち、まさにその者たちが背を向けたのか。そうではなく、彼らの一部が〔背を向けたの〕ではないのか。また、主はヤコブにこう言う。「恐れるな。私は汝とともにいる。東から私は汝の子孫を連れて来、西から汝を集める。私は北風に言う、与えよ、と。また南西の風に、妨げるな、と」。
Liber de septem regulis 2.9
Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a summo terrae, et omnes in quibus vocatum est nomen meum.
PL 18, 20B「私の息子たちを遠い地から連れて来い。私の娘たちを地の果てから、また私の名が呼ばれたすべての者を」。
Liber de septem regulis 2.10
In gloriam enim meam paravi illum, et finxi illum, et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt similiter caeci, et surdas aures habent (Isa. XLIII, 5, 8) . Numquid, quos in gloriam suam paravit, iidem sunt caeci et surdi?
PL 18, 20C「私は彼を私の栄光のために備え、彼を形づくり、盲いた民を導き出した。彼らの目は同じく盲い、耳は聞こえない」(イザヤ43:5, 8)。自らの栄光のために備えたその者たち自身が、盲いて聞こえないのか。
Liber de septem regulis 2.11
Iterum: Patres tui primo; principes eorum facinus admiserunt in me, et inquinaverunt principes tui sancta mea, et dedi perire Jacob, et Israel in maledictum (Ibid. 25) . Nunc audi me, puer meus Jacob, et Israel quem elegi (Isa. XLIV, 1) .
PL 18, 20Cまた〔言う〕。「汝の最初の父祖たち、彼らの首長たちは、私に対して罪悪を犯し、汝の首長たちは私の聖なるものを汚し、私はヤコブを滅びに、イスラエルを呪いに渡した」(イザヤ43:25)〔刷りのまま。引かれた句はイザヤ43:27–28に当たるらしい〕。「今、私に聞け、私の僕ヤコブ、私の選んだイスラエルよ」(イザヤ44:1)。
Liber de septem regulis 2.12
Ostendit illi Jacob dedisse perire, et Israel in maledictum, quem non elegerat. Iterum: Finxi te puerum meum, meus es tu, Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim delevi velut nubem facinora tua, et sicut nimbum peccata tua.
PL 18, 20C彼は、自らが選んでいなかった者、ヤコブを滅びに、イスラエルを呪いに渡したことを示している。また〔言う〕。「私は汝を、私の僕として形づくった。汝は私のもの、イスラエルよ、私を忘れるな。見よ、私は汝の罪悪を雲のように、汝の罪を霧のように消し去った」。
Liber de septem regulis 2.13
Convertere ad me, et redimam te (Ibid., 21) . Numquid, cujus peccata delevit, cui dicit, meus es tu: Et, ne obliviscatur sui: commemorat eidem, et dicit, convertere ad me, aut alicujus antequam convertatur, peccata delentur?
PL 18, 20C「私に立ち返れ。そうすれば私は汝を贖おう」(イザヤ44:21)。罪を消し去った者に、「汝は私のもの」と言い、またその者が自らを忘れないよう、その者に思い出させて「私に立ち返れ」と言うのか。それとも、誰かの罪が、その者が立ち返る前に消し去られるのか〔sui は mei(私を)とも読める〕。
Liber de septem regulis 2.14
Iterum: Scio quoniam reprobatus reprobaberis: propter nomen tuum, ostendam tibi dignitatem meam, et praeclara mea superducam tibi (Isa. XLVIII, 8, 9) . Numquid reprobato ostendit dignitatem suam, et praeclara sua inducit ei?
PL 18, 20Dまた〔言う〕。「私は知っている。汝は確かに退けられる。汝の名のゆえに、私は汝に私の尊厳を示し、私の輝かしいものを汝にかぶせよう」(イザヤ48:8, 9)。退けられた者に、自らの尊厳を示し、自らの輝かしいものを着せるのか。
Liber de septem regulis 2.15
Iterum: Non senior, non Angelus: sed ipse consideravit eos propter quod diligeret eos, et parceret illis. Ipse redemit illos, et assumpsit illos, et exaltavit illos omnes dies saeculi.
PL 18, 20Dまた〔言う〕。「長老でも天使でもなく、彼自身が彼らに目を留めた。彼らを愛し、彼らを惜しんだからである。彼自身が彼らを贖い、彼らを引き取り、世のすべての日々、彼らを高く上げた」。
Liber de septem regulis 2.16
Ipsi autem contumaces fuerunt et exacerbaverunt Spiritum sanctum (Isa. LXIII, 9, 10, sec. LXX) . Quos omnes dies saeculi exaltavit, quo tempore fuerunt contumaces, aut exacerbaverunt Spiritum sanctum?
PL 18, 21A「しかし彼ら自身は強情であり、聖なる霊を怒らせた」(イザヤ63:9, 10、七十人訳による)。世のすべての日々、彼が高く上げた者たちが、どの時に強情であり、あるいは聖なる霊を怒らせたのか。
Liber de septem regulis 2.17
Iterum aperte Deus uni corpori firmitatem, et interitum promittit, dicens: Hierusalem civitas dives, tabernacula quae non commovebuntur, neque agitabuntur pali tabernaculi tui in aeternum tempus, neque funes ejus rumpentur (Isa. XXXIII, 20, 21, sec. LXX) .
PL 18, 21Aまた、神は一つの体に、堅固さと滅びとをあらわに約束して言う。「エルサレム、富める都、動かされない幕屋。汝の幕屋の杭は永遠の時に至るまで揺すられず、その綱も切れない」(イザヤ33:20, 21、七十人訳による)。
Liber de septem regulis 2.18
Et adjecit: rupti sunt funes tui, quia non valuit arbor navis tuae, inclinaverunt tua vela et non tollet signum, donec tradatur in perditionem (Ibid. 23) . Iterum ostendit breviter bipartitum Christi corpus: Fusca sum et decora (Cant. 1, 4) .
PL 18, 21Aそして付け加えた。「汝の綱は切れた。汝の舟の帆柱が耐えられなかったからである。汝の帆は傾き、彼は旗を揚げない、滅びに引き渡されるまで」(イザヤ33:23)。また〔彼は〕キリストの二つに分かれた体を簡潔に示す。「私は黒いが、美しい」(雅歌1:4)。
Liber de septem regulis 2.19
Absit enim, ut Ecclesia, quae non habet maculam, aut rugam (Ephes. V, 27) , quam Dominus suo sanguine mundavit, aliqua ex parte fusca sit, nisi in parte sinistra, per quam nomen Dei blasphematur in gentibus; alias, tota speciosa est, sicut dicit.
PL 18, 21A実に、しみもしわもない教会(エフェソ5:27)、主が自らの血で清めた教会が、どこか一部分で黒いなどということは、決してない。ただし左の部分は別で、これによって神の名が諸国民のあいだで冒瀆される。他の点では、教会は全体が美しい。彼が言うとおりである。
Liber de septem regulis 2.20
Tota speciosa es, proxima mea: et reprehensio nulla est in te (Cant. IV, 7) . Etenim dicit qua de causa sit fusca et speciosa: ut tabernacula Cedar, et pelles Salomonis. Duo tabernacula ostendit: Regium et servile. Utrumque tamen semen Abrahae.
PL 18, 21B「汝はすべて美しい、私に近い者よ。汝には咎むべきところは何もない」(雅歌4:7)。さらに彼は、なぜ黒く、また美しいのかを言う。「ケダルの幕屋のように、ソロモンの皮のように」。彼は二つの幕屋を示す。王のものと奴隷のものである。それでも、どちらもアブラハムの子孫である。
Liber de septem regulis 2.21
Cedar enim filius est Ismael. Alio denique loco, cum isto Cedar, id est, cum servo ex Abraham, diuturnam mansionem sic ingemuit Ecclesia dicens: Heu me! quia peregrinatio mea longinqua facta est: Habitavi cum tabernaculis Cedar, multum peregrinata est anima mea.
PL 18, 21Bケダルはイシュマエルの子だからである。実に別の箇所では、このケダルとともに、すなわちアブラハムから出た奴隷とともに長く留まることを、教会はこう嘆いた。「ああ、私は。私の寄留は長くなった。私はケダルの幕屋とともに住み、私の魂は長く寄留した」。
Liber de septem regulis 2.22
Cum odientibus pacem, eram pacificus: cum loquerer illis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 5-7, sec. LXX) . Non possum autem dicere, tabernaculum Cedar, praeter Ecclesiam esse. Ipse enim dicit: Tabernaculum Cedar et Salomonis: Unde fusca sum, inquit, et decora.
PL 18, 21B「平和を憎む者たちとともに、私は平和をもたらす者であった。私が彼らに語ると、彼らはいわれなく私に戦いを挑んだ」(詩篇119:5–7、七十人訳による)。ところで、ケダルの幕屋が教会の外にあるとは、私は言えない。彼自身が言うからである。「ケダルとソロモンの幕屋。それゆえ私は黒く、また美しい」と。
Liber de septem regulis 2.23
Non enim Ecclesia in his qui foris sunt, fusca est. Hoc mysterio Dominus in Apocalypsi septem angelos dicit, id est, Ecclesiam septiformem, nunc sanctos et praeceptorum custodes: nunc eosdem et multorum criminum reos, et poenitentia dignos ostendit.
PL 18, 21C教会は、外にいる者たちの中で黒いのではないからである。この奥義によって、主は黙示録で七人の天使を、すなわち七つの形をとる教会を語り、あるときは彼らを聖なる者、戒めの守り手として、あるときは同じ彼らを多くの罪過の責めを負う者、悔い改めにふさわしい者として示す。
Liber de septem regulis 2.24
Et in Evangelio unum praepositorum corpus, diversi meriti manifestat, dicens: Beatus ille servus, quem adveniens dominus illius, invenerit ita facientem (Luc. XII, 43.) Et de eodem: si autem nequam ille servus, quem Dominus dividit in duas partes (Luc. XIX, 21) .
PL 18, 21Cまた福音書では、上に立てられた者たちの一つの体を、異なる功罪をもつものとして明らかにして、言う。「幸いである、その僕。到来した主人が、そのように行っているのを見いだすなら」(ルカ12:43)。またその同じ者について、「しかしもし悪いその僕を、主は二つの部分に切り分ける」(ルカ19:21)〔刷りのまま。引かれた句はルカ12:45–46に当たるらしい〕。
Liber de septem regulis 2.25
Dico: numquid omnem dividet, aut findet? Denique totum non totum: sed partem ejus cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51) . In uno enim corpus ostendit.
PL 18, 21C私は言う。彼は〔その僕の〕全体を切り分けるのか、裂くのか。実に、全体ではなく、「その一部を偽善者たちとともに置く」(マタイ24:51)のである。一つのもののうちに、体を示しているからである。
Liber de septem regulis 2.26
Hoc itaque corpus accipiendum est per omnes scripturas, sicubi Deus dicit, ob meritum Israel periturum, aut haereditatem suam exsecrabilem. Apostolus enim copiose ita disputat, maxime ad Romanos, in parte accipiendum, quidquid de toto corpore dictum est.
PL 18, 21Dそれゆえ、この体は、すべての聖書を通じて受け取らねばならない。どこであれ神が、イスラエルはその功罪のゆえに滅びる、あるいは自らの相続が忌まわしいと言う箇所〔でも〕である。使徒は、とくにローマ人たちへの書簡で、全体の体について言われたことは何であれ部分において受け取るべきだと、豊かにこのように論じている。
Liber de septem regulis 2.27
Ad Israel, inquit, dicit: Tota die expandi manus meas ad plebem contradicentem (Rom. X, 21) . Et ut ostenderet de parte dictum: Dico, inquit, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, tribu Benjamin.
PL 18, 21D使徒は言う。〔神は〕イスラエルに向かって言う。「私は一日中、逆らう民に向かって手を広げた」(ローマ10:21)。そして、それが部分について言われたことを示すために、彼は言う。「私は言う。神は自らの民を退けたのか。決してそうではない。私もまたイスラエル人であり、アブラハムの子孫、ベニヤミン族の者である」。
Liber de septem regulis 2.28
Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI, 1, 2) . Et postquam docuit, quemadmodum haec locutio intelligenda esset; eodem genere locutionis ostendit, unum corpus et bonum esse et malum, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos: secundum electionem autem, dilecti propter patres (Ib. 28) .
PL 18, 21D「神は、あらかじめ知っていた自らの民を退けなかった」(ローマ11:1, 2)。そして、この言い方をどう理解すべきかを教えたのち、同じ言い方によって、一つの体が善でもあり悪でもあることを、こう言って示す。「福音に関しては、汝らのゆえに敵であるが、選びに関しては、父祖たちのゆえに愛される者である」(ローマ11:28)。
Liber de septem regulis 2.29
Numquid idem dilecti, qui inimici, aut potest in causa utrumque convenire? Ita Dominus in omnibus Scripturis. Unum corpus seminis Abrahae in omnibus gentibus crescere et florere atque perire testatur.
PL 18, 22A愛される者が、敵と同じ者であろうか。それとも、両方が同じ事柄に当てはまりうるのか。主はすべての聖書でこのように〔語る〕。すべての諸国民のあいだで、アブラハムの子孫の一つの体が成長し、花開き、そして滅びることを、〔主は〕証しする。